Anglican

On the Antiquity of the Church in Britain.

De Antiquitate
Britannicae
Ecclesiae,
Et nominatim
De Priuilegiis Ecclesiae Cantuariensis, atque de Archiepiscopis eiusdem LXX.
Historia.
Matthew Parker, Archepiscopus Sedis Cantuariensis, Primatus Totus Angliae.
1572.

We will treat of the Archbishops of Canterbury (in ancient times called Durovernum), because they were the primates and metropolitans of the whole English Church, if we will do the best, if we have declared the first origin and institution of the Christian Church in the British Isle from the most ancient testimonies of the Fathers and writers. Having carefully examined and examined this, we shall find that it was not only very ancient, but also that the Gospel was first propagated throughout the world by the Apostles, and not by the Roman See, as the Roman Pontiffs contend. For Gildas, the most ancient writer of British affairs among those who are worthy of faith, reports that the Britons had already received the Christian faith from the beginning of the Gospel. Then Origen, who was in the last centuries after the Apostles, testifies that Britain was united in the Christian religion. And as for this, Tertullian, the most ancient father of the Church, writing among the Jews concerning the Gentiles embraced the Christian faith, remembers the Britons. Whose words are these eloquent words: In whom else did all the nations believe, except in Christ, who has already come? For to whom also other nations, Parthians, Medes, &c. as already the varieties of the Getulians, many territories of the Moors, all the borders of Spain, various nations of Gaul, and places of the Britons inaccessible to the Romans, &c. Unrelated to this age, Athanasius, making mention of those nations which had convened at the council of Sardinia, says: In the great council of Sardinia, our innocence was approved by more than three hundred bishops by his calculations; The Spaniards, Gaul, and United Kingdoms had contributed thither to the council. To this is added the authority of the second council of Arles, in which it is expressly expressed, that a certain restored Bishop of London had been called from the council of Britain, and subscribed to the same decrees. Finally, in the Ecclesiastical History of Nicephorus, there is an Epistle of the same Athanasius to the Emperor Jovinian, in which he writes: Know this, most Christian Augustus, that this faith was preached from the beginning, and that it was the very professed fathers who assembled at Nicaea; which are elsewhere, the churches in Spain, and Britain, and Gaul, and Germany. For of all those things which we have reviewed, the opinion has been ascertained from us, that we have letters from them. From these it is evidently evident to the authorities that not only the Christian faith received in those early times by the Britons, but the Church established, and the bishops and individual ranks of ministers, had been sent hither far before the arrival of Augustine by Gregory.​Text below,  via Google Translate

Praefatio.

OMnibus laetam, iucundamque veterum rerum et antiquitatis memoriam, quam Historiam appellamus, fuisse, hinc clare perspicueque cernimus. Quod cum caeterae artes et disciplinae quarum cognitione sive ad vitae, sive ingenii, sive morim, sive religionis, cultum ducuntur homines, abstrusam aliquam et reconditam scientiam continentes, a paucioribus iisque doctis ac industriis perceptae et exploratae sunt, haec una popularis et pervulgata, omnibusque indoctis pariter atque doctis facilis ac communis, ad magnum vitae instituendae atque degendae fructum, hominique insitam cognoscendi voluptatem, antiquitatem posteris sola repraesentat. Quae quanquam sua familiaritate atque copia alliciat ad se non excultos solum, sed agrestes atque rudes, ut quibus neque otium, nec ingenii facultas ad illa caeterarum artium intima indaganda concedatur, in hac rerum a maioribus gestarum recordatione atque luce conquiescant, eaque imperiti, perinde ac intelligentiores valde, multoque etiam saepe magis, delectentur, multum tamen semper interest, quantum commoditatis atque fructus docti ex historiis magis quam indocti percipiant. Nam dum hi Heroum et magnatum casus varios domi militiaeque admirantur, dum ob clades et calamitates exercituum, Rerumpublicarum eversiones, civitatum vastationes, rerum mutationem, bella, incendia, naufragia, atque horum omnium varietatem, inconstantiam et atrocitatem magna delectatione affecti & attoniti stupent, neque aliam utilitatem optant, aut inesse putant historiae; quo quidque consilio gestum, quo auctore & sasore inceptum, in quem exitum ac eventum progressum, quibus modis ad finem deductum quidque sit, nunquam animadvertunt. Quae sane viris doctis atque prudentibus, qui in rebus inutilibus, aut ad necessarium vitae usum non spectantibus operam suam nunquam posuere, maxima semper fuit historias scribendi atque legendi causa. Ut ex antecedentium & praeteritarum rerum scientia, quid praesentibus atque secuturis usu futurum sit, cernere ac prospicere possint.

Verum non minor saepe est historias scribentium quam legentium culpa. Ut enim legentes non alium plerumque fructum quam inanem voluptatem vel cognoscendi, vel eadem rursus commemorandi atque ostentandi imperite atque inutiliter capiunt: sic scriptores, cum non ad veritatem fidemque rerum gestarum exquisite, sed ad commentitias vulgoque sparsas fabulas sine delectu libere perfuseque, loquuntur, laboris inutilis, studiique stulti popularem laudem ut iniquam mercedem fortasse consequuntur, sed de humana vita pessime meriti, posteritatem avita cognitione tanquam legitima haereditate fraudant. Deinde si gratiae aut simultatis alicuius suspicio in scribente appareat, ut aut falsum dicere audeat, aut verum non audeat, tota tollitur & lex & fides ab historia. Ex his vitiosis historiarum scriptoribus proximi atque pessimi sunt hi, qui partium quae semper tam bello quam pace sunt odio ducti, ea quae vitio verti aut nullo aut pertenui possunt, omni oratione exaggerant, quae vero maxima laude digna sunt, in his quos factiosi improbabant, aut summo silentio, aut tacita detrectatione praetereunt. Hos singularum aetatum scriptores tam varios posteritas tandem mendaces olfecit & existimavit.

Itaque hi perennem laudem retinuerunt, optimeque in ea re de genere humano mereri putantur, qui omissis illis nugis atque fabulis, quibus pueriles atque aniles animi possunt incendi, veritati soli explicandae & illustrandae studuerunt. Nam ut in aliis artibus magnus est industriae laborique locus, sic in historia sincere & accurate describenda. Si quis enim Thucididem Graecum, aut e Latinis Caesarem & Sallustium, qui res a se aut suis temporibus gestas, quarum certissimam cognitionem habere poterant, diligenter legerit, reperiet quanta sedulitate veritatem exquisierint, deinde quam plano fidelique sermone eandem expresserint. Qui vero in remotissimam antiquitatem respexerunt, & ex ea eruere ac ad suos transferre conabantur ea, quae fide digna & suis temporibus opportuna, & posteris tanquam haeredibus relinquenda ac patefacienda sunt, eorum sane ut virtus atque opera maior, sic laus debet esse celebrior. Nam Herodotus Graecus, ne quid antiquitatis omisisse videretur, omnia sine delectu congessit, quorumque pleraque non ab antiquis scriptis, sed a vulgi fabulis accepit Qui quanquam oratione concinnus sit atque elegans, eorum tamen qui sane & incorrupte iudicant, avertit ab illa tam coacervata & referta narrationum multitudine fidem. Et quanquam a quibusdam, quod videtur affectasse historiae pater dicatur, ab aliis tamen fabularum pater merito dictus est. Quae delectationis habeant tantum, quantum scriptor volet, verbisque, sententiis, omnique orationis apparatu adiuventur, auctoritatem tamen nullam debemus, neque fidem commentitiis rebus adiungere. At Livius Latinus veteribus rerum Romanarum scriptis ab origine repetitis, rectoque & accurato iudicio perpensis atque comparatis, edidit historiam Dominio ac Imperio Romano dignam. In qua nihil est fabulosum, quod auctoritate ac tsftimonio careat, aut quod aequabili & verisimili narratione non videatur ex se legenti fidem gignere. Quae tam diserta & luculenta rerum anteactarum expressa veritas, si Rebuspublicis ad belli pacisque administrationem, & ad mundani Imperii diuturnitatem atque conservationem multum, valere existimetur, quo tandem non animo, studioque incitati esse debemus, ad earum rerum veritatem atque falsitatem indagandam, quae in Ecclesia Dei tanquam divino Regno & Imperio, summi eius Imperatoris nutu, aut ab Antichristo eiusdem praedone ac invasore gesta, esse perhibentur.

Namque ut reliquarum artium scientia sine divina inutilis ac nulla putanda est, sic humanos tantum eventus atque casus, rerum vero divinarum statum a quo illi dependent, non expendere, supina quaedam est negligentia, & indigna Christianis. Ut cum omnia a maioribus nostris domi, militiaeve gesia digna sint cognitu, tum ea maxima quibus aut firma stetit, aut vacillans fluctuabatur Ecclesia. Ex quibus intelligemus quando Dominus Iesus veritate ac luce fulgens sua eam illustraverit, quando rursus tanquam nebulis obducto Sole ab oculis Ecclesiae tectus, serpens ille antiquus sese insinuaverit, quibusque artibus atque dolis potentiam suis acquisierit, tum patefacta iterum veritate, quae luctae & concertationes in utriusque membris de principatu institutae fuerint, quae in carne, quae vero in Dei spiritu succubuerint atque praevaluerint. Quo quidem in genere Eusebium, Socratem & Sozomenum, qui Apostolorum vestigia sequuti, ea aetati nostrae literis conservarunt, quae proximis Apostolorum saeculis acta gestaque fuerunt. Item Gregoram, Zonaram, ac Nicephorum, qui orientalium Patriarcharum praefecturas, deinde Platinam, atque Sylvium, qui Romanorum pontificum vitas descripserunt, eiusque generis permultos, qui externa nobis scriptis referunt, non modo laudamus, sed admiramur atque suspicimus. Sed plerumque (quod dolendum est) cum in externis, minusque saepe necessariis, nos totos conteramus, literisque atque otio fastidiose abutamur, quae in nostra Republica atque Ecclesia domi a primordio gesta sunt, magnopere scire non avemus. In quo uno nos ne dignos quidem hac perbeata omnique divina largitione affluenti Insula iudicamus, quod dum in alienis regnis sumus curiosi, quae domi geruntur, semper ignoramus, perinde ac patressamilias servique indiligentiores, qui quae a vicinis fiunt sedulo explorant, remque suam domi negligunt. Nam si quis nostram gentem cum externis conferat, reperiet eam etsi minutam & exiguam, vicina regna ditione multo latiora omni virtute antecessisse. Res enim bellicas & multitudine praeliorum, & acri dimicatione cum hostibus, crebrisque victoriis partis fortius feliciusque gessimus, remque publicam melioribus administravimus & institutis su legibus. Iam vero si, quod est praesentis instituti, de Ecclesiae institutione atque disciplina agere quisquam volet, eam sentiet (ut illa sane tenebrosa errorumque plena tulerunt, tempora) nec accuratius descriptam, nec severius cultam in quacunque provincia quam in Anglia fuisse, ut causa nulla sit, cur in alienis, magis quam in nostris cognoscendis laboraremus.

Atque hoc in loco veterum huius regni monumentorum, sive negligentia, sive invidia interierint, & extincta pene sint, interitum atque vastitatem deplorare iure possumus. Namque si quod multi probabiliter satis existimant, dum inclytus Rex Henricus Octavus quibusdam ad id designatis eruditis viris Anglicanae antiquitatis indagationem, & lustrationem commisisset, & antiquissimorum codicum manuscriptorum in Coenobiis demolitis conditorum acervos atque cumulos permisisset, ut ex ea copia delectum haberent, & ad huius Insulae historiam sincere describendam ea quae opportuna maxime viderentur sumerent, illique quae cum summo judicio expendere debuissent, leviter atque perfunctorie multitudine ipsa librorum confusi & perturbati transigerunt, aut malitia & rerum nostrarum invidia (quod de Peregrino quodam atque Italo, qui eas satis prolixe ac latine attigit, a suis in eo munere Collegis dictum atque scriptum fuit) eadem aut corruperunt, aut penitus deleverunt, quibus diris execrandum est, ut tam illustris atque splendidae gentis vetustas in tantam socordiam pravitatemque incideret. Et tamen divino quodam beneficio nuper evenit, ut quemadmodum illa quondam multitudo atque copia quorundam desidia, quorundam vero malitia atque detractatione consumpta pene ac dissipata sit, sic quae iam exstat veterum nostrorum Scriptorum paucitas magna sedulitate, multisque sumptibus conquisita, & non modo ex obscuris Bibliothecis atque latebris, sed ex Pharmacopolarum officinis caeterisque vilioribus peneque culinariis locis (ita enim incuria & invidia priorum temporum ut Aesopica gemma ab ignaro & ventri prono gallo spernebatur, abiecta peneque deleta fuerunt) eruta & conservata, homines industrios & amantes patriae ita ad navandam in Reipublicae suae historia operam excitarit, ut sine peregrinis & alienigenis ipsi autochthones rerum hic antiquitus gestarum genuinam atque propriam, nec aliunde sumptam aut mutuatam edant historiam. Quibus de causis magnam sane gratiam debemus his qui in tanta antiquitatis nostrae iactura, ipsoque naufragio, eas tamen in fluctibus nantes reliquias collegerunt. Quibus ad rerum nostrarum memoriam tanquam ad portum integri salvique perduci possumus. Ac nobis quidem propositum est Britannicae Ecclesiae, eiusque antiquissimae a primis eius (ut ita dicam) incunabulis originem explicare, tum eam hostilibus incursionibus multis saeculis depressam & occultam, & a Gregorio Papa in novam formam Augustini adventu commutatam, ad haec nostra tempora deducere. Quam quidem historiam etsi tot celebres in Anglia Episcopales sedes permultis praeclaris monumentis possunt illustrare, duque tamen existunt prae caeteris magis nobilitatae, Cantuariensis nempe & Eboracensis Metropoles. Quarum utraque rerum suarum atque Archiepiscoporum scriptores invenit: illa Stobaeum quendam, haec Gervasium, ac Stephanum Byrchingtonum Monachos Cantuarienses, atque Radulphum de Diceto Paulinae Ecclesiae Londinensis Decanum. Qui tamen neque Archiepiscopos, neque eorum temporibus in Ecclesiis gesta tam plene tractarunt, atque persecuti sunt, ut lectori rerum copiam, aut temporum ordinem desideranti possint satisfacere. Tum Gervasius & Radulphus ultra Hubertum Archiepiscopum, qui Johanne regnante mortuus est, non progrediuntur. Stephanus autem in Willielmo Courteney desinit, ut eadem copiosius & accuratius, eo ad nostra tempora aptius retexenda atque trahenda esse videantur.

Et quoniam Cantuariensis Ecclesia ditione maior, actis clarior, omnique amplitudine excellentior caeteris in Anglia sit Ecclesiis (nam & Eboracensis in provinciae Ecclesiaeque administratione plerumque hanc sequuta & imitata est; nec ulla alia Ecclesia quid in Ecclesiasticis totius Angliae rebus singulis aetatibus atque saeculis decretum, mutatum sancitum, abrogatumque sit, sicut haec, commemorare potest) eam potissimum explicandam duximus, ut perspiciatur quibus Satanae dolis atque technis. Antichristi illius nempe horrendae usucaptae Romanae potentiae servitus ingenuitatem Christianam invasit in Anglia, quomodoque rursus in primaevam suam libertatem, veteremque natalium splendorem, orta atque apprehensa luce Evangelii sese iterum recepit atque vindicavit.

Res est itaque his nostris temporibus, quibus profligatis Satanae tenebris illuxit Dominus cognitu scita atque opportuna, Cantuariensium Archiepiscoporum ordine a primordio hucusque ducta successio. Quam ex variis antiquis sumptam apte atque concinne hic compositam & cohaerentem vides, ut unius potius scriptoris series, quam ex multis decerptae auctoritates & sententiae videri possint. Antiquitatis tamen tanta a nobis ratio habita est, ut singula pene loca pro certiore testimonii side auctores suos in margine designent. Ac verbis praeterea illis plerumque usi sumus, quibus veteres illi scriptores suorum temporum mores actiones que expresserunt. Quae a nobis consulto quidem ideo facta sunt, ne cum Pontificiorum flagitia tam insigniter saepe ab ipsis Monachis & antiquis scriptoribus notata & deprehensa sunt, eadem a nobis ficta seu depravata quisquam comminiscatur, tum ne guacunque in re ab illorum mente & sententia videri possumus recessisse. Cuius quidem rei rationem potius quam cuiusquam ornatus aut elegantiae habuisse nobis convenit, qui non ornandae, sed pure simpliciterque explicandae veritati studemus. Issi assequamur, harumque rerum tot saeculis abditarum historiam ad nostrorum hominum notitiam traducamus, eum laborum fructum quem expetimus & speramus, videbimur accepisse. Tantum enim abest ut gloriolam, auramve popularem sectemur ut invidorum etiam obtrectatorumque voculas, quae optima quaeque lacerare solent, aequo animo perferamus. Nam si qui ita affecti sunt, ut eos rerum novitas aut vetustatis tractatio laedat, aut labores alieni videantur eis ingrati, pariantque fastidium, his opus nostrum ex omni Anglicana antiquitate collectum, ac nonnullo studio lucubratum, scriptum non esse censemus. Sunt enim duo hominum genera, quorum iniqua temeraria iudicia non formidamus, sed contemnimus. Unum eorum, qui uni soli studio addicti atque contenti, caetera non modo negligunt, sed carpunt, reprehendunt, ac penitus etiam saepe damnant: alterum eorum qui omni quidem literarum genere versari atque permisceri gaudent, sed dum caeteris intelligentiores, peritioresque haberi & existimari velint, alienae industriae laudem tollere aut detrahere student. Illi canibus comparandi sunt, qui ignotis semper latrant, hi porcis, qui ea prius conculcant, ac luto, coenoque involvunt, quae mox avide devorant. Utrumque sane perniciosum genus hominum, & a literatorum coetu consuetudineque abigendum.

Nam si omnis humanitas vitaeque cultus elegantior expoliri magis literis, studiisque existimetur, quam parum in literis profecisse videantur aliis (quicquid de se existiment) bi, qui non modo tam inhumani quam etiam agrestes sunt atque barbari, ut alienam sedulitatem exprobrent, inventaque reprehendant. De quibusdam enim qui rebus novis ita student, ut omnia perturbari atque permisceri cupiant, nec alia quam quae ipsi pariunt dogmata, a quoquam probari velint, ne dicamus quicquam gravius, quam censoria castigatione magis quam verborum corriptione, opus esse. Qui tumore ac fastidio si velint tabescant, nos in hoc suscepto labore pietati veritatique non hominum rumoribus obsequuti, nullius sive blando atque ficto allecti, sive iniquo & criminoso sermone deterriti, quicquid diuturna vetustissimorum huius regni monumentorum lucubratione consequi atque indagare potuimus, ad omnium iudicium tanquam publicum discrimen subeundum, in apertam tandem lucem emisimus. In quo benignos candidosque lectores, de duobus, haud secus atque convenit existimare petimus. Primum, quod Cantuariensis Ecclesiae dignitatem, eam quam & temporis diuturnitas, & principum concessiones, & ipsa iura tribuunt, tueamur atque defendamus. Alterum quod ipsorum Archiepiscoporum etsi non minus vitia, quam recte facta exponamus, non idcirco tamen magis lectores ab illius dignitate abhorreant. Nam ut Caius Suetonius Tranquillus, qui duodecim primorum Caesarum vitas, eadem libertate descripsisse dicitur, qua ipsi vixerunt, in quibus multa nefanda facinora commemoravit, piis lectoribus inducere animum non potest, ut imperia atque Monarchias, quae ad humani generis utilitatem & salutem (etsi a malis saepe administrentur) a Deo constitutae sunt, evertant aut contemnant: sic ea quae de Archiepiscopis Cantuariensibus scripsimus, in quibus male perperamque secerunt, cum iure reprehendant, abalienare tamen nullius boni animum a tam utili atque necessaria Archiepiscopatus in Ecclesia regenda dignitate, nullo modo debent. Et tamen ut cunctis, ipsisque adeo invidis ac malevolis (quaecunque evomere possunt) uno dicto respondeamus: Si Papalis illa dominatio ac potentia, quam caecitate magis & superstitione quam contumacia tuebantur & colebant, abfuisset, nullos aut in rebus diiudicandis prudentiores, aut ab omni luxu continentiores, aut in tota vita moderatiores magisque frugi & in pauperes beneficos, & quotiescunque Rempublicam capescebant, Regibus atque regno utiliores quam Cantuarienses Archiepiscopos plerumque fuisse sentient. Illa autem Papalis usurpatio, quae tum instar divini numinis ab omnibus observabatur, eos communi magis temporum vitio (quis enim tum fere vixit quem illa caecitas non infatuavit) quam sua propria aut peculiari culpa, adversos esse saepe fecit Regibus, aliaque multa perpetrare, quae tum putabantur pia, iam profligata caligine manifestantur impia. Id itaque uni hominum generi praecipue verti vitio non debet, quod perinde omnes occupavit, nec privatim singulis, sed communiter accidit universis.





De Vetustate Britannicae Ecclesiae Testimonia.

TRactaturi  de Cantuariensibus Archiepis­copis, qui Dorovernenses antiquitus dicti sunt: quia totius Anglicanae Ecclesiae Primates & Met­ropolitani fuerunt, commodissimum faci­emus, si primam Christianae Ecclesiae originem, & institutionem in Insula Britannica, ex antiquissimis Patrum scriptorumque testimoniis, tanquam altius ducto huius utilissimae narrationis principio, declaraverimus. Qua diligentius perpensa & explorata, reperiemus non modo pervetustam eam fuisse, sed etiam ab ipso primum per Apostolos propagato per orbem Evangelio, non a Romana sede, ut Pontificii contendunt, & plerique imperite autumant, & initia duxisse, & accepisse incrementa. Gildas enim antiquissimus inter eos, qui fide digni sunt, Britannicarum rerum scriptor, tradit Britannos iam inde ab ortu Evangelii Christianam suscepisse fidem. Tum Origenes, qui proximis fuit post Apostolos saeculis, testatur Britanniam in Christianam consentire religionem. Et cum hoc Tertullianus antiquissimus Ecclesiae pater, in Judaeos scribens de gentibus Christianam fidem amplexis, meminit Britannorum. Cuius haec sunt diserta verba: In quem alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum, qui iam venit? Cui enim & aliae gentes, Parthi, Medi, &c. ut iam Getulorum varietates, Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, Galliarum diversae nationes, & Britannorum inaccessa Romanis loca, &c. Huic aetati finitimus Athanasius, mentionem de his faciens nationibus, quæ ad Sardicum concilium convenissent, In magno, inquit, Sardico concilio, nostram innocentiam plures quam trecenti Episcopi suis calculis comprobarunt: qui ex multis provinciis, AEgypti, Libyae, Pentapoleos, &c. Hispaniarum, Galliarum, Britanniarum, eo se ad concilium contulerant. Huc accedit Arelatensis secundi concilii authoritas, in quo diserte exprimitur, Restitutum quendam Londinensem Episcopum ci concilio e Britannia vocatum inter fuisse, eiusdemque decretis subscripsisse. Ad extremum in Ecclesiastica Nicephori historia extat eiusdem Athanasii ad Jovinianum Imperatorem Epistola, in qua scribit: Illud scito, Christianissime Auguste, a saeculo hanc esse praedicatam fidem, & hanc ipsam professos esse, qui Nicaeae convenere patres, ac etiamnum suffragiis suis eam comprobare omnes, quae paffim sunt, Ecclesias, in Hispania, & Britannia, & Gallia, & Germania. Omnium enim earum quas recensuimus, comperta nobis est fententia, quod ab eis Epistolas habeamus. Ex quibus manifesto constat authoritatibus, non modo Christianam fidem primis illis temporibus a Britannis receptam, sed Ecclesiam institutam, & Episcopis, singulisque ministrorum ordinibus distinctam, longe ante Augustini a Gregorio missi huc adventum fuisse. Quod si quis tanquam moturus nobis controversiam, citata testimonia ad eam Britanniam referat, quae iam Galliae provincia, inter Normanniam & Guasconiam interjecta est; perpendat Tertullianum de Britannia Romanis inaccessa loqui, sicut hoc versu Virgilium:

Et penitus toto divisos orbe Britannos.

Itemque Senecam Latinum Tragicum:

Cuique Britanni terga dedere, Ducibus nostris ante ignoti.

Illa enim Galliae regio, inter Normanniam & Guasconiam in altum Oceanum porrecta, a Julio Caesare Armorica nuncupata, adventu Fabii tunc quibusdam Romanis legionibus a Caesare praefecti, post multos Gallorum motus, in Romanam deditionem, sicut reliqua Gallia penitus cessit & conquievit. Nec ante Britannia dicta est, quam a Britannis veteribus huius regni incolis, patriam deserentibus, Armoricisque inde ejectis & deturbatis occupata, eorum novo incolatu sic nominata fuit, An. Dom. 596. trecentis amplius post praedictos patres annis. Cuius rei certissimum habemus hodiernum argumentum, quod illi Gallobritanni, veteris Britannici sermonis Wallis seu Cambris Britannorum in hac Insula residuis usitati, verba atque idioma adhuc adeo retinent, ut ab his facile intelligantur. Praeterea nec Restitutus Londinensis Episcopus in Arelatensi concilio nuper commemoratus ex illa Britannia esse potuit: Ut nemini dubium sit, illam de Gallicana Britannia dubitationem a Pontificiis inculcatam, esse manifestam fraudisque plenam calumniami. Sed singularum in illa priori Britannica Ecclesia rerum gestarum memoria prodita nobis atque conservata non est. Haec autem, quae de vetustate eius diximus, & domesticis atque nostris, & externis testimoniis ac monumentis satis comprobantur.

Quis primo Christi doctrinam tradidit in hac Insula.

POstquam ab ipsis Ecclesiae incunabulis hanc Insulam in fide Christiana fuisse instructam luculenter breviterque exposuimus, videamus a quo doctore primum instituta fit: tum quomodo una semper crevit, nec avulla penitus defecit unquam, etsi multis erroribus ab hostilibus incursionibus, Romanaque sede huc traductis, tardius saepe corrupta, sed divina veritate iterum recepta ocius recreata semper fuit. Ac primum Paulum ipsum gentium doctorem, cum aliis gentibus, tum nominatim Britannis Evangelium nunciasse post priorem suam Romae incarcerationem, & Theodoretus, & Sophronius Patriarcha Hierosolymitanus affirmant. Hoc autem quod Pontificii incredibile atque adeo impossibile statuunt, cum vero cohaeret maxime. Quanquam enim ipse ad hanc Insulam profectus non fit, tamen Claudiae Rusinae nobilissimae Britannae, & Graecis Latinisque literis instructae Christianam religionem suasisse hinc perspicuum est. Multos enim nobiles Britannos Romam Neronis tempore ductos captivos jussu Neronis tyranni testatur Cornelius Tacitus. Haec autem Claudia nomen a Claudio Caesare accepit, post cuius huc adventum, nobiles Britanni amici & confoederati Populo Romano, haeredibus liberisque suis Romana nomina imponebant. Deinde eadem Claudia Rufo ex Hetrusca nobilitate insigni equiti Romano, tum Tribuno militum, deinde Senatorio nupta, a marito Claudia Rufina dieta est. Rusus sectae Stoicae Philosophus ob clementiam morumque mansuetudinem, atque ingenuitatem & verecundiam tanquam natura inditam Pudens dictus est. Qui gravitate & modestia sua adigebat Martialem illum lascivum & amatorium Poetam, veteri sibi necessitudine familiarem, calamo plura reformare. Itaque Martialis tam hunc Pudentem Rufum ab humanitate, pietate, eruditione, & eloquentia, quam Claudiam Britannam eius conjugem a forma, foecunditate; fide conjugali, doctrina, linguis & literis laudat. De qua haec conscripsit carmina.

Claudia coeruleis cum sit Rufina Britannis Edita, cur Latiae pectora plebis habet? Quale decus formae? Romanam credere matres Italides possunt, Atthides esse suam. Dii bene, quod sancto peperit foecunda marito Quot sperat generos, quotque puella nurus. Sic placeat superis, ut conjuge gaudeat una Et semper natis gaudeat illa tribus.

Eadem, Martialis ad virum suum Rufum saepius accedentis carmina ad Britannos Latinae linguae cupidos, cum ipsa Romae esset, tanquam Xenia mittere consuevit. De quo idem Martialis:

Dicitur & nostros cantare Britannia versus.

Sed postea accepta praedicatione divina, tam Pudentem Rufum Senatorem Romanum, quam Claudiam suam conjugem totamque suam familiam, Christi fidem amplexos testatur Volaterranus. Pauli autem non Petri fuisse discipulos, non modo tempus & locus concordant, sed ipsius Gentium Apostoli posterior ad Timotheum Epistola, cuivis nisi pertinaci manifestissime declarat: Quia Timotheum condiscipulum suum salutari a Paulo voluerunt. Unde Paulus:

Salutant te Eubulus, & Pudens, & Linus, & Claudia, & fratres omnes.

Hanc itaque iam ad Christum conversam, non minus est verisimile Christiana dogmata ad Britannos misisse suos, quam ante acceptam fidem Epigrammata Martialis. Nec verisimile solum sed verum judicandum est, in tam nobili familia fuisse cum Claudia gentiles suos Britannos qui una baptisati fuerunt, a quibus Evangelii ignicula per totam gentem Britannam dispersa, viritim ad multos pervenerunt. Haec res sive veritas sit, sive in re tanta veritatis indagatio atque conjectura, videmus tamen quibus nitatur adminiculis, ut multo certior existimari debeat, quam illa fictio Pontificia, suis legationibus fuisse primo inchoatam in Britannia Christianam fidem. Philippus enim Apostolus, qui in Galliam venit, & Evangelii praedicatione plures ad fidem vertit abluitque baptismate, cum de Britannia modico freto separata Insula accepisset, a qua Druidum superstitio manabat in Galliam, delegit ex suorum sociorum numero duodecim: quibus Josephum Arimathiensem, qui Dominum Christum sepulchro condidit, praefecit. Qui cum in Britanniam appulissent, fidem Christi forti pectore praedicabant, An. Dom. 63. Quorum praedicatione etsi Rex Arviragus cum proceribus suis ab inveterata Druidum religione abduci noluit; tamen & tam longinquae peregrinationis, & modestiae, morumque mansuetudinis eorum opinione permotus, petentibus illis quandam Insulam, in regionis suae finibus positam, horridam illam tunc quidem & incultam, sylvisque, rubis, ac paludibus circumseptam, ab incolis Insuvitrim nuncupatam, habitandam & colendam concessit. Ac deinde alii duo reges, huius exemplo, & Josephi sociorumque pietate vitaeque integritate adducti, singulis illis duodecim, singulas terrae hidas ex gentis more sic dietas, dederunt & confirmarunt. Unde & duodecim hidarum nomen adhuc retinent. In hac autem Insula divino admonitu templum a Josepho, & sociis extructum referunt. De qua Augustinus a Papa Gregorio huc missus, primusque, ut mox patebit, Dorovernensis, seu Cantuariensis Archiepiscopus, sic scribit, Est, inquit, in confinio Occidentalis Britanniae, quaedam regalis Insula, antiquo vocabulo Glascon nuncupata, latis locorum dimensa finibus, piscosis aquis, stagneis circundata fluminibus, & plurimis humanae indigentiae usibus apta, sacrisque, quod maximum est, dedicata muneribus. In ea siquidem primi Catholicae legis ncophytac, Ecclesiam nulla hominum arte constructam, ut ferunt, imo humanae saluti a Deo paratam repererunt: Haec Augustinus. Sed locus ipse, postquam Josephus & socii excesserunt e vita, aliquot interjectis annis, ab incolis desertus, in solitudinem, sed templo remanente, mutatus, Lucii Regis temporibus; hoc casu iterum repertus, & a Christianis denuo occupatus est. Phaganus & Deruvianus, Eleutherii Papae ad Lucium Britanniae Rcgem legati, de quibus in septenti narratione dicetur, de hac Josephi sociorumque in Britannia olim habitatione, aliquid Romae percipientes, locum ipsum sedulo perquirebant, singulisque Britanniae regionibus lustratis, tandem dictam Avaloniam Insulam, tanquam solitudinem & desertum penetrantes, penitusque rimantes, Ecclesiam illam quam vicini incolae a Christi discipulis quondam extructam, & in humanam salutem conditam afferebant, invenerunt. Quibus, aliisque manifestis liga nis ac indiciis facile intellexerunt, eam ipsam fuisse Josephi, sociorumque in Britannia habitationem, de qua Romae acceperunt. Neque enim a veritate alienum esse potest, Josephum, perinde ac alios Apostolos ac discipulos, per totum orbem sparsos, quid singulis in regionibus pro Christo effecissent, quidve sive adversi, sive commodi sensissent, per nuncios ac literas certiores fecisse collegas suos, tam Romae, quam Hierofolymis, aliisque in locis: aut Eleutherii legatos indagare voluisse ea loca, quae a Christianis prius culta Romae ex antiquis scriptis acceperunt. In hoc itaque loco praefati legati, novem annorum moram fecerunt, ubi tam res a Josepho pro fide Christiana gestas, quam memoratam historiam de Josephi sociorumque appulsu, regia concessione, templi aedificatione, aliisque nonnullis ex antiquis scriptis acceperunt; quorum memoria ad ipsum Augustinum Romanum, sicuti diximus, deducta, ab eoque prodita est, ne quis suspicetur hoc fabulosum, aut a recenti authore traditum; temere iam emissum, sed ab ipsa origine petitum, & ab antiquissimis scriptoribus se invicem succedentibus, ad nostram aetatem & notitiam pervenisse.

Alii Simonem Zelotem in Britanniam venisse, & Evangelium primum nunciasse, referunt: Quorum utrumque verum esse potest. Nam Josephi socii non nominantur, inter quos fuisse Simonem est verisimile. Josephus itaque de quo certior est fides, sua & sociorum praedicatione, dilatavit per hanc Insulam Evangelium, ut permultos conversos & baptismate inundatos permeans, & traductum tandem ad Regem ipsum pervenit: Qui Josepho & sociis modicam tellurem, mille circiter passus ab Wellio oppido lejunctam, in quo olim nobile coenobium Monasticae familiae Benedictini ordinis extructum fuit, & adhuc extat templum magnificum, colendam & habitandam concessit. Huic loco nomen Glasconia in Avaloniae solitudine, Britannice dicta ynýr. j. Pomorum Insula: nam Aval Pomum, ynys Insulam Britanno sermone significat. Hic Josephus toto reliquae vitae fpatio consedit, & Ecclesiae fundamenta in hac Insula primus iecit: ibique moriens, anno Christi 76. sepultus est. Ex hac prima Evangelii satione, reliquiae quaedam ad Lucii regis tempora permanferunt: Quae Evangelium latens atque conditum rursus ipso Rege authore, ut mox patebit, divulgarunt. Sub Claudio autem Caesare Evangelii lucernam primum in Britannia voce Josephi accensam testatur Georgius Major.

Quando & quomodo Rex Britanniae Lucius Evangelio credens baptizatus fuit.

LUcius itaque Coilli Britanniae Regis, pietate omnique virtute insignis principis, unicus filius ad paternam laudem sua praestantia accedens, Pius, & alter Coillus merito dictus, sceptrum regium anno post Christi adventum 179. coepit, idque 12. annis tenuit. Huius temporibus cum edicto Romano de abolenda Druidum superstitione e provinciis cavebatur, coepit de religione, & vero Dei cultu, cuius perstudiosus fuit, in primis deliberare. Erat haec Druidum disciplina, antiquitus in Britannia reperta, atque inde translata in Galliam. Qui non modo sacrificiis praefuerunt, sed de omnibus publicis privatisque controversiis constituebant. Et si quis eorum decretis non obtemperavisset, statim sacrificiis interdicebant, quae poena fuit apud eos gravissima. Namque huiusmodi interdicti, impiorum ac sceleratorum numero habebantur, a quibus omnes discedebant, corumque congressum consortiumque vitabant. Druides autem neque bello interfuerunt, nec tributa pendebant, sed multis privilegiis & immunitatibus, magnum juventutis numerum ad disciplinam perdiscendam movebant. Docebant animas non interire, sed a corpore in corpus, ut Pythagoras affirmabat, migrare, tum de coeli ac fyderum motu, de mundi magnitudine, rerum natura, de vi ac potestate suorum Deorum disputabant. Inter quos Mercurium tanquam omnium artium inventorem, viarum ac itinerum ducem, & ad quaestum mercaturamque vim maximam habentem, potissimum colebant. De Jove, Apolline, & Marte, reliquisque eandem cum caeteris gentibus opinionem habebant: eorum vero doctrina non literis mandata, sed memoriae fuit, ne aut in vulgus proferretur, aut literarum fiducia juventus, quae eam perdiscebat, diligentiam, memoriamve remitteret.

Erat eodem tempore Lucius & Romanorum fautor, & Marco Antonino Vero Caesari summa benevolentia, ac familiaritate conjunctus. Cuius authoritate & decreto, cum profliganda esset tantae authoritatis religio, quae omnium memoriam superabat: Luciusque de Christiana religione accepisset, quae nondum authoritate regia publicata, sed viritim per multos privatos serpsit ac progressa est: diuque incertus & dubius animi, etsi Christum nunciantibus tacita, ut videtur, fide tandem assensus est, non tamen a suis domesticis & popularibus, ac infimae & abjectae conditionis hominibus more Judaeorum, quorum infirmos animos simplicitas Christiana offendebat: sed solennioribus & Regiae celsitudini, ut ipse putabat, dignioribus sacris initiari in fide voluit. Cumque cognovislet, non solum Adrianum Antoninumque Pium, aequissimos Caesares, edicto suo cavisse, ne amplius in Christianos religionis ergo tantis suppliciis animadverteretur, verumetiam complures nobiles Romanos eandem fidem a Pontifice Romano accepisse, eorumque exemplo Christianum nomen in singulas provincias sparlum & disseminatum fuisse, statuit in eadem fide sub Eleutherio tunc Romano Pontifice inaugurari. Ad quem illustres & facundos viros Elvanum Avalonium, & Meduinum Belgam, per quos a Druidum, ad Christi fidem traductus est, cum literis & mandatis legavit. In quibus petiit, ut ad se iam doctrina Christiana imbutum nuncios ac legatos, a quibus baptismate lavaretur, mitteret: quique una deferrent Romanas leges, quibus religionis, & Reipublicae statum in regno suo describeret, atque stabiliret. Sed Eleutherius Pius Episcopus, divino potius verbo propagando, quam suae famae illustrandae studens, summo affectus gaudio, ob tantum Regem Christo lucrifactum, suam operam inanem & supervacaneam, in eo quod postulabatur, judicavit.

Sed neque Britannicae conversionis laudem sibi ascripsit aut vendicavit, sed Regi rescripsit, maximam cepisse se ex eius in Christi fide voluptatem. Leges autem Romanas ab eo desideratas, non esse Christianae Reipublicae necessarias, in quibus permulta sancirentur a Christianis non servanda. Neque egere eum in legibus condendis authoritate aut opera sua, qui utramque haberet paginam Veteris & Novi Testamenti, ex quibus adhibito procerum concilio, sanctas & omni vitio carentes leges fumere possit: tum authoritate non aliena sed sua fulciretur, qui in luo regno Dei vicarius esset, eiusque potentiam populo suo repraesentaret. Cuius Epistola quia tam rara & augusta est, totam seriem inseramus.

Petistis a nobis leges Romanas & Caesaris vobis transmitti, quibus in regno Britanniae uti voluistis. Leges Romanas & Caesaris semper reprobare possumus: Legem Dei nequaquam. Suscepistis enim nuper miseratione divina, in regno Britanniae legem & fidem Christi. Habetis penes vos in regno utramque paginam: ex illis Dei gratia per concilium regni vestri sume legem, & per illam Dei patientia, vestrum reges Britanniae regnum. Vicarius vero Dei estis in regno juxta prophetam Regem: Domini est terra, & plenitudo eius orbis terrarum, & universi qui inhabitant in eo: Et rursum juxta prophetam Regem: Dilexisti justitiam, & odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus tuus oleo laetitiae, prae consortibus tuis. Et rursum juxta prophetam regem: Deus judicium tuum, &c. Non enim judicium neque justitiam Caesaris: Filii enim regis gentes Christianae, & populi regni sunt, qui sub vestra protectione & pace & regno degant, & consistant, juxta Evangelium: Quemadmodum gallina congregat pullos sub alis, &c. Gentes vero regni Britanniae, & populi, vestri sunt, & quos divisos debetis in unum ad concordiam & pacem, & ad fidem, & ad legem Christi, & ad sanctam Ecclesiam congregare, revocare, fovere, manutenere, protegere, regere, ut possitis cum eo regnare in aeternum, cuius vicarius estis in regno praedicto, qui cum Patre, & Filio, &c.

Cum his responsis reversi Elvanus & Meduinus; tamen a quibus Lucius baptizatus sit, in dubio est. Sunt enim qui ab Elvano & Meduino, propriis ad Eleutherium oratoribus iam cum superiori responso reversis, baptizatum Lucium esse scribunt. Ex quibus Elvanus ex illo paludoso Josephi discipulorum & successorum in Avalonia collegio profectus, quique prima illa Evangelii semina a Josepho consita, per latiores Britanniae agros disseminaverat, ab Eleutherio Episcopus creatus est. Alter ille Meduinus Belgius, qui sacrae scientiae eloquentiam, & Britannici sermonis copiam & facultatem adjunxerat, Britannicae gentis doctor, qui non in certo aliquo & designato loco, sed ubique per totam Insulam, fidem in Christo praedicaret, ab eodem Eleutherio institutus est. Alii referunt Phaganum & Deruvianum Romanos, Elvano & Meduino, ab eodem Eleutherio, viros & in sacris literis & in administranda Ecclesia peritos, tanquam ouvecres, seu cooperarios adhibitos, quorum industria & scientia tanto operi perficiundo, quod in extirpando Druidum vetusto illo, & penitus Britannis insito ac innato errore, tum in sancienda Christianae religionis disciplina poneretur, esset necessaria. A quibus Lucius, apud quem tum vsoculov, suae gentis in re tanta parum valebat authoritas, more ac ritu Romano baptizatus est. Nec est dissimile, quin Elvanus & Meduinus, qui omni cura atque studio propensi, ut ad Evangelium Regem suum allicerent, ei morem gererent ac indulgerent, ut a Romanis, quibus tantum & gratiae & authoritatis concessit, quod illorum ope ad imperium Britannicum evectus sit, potius quam a fuis baptizaretur, ne eum ab instituto alienarent. Itaque ut concedamus a Romanis baptizatum Lucium, quorum tunc fama, non principatu & dominatu, sed crebro Martyrio & constantia, ac sincera fidei disciplina, per totum Christianum orbem celeberrima fuit; in hoc tamen omnia quorumcunque scriptorum testimonia consentiunt & conspirant, Lucium Christianam fidem prius a suis intellexisse, antequam Romani Pontificis operam imploraverat: Quaeque, ipso Eleutherio teste, Regi Christi vicario, divinas paginas, & doctorum ac sanctorum virorum copiam domi habenti non fuit necessaria, etsi jucunda sibi, utpote quibus Romani tam gratiosi essent, ac utilis ad perficiendum id, quod in religione instituit, videri possit. Hoc igitur modo baptizatus, fideque Christiana firmatus & corroboratus Lucius, tam suos Elvanum atque Meduinum, quam Romanos Phaganum & Deruvianum in concilium adhibuit. Et primum explosa Druidum omni disciplina, Christianos doctores ad illustrandum Evangelium per totam Insulam Druidum loco praefecit: tum fynagogas & templa falsorum deorum quos Druides colebant, & ipsa delubra in Christianas Ecclesias convertebat, quas doctis & piis verbi ministris replebat: ad extremum, loco Flaminum Episcopatus viginti octo ordinavit, eosdemque in tres provincias, quarum Metropoleis in tribus celeberrimis regni civitatibus collocavit, distinxit. Prima fuit Londinensis provincia, quae Loegriae & Cornubiae finibus continebatur. Secunda Eboracensis, quae Northumbriae, Deirae, Albaniaeque fuit praefecta. Tertia provincia in Cambria fuit, cuius praefectura in urbe Legionum consedebat. Lucius autem non suae tantum, sed externis, finitimisque gentibus in Christi fide instituendis magnam operam dabat. Divinis enim rebus sic in Britannia compositis, exercitum in Galliam eduxit, ut eam gentem non sibi sed Christo subjugaret. Ubi cum Duces fui bellica tractarent officia, ipse in Evangelio praedicando assiduus fuit. Ejusque foror Emerita, tanto Evangelii flagravit ardore, ut pro Christiana fide ipsa Martyrium passa sit. Hoc itaque modo Christiana religio, in Britanniam a Josepho primum inducta, sub Lucio regali potentia publice recepta, singulis ministrorum ordinibus distincta, ab Episcopis gubernata & fulta fuit; cuique sic instituendae ipsius tantum Lucii Regis, non aliena, aut Romani Pontificis authoritas, sed modicum inde auxilium, petitum magis & desideratum, quam necessarium accessit. Quod tam divinum ac immensum beneficium, tanquam divina quaedam praerogativa huic Insulae coelitus concessa existimari debet. Quod ex omnibus gentibus haec Evangelium, deletis superstitiosis ritibus, primum publice ac integre professa est: A qua professione, ut proximo loco declarabimus, deinceps nunquam deflexit.

Britannos Christi fidem amplexos nunquam postea descivisse ad veteres gentium errores. Ne cum Augustinus Junior in Insulam veniret. Quosdam etiam ex Anglis ante Augustini adventum religionem Christi percepisse.

ILla itaque Pontificiorum inanis laudis de Britannica gente per se conversa arrogatio, & fide propria caret, & permultis antiquissimis argumentis; ipsisque adeo suis refellitur. Quod enim Innocentius in Epistola quadam contendit omnes Africanas & occidentales Ecclesias, vel a Petro, vel ab eius & successorum suorum discipulis in Christo fuisse generatas, praeterquam quod hoc ineptum & falsum arguunt Maidelburgensis authores historiae, & oitentationis ac gloriolae, mundanaeque acquirendae potentiae spe, potius quam a veritate profectum: ex ipsis indubitatae fidei scripturis certum est, Paulum illum gentium doctorem, negasse se a Petro vocatum aut missum, qui etiam occidentales Ecclesias, & Hispaniam ipsam ab oriente remotissimam peragravit: Ipsepte testatur Evangelium per eum ad omnes gentes pervenisse. Praeterea nec Philippus, Josephus, aut Simon Zelotes a Petro fidem acceperunt; sed ab ipso Domino: A quibus Evangelica luce primum illustratam Britanniam supra commemoravimus.

Huic sanctae semperque observandae scripturarum auctoritati accedant Sulpicius Sed historiarum Ecclesiasticarum authores. Sulpicius Severus, qui non modo hunc nostrum Romanum, sed illum integerrimum patrem Augustinum Afrum antecessit, cum de occidentalibus Episcopis ad Ariminense concilium ipsius Imperatoris atque etiam de statu Ecclesiastico non modico, sed de Arianismo, qui totum suum imperium perturbavit, qui se ab illa haeresi disjunxerant, convocatis, meminit Britannos etiam Episcopos interfuisse. E quibus tres, nihil enim reticendum est veri, ludibrio habebantur caeteris occidentalibus Episcopis, quod cum illi ex promissa Imperatoris largitione se alere in illo concilio fuis opibus freti recusabant, isti inopes a fisco necessaria hauriebant. Hoc, author in Britannis Episcopis contra occidentalium Episcoporum censuram, laudi humanae vertit, quod ut quondam Socrates ex Atheniensi Prytaneo ali se dignum putabat, sic illi ex publico promisso fisco, potius quam ex singulorum indulgentia, quae viris authoritatem habere debentibus semper fuit contemptui, necessitatem suam sublevabant. Huic adjiciamus Gennadii Catalogum illustrium virorum, qui refert Xysti urbis Romae Episcopi, qui ante Augustinum fuit, tempore, quendam Fastidium Britanniarum, sic enim eius verba sunt, Episcopum, scripsisse ad Fatalem quendam de vita Christiana librum unum, & alium de viduitate servanda sana, & Deo digna doctrina. Ad hanc autem Pontificiorum opinionem minuendam non externis solum, sed domesticis exemplis ac testimoniis abundamus. Quorsum enim spectat illius integerrimi, doctissimique Gildae Britanni tam acris & vehemens in sui temporis cleros invectio, quem paulo ante Augustini illius Romani adventum claruisse constat? Quid illa de Theono, & Thadioco Londoniensi ac Eboracensi Archiepiscopis, post patriam a Saxonibus occupatam, & Christianitatem turbatam, sedes suas deserentibus, & in Cambriam atque Cornubiam profugientibus, crebra in historiis mentio? Quid, quod eodem testimonio confirmatur? cum barbara gens Saxonum pagana superstitione caecata totam Christianitatem delere contenderat; tamen Christianam fidem sub Lucio acceptam, tam in aquilonari quam in illa Insulae parte, quam Britanni suis sedibus pulfi tenebant, integram viguisse: Quae etiam, Beda teste, in tranquillitate & pace, usque ad Diocletiani tempora permanfit per totam Inlulam integra. In quibus crudeli infectatione vexata, Albanus, Amphibalus, Aaron & Julius, sancti ac Evangelii praedicatione conspicui viri, eodem Beda referente, Martyrio candidati fuere. Deinde Constantinus ille Magnus, qui omnium Caesarum primus per orbem Romani Imperii Christianam fidem imperiali authoritate propagavit, ex Helena matre Christiana & Britanna natus est, & Maximus, qui interfecto Imperatore Gratiano in Imperium crudeliter & tyrannice invasit, posteaque a Theodosio primo victus fuit, Christianum exercitum e Britannia duxit in Galliam. Praeterea, eodem Beda authore, Arianae sectae furor in Britannica Ecclesia saevit, quae paulo post hinc ejecta & explosa fuit, catholica fide reservata. Quid item, quod de Conano Armoricae rege pagano, Christianas puellas vi abducente, suisque ad suscipiendam prolem concedente, traditum est: Quae tamen restiterunt, nec Paganis Christo non fidentibus corporis sui copiam facere voluerunt. Quid de Constante Monacho e Monasterio Amphibali, quod Ventanae in Britannia fuit, Constantino Regi successuro extracto? Quid de Germani in Britanniam adventu, ad Pelagianismum primo delendum, deinde eodem renovato prorsus extirpandum, a quo etiam, & a Lupo, Britanni a Scotis atque Pictis armis petiti, adjuti atque vindicati sunt.

Cuius rei ut rectius intelligatur, paulo altius ducenda ratio est. Restitutum quendam Londinensem Episcopum ante diximus Gallicano cuidam concilio interfuisse, & assensum eius decretis adhibuisse: Quod Christiana religio, ut videtur, firmioribus tunc in Britannia stetit, quam in Gallia viribus, quo magis expetebant Galli, ut suis quoque in religione decretis, Britanni alicuius Episcopi consensus & authoritas accederet. Cum itaque Pelagiana haeresis, per Agricolam quendam Pelagii discipulum, in Britanniam illata esset, latiusque serplisset, Britanni Guitelino iamdudum mortuo, etsi doctore carerent, qui tam aversam ab acceptis in Christi fide institutis disciplinam refelleret, tamen fidem nullis suasionibus aut argumentis vieti deferebant: sed moti illa sui Archiepiscopi Restituti ad Gallicana concilia firmanda accersiti, recenti memoria, huius etiam spiritualis belli extinguendi auxilium mutuum a Gallicanis Episcopis vicillim implorabant. Itaque cleri Synodus a Britannis implorata decrevit in Gallia, Germanum Antissiodorensem, & Lupum Trecassinum Episcopos, viros fide ac virtute divina pollentes, tum fermone facundos, & in disserendo acres, ad Britannos mittendos, ut huic Pelagianae haeresi tum nascenti, divino verbo resisterent. Qui Synodo parentes, navigatione huc perducti, Verolamii populi clerique conventum statuunt: Quo immensa populi multitudo cum conjugibus & liberis undique concurrit: tanta tum Britannis inerat Christianae fidei firmiter retinendae cupiditas; utque ipsius Historiographi verbis utar, Astabant, inquit, Petrus de partes dispari conditione dissimiles: Inde divina fides: hinc humana praesumptio: hinc pietas, inde superbia: hinc Christus, inde Pelagius author omnis pravitatis. Primo in loco beatissimi sacerdotes copiam disputandi adversariis praebuerunt, qui sola nuditate verborum diu inaniter & aures occuparunt & tempora. Deinde Antistites venerandi, torrentes eloquii sui cum Apostolicis & Evangelicis imbribus perfuderunt. Miscebatur fermo proprius cum divino, & assertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur. Convincitur vanitas, & perfidia confutatur: ita ut ad singulas verborum objectiones, errasse se, dum nequit respondere, fateatur. Populus arbiter vix manus continet, judicium cum clamore testatur. Post hunc diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut Sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis fectarentur. Quibus peractis Episcopi ad Gallicanas suas sedes, Britannis eorum opera a Pelagianismo vindicatis, & in Evangelio firmatis reversi sunt.

Magnum est etiam Britannorum perfectae in Christum fidei argumentam, illa expostulatio & querela, qua in Vortigernum suum regem vehementer egerunt: quod Hengisti infidelis filiam matrimonio sibi junxisset: Quare infensi proceres, Vortigerno Regia potestate abdicato, Vortimerum eius filium regem creabant. Hic potitus regno, Christianas Ecclesias paterno vitio lapsas ac demolitas restauravit, verbique ministros in summo precio habuit. Huic tam ordine quam aetate proximus Aurelius, ad reparandas Ecclesias totius cleri habuit conventum: Et cum inter hunc, & Hengistum iniretur pro fide praelium & Hengistus captus esset, Aurelius ab Heldano Claudio Cestrensi Episcopo concilium de eo trucidando accepit. Tum Octa ab eodem Aurelio obsessus, in suam deditionem & potentiam his verbis se tradidit: Victi sunt dii mei, Deumque tuum regnare credo. Tum tam feliciter gesto bello, pace parta, ad Ecclesiam animum vertens, Sampfonem Eboracensem, & Dubritium in urbe Legionum Episcopos creavit. Deinde Arthurus Rex Christianus, Sampsone a Saxonibus ejecto, capellanum suum Pyramum, Dubritioque mortuo, Tremoricum eorum loco constituit. Quid quod Aurelius ex veneno per medicum interfectus, ab Episcopis & Abbatibus, non tam regali & splendido, quam Christiano more sepultus est Anno Domini 437. His accedunt quod fertur de Uterpendragone, populi simul ac cleri conventu creato, & Paschatis festum honore debito celebrante Anno Domini 498. Tum de Saxonum furore Christianas Ecclesias vastantium, sur. De Uterpendragone Christiano ritu sepulto, deque si, Arthuro eius filio, post patris obitum,

Rege a Dubritio, Episcopis & magnatibus, pari modo sacrato, Anno 516. Qui Scotorum & Pictorum Episcopis, in Insula Stagni, & lacus Lomnudi obsessis, illis cum lacrymis petentibus, delictorum poenam remisit, & in gratiam ac misericordiam accepit, 522. Tum de Gwenhwyuare regina, quae Arthurum metuens ad Monasterium monialium Julii Martyris, in urbem Legionum confugit, in eoque religionis habitum suscepit, 541. Et ante haec Constantinus duos Medredi filios interemit, unum Ventanae, in Ecclesia sancti Amphibali juxta altare, alterum coenobio quodam Londinensi vi ereptum, Anno 543. Nec praetereundum est de Columbano illo claro Scoto in Britanniam veniente, Anno 566. Deque septem Britannis Episcopis: qui ad concilium ab Augustino vocatum convenerunt: nec de 2100 Christianis Philosophis in Banchorensi coenobio victum & vestitum propria industria, ex divi Pauli instituto quaerentibus. Quae tot tantaque Presbyterorum, Monachorum, Praesulum, Episcoporum, Ecclesiarum, coenobiorum, sediumque vetusta nomina, quae quovis saeculo extiterunt, etsi praetermittantur, tamen futuri temporis, ipsius Augustini aetate, eorumque qui cum sequuti sunt, recordatio satis probat Evangelium, quod primis illis Apostolorum temporibus in Britannia nunciatum, non modo semper retentum firmiter, sed singulis saeculis auctum & dilatatum crevisse. Quodque ne ab ipsis Saxonibus supra modum saevientibus extingui poterat: sed eos ipsos, a quibus vehementissime oppugnatum fuit, tandem divino instinctu, & suasione fideque sui cepit. Ethelbertus enim Cantii Rex, cum ad eum ab eodem Augustino venissent legati nunciatum, venisse iam Augustinum una cum aliis Roma, eique ac suo populo, de Christo optimum ferre nuncium, Fama, inquit, ad me huius Christianae religionis pervenit: ex gente enim Francorum uxorem duxi Bertam, ex Christianis parentibus ipsam Christianam, quae mihi a parentibus his conditionibus data est, ut ritum fidei ac religionis Christianae, cum Episcopo Lybhardo eius adjutore inviolatam retinere liceat. Praeterea permultos reges Anglosaxones in Christiana fide institutos, non ab Augustino aut eius successoribus, sed ante adventum illorum existimandum est, nisi non nostris solum, sed externis & Germanorum historiis fidem pariter detrahamus. Namque Munsterus. refert Munsterus, Anno Domini 601. venisse ex Anglia virum quendam insignem, regio stemmate natum, dictum Offonem, qui trajecto Rheno in votis habuit stabilire fidem Christi, quamque ad rem primus iecit Monasterii Schutternensis fundamenta. Multos autem Saxones reges Offas dictos, ex nostris liquet monumentis. Sed ex ipso Beda verisimillimum est hunc Offam Athelfridi Regis Berniciorum filium fuisse, qui ex Acia Ellae Regis Deirorum filia septem filios genuerat: Eanfridum, Oswaldum, Oswinum, Oskacum, Oswidum, Osam, & nostrum de quo tractamus Offam. Nam & tempora non discrepant, & regio in qua natus est, pene e regione ostii Auminis Rheni, quod illum trajecisse Munsterus scribit, polita est. Christianam autem doctrinam a Columbano vel eius discipulis accepit: quod etiam ex aliis Bedae verbis colligi potest. Toto, inquit, tempore, quo regnavit Edwinus, filii praefati regis Edelfridi, qui ante eum regnaverat, cum magna nobilium juventute apud Scotos sive Pictos exulabant. Itaque ad doctrinam Scotorum catechizati, & baptismatis gratia sunt recreati. Haec Beda. Sed Augustinum Romanas potius consuetudines ac ceremonias, ne dicam superstitiones induxisse, & ad Papalem illum dominatum in Anglia obtinendum se callide insinuasse, & Anglicanas Ecclesias ex Romanis ritibus instituisse, potius quam Evangelium praedicasse, satis constat.

Sub Lucio enim Rege, ut antea diximus, in tribus Britanniae provinciis, Loëgria, Albania, atque Cambria, tres Metropoleis institutae sunt. Quarum Albanensis septem Episcopis praefuit: in Cambria Legionensis, ad Meneviam translata postea totidem: in Loëgria autem Londinensis, quoniam ea provincia major & nobilior Insulae pars fuit, quatuordecim dioeceses regebat. Christiana itaque religio e Loëgrensi, atque fere ex Albanensi provincia, per Anglosaxones pulsa & deturbata, in Cambria retenta, & primis illis Christianis ritibus ab Asianis seu orientalibus Ecclesiis per Lucium regem acceptis, adhuc publice culta fuit. Dioeceses autem Cambriae hae fuerunt, Hencfortensis, Tavensis, Paternensis, Banchorensis, Elviensis, Wiccensis, ac Morganensis. Cum quibus in primo ad se convocato cleri concilio, quod Wigorniae habebatur, de Romanae sedis vetustate & authoritate, de Petri successione, de Pontificis in reliquas Christianas Ecclesias principatu, & ut Romano more baptizarent, praedicarent, ac pascha celebrarent, pluribus egit Augustinus. In quo concilio Dionotus quidam Britannus Banchorensis coenobiarcha, vir doctrina & eloquio celebris, graviter, & docte de non approbanda apud eos Romanorum authoritate disputabat, fortiterque tuebatur Menevensis Episcopi in illa provincia ratam jurisdictionem: librosque perdoctos scripsit, unum de conservandis eorum ritibus, alterum defensorium sedis Menevensis, asserens, non esse tutum aut commodum Britannis ab usitatis in religione ceremoniis recedere, vel Romanorum fastum sustinere; eoque magis, quod nondum Cambri Anglosaxonibus parebant. In quo omne Augustini institutum & consilium versabatur, ut Anglis Britannos, & Romanae Ecclesiae Anglicanam, suaeque jurisdictioni Menevensem provinciam subjiceret: Quod & Lelandus antiquitatis indagator satis sedulus testatur. Debuerat, inquit, Gregorius admonuisse Saxones gentem perfidam, ut si sincere Christianismum admittere vellent, Britanniae imperium, quod contra sacramentum militiae per tyrannidem occupaverant, justis dominis ac possessoribus restituerent. Augustinus enim, quod Dionotus persentit, praetextu fidei, gentem advenam in alieno confirmavit imperio, ut suam & Romanam jurisdictionem dilataret. Longe dissimilis Palladio, tunc Scotorum Apostolo, qui Constantinum eorum regem, teste Polydoro, multis precibus hortatus est, ne gentem Saxonum impiam contra Britannos Christianos armis iuvaret. Itaque quae in cantu, processione, suffragiis, adorationibus, missis, templis, sanctorum nominibus appellandis, & huiusmodi Romanis superstitiosis ceremoniis, in ea Synodo decernere voluit Augustinus, a Britannis qui in Menevensi provincia, a Saxonibus, & se & religionem tuebantur, rejecta fuerunt. Inter quos vigebat Christianitas, quae sub Eleutherio publice instituta nunquam postea defecit: ut in Augustini vita fusius deinceps declarabimus.

Qorundam Londinensium Archiepiscoporum nomina, & res gestae.

LOndinenses Episcopos Britannorum temporibus & multos fuisse, & doctrina, pietate, ac prudentia insignes, ex his paucis quos adhuc ex monumentis nostris habemus, intelligere licer. Nam & Restitutum Londinensem Episcopum adiisse Arelatensem in Galliis Synodum, in eoque subscripsisse antea diximus: Qui, ut ex aliorum scriptis discimus, cum Hilario Pictaviensi Episcopo conjugato familiaris, & ipse conjugatus fuit. Hunc septutus quidam Guitelinus Londinensis Metropolitanus, cuius praeter caeteros singularis in fide constantia, in patriam pietas, & in re gerenda solertia, literis prodenda atque illustranda est. Cum enim ob crebras hostiles & barbaras incursiones omani tributum Britannis remittere, quam assiduam opem ferre maluissent: hic omni veneratione dignus pater, patriam quam a Romanis desertam & hostibus cxpositam vidit, & Christiana consolatione roboravit atque animavit, & re ipsa juvit; nec a fide Christiana, nec a patriae charitate, periculis procellisque unquam separatus: & ad implorandum auxilium ad minoris Britanniae seu Armoricac regem profecturus: Durate, inquit fuis, ac in fide Christiana persistite. Ipsum invocate, ne in his periculis deficiatis, sed animo forti, constanti, & alacri, fidem, libertatem, & patriam ab hostibus, Pictis & Scotis, Insulam assidue & incontinenter infestantibus vindicetis. Postea in Armoricam profectus, egit cum Episcopis illius regionis suis confratribus de vicino Britannorum luorum periculo, ad eos celeriter quoque perventuro, si opem maturam non attulerint. Regnabat tunc in Armorica Aldroenus, rex a Conano quartus, qui perspecta viri gravitate & prudentia, illum in honore maximo habuit. A quo rege Episcopus auxilium interiturae patriae cum luctu & gemitibus supplex petiit, & ut, barbaris Deoque invisis expulsis, ipse populum regnumque Britannicum ad suum imperium potestatemque reduceret. Cui rex expetiisse se quondam illud Britanniae regnum respondit: nunc autem tantis calamitatibus afflictum, sibi fuisque proceribus esse spretum & contemptum. Verumtamen quoniam majores fui eam Insulam quondam tenuissent, fratrem suum Constantinum illuc cum duobus militum millibus classe transmissurum, ut si divina ope hostes repelleret, diademate regio insigniretur, & gloriose partum honorifica pace poflideret. Cui Episcopus & summas gratias egit; & vocato Constantino viro militiae scientissimo: Vincit, inquit, Christus, Christus regnat, Christus imperat: adsit ergo Christus Regi Britanniae. Ecce defensio nostra, ecce spes & gaudium nostrum perpetuum. Classe itaque parata traiecit in Britanniam cum Constantino & militibus Episcopus, ad Totonesii portum appulsus. Quorum adventu cognito, Britanni in latibulis & Ipeluncis hostium formidine, multis & refertis agminibus conclusi erumpunt: ad Constantinum & Episcopum suum concurrunt, junctisque copiis in hostes barbaros & impios saevo impetu feruntur. Quibus ex Insula tota ejectis & profligatis tam beati viri opera, in fide Christiana & patriis sedibus una permanserunt. Hoc etiam tempore tributum Romanis antea pensitatum solvi amplius defiit. Parta victoria Constantinus Cicestriae, quae Britannico sermone Laer Lei appellatur, apud populum pro concione laudatur, & rex Britanniae decernitur: conjunxque ci ex nobili Romanorum prosapia procreata, & sub Guitelino sanctissimo Episcopo educata, ac in fide Christiana instituta datur. Ex qua tres inclytos filios, Constantem, Aurelium Ambrosianum, & Uterpendragonem, tam in fide Christiana, quam humana virtute strenuos generavit. Constantem primogenitum in ordine monachali educandum in Ecclesia Amphibali Wintoniae posuit. Aurelium & Uterpendragonem sancto Episcopo Guitelino educandos commisit. Ac postquam decennio feliciter Britannis imperasset Constantinus, a quodam Picto fervulo suo, eodemque proditore, quem in colloquium quoddam privatum in quodam virgulto adhibuit, est interemptus. Eodemque tempore, & integerrimus praesul Guitelinus optime de patria meritus obiit: Britannia pastore simul & Rege destituta. Hinc post belli motus sedatos, inter regni proceres de imperio orta contentio est. Nam regis Constantini filii post Guitelini mortem, in Armoricam missi sunt, quique ob teneram aetatem regnare, aut partes suas tueri non poterant. In illa itaque civili discordia Vortigernus quidam Geviseorum consul, potiundi postea regni spe, Constantem Regis primogenitum, iam monachum, e coenobio extractum, Londinum adductum, & populo ostensum, vix suffragante populo, magna cum festinatione regem creat. Et pari temeritate, mortuo Guitelino, nec praesente aliquo Episcopo, ipse propriis manibus Episcopi vice, Constantis capiti coronam imprimebat. Deinde adolescenti incauto insidias struens, regni thcfaurum in suam custodiam dari procurabat, eique suasit, ut Pictis potius quam Britannis se dies noctesque tueretur ac defenderet. Itaque centum Picti ad perpetrandam illam fraudem, quam Vortigernus in regem meditabatur, parati, ad corporis tuitionem constituti sunt. Horum omnium gratiam cum muneribus & blanditiis collegisset Vortigernus, quadam die, cum largius in aula regis potavissent, simulavit se e Britannia discessurum, quod annuus ei reditus, quo quinquaginta militibus stipendia provideret, non superesset. Quo audito, Picti Regis custodes iam poti: Monachum, inquiunt, istum trucidemus, ut Vortigernus regno potiatur: & impetu in regem subito facto, eoque interfecto, Vortigerno diadema detulerunt. At Vortigernus, ut lacrymis proditionem simularet, prorupit in fletum, & Londinensibus, ubi hoc scelus commissum est, convocatis, Pictos proditores capite punit. Et callide paulatim defleto suo scelere, tandem coronam sibi imposuit; sed quorumcunque principum malitiam ac tyrannidem superavit, & quicquid fagitiosum fuit, & pietati virtutique maxime adversum perpetravit: Quorum omnium facinorum poenas in senectute subiit, cum ob Hengisti Pagani filiam nuptam regno a proceribus ejectus est.

Atque haec de Guitelino Londinensi Archiepiscopo, ob summa in patriam merita celebrando viro dicta sint. Post Guitelinum sedit Voadinus Londinensis Archiepiscopus, idque, ut est credibile, nullo interjecto, qui Anno Domini 436. occisus est. Tum Glocestrensis quidam Episcopus, nomine Theonus, a sede Glocestrensi in Episcopum Londinensem translatus est, Anno gratiae 553. An vero hic alius fit ab eo Theono Episcopo Londinensi, de quo hanc mentionem facit libri Roffensis author, qui cum Thadioco Eboracensi, & reliquis clericis atque Britannis patriam a Saxonibus occupatam deserens, in Walliam atque Cornubiam secessit, Anno Christi 586. non definimus.

De Episcopalium Sedium origine, mutatione, & majoritate in Anglia.

DEleta Druidum disciplina, Flaminibusque explosis: viginti octo Episcopatus tribus Metropoliticis provinciis distinctos in Britannia sub Lucio rege constitutos antea diximus. Metropoleis autem in tribus celeberrimis regni urbibus, Londini, Eboraci, & in urbe Legionum collocabantur. Reliqui vero Episcopi celebriores locos quasi consulto vitabant, & in humilioribus magisque solitariis, orationi, contemplationique divinae congruis, sedes suas statuerunt. Quod eo est verisimilius, etsi nec res ipsa, nec historia id probaret, quod Druides ipsi, quorum loca Episcopi occupabant, sub robustioribus arboribus & quercubus, ad eruenda daemonum oracula latitabant: unde arò tns deues, quod quercum significat, Druides appellabantur. Tum Saxonum adventu, & religio & Episcoporum sedes deturbatae clandestina & occulta loca quaerebant. Sed aliquas mutationes tam in incolatu, quam in potestate & imperio, ex casibus eventisque varie sequutis, singulas pene sensisse certissima est historia. Ac primo de Metropolitanis sedibus varietate nonnulla mutatis dicamus, ab urbe Legionum, quae etsi minima, tamen in Christiana religione constantissime diutissimeque permansit, ordientes. A Lucio enim ad Arthuri regis tempora duravit: tumque sub Episcopo Davide Meneviam migravit: ubi postquam plures sedissent Archiepiscopi, tandem flava peste, quae Ietericia dicebatur, in Cambria fervente, Sampson Archiepiscopus, sumpto secum pallio, Armoricam adiit, & Dolensi sedi praesedit. Post hunc 24. Episcopi, pallio ob inscitiam, paupertatem vel contemptum Romanorum rituum carentes Meneviae sedebant: qui ab illius gentis Episcopis sacrabantur, eosque etiam ut suos suffraganeos consecrare soliti sunt, nulla Cantuariensi, aut cuicunque alteri Ecclesiae professa juratave subjectione, usque ad Richardi primi, vel, ut alii volunt, Henrici primi imperium, qui primus Cambrenses Episcopos urgebat ad parendum Cantuariensi Archiepiscopo, tanquam Primati: quod tunc inceptum, postea Henrico tertio regnante, Bonifacius Cantuariensis Archiepiscopus, legatione per singulas cathedrales Ecclesias Cambriae fungens, sive cum gratia impetravit, sive legatina vi imperavit atque perfecit. Hinc conItat Cambrenses Ecclesias in Cantuariensis Metropolis ditionem per Augustini coactionem nondum venisse, sed longe post finitas inter Cantuariensem & Eboracensem Archiepiscopum, de provinciarum, & jurisdictionis magnitudine controversias.

Proximo loco de Londinensi disseramus: Haec usque ad Augustini primi Cantuariensis Archiepiscopi tempora ab ipsa Lucii institutione Metropolitanam dignitatem, etsi ob Saxonum metum & potentiam extra conspectum lucemque vulgi, clam semper retinuit annis amplius trecentis. Ecclesia autem eiusdem Cathedralis usque ad aedificationem templi Paulini, quod Echelbertus Saxonum Rex extruxit, fuit ea quae iam est in monte frumentario, qui Cornhill, seu Cornwell vulgariter appellatur, Ecclesia Sancti Petri parochialis; ut ex historiola in eadem conservata liquet. Sed Augustinus dignitatem Metropolitanam Canturiae statuit, sive Ethelberti Cantiorum Regis & hospitis sui gratia, sive quia Londonia tunc regis Ethelberti non erat, sed Seberti nepotis sui, sive ea charitate & benevolentia, qua ipsos Cantios se ad eos appulsum tam benigne excipientes est prosequutus: sive quod Cantium fuit tunc prima & praecipua Britanniae provincia, cuius regis ditioni caeteri reges parebant: Nam Cantiani ex antiqua probitatis praerogativa primam Gervasius in n exercitu obtinent aciem, ut innata sibi ferocitate militumque copia primos hostium conatus elidant; eaque forma caeteri Angli praelati Cantuariensi Ecclesiae parent. Etsi Londini pallium acceperit Augustinus, et ei primatus ab Ethelberto rege assignatus, nec Gregorio ipso contradicente; & a succedentibus coëpiscopis ista praerogativa palam stabilita fuit: Ad quam rem certius perpendendam tam ipsius Gregorii, quam aliquot istorum Romanorum pontificum, testimonia proferenda sunt. Quae valeant qua possunt authoritate; antiquitate pari valent, qua sunt permulta hodierno usu salubriter retenta. Neque enim, ut ait Jureconsultus, omnium rerum quae a majoribus gestae sunt, rationem possumus reddere; ita enim pleraque ex his, quae salubriter constituta sunt, subverterentur facillime. Sed contra calumniantes ostendamus optimis ac commodissimis rationibus, ac sine cuiuscunque episcopalis sedis injuria, Metropolitanam dignitatem Cantuariae primo locatam fuisse.

Reverendisimo & sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.

CUm certum sit pro omnipotenti Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari: nobis tamen necesse est eis honorum beneficia tribuere, ut in spiritualis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum Ecclesia, ad omnipotentis Dei gratiam, eodem Domino largiente & te laborante, perducta est; usum tibi pallii in ea ad sola missarum solennia agenda concedimus; ita ut per loca singula duodecim Episcopos ordines, qui tuae subjaceant ditioni; quatenus Londinensis civitatis Episcopus semper in posterum a Synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta & Apostolica, cui Deo authore deservio, sede percipiat. Ad Eboracum vero civitatem volumus te Episcopum mittere, quem ipse judicaveris ordinare: ita duntaxat, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim Episcopos ordinet, & Metropolitani honore perfruatur: Quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus; quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subjacere: Post obitum vero tuum ita Episcopis, quos ordinaverit, praelit, ut Londinensis Episcopi nullo modo ditioni subjaceat. Sit vero inter Londinensis & Eboracensis civitatis Episcopos in posterum honoris ista distinctio; ut ipse prior habeatur, qui prius fuerit ordinatus. Communi autem consilio, concordi actione, quae sunt pro Christi zelo agenda, disponant unanimiter, recte sentiant, & ea quae senserint, non sibimer discrepando perficiant. Tua ergo fraternitas non solum eos Episcopos quos ordinaverit, nec hos tantummodo qui Eboraci per Episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes, habeat, Domino Deo nostro Iesu Christo authore, subjectos: quatenus ex lingua & vita tuae sancticatis recte credendi, & bene vivendi normam percipiant: atque officium suum fide ac moribus exequentes ad coelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, Reverendissime frater. Data 10. die Kal. Junii, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno 19. post consulatum eiusdem Domini anno 18. indictione 4. Missae sunt hae literae per Mellitum.

Sed licet pallium Londinum ad eum a Gregorio missum sit, viderique possit Gregorium de Metropoli Londini tenenda cogitasse; Augustinus tamen consilio, ad hoc quod facere senserat, meditato, ab Etherio Arelatensi Episcopo, a quo sacratus fuit, neque Londinensis, neque Cantuariensis Archiepiscopus, sed universali nomine Anglorum Episcopus creabatur, ut liberum sibi sit, in quacunque vellet regni regione sedem suam collocare. Itaque praedictis rationibus motus, & sive Ethelberto, sive Cantiis obsequutus, Archiepiscopatus obsoleta insignia Londino traduxit Cantuariam. id quod a Merlino vaticinio praedictum quidam alserunt his verbis: Dignitas Londoniae adornabit Doroberniam. Quam ut firinaret, vivus, ut in vita eius dicitur, Laurentium successorem constituit, ne Metropoliticae sedis niutatio eveniret. Sed nec duodenario Episcoporum numero a Gregorio praescripto, nec majoritate in Eboracensem alteram Metropolim, durante Augustini vita, Cantuariensis seTi ballen is des contenta fuit: Quin, Augustino solum indultam, authoritatem ad poin Opis insteros successurosque propagare, ditionemque Cantuariensem ultra fines a Gregorio constitutos dilatare studens, suam provinciam & Cambriae dioecesi, & locupletiori cultiorique Insulae parte ornavit, ac Eboracensem Borealibus magisque incultis finibus conclusit, ac a sua separavit. Qua quidem in re etsi tam celeberrimae Londinensi civitati, quam Eboracensi provinciae, contra mentem fortassis Gregorii, ut quibusdam placet, injuria primo facta videri possit; tamen illa authoritas, quae tunc arrogata & usurpata videbatur, postea tam regiis in Anglia decretis, quam papalibus rescriptis, cum penes illos fuisset Ecclesiasticarum rerum potestas, ita corroborata & firmata fuit, ut iamdiu sine omni controversia in certum judicatumque transierit.

Sed ne iniquis conjecturis a veritate ad suspiciones torqueatur historia, aequius est existimare Augustinum ne praeter Gregorii voluntatem atque mentem Cantuariae potius quam Londini sedem suam instituisse. Etsi enim Gregorius primis illis ad Augustinum literis quibus pallium miserit, loci atque gentis ignarus, duarum tantum civitatum Londini scilicet & Eboraci, quae celeberrimae putabantur, meminerit; fuit tamen eodem tempore Ethelbertus Cantii rex omnium Angliae regum potentissimus, utpote qui imperii sui fines ad Humbrum Huvium propagare curaverat: tum ipsa Cantuaria jurisdictione amplissima, ad quam reliquae Angliae gentes Juris habendi causa maxime confluebant: ipsepte Ethelbertus ad fidem conversus non modo Augustiniense coenobium Cantuariae, & ecclesiam Roffensem, sed Londini Paulinam ecclesiam primus condidit. Quibus rebus motus Gregorius cum auctum Evangelium inter Anglos ab Ethelberto & Cantuariensibus intellexerat, non praescriptam prius rationem Augustino fervandam, sed rem suo arbitrio tam in hac quam in omnibus causis ecclesiasticis moderandam relinquit. Id quod ex Gregorianis responsis ad undecim Augustini quaestiones intelligi potest.

Responsio Gregorii Papae ad Tertiam interrogationem Augustini.

NOvit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem: in qua se meminit enutritam. Sed mihi placer ut sive in Romana, sive in Gallicanorum, seu in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, solicite eligas: & in Anglorum Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas exempla. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibuscunque Ecclefiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt, elige: & haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

Hunc Pontifices Romani qui proxime sequuti sunt, sedem metropolitanam ita Cantuariae confirmarunt, ut ab ea divelli nefas esse decreverunt. Namque ad Ethelbertum primo, deinde ad Justum Cantuariensem Archiepiscopum, qui tertius fuit ab Augustino, Bonifacius Papa scribens non modo affirmat, Metropolim ab ipso Gregorio sub Augustino Cantuariae fuisse institutam, sed sub anathematis & gehennalis mortis poena praecepit, ne a quoquam illac alio transferatur, ut ex ipsis literis hic insertis apparet.

Literae Bonifacii quinti Papae, ad Ethelbertum Regem, & Justum Cantuariensem Archiepiscopum, &c.

DOmino excellentissimo atque praecellentissimo filio, regi Ethelberto Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Dum Christianitatis vestrae integritas ita circa conditoris sui cultum excreverit, ut longe lateque resplendeat, & in omni mundo annunciata vestra Deo dignae operationis augmenta referat, innumeras largitori omnium bonorum grates Deo exsolvimus: qui nos de excelso prospexit, & in tanto virtutum culmine erexit. Quapropter, gloriose fili, quod ab apostolica sede per coëpiscopum nostrum Mellitum postulasti, libenti animo concedimus; id est, ut vetra benignitas in monasterio in Dorobernensi civitate constituto, quod sanctus doctor vester Augustinus beatae memoriae Gregorii discipulus sancti Salvatoris nomini consecravit; cui ad praesens praeesse dignoscitur dilectissimus frater noster Laurentius; licenter per omnia monachorum regulariter viventium habitationem statuat: apostolica auctoritate decernentes, ut ipsi vestrae salutis praedicatores monachi monachorum gregem sibi associent, & eorum vitam sanctitatum moribus exornent. Quae nostra decreta si quis successorum nostrorum, sive Regum, sive Episcoporum, Clericorum, seu Laicorum, irrita facere tentaverit, a principe Apostolorum Petro, & a cunctis successoribus suis anathematis vinculo subjaceat, quoadusque quod temerario ausu peregit, Dco placita satisfactione poeniteat, & huius inquietudinis veram emendationem faciat. In Christo valeas Domine fili. Missa per manum Melliti Episcopi Londinensis. Anno Dominicae incarnationis. DCXV.

DIlectissimo fratri Justo Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Susceptis vestrae dilectionis apicibus, in quibus reperimus inter alia plurimos ex gentilibus ibidem degentibus, Deo omnipotente & Domino nostro Jesu Christo auxiliante, conversos, maxime autem in partibus Cantii ad veri Dei nostri fidem vestris laboribus esse perductos, valde gratulati sumus. Edbaldi quoque regis animum ad vestrae agnitionis viam esse correctum, Dominum omnipotentem in id laudavimus, qui sui nominis sacramentum, vestrique laborum fructum non deseruit, sicut ipse praedicatoribus Evangelii veraciter repromisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vitae usque ad consummationem saeculi. Multa est clementia apud Dominum, multa est in vobis demonstrata, cum aperiantur corda barbararum gentium ad suscipiendum praedicationis vestrae singulare mysterium. Ut enim proficerent, vestris meritis est eorum salvatio procurata, Domino dicente: Qui perseveraverit in finem, hic salvus erit. Cognovi siquidem in vestris syllabis ut sanctae recordationis praedecessor noster Gregorius constituit Augustino & omnibus successoribus suis in posterum metropolitanam & primitivam sedem in civitate Dorobernia, ubi caput totius gentis Anglorum a diebus Paganorum habetur. At vero nunc per revelationem Jesu Christi, qui est origo & caput christianitatis, eadem civitas exaltatur, & orthodoxa fides quae est radix nobilissima ibidem collocatur, ut ex illa segete uberrimum fructum boni operis ad pabulum coelestis patriae omnes insulani metere queant. O quam felix illa civitas, quae meruit in se Christum habitatorem habere! Felix illa civitas & tota gens, cum illas superna misericordia visitare non de dignata fit, quos ante mundi creationem praedestinaverat sibi sociare. Quare absit ab omni christiano ut ex illa civitate Dorobernia aliquid minuatur aut in aliud mutetur, nunc vel futuris temporibus, quae a praedecessore Domino Papa Gregorio statuta sunt, quomodo res humanae quassentur. Sed magis ex auctoritate beati Petri Apostolorum principis id ipsum praecipientes firmamus, ut in Dorobernia civitate semper in posterum metropolitanus totius Britanniae locus habeatur; omnesque provinciae regni Anglorum praefati loci metropolitanae Ecclesiae subjiciantur, immutilata & perpetua stabilitate decrevimus. Hanc autem Ecclesiam, utpote specialiter consistentem sub potestate & tuitione sanctae Romanae Ecclesiae, si quis conatus fuerit imminuere, eique de concessae potestatis jure quicquam abstulerit, auferat eum omnipotens Dominus de libro vitae suae, sciatque se sub anathematis vinculis esse innodatum. Deus te incolumem custodiat, reverende frater.

Post hunc Honorius Papa Honorio Cantuariensi Archiepiscopo scripsit, ut in civitate Dorobernia, metropolitanus locus & honor Archiepiscopatus, & caput omnium Ecclesiarum Anglorum semper in posterum habeatur, & a nulla persona per aliquam malam suasionem in alium locum mutetur. Justus autem cum Paulinum Eboracensem Archiepiscopum ordinavit, eius sedem Eboracensem Cantuariensi Metropoli subiecit. Sicut, inquit, Cantium subjicitur Romae, quod ex ea fidem accepit: ita Eboracum subjicitur Cantuariae, quae eo praedicatores misit. Sicut igitur Cantuariae sedes prima fuit in fide, ita prima sit in honore. Quam dignitatem atque praeeminentiam Cantuariensis Metropolis septem deinceps Romani Pontifices, cum Cantuarienses Archiepiscopos confirmarent, tanquam ab ipso Gregorio acceptam, primoque institutam renovarunt: Ut si quis hanc rem altius consideraverit, ne recessisse quidem Augustinum a Gregorii praescripto judicabit, sed ipsum Gregorium, mutato postea consilio, quid e re maxime sit Anglicanae Ecclesiae Augustini judicio permisisse. Itaque Augustinus libera sibi facta a Gregorio potestate Angliam suo arbitrio judicioque in religione instituere, huius loci commoditatem sequutus, quae & cultu urbanior, & fuis suasionibus propensior, & rebus gestis clarior, & exteris vicinisque nationibus notior fuit; tum ab ipso Ethelberto rege tanta munificentia magnificentiaque allectus, Cantuariensis Archiepiscopus potius quam Londinensis dici voluit. Nec minus amicitiae atque necetiitudini, quam ipsi antiquitati & origini tantum honorem videtur detulisse, ut in gente atque civitate, quam primo instituit atque convertit, totius provinciae Metropolis tanquam oraculum statuatur.

IN  his autem quae praedicta sunt tria mihi videntur esse notanda: videlicet qua de causa Sanctus Gregorius voluerit ut Archiepiscopus Arelatensis Augustinum Anglorum sacraret Episcopum, cum tot in praesentiarum sint Archiepiscopi Angliae viciniores. Forte tunc temporis tot Episcopi non fuerunt; vel crescente paulatim Ecclesia crevit & gloria, ut Episcopos in Archiepiscopos temporis intervallo Romana commutaret Ecclesia. Cur autem in Anglia tres Archiepiscopos instituerit, scilicet Cantuariensem, Londoniensem & Eboracensem, ut singuli suos numero duodecim haberent suffraganeos, res in propatulo est. Aut enim error erat scriptoris velociter scribentis, ut nomina transponeret civitatum, aut existimavit Gregorius, licet Sancti Spiritus esset sacrarium, ut civitates in Anglia nobilissimae ab invicem aequali distarent proportione, & Cantuariensis esset in capite, Eboracum in fine, Londonia vero in meditullio terrae: Statum itaque sciens Augustini, situm vero terrae nesciens, de tribus Archiepiscopis instituendis scripsit, ut supra dictum est. Attamen omnia ipsius Augustini supposuit dispositioni. Cum Cantuariensis Archiepiscopus duodecim haberet suffraganeos, ubinam Londinensis suos duodecim reperire poterit, certe nusquam competenter apparet. Idcirco dispositioni divinae cuncta supposita debent esse. Praeterea notandum est, qua ratione nitantur qui dicunt & scribunt beatum Gregorium pallia misisse tribus Archiepiscopis, Cantuariensi scilicet Augustino qui sedit annis sexdecim, & Laurentio qui post Augustinum sedit annis quinque, Mellito quoque qui similiter sedit annis quinque, qui conjuncti faciunt annos viginti sex; cum ipse Gregorius non sederit nisi annis tredecim, mensibus sex & diebus decem: quae cum simul omnia cohaerere non possunt, unam & solam perpendo rationem, quam etiam in scriptis vidi, licet non authenticis, & a senioribus audivi, videlicet quod Papa Gregorius tria pallia miserit Augustino auctoritate Romanae Ecclesiae pro loco & tempore Cantuariensi, Londinensi & Eboracensi Ecclesiae tradenda, siquidem praedictae civitates cum finitimis locis verbum Dei reciperent; quod quia compleri non poterit, & interim Sanctus Gregorius migravit ad Dominum, primum pallium habuit Augustinus, quod ei post obitum consepultum est. Secundum Laurentius Augustini successor primus. Tertium vero Mellitus qui Laurentio successit. Justo enim, qui quartus erat in ordine, Bonifacium Papam legimus pallium misisse, anno tricesimo postquam Augustinus in Angliam missus est. Hactenus Gervasius.

Ac Augustinum omnia suo modo in Anglia statuendi a Gregorio potestatem adeptum, haec etiam impulit causa, cur Cantuariae metropolitanam sedem collocarit: Quod Cantii, quos primo lucrifecisset, humanitate urbanitateque caeteras Anglorum gentes superare, & in vitae cultu atque moribus non multum a vicinis Gallis, qui politia elegantiaque belo Gala Anglos anteibant, differre, ipsius Julii Caesaris testimonio perhibentur.

Quodque ab his Augustinus tam humaniter tractatus locum imposito susceptoque suo religionis in Anglia negotio sibi & successuris, qui peregrini & Itali diu fuerunt, tutum atque commodum delegisset. Londinenses autem & Insulae pene mediterraneos, & in alterius regni finibus, nempe Essexiae tum positos, tardiusque ad fidem conversos, necessitate magis quam voluntate reliquisse: eoque consilio Cantuariae sedisse, quod una cum suis, Ethelberti Regis & Cantiorum conjuncta necessitudine, ire ac redire tutius faciliusque potuisset, magis quam ut in maritimo, ac viciniori Infulae loco, Papae seu cuiquam in tumultibus intestinis adesset, openve ferret, aut expectaret. Verum co fuit Cantuariensis sedis authoritas magis consolidata, quod cum Offa Merciorum Rex Lamberto Archiepiscopo & Cantuariensibus infestus, annuente Adriano tum Pontifice Romano, fortasse muneribus ad id corrupto, Metropolim Cantuariae diminutam, in urbe sui regni mediterranea, quae Lichfeldia nuncupatur, sub Aldulpho Archiepiscopo & Primate constituisset: postea sub Kenulpho rege in Merciorum regno Offa succedente, iterum Cantuariae restituta est, omniaque quae fecisset Offa ad nihilum redacta, viribusque juris carentia, a Leone tunc Pontifice pronunciata sunt: ut ex utriusque tam Kenulphi, quam Leonis scriptis & rescriptis literis, in Athelardi Cantuariensis Archiepiscopi vita inferius recitatis, liquido constare potest. Tum authoritati Cantuariensi tuendae atque stabiliendae accesserunt crebrae inter Metropolitanos luctae & controversiae, in quibus Cantuariensis vel provocantes vel reluctantes semper vicit atque superavit. Metropolis autem Eboraci constituta, cui Albania subjecta fuit, etsi ab illa sede nunquam dimota & avulsa sit, tamen haec Insula in duo tantum regna, Angliam scilicet & Scotiam divisa, deficiente Albania, quae suae provinciae & alterius regni pars maxima fuit, minuta valde & perexigua, si ad Cantuariam referatur, existimari potest. Qua re permoti illius sedis Archiepiscopi repetebant crebro aliquas dioeceses, ut Wigorniensem atque Lincolniensem, quibus obtentis in magnitudine provinciae Cantuariensibus Archiepiscopis pene pares esse poterant: & aequipollentem a Gregorio constitutam Eboracensem cum Cantuariensi jurisdictionem obtinerent: utque a sua Synodo, suaque provincia, perinde ac Cantuarienses Archiepiscopi sacrarentur: nec subjectionem quocunque modo Archiepiscopis Cantuariensibus ulla lege promitterent, aut jurarent. In quibus omnibus litibus atque controversiis, ut fuis locis opportunius demonstrabitur, Eboracenses Archiepiscopi Cantuariensis potentia, cuius plerumque fuit & Angliae regibus, & Romanis Pontificibus, ipsa vicinitate & origine sedis suae quasi conjuncta, major authoritas, causa sua victi ceciderunt: ut non tam ex prima institutione, quam ex sequuta contentione, in qua principes atque portifices semper Cantuariae primas detulerunt, Cantuariensis provincia magnitudinem & potentiam suam acquisivisse judicatur. Sub Lanfranco enim, ut in eius vita patebit, & Gulielmi consilio, qui armis & victoria regnum obtinuit, & pontificum variis rescriptis, haec inter Cantuariensem & Eboracensem Archiepiscopos toties redintegrata contentio, sic pacata, & ad concordiam redacta est; ut provinciarum fines Humbro flumine statuerentur, & ut in omnibus divinum cultum tangentibus decretis ac negotiis, Eboracensis provincia subdatur Cantuariensi: & ut Eboracensis Archiepiscopus cum suo clero, concilio a Cantuariensi Archiepiscopo indicto atque congregato interfit. Deinde ut Eboracensis Archiepiscopus cum suis suffraganeis, sacratum Cantuariensem Archiepiscopum, Cantuariam, vel ad alium eius provinciae designatum locum accedant, & ut Eboracenses Archiepiscopi consecrandi per Archiepiscopum Cantuariensem Cantuariae, vel in Cantuariensi provincia consecrentur. Ad extremum, ut utrique Metropolitano suus honos, distinctus tamen tribuatur: Cantuariensis Archiepiscopus totius Angliae primas: Eboracensis vero Angliae primas edicto nuncupatus. Haec lis, etsi ita composita fuerit, poltea tamen quorundam Archiepiscoporum Eboracensium renovata fuit importunitate, qui victi causa ceciderunt. Ex Eadmero. Nec desunt, qui Archiepiscopum Eboracensem quendam Thomam, suffraganei vice, in consecratione Sampson Wigorniensis Episcopi, sub Anselmo functum fuisse scribant. Ita & majoritatem, & provinciae magnitudinem, Cantuariensis sedes omni jure firmatam tot annis occupavit, & Eboracensem ad boreales fines relegavit, & ad subjectionem redegit. Eboracensis autem sedes quanquam a constituto primum loco non migravit, eius tamen authoritas quasi sopita triginta annis cessavit. Edwinus enim Rex, qui Adelbertam filiam Adelberti Regis Cantuariae uxorem duxit, postquam cum Paulinus; qui post appulsum Augustini cum quadraginta sociis in Angliam missus est a Pontifice, etiam cum duodecim aliis Clericis, in auxilium Augustino; cum Eboracensi civitate, & adjacente provincia, ad Christi fidem converterat, hostili manu a Ceadwalla Britonum, & Poeanda Merciorum regibus infestatus, bello periit. Cuius morte rebus turbatis, Paulinus tunc Eboracensis Archiepiscopus ab Augustino institutus & consecratus recessit, navigioque Cantuariam cum Adelberta Regina, sumpto secum pallio profugit: ubi perhumaniter ab Honorio tunc Cantuariensi Archiepiscopo acceptus, Roffensi dioeceli praeficitur: non victus inopia, ut perperam ex vanissima conjectura colligit Polydorus, sed ipsa vi, & temporum magis quam rerum necessitate Archiepiscopalem sedem deferens. Perinde enim dicere poterat Reginam Adelbertam, non necessitate sed paupertate fugisse. Eo itaque absente vacavit sedes, donec Egbertus Episcopus frater Regis, Pontificali authoritate pallium recuperavisset: Annoque post Paulini discessum tricesimo Ulfridus in Eboracensi sede institutus est.

Nunc metropoliticis mutationibus & dignitatibus expositis, inferiores Episcopatus in utraque provincia secundum earum varietates & mutationes percurramus. Ante Augustini adventum, vastatas a Saxonibus in Eboracensi & Londinensi provinciis Episcopales sedes, una cum religione ejecta existimare convenit. Ideoque de Cambriae sedibus Episcopalibus, quae fidem retinuerunt, & notior & certior est historia; cuius provinciae Episcopatus supra commemoravimus. Ad caeterarum notitiam & intelligentiam hoc ordine perveniemus. Sciendum est Britannis in Walliam, Cornubiam, & Galliam actis, Anglos atque Saxones potitam a se Insulae partem, in septem regna divisisse. Quorum primum, occiduam Insulac regionem, hos comitatus, Southamtonam, Berceriam, Wilceriam, Dorcestrensem, Somersetensem, Surrensem, Devoniensem, & Cornubiam continens, Westsaxonia vocabatur. Secundum ab australibus Saxonibus, Southsaxonia, seu Southsexia dicta, illum comitatum, partemque Surrae tenebat. Tertium regnum Cantii finibus continebatur. Quartum ab orientalibus, Eftsaxonia nuncupata, Londinum, Middlesexiam, Essexiam, ac Hertfordensis partem comprehendebat. Quintum ab Orientalibus etiam Estanglia nominata, per Norfolciam, Suffolciam, Cantabrigiensem, Elamque Insulam extensum est. Sextum in mediterraneis fitum, Mercia sic dieta, ab Anglico nomine, mearc, quod limen, regionisque alicuius fines significat, quia a caeterorum finibus hoc tangentibus circumseptum & inclusum fuit; aut, ut alii volunt, a Latino nomine Merces, quia totius Insulae meditullium locuples fuit, & Mercibus eo undique portatis abundabat: Hoc autem regnum per comitatus, Lincolniensem, Northamptonensem, Rutlandiam, Huntingdonensem, Bedfordiensem, Buckingamiensem, Oxfordiensem, Cestrensem, Derbensem, Nottingamensem, Staffordensem, Warvicensem, Glocestrensem, Wigorniensem, & partem Hertfordensis late patebat. Septimum fuit Northumbrorum regnum, quod Eboracensem, Dunelmensem, Northumbriam, Cumbriam, Westhumbriam, & Lancastriam comitatum ambitu suo cinxit. In his septem regnis, Episcopatus septem primo ab Anglis & Saxonibus post receptum Evangelium instituti fuerunt, sed variis & incertis sedibus, postea ordinibus locisque distincti, & numero dilatati sunt.

Origo & Mutatio singularum Episcopalium Sedium in Anglia, iuxta Heptarchiam.

ITaque in Cancii regno sub Ethelberto rege, Augustinus Anglorum Episcopus ab Arelatensi Episcopo in Gallia ordinatus est, qui primam sedem reliquarum metropoliticam Cantuariae locavit. In hac ipse Anglorum Apostolatum seu Episcopatum gessit annis sexdecim: Posteaque Justum presbyterum suum Roffensi sedi, Roffensi sedi, quam instituit, praefecit. Eodemque anno in Eastsaxoniae đinensis Episcopus Mellitus, qui Seberto Regi orientalium Saxonum Evangelium nunciavit, ab eodem Augustino primus constituitur. Australium autem Saxonum primus Episcopus fuit Wilfridus, qui Deiris & Bernicensibus antea Eboraci praesidebat, sed inde ab Egfrido Rege pulsus, Romam profectus est, rediensque in Angliam, cum a provincialibus suis propter Regis offensam, recipi non poterat, venit ad Ethelwaldum Australium Saxonum Regem in Mercia, quondam sub Wolfero Rege ab Egfrido vieto & ejecto baptizatum, australesque Saxones fide primus imbuit Christiana. Huic Ethelwaldus Rex insulam quandam, Selesea, i.e. vitulorum Insulam nuncupatam donavit, in quam Mercios ab Egfrido, qui id regnum marte superaverat, in exilium actos reciperet: ibi Wilfridus Monasterium condidit, Merciosque ad se profugos, permultosque alios Monastica disciplina continuit, & illius regni Episcopatum gessit. Deinde Egfrido mortuo ad suos reversus est. Itaque hic Australium Saxonum Episcopatus, ab Insulae nomine, Selehensis primo dictus fuit: in quo cum viginti ordine sedissent Episcopi, a quodam Stigando vicesimo primo Episcopo ad Cicestriam, ubi nunc residet, traductus est. Westsaxoniam latam, ut ante diximus, provinciam primus ad fidem convertit, & Pontificali authoritate rexit Birinus ab Honorio Pontifice ad Kinogilsum illius provinciae Regem missus. Hic Episcopalem sedem Dorcestriae posuit. Sed utroque tain Kinogilfo Rege, quam Birino antistite mortuo, Agilbertus quidam Gallus accitus ex Hibernia a Kinewalto Rege Kigogilli filio, illius gentis Episcopus creabatur; quem quia Rex Gallice loquentem vix intellexerat, suae nationis atque linguae virum facundum nomine Winam; in Gallia procuravit ordinari: posteaque provinciam suam in duas distribuit parochias, alteramque Wentanae, i. e. Wintoniae statuit; cui inconsulto Agilberto Winam praefecit, quod is iniquo animo ferens in Gallias discessit, ibique senio confectus moritur. Post hunc Wina solus totam Westlaxonum provinciam administravit, quo cala Dorcestriae sedes Episcopalis haberi desiit, & ab Wintonia aliquandiu abfuit. Sed Hedda secundus a Wina illius gentis Episcopus, inter quem & Winam Eleutherius medius intercessit, Episcopalem sedem iterum Wintoniam reduxit; ibique firmavit atque fixit. Itaque illa modica scriptorum diffensio, utrum a Wina, an ab Hedda, Wintoniensis Episcopatus initium accepit, facile dissolvitur, si existimaverimus id, quod a Wina inceptum & inchoatum fuit, ab Hedda perfectum & absolutum fuisse. Successione enim vicini, solo Eleutherio interjecto, fuerunt. Sed Hedda mortuo diffectus iterum in duas sedes Episcopatus fuit; una Wintoniae restabat, altera ad Shirborniam, quae Shirborn Monachorum in Southamptonensi comitatu etiamnum dicitur, instituta est. In hac Aldelmus primus sedit, polt cum viginti quinque; quorum ultimus Osmundus eam Satisburiensis. sedem suam sub Edwardo Rege majore Sarisburiam removit. Tum ob huius provinciae magnitudinem tempore Edwardi Regis & Plegmundi Cantuariensis Archiepiscopi, tres aliae sedes erectae fuerunt: prima Wiltoniensis, sive Sunungiensis, in qua Athelstanus primus, post quem septem in ea sede fuerunt, sedebat. Haec etiam dicti Regis tempore in Sarisburiam traducta defiit. Secunda Cridiensis seu Unnaniensis, in qua Eadulphus primus fuit Episcopus, eique succedebant decem, quorum ultimus Owtus Cornubiensem praesulatum suae copulavit. Quem sequutus Leofricus conjunctas illas sedes sub Edwardo Rege, Exoniae collocavit; ubi nunc sitae sub una permanent. Tertia fuit Wellensis, sive Fontanensis Ecclesia, in qua Althelmus, & Wulfhelmus, qui postea Cantuarienses Archiepiscopi fuerunt, ordine primi sedebant. Tum paulo post Johannes de Villula veterem illam Fontanensem Ecclesiam Bathoniam transtulit. Quae duae sedes in unam iamdiu coalescentes, ab uno Praesule reguntur, pristinaque utriusque sedis nomina tenent. In orientali Anglia, quae Northfolciam Suffolciamque continet, primus Episcopatum gestit Felix natione Burgundus; qui Sigebertum orientalium Anglorum Regem, Erthenwaldi Apostatae filium in Christiana fide instituit, ad quod ab Honorio Cantuariensi Archiepiscopo missus est, Anno Domini 630. Hic Donwicki sedebat, eumque in illa sede sequuti tres, quorum Bisus ultimus, cum tanta corporis infirmitate laboraret ut administrationi provinciae impar esset, divisa in duas sedes Dioecesis fuit, quarum una Donwicki, in comitatu Suffolciae, altera Northelmae in Norfolcia habebatur. Illius primus Episcopus Bradwinus, cui duodecimus huius Heatta, cui decem successerunt. Et postquam in illis locis defierant Episcopales sedes, in novam sedem, quae Thetfordia nuncupatur, per Herfastum Episcopum iterum conjunctus & mutatus illius regni Episcopatus fuit. Sed paucis deinde labentibus annis, Wilhelmo Rufo Angliae regnum tenente, Herebertus Losinga Estangliae Episcopus, Episcopatum illum Nordovici moderna in sede stabilivit. Sequitur Merciorum regnum Norvicensis, omnium maximum, & per plurimos comitatus diffusum: In quo Rex Penda seu Paeda, cuius filius Weadda Eanfledam Oswini Northumbrorum Regis Christiani filiam conjugali amore expetivit, nuptiaeque non alia conditione, quam si Weadda Christianus fieret, conciliari potuissent, Evangelium praedicari permisit. Post has nuptias, capitales intercesse runt Oswino cum Penda inimicitiae, bellumque atrox gestum, in quo Penda victus & interfectus est, & Oswinus Merciorum regnum suo conjunxit; in eoque Divinas quidam a Finano Deirae Berniciaeque, de quibus proximo loco dicturi sumus, secundo Episcopo, primus Merciorum Episcopus eius mandato ordinatus est. Hunc sine certa sede sequuti sex Merciorum Episcopi, quorum ultimus Sexulfus, late patentem provinciam Episcopalibus Ecclesiis quinque distinxit, tempore Regis Etheldredi, qui quartus post Pendam fuit. Quarum Ecclesiarum nomina haec sunt. Herefordensis, in qua Peuca: Wigorniensis, in qua Bosetus Lichfeldensis, quae illius gentis primaria habita est, in qua Headda: Leogernensis sive Leycestrensis, in qua Wilfridus, & Lindisensis, in qua Headethus primus sedebat: sed postea Celdredus Leycestrensis Episcopus octavus & ultimus, hac deserta ad Coventrensem Ecclesiam secessit, quam Coventrensis. Petrus eius successor Lichfeldensi adunavit. Eodemque modo Oswinus octavus & postremus Lindisensis Episcopus, suam parochiam cum Leogernensi a Celdredo derelicta conjungens, utramque Dorcestriam migrans secum transportavit: cuius sedis Eadulphus decimus & ultimus eam sedem ad veterem regionem reduxit, & Lincolniae fixit. Quae dioecesis magnitudine laborans sua, detracta in Eliensi dioecesi, cuius primus Episcopus Herveus fuit, ab Henrico primo, nec non Petriburgensi, atque Oxoniensi ab Henrico octavo, etsi aliquantulum diminuta, Comitatuum tamen numero adhuc est maxima. Tres etiam alii Episcopatus ab eodem Rege Henrico octavo erecti: Bristoliensis, Glocestrensis, & Cestrensis, quae Henrici octavi tempore Eboracensi provinciae addita est. His itaque dioecesibus, praeter Cestrensem, Cantuariensis provincia tanquam fuis numeris perfecta & absoluta constat. Jam ad Northumbrorum provinciam & Eboracensem alteram Metropolim ultimo loco accedimus, cuius Rex Edwinus, conjugata sibi Ethelberti Regis filia a Paulino primo Eboracensi Episcopo, quem Justus Cantuariensis Archiepiscopus ordinavit & Honorius Papa pallio donavit, ad fidem conversus & Eboraci baptizatus est, Anno Domini 687. Sed eo postea interfecto Paulinus, ut ante diximus, cum regina pallioque in Cantium reversus est. Interea silebat in ea regione religio. Sed paulo post Oswaldus Edwini frater, qui turbato & ab alio occupato suo regno in Scotia exulaverat, Christianamque fidem acceperat, fratris regno restitutus, propagandae per totam suam provinciam Christianae religionis cupiditate ductus, duabus regionibus Deirae scilicet & Berniciae, quae totum Northumbrorum regnum continet, Aidanum in Scotia ordinatum praefecit. Harum regionum Episcopatus, Meirnolensis primo dicebatur, postea Lindiffarnensis ob Insulae nomen, in qua Aidanus Christi Ecclesiam aedificavit, & Episcopatus sedem posuit. Post Aidanum tres Episcopi ibi sederunt.

Ultimus Tudda: quo defuncto Alefredus Northumbriae Rex misit Wilfridum, postea australium Saxonum Episcopum, cuius ante meminimus, ad Agilbertum Parisiorum in Gallia Episcopum, sui regni Episcopum consecrandum. Cumque moram diuturniorem in Gallia Wilfridus fecisset, Rex Oswini filii sui suasu misit Ceddam a Cantuariensi Archiepiscopo, ad Eboracensem iterum praesulatum ordinandum; qui in peregrinatione errans pervenit ad Winam primum Wintoniensem Episcopum, ab eoque sacratus, Eboracum Archiepiscopali authoritate reversus rexit. Postea rediit Wilfridus, cuius adventu Cedda secessit in Monasterium Leftingha, & Wilfridus Archiepiscopatum suscepit, solusque totam provinciam gessit. Orta deinde inter eum & Egfridum Regem, ut ante diximus, dissensione, australes Saxones petiit, eiusque loco Bosa Eboraci successit. Inde huc usque Archiepiscopalis dignitas Eboraci continuo retenta est. Quae Metropolis has duodecim parochias quondam continebat. Ecclesiam beatae Nariae prope civitatem, ultra amnem Usae: Ecclesias Riponensem, Beverlacensem, Dunelmensem, Lindiffarnensem, Haggestaldensem. Candidae Casae vel Gallovidiae, Deirensem, Berniciensem, Cumbrensem sive Carleolensem, Cestrensem, & Ecclesiam Pictorum, praeter Ecclesias Scoticas, in quibus ante separata regna crebris se bellis infestantia, Eboracensis Archiepiscopus Metropolitani & Primatis jure fungebatur. Et longe postquam divisa essent regna, ob eamque divisionem defecisset ab Eboracensi Metropoli Scotia; quidam Foderochus Ecclesiae Sancti Andreae, quae postea Scotiae Metropolis fuit, Episcopus, venit ad Thomam tunc Eboracensem Archiepiscopum, delictumque falsus est suum, quod ab Anglicana Ecclesia defecisset: ad quod Malcholmi Regis, & Reginae Margaretae consilio & imperio adductus fuit, ne contra patrum decreta quicquam Eboracensi sedi detraheret. Huic Thomae Urbanus Papa exprobrat, quod tam facile professionem subjectionis Cantuariensi Archiepiscopo fecisset, in praejudicium Romanae Ecclesiae, quae pacatas controversias solet refricare, ut appellatione sua ad Papam facta, lucri aliquid accresceret. Hunc Thomam sequutus est, post Girardum, qui decimus sextus Archiepiscopus fuit, alter Thomas diētus Junior, Polydorus. qui hos Episcopos in Scotia consecravit, Michaelem Episcopum Glasquensem, Wimundum de Syder, & Radulphum ab Orcadensibus electum, qui tum presbyter fuit in Ecclesia Sancti Petri Eboraci. Eboracensis etiam sedes habet sibi subditum Sodorensem Episcopatum in Insula Manna, quae Monaida, seu Monavia, quam Angli Mannam vocant, appellatur. Hanc falso credit Polydorus esse Monam veterem Druidum Insulam, quae iam Anglesea vocatur. Itaque causa non est, cur a Cantuariensi illatam in parochiarum paucitate Eboracensi sedi injuriam, quis queratur aut existimet: Modernae enim & praesentis paucitatis non tam Cantuarienses quam ipsos Eboracenses Archiepiscopos authores fuisse certum est. Quas quinque Dioeceses, primam ultra amnem Usae in Ecclesia Christi prope civitatem: secundum ad Ripoul: tertiam ad Beverlay positam: quartam in Haugustaldensi Ecclesia: & quintam in Casa Candida locatam ipsa Metropolis devoravit, & in suum corpus traiecit, ut authoris verbis utar: multo aliter quam Cantuariensis Metropolis, quae Archiepiscopatu tantum Cambriam privavit, & sedem Menevensem in Episcopalem mutavit; illamque provinciam suae Cantuariensi subiecit: nec ut Eboracensis, vastavit penitus & absorpsit. A quo tantum absuit, ut a proximis finitimisque sibi sedibus destruendis abhorruit, ut quia vicinum Episcopum sibique originis necessitudine conjunctum habere voluit, non in aliena, sed in propria Cantii parochia novam Episcopalem sedem Roffae constituerat. Itaque adjunctis & unitis Eboracenili Metropoli, seu potius in eum modum exhaustis praedictis quinque dioecesibus, ut indigenis non modo memoriam sed ne suspicionem fui ullam reliquerint; tum Albania Pictorumque dioecesi detracta, duae tantum supersuerunt subjectae: Cumbrensis olim, iam Carlilensis dicta parochia, & Dunelmensis, quae sua freta potentia etiam cum Metropoli contendebat, & ab eius subjectione fese in jus proprium vindicare nisa est. Quibus ad dilatandum illius Metropolis territorium in Cestrensi coenobio erectus ab Henrico octavo, Episcopatus restitutus & adjectus est. Pictorum autem Episcopalem sedem, cuius Beda meminit, ignorat praedictus Nicolaus.

Nunc utriusque provinciae dioeceses cum comitatibus, quos nunc obtinent, repetamus. Cestria itaque Cestriam comitatum & Richmondiam, & Lancastriam, partemque Flint & Denbigh in Wallia comitatuum continet. Dunelmensis autem ipsum Dunelmensem atque Northumbriam: Carlilensis, Cumbriam, Westhumbriainque comitatus cingit. Istis sex comitatibus adjecti duo, qui Eboracensem dioecefem statuunt: ipsum nempe Eboracum & Nottinghamia provinciam ipsam absolvunt. Alterius autem provinciae, quae tam ditione quam jurisdictione major est, sunt in Anglia octodecim dioeceses. Cantuariensis cum Roffensi, ipsum Cantium comitatum continet. Londinensis quae Essexiam, Midle sexiam, partemque Hertefordensis comitatus, Cicestrensis Southsexiam, Wintoniensis Southamtonensem, Surram & Vectem Insulam. Sarisburiensis Wilcheriam, & Bercheriam: Exoniensis Devoniam & Cornubi Bathoniensis & Wellensis simul junctae Somersetum. Glocestrensis Glocestrensem: Wigorniensis Wigorniensem, & partem Warvicensis: Herefordensis Herefordensem, & partem Salopiensis: Coventrensis & Lichfeldensis una copulatae, Staffordensem, Derbiensen, & reliquam partem Warvicensis, nec non Salopiensis, & partem eam, quae ad Repillum fluvium spectat. Tum Lincolniensem omnium maximam sex terminant comitatus, Lincolniensis, Leycestrensis, Huntingtona, Bedfordensis, Buckingamiensis, & reliqua pars Hertefordensis: Eliensem, Cantabrigia, ipsaque Elis Insula: Nordovicensem Norfolcia atque Suffolcia. Oxfordiensem Oxfordiensis: Petriburgensem Northamptona, & Rotelandia: Bristoliensemque Dorcestria. Quibus octodecim in Anglia dioecesibus, addendae sunt Walliae sive Cambriae dioeceses, quae & Archiepiscopatu proprio privatae, & numero extenuatae sunt, septem videlicet in quatuor abeuntibus, quae sunt: Menevensis, quae ad fanum Sancti Davidis sedet, Landavensis, Banchorensis, & Aflavensis sive Elwensis. In caeteris antiquioribus mutationes ex causis suo ordine in hac historia recensendis contigere. Gulielmi enim Regis tempore, sub Lanfranco Cantuariensi Archiepiscopo in concilio Londini habito, constitutum & decretum fuit, ut Episcoporum sedes, quae, ut diximus, in frequentatis a populo locis non erant, sed in abditis atque solitariis, iam ad civitates & celebriora regni loca migrarent. Unde Dorcestrensis sedes primo Lincolniam, ac Lichfeldensis Cestriam, Ramesburiensis & Schirburnensis Sarisburiam, Wellensis Bathoniam, Cornubiensis & Cridiensis Excestriam deductae furit. Tum Orientales ac Mediterranei Saxones, qui vulgatos Essexiae & Midlesexiae comitatus incolunt, Londinensi dioecesi subjiciuntur. Adhaec septentrionales & australes Anglos, populum late patentem, qui Norfolci ac Suffolci dicuntur, duabus dioecelibus primo distinctos, una tandem dioecesis Thetfordiae primo instituta, indeque Norvicum traducta, continebat. Eliensis vero sedes, quae primo Monasterium fuerat, a Lincolniensi cui suberar, separata, sua dioecesi, sub Henrico primo rege instituta, Cantabrigiensem comitatum & Insulam Eliensem complexa est. Quod Lincolniensi jurisdictioni detractum territorium ab Henrico rege data in eiusdem Episcopi ditionem Spalding, urbe regia compensatum est.

Nunc Episcopatuum utriusque provinciae numero descripto, eorum etiam munera, quae ut suffraganei Archiepiscopo suo praestabant, eorumque munerum dignitates, quibus alter alterum antecellit, explicemus. Magnopere enim semper laborabant in loco aliquo & dignitate penes Primatem & Metropolitanum suum haberi. Idque & suum proprium, & sedis suae honorem maximum esse putabant. Primus itaque sub primate honos, Londinensi Episcopo delatus est. Is in Synodo & Collegio Episcoporum Cantuariensi provinciae Decanus dictus est: Qui quicquid a Metropolitano decretum per provinciam suam mandabatur, literis suis ad inferiores praesules exequutus, debitae suae exequutionis eundem per literas mandato remisso fecit certiorem. Itaque per hunc, & totius provinciae cleros ad synodos celebrandas convocari, & legitima primatis fui monita peragere consuevit. Tum in profligatis illis papisticis ritibus pomposis atque solennibus, in synodis & conventibus cleri, coram Archiepiscopo fuit Missidicus. Ob quae summa munera, in synodis & sessionibus Episcoporum, proximus illi Archiepiscopo locus a dexteris concessus est; nisi Eboracensis adesset, quo interveniente & a dextris sedente, Londoniensis sinistras obtinuit: Port Londoniensem Wintoniensis in summo honore apud primatem fuit, quia Cancellarius eius nominabatur. Huius proprium munus fuit in missis, in synodo per Londinensem celebratis, auream pacem accipere, eandemque ad Archiepiscopum osculandam deferre, & altari referre. Sed & Londinensi sede vacante, Episcopove in remotis agente, Wintoniensis eius vices suscepit, & Subdecanus Cantuariensis provinciae dicebatur. Huiusque honoris causa, ut Londinensis dextras, sic Wintoniensis sinistras Archiepiscopo proximus occupavit. Sed Eboracensi praesente, a sinistris propter Londinensem sedebat. Quam grata autem fuissent Suffraganeis haec honoris officia sub primate suo gesta, ex Johannis Pountois Wintoniensis Episcopi literis, Richardi Gravelend tunc Episcopi Londinensis mortui vices agentis, ad Johannem Peckam Cantuariensem Archiepiscopum scriptis apparet.

Reverendissimo in Christo patri domino Johanni Dei gratia Cantuariensi Archiepiscopo, totius Angliae Primati.

REverendissimo in Christo Patri & Domino charissimo suus devotus Capellanus, quicquid potest obedientiae, reverentiae & honoris. Praeminentiae vestrae litteras per harum baiulum nobis missas recepimus undecima die mensis Decembris, quae mixturam quandam doloris & gaudii continebant: Ingerit nimirum animo nostro moestitiam, quod hominem Deo gratum, justum, mansuetum & pium, & hiis diebus malis regno Angliae tam necessarium, bonae memoriae Dominum Richardum London.

Episcopum ab hac luce mors amara subtraxit; sed materiam gaudii & consolationis subministrat, quod excellentiam vestram ad nostra & ecclesiae nostrae Wyntoniensis jura conservanda & augenda litterarum earundem relatu cognovimus quadam specialis dilectionis praerogativa sollicitam & intentam; pro quo vestrae dignationi grates, licet exiles & tantis meritis impares, quantas pro tempore possumus exhibemus. Ex hoc nempe laudis & honoris titulum vestra praecellens dignitas promeretur; quae tunc se reputat honoratam, cum singulis, quibus debetur fratribus, honor debitus non negatur. Ait enim beatus Gregorius: Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Verum quia alibi scribitur, tempore indigemus ut aliquid maturius agamus, ne praecipitemus consilia & opera nostra, neque eorum ordinem corrumpamus, deliberationem nostram super hoc fecimus. Quod eius vices, eo mortuo vel absente, gerere & exequi ad nos tanquam ad vestrorum Suffraganeorum Subdecanum jure consuetudinario dicitis pertinere; consultis nostris dilectis filiis Priore & Capitulo nostro Wyntoniensi, cum omni celeritate accommoda absque morae dispendio rescribemus: firmum semper habentes propositum & promptum gerentes animum ad vestra praecepta & beneplacita exequenda. Incolumitatem vestram in longa tempora protendat Altissimus ad regimen Ecclesiae sponsae suae. Scriptum apud Farnham die praedicto.

Capellanus vester

Wyntonien.

In dorso,

Litera Wynton. per quam testatur se velle exequi mandatum domini Cant. Archiepiscopi, ut Subdecanus, vacante Sede Londonien.

Nam praeter dictas eminentias & praerogativas, etiam reges a Londinensibus & Wintoniensibus Episcopis, Archiepiscopis Cantuariensibus mortuis vel absentibus, tanquam eorum vicariis, in coronatione ungi & sacrari solebant. Qua ratione Edwardus rex eius nominis secundus ab Henrico Woodlock Wintoniensi Episcopo consecratus fuit, absentis Archiepiscopi mandato; quod Robertus Winchelley tum Archiepiscopus ab exilio, in quod ab Edwardo primo actus erat, nondum reversus fuerat; ut in vita eiusdem Roberti deinceps declarabitur. Post Wintoniensem Lincolniensis Vicecancellarius fuit: Tum Salisburiensis Praecentor: deinde Wigorniensis Capellanus: & Roffensis Cruciger Metropolitani sui fuerunt. Quibus honoribus & Primati suo arctius devinciebantur, & prae caeteris illustriores habebantur. Atque hoc in loco commodum est eas quoque praefecturas, quas in sessionibus supremi Concilii, quod Parliamentum dicitur, utriusque provinciae tenent Episcopi, recensere. Primo itaque loco sedet Cantuariensis: II. Eboracensis Archiepiscopus: III. Londinensis Episcopus: IV. Dunelmensis: V. Wintoniensis; qui & nobilitati illius ordinis in Anglia Garterii Praelatus, procerum illius ordinis interiori semper adest consilio. Reliqui post hos quinque Episcopos fine sedium suarum discrimine, ut consecratione priores, ita locis potiores & digniores censentur. Quod si quis Episcoporum regi fuerit a secretis, is post quinque Episcopos praedictos primus locum capit.

Atque hi quidem provinciales Episcopi Cantuariensis Archiepiscopi Suffraganei censentur & appellantur. Habent & ipsi sub se Suffraganeos; qui ea, absentibus Episcopis, vel aliis gravioribus occupationibus detentis, gerunt, quae ordinis tantum, non jurisdictionis episcopalis sunt. Sed & hi consecrationem ab Archiepiscopo Cantuariensi perinde ac Episcopi capiunt, professionemque Archiepiscopo jurant. Loca autem, in quibus licet Episcopis suos Suffraganeos constituere, sunt haec:

Ac postquam Cantuariensem sedem dignitate sua Eboracensem ita vicisse docuimus, videamus quomodo Oceanum ipsum transiens tandem um nova: Hiberniam, ipsamque Galliam jurisdictione superavit. Hibernenses Episcopos a suis postulatos, vel electos a Cantuariensibus Archiepiscopis confirmari atque sacrari solitos esse, ex his constare potest: Quod defuncto Donato Dubliniae civitatis Episcopo, populi clerique cum consensu, quidam coenobii Sancti Albani Monachus Hibernensis, vocatus Samuel, electus fuit a Rege Hiberniae qui Murierdach tum dicebatur, communique decreto, secundum gentis illius antiquum morem a Cantuariensi Archiepiscopo sacrandus ad Anselmum missus est. Qui hominem aliquandiu secum honorifice detentum, & de Ecclesia Dei secundum eius verbum regenda diligenter instructum, & canonicam subjectionem ex usitato veterique more professum in Episcopatus Dublinensis officium promovit. Haec autem consecratio octavo die post Paschae festum ab Anselmo, ministrantibus sibi in hoc officio quatuor provinciae Cantuariensis Episcopis suffraganeis fuis, Wintoniae celebrabatur. Qui novus Dubliniae Episcopus tanti patris benedictione; literarum de sua consecratione regi populoque Hiberniae scriptarum testimonio gaudens, a popularibus fuis reditum eius gratulantibus, in suam sedem honorifice suscipitur. Haec autem Cantuariensis sedis authoritas ab Eugenio Pontifice aliquantulum labefactata possit videri: Qui Johannem quendam additamenta Romanae Ecclesiae Cardinalem presbyterum cognomento Paparo, destinavit legatum in Hiberniam cum quatuor palliis, quorum unum Episcopo Dubliniae impertivit, & reliqua tria tribus aliis Hiberniae Episcopis, subiecitque eorum unicuique quinque alios Episcopos. Tamen & hoc contra consuetudinem antiquorum, & dignitatem Cantuariensis Ecclesiae, a qua solebant Hiberniae Episcopi consecrationis accipere benedictionem; & non tam ad Cantuariensis sedis minuendam authoritatem, quam ad certum Episcoporum numerum statuendum, qui pro Metropolitani olim indistincte arbitrio multiplicabantur, ut singuli Episcopi plures Episcopatus quasi parochiatim & ecclesiatim possiderent, factum fuisse decernitur. Ab Anselmo enim iterum petitum ab Hibernensibus alterius Episcopi consecrationis auxilium, certum est ex regis praedicti Episcoporum atque procerum ad eundem literis. Quod totum negotium atque decretum inseruimus, ne rei gestae veritatem vel verbo tenus immutasse videamur.

Rex Hiberniae Murchertachus nomine, & Dofnaldus Episcopus cum caeteris Episcopis: & quique nobiles cum clero & populo ipsius Insulae miserunt nuncios ac literas ad Anselmum, innotescentes ei quandam civitatem Wataferdiam nomine, in una suarum provinciarum esse, cui ob numerosam civium multitudinem expediret Episcopum institui; simulque petentes, quatenus ipse primatus, quem super eos gerebat, potestate, & qua fungebatur apostolica fretus authoritate, sanctae Christianitati ac necessariae plebium utilitati instituendo eis Pontificem subveniret. Jam enim saecula multa transierant, in quibus eadem civitas absque providentia & cura pontificali consistens per diversa tentationum pericula jactabatur. Elegerant autem iidem ipsi in hoc officium quendam suae gentis virum vocabulo Malchum, eumque sacrandum cum communi decreto ad Anselmum transmiserunt. Decretum autem hoc:

Anselmo Dei gratia Anglorum Archiepiscopo, clerus & populus oppidi Watafordiae cum Rege Muchertacho & Episcopo Dofnaldo, salutem in Domino. Pater sancte, caecitas ignorantiae nos diu detrimenta salutis nostrae sustinere coëgit, quia magis elegimus serviliter Dominico jugo colla subtrahere, quam liberaliter pastorali obedientiae subeffe. Nunc autem quantum proficiat pastoralis cura cognoscimus, cum aliarum rerum similitudines ad mentem revocamus, quia sine regimine nec exercitus bellum, nec navis marinum audet acceptare periculum. Navicula ergo nostra inundans, dedita fluctibus, fine pastore contra callidum hostem qua ratione pugnabit? Propterea & Rex noster Muchertachus, & Episcopus Dofnaldus, & Dermec Dux noster frater regis, elegimus hunc presbyterum Malchum, Walchelini Wintoniensis Episcopi Monachum, nobis sufficientissime cognitum, natalibus & moribus nobilem, Apostolica & Ecclesiastica disciplina imbutum, fide catholicum, prudentem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, literatum, hospitalem, suae domui bene praepositum, non neophytum, habentem testimonium bonum in gradibus singulis. Hunc nobis petimus a vestra paternitate ordinari Pontificem, quatenus regulariter nobis praeesse valeat, & prodesse, & nos sub eius regimine salubriter Domino militare possimus. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic decreto canonico promptissima voluntate singuli manibus propriis roborantes subscripsimus. Ego Muchertachus Rex Hiberniae subscripsi. Ego Dermeth Dux, frater regis subscripsi. Ego Dofnaldus Episcopus subscripsi. Ego Ferdomvachus Lugdunensis Episcopus subscripsi. Subscripserunt hiis multi plures, quos nos brevitati studentes notare non necessarium duximus.

Cum igitur animadvertisset Anselmus eos justa & utilia petere, petitioni eorum libens annuit. Electum ergo Pontificem, diligenter in iis, quae sacra jubet authoritas, examinatum, ac multorum eum vitae suae testimonio dignum Episcopatu comprobatum, sumpta ab eo ex more de subjectionis suae obedientia professione, sacravit eum Cantuariae quinto Kalendarum Januarii, assistentibus, & cooperantibus sibi in hoc ministerio duobus Episcopis suis, Radulpho scilicet Cicestrensi & Gundulpho Roffensi. Itaque Cantuariensis sedis authoritati illa Adriani per suum legatum Archiepiscoporum in Hibernia constitutione additum magis & adjunctum, quam derogatum fuit: utpote qui nihilominus Cantuariensem primatem in omnibus agnofcunt suum. Et quia Angliae Episcopatus recensuimus, commodissimum in hoc loco videtur, etiam Hiberniae Episcopatus, Archiepiscopatibus & provinciis fuis distinctos enumerare. Itaque Archiepiscopatus quatuor sub Eugenio constituti sunt hi. Primus Armachensis primas, sub quo sunt octo: Lugdunensis, Pharensis, Thuenensis, Chonderensis, Kathpotensis, Cenevercensis, Ardahacdensis, Cluenerardensis. Secundus est Casselensis Archiepiscopus, sub quo hi undecim continentur, Ligmorensis legatus, Tumelethensis, Elvanumensis, Arcinorensis, Lumpniacensis, Kildarevensis, Waterfordensis, Arthfortensis, Rosensis, Finiabrensis, Korcensis. Tertius est Dublinensis Archiepiscopus, cui subjacent quinque: Binstagniensis, Lethelensis, Earipolensis, Ferdiensis, Kildarensis. Quartus est Tuamensis Archiepiscopus, sub quo & alii quinque sunt, Chieufernensis, Maigoniensis, Achatornensis, Killathensis, Alsmensis. Atque hi omnes triginta & tres Episcopatus usitato & antiquissimo Hibernici regni jure ac instituto, Cantuariensi sedi ur Metropoli parent.

Scotia etiam quanquam ab Eboracensi provincia ob regnorum divisionem pene coacta se seiunxit, tamen Cantuariensem Ecclesiam, unde gubernandi, suamque provinciam regendi jura sumeret, ut matrem agnovit. Nam cum Scotiae reges in suo regno metropoliticam Eccleliam, quae caeteris praesideret, a Romanis Pontificibus postularent, primo Sixtus quartus Pontifex, Sancti Andreae Episcopum, totius Scotiae Primatem & Metropolitanum, Romanaeque sedis legatum constituit. Idemque, ne Episcopi Scotiae in suo regno capite carerent, quanquam reclamante Eboracensi Archiepiscopo, has duodecim sedes metropoliticae Sanchi Andreae subiecit, Rollensem, Brechnensem, Glasquensem, Dunkeldensem, Aberdonensem, Cathanensem, Danublacensem, Candidae Calae seu Gallovidiae, Moravensem, Orcadensem, Lismorensem, & Pictorum; non Sodorensem ut quidam scribit: Huius enim sedes in Manna Insula est, quae Eboracensi paret Metropoli. Deinde Innocentius octavus Wilhelmum Shenes regis Scotiae ad se oratorem in eadem metropolitica Ecclesia cum Primatis & Legatinae authoritatis jure collocavit; eumque & suos successores ad obfervantiam imitationemque huius nostrae Metropolis his verbis astrinxit.

In concernentibus Archiepiscopalia, Primatiae, & huiusmodi Legationis officia, jura, & eorum liberum exercitium, honores, onera, & emolumenta observent; teneant firmiter, ac inviolabiliter studeant perimplere laudabiles consuetudines inclytae metropolitanae Ecclesiae Cantuariensis, cuius praesul regni Angliae legatus natus existit. Illas hic ac si de verbo ad verbum exprimerentur, pro expressis haberi volentes, qualescunque sint, ad praefatam provinciam, Archiepiscopatum, Primatiam, & Legationem Sancti Andreae, & illius Ecclesiae, Monasteria, beneficia Ecclesiastica, Episcopos, Abbates, Capitula, Vicarios, generales conventus, & personas, clerum & populum eiusdem dica authoritate extendimus, inducimus, & instituimus, ac volumus pari modo consuetudines huiusmodi, sicur in dicta Cantuariensi provincia & legatione obfervantur, in regno & provincia Scotiae praetactis, imposterum perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari.

Praeterea cum reges Angliae Normanniam, Guasconiam, Aquitaniam provincias Gallicas sua ditione tenuissent, Episcopatibus vacantibus, spiritualitatis seu Ecclesiasticae jurisdictionis custodia penes Cantuariensem Archiepiscopum remanfit, qui Vicarios suos in illis dioecesibus & provinciis delegavit. Tum si quis ad Romanam sedem appellavisset, etiam ad Cantuariensem, ne in juris fui possessione turbaretur, simul appellavit. Quae appellatio, quia possessionis tuendae causa, ne lite pendente immutaretur, fuit interposita, tuitoria dicta est. Huius autem appellationis recipiendae vim, non alteri cuiquam Archiepiscopo concessam legimus: ut si in Eboracensi, vel vicinis provinciis, appellare quis ad Principem vellet, si possessionem interim tueri ac defendere cupit, Cantuariso ensem Archiepiscopum invocabit. His ita breviter expositis, ad Cantuariensis sedis privilegia accedemus, si prius aliam ex Anacleto huius Insulae divisionem inferuerimus. Heptarchia ante commemorata longe post Christum fuit, ideoque notior est historia: huius autem veritatem quia latet plures, juxta veterum testimonia proferemus. Britannia quinque habuit provincias, videlicet, Britanniam primam, Britanniam secundam, Flaviam, Maximiam, & Valentiam. Prima occidentalis Insulae pars est, in qua Britones Bruto & Coryneo ducibus primo appulsi sedes statuerunt. Secunda Cantium est, in quo deinde Brutus & fui incolae fuerunt. Tertia Flavia, quae & Mercia dicitur, quia mercibus dives, cuius caput Londinum. Quarta Maximia, i. e. Eboraca ab Imperatore Maximo vocata. Quinta vero Valentia, a Valente Imperatore sic dieta est. Albania, quae nunc scilicet abusive Scotia dicitur, sicque ordinatum a viris sanctis praedictis duobus fuerat, ut in occidentali Insulae parte, quae & nunc adulterino vocabulo Wallia dicitur, proprie vero Cambria a Kambro Bruti filio dieta, Urbs legionum, Metropolis fuerat duodecim Suffraganeos habens. Dorobernia quae nunc Cantuaria dicitur, a, Dur, Britannico quod est aqua, quoniam aquis abundat, sic nuncupata, Metropolis ab australi Thamisiae Auvii parte duodecim Suffraganeos habens. Londonia Metropolis duodecim Suffraganeos habens. Eboraca, quae nunc dicitur Eboracum, Metropolis duodecim Suffraganeos habens. Et urbs quae nunc Sancti Andreae forsan dicitur, totidem Suffraganeos habens, olim Alba dieta est, unde & Albania provincia, vel potius ab Albanacto Bruti filio nuncupata. Cumque hoc ordine distincta ducentis annis & pluribus Britannica Ecclesia floruisset, supervenit gens Saxonica, quae nunc Anglica dicitur, a Britonibus invitata, ut contra Pictos & Scotos, qui boreales Insulae partes occupaverant, Britonum ftipendiis militarent. Tandem vero cum valde crevissent, juncto cum hostibus foedere, & ipsi quoque pejores hostes effecti, miris proditionibus incolas ad occiduas partes Insulae propulerunt, totamque terram residuam, quam & Angliam vocarunt a natali suo Saxoniae solo, quod lingua eorum, Englalonde, vocabatur, id est, Angularis terra, Britanniam occupatam sic nominantes, necnon & Scotiae partem non modicam, destructis Ecclesiis ritu gentilitatis, quoniam gentiles erant, foedaverunt: Britonibus nihilominus Christi fidem in occiduis Insulae finibus inconcusse servantibus. His sic se habentibus missus est a Gregorio Augustinus Monachus in Angliam, qui duas tantum in Anglia Metropoles constituit, Doroberniam scilicet & Eboracum. Doroberniae, quam sibi sedem elegerat, totam Angliam fere, quia duodecim vel tredecim Episcopatus amplos continebat, subiecit. Haec Giraldus. Sed istis non immorabimur, ad propositum revertamur.

Cantuariensis Sedis Privilegia & Praerogativa.

NUnc singularum sedium origine ac mutatione, necnon Cantuariensis sedis eminentia & dignitate expositis; operae pretium erit, huius quoque sedis Praerogativam atque Privilegia, tam ea quae ipsa origine vetustateque, quam quae Principum indulgentia atque concessione tenet, seorsim, parce tamen enarrare. Nam, ut diximus, Archiepiscopi Cantuariensis authoritas non certis atque definitis Archiepiscopalis aut metropoliticae jurisdictionis cancellis concluditur, sed ordinaria, libera, peneque arbitraria per suam provinciam excurrit & diffunditur: Cuius quidem potestatis & authoritatis, ut ab ipsa origine ducatur, utque facilis ac in promptu esse possit, rationem ostendamus. Augustino primum, ut in eius vita patebit, potestatem indulsit Gregorius Regum ad Christianam fidem conversorum authoritate, per totam Angliam Episcopos ordinandi, Ecclesiastica jura describendi, ritus & ceremonias instituendi. Hic in sua prima ordinatione, quam ab Etherio Arelatensi Episcopo in Galliis accepit, nulli certae sedi astrictus, sed Anglorum Episcopus, seu Apostolus dictus est. Ac postquam eo nomine ordinatus esset; tantae dignitatis sedem Cantuariae locavit. Deinde Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus sextus ab Augustino, summus Angliae Pontifex ordinatus & appellatus fuit. Ab hoc itaque initio Ecclesiasticarum rerum summa potestas penes Cantuarienses Archiepiscopos, tam ab ipsis Regulis, inter quos septem regionibus divisum tum regnum fuit, ad fidem conversis, quam a posterioribus Regibus, qui una ditione totum regnum gubernabant, approbata semper remansit. Adeo ut in concilio quod apud Barrum sub Urbano Papa secundo contra Graecos Spiritus Sancti processionem a Deo Filio denegantes celebrabatur, in quo docte Anselmus tum Cantuariensis Archiepiscopus eorum errorem refellit; Urbanus Papa adventu eius laetus: Hunc, inquit, pro Magistro teneamus, & quasi comparem, velut alterius orbis Apostolum & Patriarcham jure venerandum censeamus. Sed Pontifices Romani hac authoritate praeditos Cantuarienses Archiepiscopos ut suos legatos nominabant, ut authoritatem quam jure suo obtinebant, a sede Romana sumere viderentur. Non aliter atque Henrico octavo Regi insignem illum & verum fidei defensoris titulum Papa diplomate suo detulit, veritusne, quod evenit postea, immanes suas vires deleret atque frangeret. Haec fuit plerumque Papalis calliditas & astutia, ut quorum authoritatem in administratione Ecclesiastica maximam esse cognosceret, is omnium Regnorum Dominium affectans, eos suos legatos voluit dici; ut quaecunque in administratione sua gesserant, sua tanquam universali authoritate fieri viderentur. Hac ratione non modo in Anglia Cantuariensem & Eboracensem, sed in reliquis Regnis Christianis celebrioribus legatos suos nominavit: in Scotia Archiepiscopum Sancti Andreae, in Germania Archiepiscopum Sallisburgensem, in Gallia Remensem, in Italia Pisanum, & in Hungaria Strigoniensem Archiepiscopum, quorum omnium authoritas tanta fuit, ut cum inferioribus suae provinciae quibuscunque praelatis in omni ordinaria jurisdictione concurrerent.

Itaque Ecclesia Metropolitica Cantuariensis quaedam habet jura cum caeteris communia, legibusque descripta; quaedam absoluta, sibique singularia quae legibus expressa non sunt. Pracscripta legibusque definita jura, sunt huiusmodi: Provincialium Episcoporum post suam electionem & Regiam approbationem confirmatio & consecratio, in qua tamen est aliquid singulare. Nam in Ecclesia Christi Cantuariae celebranda est, nec in quocunque alio loco quantumvis celeberrimo, legitime id fieri potest, quamvis ut alibi fiat Decani & Capituli Cantuariensis consensus de consuetudine accedere debeat. Ad hanc rem Episcopi sacrati grandia olim tributa praestabant: Veluti consecrationis die, qui Dominicus esse debet, nocteque antegressa, omnes familiae Archiepiscopi sumptus sacratus lautissimo instructo convivio sustinebat, & in sacratione cappam professionalem Archiepiscopo donabat. Postridie discedens Archiepiscopo remunerationis praemiique loco centum libras vel marcas pro Episcopatus scilicet exiguitate aut magnitudine locique distantia dabat. Taoeta sua atque vestes soluta pecunia ab Archiepiscopi Capellanis redimebat. Pecuniam etiam largam inter Archiepiscopi famulos distribuebat. Crucifero Archiepiscopi quadraginta solidos, totidemque Marischallo donabat. Quae tam copiosa quondam largitas in isto consecrationis die, ad modicam decem librarum lummam Archiepiscopo iam contracta est, aliqua praeterea, sed pertenui, in famulatum liberalitate diffusa. Pro cappis autem professionalibus viginti solidi in uniuscuiusque Episcopi consecratione Cantuariensi Ecclesiae praestantur. Quilibet etiam consecratus in sua inauguratione Archiepiscopo Cantuariensi juramento pollicetur obedientiam canonicam, & defensionem omnium Cantuariensis Ecclesiae privilegiorum atque libertatum.

Adhaec visitandi, synodos & concilia cogendi, inferiorum negligentias defectusque supplendi, appellationcs recipiendi, ad casque rescribendi, debilibus & infirmis Episcopis Coadjutores assignandi, vicarios generales atque commissarios non habentibus aut idoneos non habentibus constituendi, praeterea indulgendi, tolerandi atque dispensandi & similia, nota satis sunt scriptisque legibus prodita jura. Quae vero sua sunt peculiaria atque propria, aut in civilibus honoribus privilegiisque consistunt, aut in ecclesiasticis. Civilibus enim multis honoribus tam ante, quam post conquestum multi Angliae Reges Cantuarienses Archiepiscopos affecerunt: ut cum nobilium & magnatum haeredes, qui in minore sunt aetate, antequam legitimam aetatem attingunt, in fide atque clientela regia, quam Guardiam seu custodiam nuncupant, jure regni retinentur; Henricus tertius Rex Angliae Comitis Glocestriae haeredes, quoties in minore aetate ad eam haereditatem pervenirent, in authoritate & tutela Cantuariensium Archiepiscoporum esse voluit; cjusdemque Comitis maneria de Tunbridge, Horsmonden, Brastyd, Veileston, Meliton & Pettys, quamdiu in minori esset aetate, in corundem custodia esse statuit, utque ab Archiepiscopis Cantuariensibus tanquam a primis illius soli dominis, quatuor militum praestitis feodis ac servitiis, Glocestriae Comites eadem maneria accepta agnoscerent, in uniuscuiusque Archiepiscopi inthronizatione eis inserviebant, & Seneschalli sui atque principalis Pincernae officia gerebant.

Qui cum haec eo tempore impendunt servitia, certis quibusdam feodis atque praemiis vicissim remunerari solebant. Eodem etiam servitii genere Dominus Coniers Baro, & Dominus Strangwayes maneria de Whivelton, Semer, Eston, Alderwicke, Pothon, & Domington in Eboracensi comitatu tenent. Oxonii item Comes, Baronesque Dominus Rolle & Dominus Darcy ad obsequia & servitia militaria Cantuariensi Archiepiscopo praestanda pro quibusdam suis praediis maneriifque astringuntur. In quorum servitiorum juribus fruendis, Cantuariensis Archiepiscopi Praerogativa aliorum subditorum jura antecellit. Haec est enim regni jure praerogativa regia: Ut cum plurium diversi status & conditionis praediorum & maneriorum pluribus primaevis soli dominis, plura tribuunt militaria servitia; si Princeps fit unius praedii aut manerii principalis dominus, is reliquorum dominorum tota jura ad se praerogativa regia deducit atque trahit: Ita quotiescunque huiusmodi haeres in minori sit aetate, Princeps remotis caeteris dominis totam illius tutelam & curationem nanciscitur, quo jure totius etiam haereditatis quanquam plurimorum fundis divisae emolumenta percipit. At Cantuariensis Archiepiscopi praerogativa prae caeteris hoc habet praecipuum, ut quicunque a Principe terras tenent, sive in ipso praecipuo ac principali servitio, quod Capitale vocant, sive in militari: si alias a Cantuariensi Archiepiscopo militaribus servitutibus alligatas habeat, earum emolumenta atque jura, quamdiu minor sit, Archiepiscopo Cantuariensi deferuntur. Hoc autem tam eximium jus, vetustissimum semperque observatum fuit. Nuper vero cum pro manerio de Flete in Cantio, quod Edwardus Oxoniensis Comes tunc minor in militari servitio Archiepiscopo Cantuariensi debito tenet, res in controversiam veniret; perspecta penitus lege, quae de Regis praerogativa lata est, perpensisque instrumentis atque monumentis, quae Archiepiscopus proferebat, rerumque ante pro terris Baronum Rosse, Coniers, & Darcy temporibus Henrici sexti & Henrici octavi similiter judicatarum authoritate, a celeberrimo prudentissimoque viro Domino Wilhelmo Cecilio equite aurato, iam Barone Burleighe, Regiae Majestatis consiliario, & praecipuo secretario, curiaeque Guardiarum & liberationum regiarum, in qua de huiusmodi minorum atque servitutum jure disceptatur, Magistro atque Praeside, cum regii procuratoris aliorumque a regiis consiliis in ea curia praesentium consensu, decretum est commoda & emolumenta manerii de Flete, ratione minoris aetatis Oxoniensis Comitis, ad Cantuariensem Archiepiscopum pertinere; omniaque, quae, antequam Archiepiscopus pro jure suo proposuisset atque docuisset, ad regios usus percepta sunt, eodem decreto ei restituta fuerunt.

Idem munificentissimus pariter ac religiosus Rex Henricus tertius summa libertate & immunitate tam familiam quam praedia atque maneria Cantuariensis Archiepiscopi munivit. Mulctas omnes atque poenas, quas famuli, servi, ministri, vasalli, coloni, aut tenentes Archiepiscopi incurrerent, sive a lege, sive a judice irrogarentur, Cantuariensibus Archiepiscopis concessit; easque a regiis judicibus ac ministris exigi aut peti prohibuit.

Johannesque pius Rex Huberto tum Cantuariensi Archiepiscopo authoritatem concessit, ut vetera feoda in antiquissimo illo servitio, quod Gavelkind appellatur, usitata, ad militaria servitia, & designatos ac praescriptos pro illis servitiis redditus transferret, utque illius generis tenentes ac coloni pari cum reliquis Archiepiscopalium praediorum possessoribus immunitate gauderent.

Deinde Henricus sextus Johanni Stafford Archiepiscopo concessit, Cantuariensium Archiepiscoporum tenentes, residentes ac firmarii, a proviforibus & victualium captoribus pro hospitio regio deinceps semper liberentur.

Hoc privilegium inclytus Rex Henricus octavus Wilhelmo Warhamo, suisque successoribus itidem confirmavit, ac insuper commemoravit, ut ab omni Panagio, Pelagio, Lastagio, Stallagio, Cariagio, Pescagio, Picagio, Terragio, Tronagio, Pontagio, Chunnagio, Ankeragio, Wharfagio, omnique fecta ad fhiras & hundred, & lasta hundredorum, a quibus ante immunes erant, quieti essent ac soluti.

Eosdem etiam famulos, ministros ac colonos a tributi pensitatione, quae pro his oneribus, quae prisci juris vocabulis Tollagium & Muragium vocant, ac Thelonio, omnique alia praestatione quacunque, oneribusque tam impositis quam imponendis per totam Angliam perpetuis futuris temporibus penitus solvit ac liberavit.

In Cantuariensi etiam Ecclesia illius civitatis Praesides ac Rectores, quos Majores ac Ballivos nuncupant, claves quas Masas vocant, Magistratus insignia, sibi a lictoribus fuis praeferri non permittebantur: Quia in ea Ecclesia illorum cessabat authoritas.

Necnon in Episcopatu Roffensi Cantuariensis Archiepiscopus plenum jus patronatus obtinebat, eumque sicut alia fui juris patronatus ecclesiastica beneficia libere conferebat: Eoque vacante non modo spiritualium, sed & temporalium administrationem custodiamque retinebat: eaque feodalia servitia, quae pro terris praediisque Episcopalibus Regibus iam deferuntur, ab Episcopis Roffensibus Cantuariensi Archiepiscopo tanquam illius sedis patrono atque conditori tribuebantur. Aliaque permulta sunt Cantuariensis sedis in legibus regni municipalibus commemorata privilegia, quorum nonnulla desuetudine contrariisque legibus sublata sunt, reliqua vi pristina & authoritate constant. Quae quidem, ut qualia olim fuerint, ac iam, quatenus salvis Regni legibus fieri possit, adhuc in usu esse possunt, non contendendi ut ea mordicus retineamus studio, a nobis repetuntur. Sed ab his ad majora ecclesiasticae suae authoritatis potestatisque spatia, quae huius loci ac instituti magis propria sunt, accedamus.

In his primum ac praecipuum munus est, quod Angliae Reges imperium suscipientes a Cantuariensibus Archiepiscopis sacrari & coronari volebant, juramentique vinculo astringi Reipublicae, ut sceptrum gladiumque regium ad regni tutelam atque salutem gerant. Haec enim regalis sacratio atque coronatio Cantuariensium Archiepiscoporum semper fuit propria, ut in septenti historia saepius declarabitur.

Regias etiam nuptias Cantuarienses Archiepiscopi conjungunt, & benedicunt.

Cum enim in Windsoriae castro, quod in Salisburiensi dioecesi situm est, Salisburiensis Episcopus Episcopali jure tanquam in propria dioecesi in Henrici Regis primi cum Atheleida Godefridi Lotharingiae Ducis filia nuptiis, anno sui regni vicesimo primo, sacrorum celebrationi se audacter ingessisset; ab omnibus proceribus acclamatum est, hoc jus Cantuariensium Archiepiscoporum esse proprium: Regesque ac Reginas, ubicunque in Anglia degerent, eius esse speciales atque domesticos, ut Gervasius diserte loquitur, Parochianos, totumque regnum etsi diversis dioecesibus distinctum sit, ratione primatus eius esse Parochiam. Atque haec adeo vera sunt, ut Regiae procerumque oblationes, sive in regio sacello, sive in quacunque Ecclesia Cathedrali, Conventuali, vel Parochiali, praesente Archiepiscopo inter sacra factae, nec illius dioecesis Episcopo, nec Conventui aut Capitulo, nec ipsi Sacelli regii Decano, nec Parocho, aut alteri cuicunque, sed Archiepiscopo Cantuariensi soli debeantur: Nam in his quae ad divinum cultum in principis aula pertinent, praecipua semper fuit cura atque solicitudo Archiepiscopi.

Huic proximum quod Eboracensis Archiepiscopus non modo ab Archiepiscopo Cantuariensi se electum confirmari aut sacrari in Cantuariensi Ecclesia petit, sed & ipse ad Archiepiscopum Cantuariensem confirmandum aut consecrandum in eandem Ecclesiam accedit, & in sua sacratione obedientiam profitetur.

Archiepiscopi quoque & Metropolitani Hiberniae, ab Archiepiscopo nostro sua confirmationis & consecrationis jura capiunt, & ad huius Sedis observantiam atque cultum se astringunt.

Tum ipsi Provinciales sui Suffraganei & Episcopi tenentur singuli aliquem ab Archiepiscopo Cantuariensi nominatum in bonarum literarum studiis alere & exhibere, donec eidem de competenti beneficio Ecclesiastico sit provisum.

Sed nec in vita solum, & consecrationis suae tempore huiusmodi officia Archiepiscopo suo tribuunt, sed mortui annulos, & sigilla cuncta, praeter eum qui optimus sit, relinquunt.

Quidam etiam, ut Assavensis & Banchorensis in Wallia Episcopi, praeter ea quae diximus munera, equum suum generosum, quem Palefredum appellant, fraeno ornato atque fella instructum Archiepiscopo debent.

Roffensis vero Episcopus, qui Capellanus Archiepiscopi habetur, praeterea donat cuppam seu cyphum argenteum, canesque venaticos.

His accedant Archidiaconatus Cantuariensis vacantis jura. Archidiaconi enim Cantuarienses Suffraganeos a Primate sacratos in sedes suas Episcopales ex more inducunt, quibus id muneris obeuntibus, equus cella & fraeno ornatus, cyphus argenteus & decem Marcae tribuuntur. Vacante vero Archidiaconatu Archiepiscopus ea dona percipit. Antiquitus enim Episcopus quidam, Sancti Martini dictus, Archidiaconi Cantuariensis munere fungebatur, quo tandem deleto Lanfrancus Archidiaconatum erexit atque stabilivit, & Archidiaconum Cantuariae primus posuit.

His expositis iam ad ea quae jurisdictionis sunt, quaeque jure quodam peculiari Archiepiscopo Cantuariensi competunt, veniamus. Huius jurisdictionis magna vis & authoritas semper fuit. Nam cum Archiepiscopus & Metropolitanus non aliam in sua Provincia jurisdictionem vendicare sibi possit, quam quae jure expressa & definita sit, nec ad suum tribunal evocare ex Episcoporum dioecesibus quempiam, nisi provocando, aut aliis modis in jure expressis ab Episcopo proprio recesserit, & Archiepiscopum adierit: Cantuariensis tamen Archiepiscopus, in quacunque suae Provinciae dioecesi ac Parochia, etiam appellatione nulla interposita, singulas ac uniuscuiusque causas querelasque dijudicandas potest suscipere. Quae jurisdictio, tam tacito omnium consensu, usuque longaevo, quam regni institutis latisque legibus in juris vigorem necessitatemque iamdiu transiit.

Ad haec ipsarum appellationum jura, quae omnibus Metropolitanis competunt, in hac tamen Sede sunt prope singularia. Namque ab inferioribus judicibus ad hunc Metropolitanum omissis mediis appellatur, & non gradatim ut jura praescribunt. Statimque appellatione recepta, vetat eos a quibus appellatum est, mandatis ut dicitur inhibitoriis, ne causam ad suum tribunal per appellationem delatam ulterius tractent, neve quicquam in appellantis praejudicium attentent aut faciant, quod jura sine causae cognitione fieri haud permittunt.

Praeterea cum in his causis, in quibus iam ad Regiam Majestatem appellatur, antiquitus ad usurpatum Romanum Consistorium appellatum fuit, Cantuariensis Archiepiscopus de causa controversa summarie cognovit, reique controversae possessionem juxta juris exigentiam uni litigantium adjudicavit, proprietatis jure ad instantiam & exitum appellationis reservato. Et haec appellatio, quia possessionis tuendae causa interponebatur, tuitoria dicta est. Cuius praesidio ut possessionem firmaret, non modo litigantibus, sed ipsis Romani Pontificis judicibus delegatis inhibuit, ne, lite pendente, quacunque innovatione possessionem a se decretam turbarent, aut appellanti praejudicium inferrent. Ad hoc possessionis tuendae auxilium implorandum, non modo ex sua Provincia, sed ex Eboracensi, atque Hibernia, aliisque Provinciis Gallicanis, quae quondam in Angliae Regis ditione fuerunt, omnes ad Papam provocantes olim confugerunt.

Cum autem in sua, ut diximus, potestate sit inferiorum praelatorum defectus & negligentias supplere, hoc ille nulla prius negligentiae convictione probationeque praehabita facit, eorumque gesta arbitrio libitoque suo revocat ac reformat.

Sedis etiam Episcopalis in sua Provincia cuiuscunque vacantis authoritas, quae jure communi in Ecclesiae Capitulo vel Conventu tanquam in reliquo corpore manet, in Cantuariensi Archiepiscopo consistit. Sed hanc authoritatem alteri plerumque mandare folet, qui noto satis nomine, illius Dioecesis, quae Episcopo caret, Custos Spiritualitatis nuncupatur. Hac praerogativa omnia illius vacantis Dioecesis Episcopalia jura ad Archiepiscopum devenerunt, veluti visitandi, instituendi, & reliqua, fructus etiam quorumcunque beneficiorum vacantium ad suos usus percipiendi. Quod quia primus annuus valor uniuscuiusque Ecclesiastici beneficii vacantis Principi persolvitur, aequiore nunc jure incumbentibus conceditur. Beneficia item, quae juris patronatus illius vacantis Episcopatus fuerint, si se custode vacarent, libere conferebat; quod iam Regale censetur jus, non Archiepiscopale. Quanquam in Assavensi Episcopatu huius juris possessionem usque ad regnum Henrici octavi retinuit.

Episcopatus & Dioeceses suae Provinciae quandocunque & quocunque ordine sibi videbitur expedire, visitat. Indicta vero & pendente visitatione Archiepiscopali, tam Suffraganei quam inferiores praelati ordinaria sua jurisdictione abstinent, omniaque per Archiepiscopum, eiusve Commissarios, expediuntur. Causasque ad se in visitatione delatas, judiciaque tum coepta, finita vel relaxata visitatione, retinet ac definit. Ac praeter hanc Archiepiscopalem visitationem Dioeceses, quotiescunque vacaverint, jure ordinario visitat.

Tamque late patent huius Archiepiscopatus Privilegia, ut in loca firmissimis lepta ac munita privilegiis se infinuent. Multa enim loca, quae a metropolitica & ordinaria jurisdictione se eximi procurassent, ab huius tamen authoritate immunia ac tuta esse non poterant. Inter quae illae celebres Cantabrigiensis & Oxoniensis in Anglia Academiae, quanquam peculiaria jura & exemptionis privilegia sibi quondam a Papa concedi procurassent, illis tamen authoritate postea regia irritis ac rescissis, in Cantuariensis Archiepiscopi authoritatem sese reddiderunt, & tam visitationes suas subire coguntur, quam ad synodalia sua concilia per Cancellarios accedunt.

In Cantabrigiae Collegio Sancti Petri, cuius Eliensis Episcopus est patronus, ea Sede vacante, tam praefectum quam socios admittit, & uni Scholarium cui gratificari voluerit, vacantem societatem confert. Oxonii Collegiorum omnium Animarum & Mertonensis est patronus, ac in utrisque ordinariam & omnimodam jurisdictionem exercet.

His juribus atque Privilegiis firmata Cantuariensi potentia, cum iam in eius esset potestate, ut diximus, provincialia cuncta negotia arbitrio suo moderari atque temperare, evenit, ut cum Testamentorum probationes & insinuationes, bonaque intestatorum administrandi commissiones ad Ecclesiasticum forum spectarent, & testatorum ac intestatorum plerumque bona in variis parochiis dispersa essent & dissipata, nec legitimus aut scriptus haeres ea recuperare possit, nisi Testamenti insinuationem, aut administrandi authoritatem sibi a loci Ordinario commissam sub authentico sigillo in foro regio indicaret: ne diversis haeredibus a diversis Ordinariis eandem authoritatem postulantibus, defunctorum bona vendicandi jus daretur, quod ob locorum & poscentium multitudinem atque varietatem saepe contigit, Provinciales subditi pro huiusmodi Testamentorum insinuatione & bonorum administratione petenda, ad Metropolitani tribunal plerumque confluebant. Id Provinciales Praesules aegre ferebant, hoc sibi jus adimi, & a locupletissimo quoque sua tribunalia deseri. Itaque cum Metropolitano suo in hac controversia saepe luctabantur & contendebant, & instabant eius authoritatem certis Metropolitani finibus septam ac contentam esse debere. Haec autem Testamentorum bonaque defunctorum administrandi jura non a Metropolitano, sed ab ordinaria Episcoporum authoritate esse petenda. Sed in hac controversia enituit maxime Cantuariensis Archiepiscopi potestas atque vis. Plane enim docuit strictis illis Archiepiscopi seu Metropolitani juribus suam potestatem non arctari; sed quia totius Angliae non modo Primas, sed Ordinarius & Episcopus primo institutus fuit, & praeesse se illis, ut fuis Suffraganeis, & aequipollentem in suae provinciae dioecesibus cum illis jurisdictionem & authoritatem gerere. Praeterea jus istud antequam vendicaret, a Provincialibus saepissime sponteque delatum fuisse, ideoque accepisse ab illis potius quam se exegisse omnibus juste videri posse. Ipsi enim iniquum putabant defunctorum bonis multis territoriis divisis cogendos haeredes ad tam varia tribunalia; certius atque justius consultum esse tam haeredibus quam legatariis atque creditoribus in uno foro quam in pluribus litigare. Illos deinde ne Suffraganeos certis teneri legibus; in sua autem Provincia suae folius post Principum esse potestatis aequum & bonum legibus permiscere, illorum defectus non in facto solum, sed in jure a se supplendos & adjuvandos. Illorum jurisdictione litium multitudinem in propositis causis crescere, & in infinitum deduci, sua vero minui & amputari: Non se injuriam illis facere, qui suo tantum jure, quod summa aequitate nititur, utatur. Haec crebro repetita multisque annis agitata controversia contra Episcopos, secundum Metropolitanum tandem definita desiit.

Uniuscuiusque autem Episcopi defuncti bona vel secundum eius tabulas administranda committit, si testatus decesserit; vel sine tabulis, si intestatus, etsi illius singula bona unius jurisdictionis ambitu contineantur.

Haec & alia permulta Cantuariensi Sedi indulta Privilegia juraque consuetudine quaesita, etsi quaedam contrariis legibus sublata sint, pleraque tamen pristinam vim ac firmitatem retinent.

Nam inclytissimus Henricus octavus Rex Anno Domini 1534. exclusa & exacta suo Regno tot annis usu capta authoritate Papali, & fucato illo Monachismo ejecto, qui, ut in sequenti patebit historia, perpetuum fuit omnium principibus cum clero interjectarum turbarum seminarium; multisque Papalibus ceremoniis deletis, Cantuariensis Sedis Praerogativam, lege tam suo quam totius populi consensu lata stabilivit: totumque illud legum rigorem mitigandi jus, quod dispensare dicitur, quod usucapione libi Romanus Pontifex vendicavit & usurpavit, in Archiepiscopum Cantuariensem simili lege lata transtulit. In qua lege cautum est, ne praeter divina regisque atque regni avita jura Cantuariensis quicquam decerneret.

Hanc igitur tum late patentem jurisdictionem ut absolveret, fora varia & tribunalia ordinavit; quae doctis peritisque judicibus, advocatis, procuratoribus, scribis, notariis, & actuariis ad causas agendas & judicia reddenda paravit ac instruxit.

Primum & antiquissimum Cantuariensis Archiepiscopi consistorium, Alma Curia de Arcubus London. vulgariter appellatur. Nomen a Templo beatae Mariae Londini dedicato, cuius culmen ad similitudinem intensi arcus in summo curvatum & quasi aduncum est, dicitur sumpsisse. Iudex qui huic consistorio praeest, Decanus de Arcubus, vel Officialis Almae Curiae Cantuariensis de Arcubus nuncupatur. Decanus autem a quarundam in Londinensi civitate Parochiarum, quae a jurisdictione Londinensis Episcopi exemptae & Cantuariensi Archiepiscopo subjectae sunt, numero tredecim, qui decanatum constituit, dictus est. Ex earum Parochiarum numero est illa Arcuati Templi Parochia, in quo Templo hic Decanus, qui eas Parochias regit, pro tribunali sedet. Huius est authoritas ordinaria atque libera, ad omnium in Cantuariensi provincia appellationes rescribit nulla antegressa causae cognitione, & in illis tuitoriis appellationibus, de quibus ante diximus, is solus appellantes tuetur ac defendit. In hac curia duo sunt scribae ac librarii, qui Registrarii dicuntur. Quorum unus acta judicii, judicisque decreta ac sententias in jure scribit, hic Actuarius appellatur. Alter testes in jure prius juratos feorsim ac diligenter examinat & exquirit, eorumque depositiones, partiumque ad libellos & allegationes responsiones describit; tum omnia judicii acta, veteraque dictae curiae monumenta in ordinem redacta custodit, ideoque registri seu tabularii custos nuncupatur. Advocatorum in ea curia numerus sexdecim antiquitus constitutus est, sed pro Archiepiscopi jure atque voluntate est arbitrarius. Hi Doctores legum in celebri aliqua studiorum universitate ordinantur, antequam ad hoc tam insigne tribunal accedunt. Et ut certius atque diligentius clientibus de jure respondeant, antiquitus constitutum fuit, ut tam ordine sacerdotali, quam beneficiis Ecclesiasticis animarum curam habentibus, quamdiu in illa advocatione exercentur, abstineant. Postea vero regni statuto in ordinis illius gratiam indultum fuit, ut ab his beneficiis quae residentiam requirunt, advocationis suae causa, inoffensa statuti sanctione abesse possent. Cum ex eo numero quispiam vel mortuus fuerit, vel ordinem deseruerit, Cantuariensis Archiepiscopus literis commissionalibus ad Decanum missis alium designat. Is die aliquo juridico in Advocatorum coetu, a duobus Advocatis ad Decanum pro tribunali sedentem deducitur. Illi Decano porrigunt Archiepiscopales literas, quibus publice perlectis, inaugurandum Doctorem laudant, moribus adeo commodis, jurisque tanta peritia affirmant, ut in suum numerum asciscendum putent; id a Decano fieri petunt: Qui juramentum ei defert de authoritate Regia agnoscenda, de fideli advocatione & patrocinio, de grata defensione pauperum, & de licita justaque Cantuariensis Archiepiscopi & Ecclesiae jurium, libertatum, privilegiorumque propugnatione atque tuitione. Quo juramento publice praestito, Decanus hunc novitium dictae curiae Advocatum pronunciat, eique in Advocatorum subfelliis locum a dextris vel sinistris suis assignat. Ad hunc locum a duobus illis Advocatis deducitur. Statimque Decanus nodosam aliquam & controversam in jure quaestionem, de qua in utramque partem dici possit, proponit. Decanus ipse in utramque partem disputat, cumque peroraverit, expectat novi Advocati sententiam. Huic dicere incipienti imponitur a Decano silentium. Hoc silentium anno durat, in quo novus Advocatus taciturnus peneque mutus reliquorum Advocatorum auditor, in Archiepiscopali foro sedet. Doctores seu Advocati huius fori prioritatis suae ordine, amictu doctorali in superioribus sedent subselliis, Decano judici in exponendis clientium suorum desideriis reverenter assurgunt, Decanumque diebus juridicis bini prioritatis suae ordine subsequentes, a suo Collegio ad Consistorium ducunt atque reducunt. In eadem curia Procuratores decem litigantium causas tractant; hi de rei controversae facto litigant, judicemque ac scribam similibus quibus legum baccalaurei amicti vestibus pene circumstant; nam Advocatorum subsellia paulo sunt a sede judicis remotiora. Illi libellos, responsiones, materias, allegationes aut iam conceptas judici tradunt, aut scribae dictitant; quotiesque de jure ambigitur, Procurator clientis sui Advocatum invocat. Is assurgens de jure rei disserit; si ab alterius partis Advocato contradictum sit, & fit in ambiguitate difficultas, quae statim a judice explicari nequit, Iudex eam litem in alium diem refert, monetque Advocatos, ut ad proferenda & enucleanda de ea quaestione jura die constituto sibi adsint. Eo facto in lite progrediuntur. Procuratores idem juramentum praestant, cum in eum ordinem ascribuntur, quod Advocati, eosque cum judice ad forum accedentes ab eoque decedentes septuntur. His non licet fine Advocatorum consilio causas assumere, aut de jure, quod imperite & temere saepe faciunt, clientibus respondere: illique perinde ac Advocati sermone utuntur latino; si quis fecus fecerit, indicta illico a Decano poena plectitur. Prima huius fori institutio ac origo, aut monumentis tabulariisque deletis ac amissis, aut librariorum negligentia, incerta est: Sed constat esse pervetustam; nam Alexander tertius qui Romanus Pontifex fuit, Henrico secundo regnante ad Decanum de Arcubus rescripsit. Et Robertus Kilwarbeius Cantuariensis Archiepiscopus, qui sedit Anno Domini 1272. abrogatis veteribus & obsoletis illius curiae legibus novas condidit.

Proxima huic & quasi uterina adecque gemella curia, Cantuariensis Audientia nuncupatur. Haec omnes etiam Provincialium querelas, causas & appellationes recipit. Sed illa antiquior atque nobilior censetur. Nam huius origo haec fuit, quod plurimas causas Archiepiscopus ipse extra forum domi definivit, de quibus antequam pronunciaret, peritis in jure doctisque viris, quos Auditores suos nominavit, discutiendas commisit. Itaque haec domestica pene fuit & familiaris Archiepiscopi curia, & causarum Auditores cum ubique septuti sunt. Finitimus & conjunctus his quondam fuit Archiepiscopi Cancellarius, qui ea quae contentiosae jurisdictionis non erant, sed officii meri, gerebat. His duo scribae seu tabelliones inserviebant. Cancellario Principalis Archiepiscopi Registrarius, qui acta meri officii scriptis ac monumentis mandabat: Alter causarum curiae Audientiae Actuarius dictus est. Quae duo munera a duobus adhuc divisa & dispertita administrantur. Sed Cancellarii & Auditorum officia in unum diu collata sunt, qui in Ecclesia Paulina & Londinensi Consistorio judicia dat. Huius tribunal ab eisdem Advocatis & Procuratoribus, quibus Arcuata curia frequentatur; aliis enim permissum non est in propositis ibi caulis versari: Eademque jura atque consuetudines utriusque curine sunt.

In eodem etiam loco de haereditatibus ab intestato, seu testamento delatis, deque testamentorum atque legatorum jure ab alio judice qui Custos, Magister sive Commissarius Cantuariensis Praerogativae appellatur, jura redduntur. Qui etiam peculiarem habet atque suum scribam, qui Pracrogativae Cantuariensis curiae Registrarius vocatur. dice testamentorum, quae ad jus Praerogativum Cantuariense, de quo ante diximus, spectant insinuationes, bonaque intestatorum administrandi commissiones decernuntur. Quae omnia negotia in aedibus Archiepiscopi a domestico judice olim administrabantur, sed litium multitudine crescente stata pro his causis Londini curia est; quae etsi dignitate inferior fit, tamen copia & ubertate fructuum caeteras vincit atque superat. Iidem etiam Advocati & Procuratores causas in hac curia curant, qui in prioribus.

Tandem cjecta prorsus authoritate papali, cum Henricus octavus, ut diximus, juris Ecclesiastici moderationem & aequitatem lege lata in Cantuariensi Archiepiscopo posuisset, constituta nova curia est: Cui & judex praefectus, qui desideria cognoscit eorum, qui juris quandoque rigidi atque stricti relaxationem petunt; & Registrarius, qui concessas dispensationes in scripta refert. Ille Magister leu custos Facultatum, hic earum Registrarius appellatur. Haec curia, quia litigiosa non est, in aedibus Archiepiscopi sine foro & tribunali plerumque exercetur.

Habet etiam Archiepiscopus Cantuariensis in nonnullis Provinciae suae Dioecesibus Parochias quasdam a jurisdictione Episcopali & Archidiaconali quacunque separatas, sibique peculiares. Quibus peculiares praesunt judices, qui Peculiarium Decani appellantur; quibus etiam peculiares atque proprii Registrarii adjunguntur. Hae autem Parochiae ordine secundum Dioecefes scriptae sequuntur:

Hi omnes Decanatus & Parochiae ab Episcoporum & Archidiaconorum jurisdictione liberati, Cantuariensi Archiepiscopo soli subjiciuntur. Praeterea mos & consuetudo Archiepiscoporum Cantuariensium ab antiquo fuit & est, ut in terris suis, ubicunque per Angliam sint, nullus Episcoporum praeter se jus aliquod habeat, sed humana simul & divina omnia, velut in propria DioeceSi, in sua dispositione consistant.

In Cantio autem, quod sua propria est Dioecesis atque jurisdictio, Consistorium Cantuariae statuit. Ejus praeses Commissarius Consistorii Episcopalis Cantuariae appellatur: Qui huius acta excipit, & scriptis mandat, Consistorii Episcopalis Cantuariae Registrarius etiam vocatur. Huic Commissario non omnia generaliter mandantur, sed quaedam in specie delegantur, majoribus & gravioribus causis Cancellarii Audientiae reservatis.

His itaque Privilegiis, Praerogativis, eminentiis, immunitatibus, tribunalibus atque curiis Cantuariensis Archiepiscopi dignitas, tanquam suis numeris perfecta & absoluta constat. Quarum rerum fides ne dubia & incerta fit, sciendum est ea partim ex Archivis turris Londinensis, partim ex domesticis Archivis in publica Cantuariensis Sedis custodia repositis fuisse desumpta. Quae eam vim in jure habent, ut sine aliis probationum adminiculis plenam non legentibus solum, sed & judicantibus fidem faciunt. In ipsis namque crebris Suffraganeorum cum Metropolitano de jurisdictione luctis & controversiis, in quibus Suffraganei semper succumbebant, cum Metropolitanus jurisdictionem suam, & jure primaevo fundatam, & diuturno usu firmatam, ex his monumentis doceret: Negabant Suffraganei suorum actorum & registri authoritatem ad id probandum satis valere, quia in proprio registro custodita scripta, privata, non publica essent judicanda. At vero cum & temporis diuturnitas, & actorum frequentia, & a tanto judice, nempe Metropolitano mandata, & a suis officialibus & notariis, personis publicis, diu servata custodia, simul juncta unius generis, & similia instrumenta proferebant: Ob annorum gestorumque multitudinem, mandantis authoritatem, administrantiumque dignitatem obtinuit Archiepiscopus, ut ex fuis Archivis prolata & edita instrumenta, sive authentica & in formam publicam redacta, sive privata in solito & consueto registri loco custodiae causa posita, sine alterius probationis ope fidem ex se struerent. Itaque Suffraganei, dum enervare Metropolitani sui vires studuerunt, ipsi non modo debilitati, sed & fracti cesserunt. Praedictae etiam consuetudines, Praerogativae, & Privilegia metropolitanae Sedi tam firmiter infixae haerent, ut, nisi a perta lege, tolli & avelli haud possint. Itaque Suffraganei, etsi Metropolitanus tolerantia & conniventia, quod aequabilitate sua saepe folet, juri suo aliquandiu cedat, multaque remittat, & a Suffraganeis usurpari vel longissimi temporis tractu finat; Archiepiscopalia tamen jura acquirere sibi, aut Metropolitanum excludere vel prohibere, propter jurisjurandi religionem, quod sacrati praestant, nulla praescriptione possunt: Jurisdictionis enim suae habenas, & relaxat cum vult, & adducit ad se cum necesse est.

Nunc Cantuariensis Sedis Praerogativa & Privilegiis satis breviter expositis, pauca de ipsa Cantuariae civitate dicamus: Deinde ad Gregorium, & Augustinum, eumque septutos Cantuarienses Archiepiscopos ordine accedemus. In quorum vitis gestisque declarandis, authorum qui illorum temporibus scripserint, potius quam elegantioris styli rationem habere convenit, ne quacunque etiamsi minutissima in re, ab historiae veritate deflexisse videamur.

Doroverniae seu Cantuariae descriptio.

CAntium, quod amoenissima & humanissima Britanniae habita semper fuit provincia, ad austrum solemque orientem Oceano Germanico, ad aquilonem uberrimo Thamesi fluvio, ad occidentem Surra ac Sussexia provinciis, quas Angli Comitatus appellant, cingitur. Haec & agrorum feracitate foecunda, populoque generoso ac potenti referta, plures urbes villasque in locis, ob aquas & sylvas vicinas humanae habitationi commodioribus condidit; & ob maritimos portus, quos multos habet, peregrinorum consuetudine, Galliaeque vicinitate magis Philoxena, quam reliquae huius Insulae regiones, a scriptoribus perhibetur. Quibus item rationibus, & moribus cultior, & opibus ditior jure existimatur.

Huius regionis antiquissima civitas nunc appellatur Cantuaria. Hanc Ptolemaeus Duriwern nominat: deinde septentibus saeculis immutato populi idiomate, nunc Darvernum, nunc Durovernum, nunc Dorobernia, nunc Dorobrinia, nunc Dorovernia, dicta fuit: quae consimilia nomina ab antiquo Britannico vocabulo, Dur, quod Aquam significat, deducta fuisse hinc quidam conjiciunt, quod fluvius, qui eam praeterlabitur, antiquitus Dur, nunc Stowr, appellatur: indeque vicus per eum extensus, Stowrftreat, etiamnum dicitur. Cantuariae autem nomen a Saxonibus, qui fugatis Britannis Cantium tenebant, impositum hac origine fuit. A Rudibrasio prudentissimo Britannorum Rege haec Cantiorum celeberrima civitas, annis ante Christi incarnationem 890. condita, ab eoque Laergant, id est, Cantiorum civitas dicta est; quia jura hic Cantiis dari, judiciaque exerceri solebant. Itaque adventu suo Saxones eandem Cantpapabipige, id est, Cantiorum virorum curiam, appellabant: Para enim Saxonice, pluralis est numerus per, quod Virum significat: Binige autem eadem lingua Judicii locus, Tribunal, seu Curia est; ab illa prima nominis nota paulatim Anglica voce ad Canterburie: Latina omissis duabus ultimis syllabis ad Cantwara, deinde Cantuaria, devenit: quae omnibus eam civitatem sermone denotantibus iam in usu est. Quidam hanc civitatem eam esse putant, quae in extremo Cantii promontorio excelsa arce portuque celebri dicitur Doverum, a quo ad Caletum maritimum ex altera parte in Gallia oppidum, secundis ventis spirantibus, quatuor horis brevissimus fit trajectus: Quos similitudine nominis deceptos ac perturbatos errare perspicuum est. Ptolemaeus enim Durarvernum mediterraneam esse scribit Cantii civitatem, non maritimam. Deinde Beda Justum ab Augustino in ea Cantii civitate Episcopum ordinatum scribit, quae a Dorovernia viginti quatuor fere passuum millibus ad occidentem distat: Quaeque a primo eius conditore Roffe, Roffecestria dicta fuit. Qui locorum fitus & distantia illorum errorem arguit. Abest enim a Dovero Roffa triginta duobus passuum millibus, ab eoque ita iacet, ut in septentrionem magis quam in occidentem specter. Cantuaria autem duodecim milliaribus mari abest, testeque Ptolemaeo sub longitudine gradus vicesimi primi. Huc Hengistus & Horsa Saxonum duces a Vortigerno Britannorum Rege opem sibi contra Pictos laturi, acciti appulerunt, qui ejectis postea Britannis civitatem pariter totamque provinciam tenuerunt. Deinde cum Cantium ab uno Rege regeretur, fuit haec civitas illius Regni Metropolis. Cumque Augustinus in Angliam ad Ethelbertum Cantii Regem accederet, caput Imperii Regis Ethelberti dicebatur. Hanc muro cinctam Augustino Ethelbertus cum regalibus juribus privilegiisque donavit; ipse vero Baculver secessit, ibique palatium sibi statuit: sed Augustinus in ea sedem Archiepiscopalem primo statuit, cuius celebritate atque fama totius Regni ac Imperii Anglicani Metropolis deinceps semper floruit. Templum autem ante Saxonum imperium a Romanis quondam extructum fuit Cantuariae, Salvatoris nomini dedicatum, quod ad Augustini tempora parietibus atque tecto integrum extabat.

Qua occasione Augustinus a Gregorio in Angliam missus est.

POntificii, qui primam in Anglia Evangelii fationem sibi acceptam ferri cupiunt, tradunt de Augustini huc a Gregorio mittendi occasione fuis annalibus non indignam fabulam: In usu tum Romanis fuisse formosissima mancipia abducta ex Anglia in foro publice vendere. Quae, Gregorius tum Presbyter Romanus cum eo forte transisset, conspicatus, & venustatem tantam admiratus, eorum vicem fertur doluisse, quod tam praeclarum hominum genus verum Deum ignoraret. Moxque de gentis nomine quaesivit; cui responsum est quod Angli vocarentur: & recte, inquit, nam & angelicas habent facies, & tales Angelorum coelestium decet esse cohaeredes. Deinde de qua illius gentis provincia exiissent: cui, quod ex Deira boreali eius regionis provincia. At ille provinciae nomini alludens, perinde atque gentis fecisset, bene, inquit, Deiri, id est, de ira Dei eruti, & ad misericordiam Christi vocati. Ultimo de illius provinciae regis nomine interrogavit; cumque accepisset quod Elle diceretur: Alleluja, inquit, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari. Itaque suscepto papatu nihil sibi prius faciendum duxit, quam tam pulchram & candidam gentem in Christianam vocare societatem; eaque de causa Augustinum eum sua potentia in Angliam destinavit. Sed Pontificiorum historia tantis mendaso ciis referta & affueta semper fuit, ut ne verum quidem aliquid enunciare nisi permista vanitate potuit. Ut enim concedamus Augustinum huc missum a Gregorio; tamen neque hanc fuisse legationis suae causam, eamque non gratuitam a Gregorio & Augustino, sed ab ipsis Anglis Evangelii desiderio expetitam, locupletiorem quam ipsum Gregorium testem proferre debemus neminem. Cum enim Augustinus & Romani vulgari sermone neque ad verbum declarandum, neque ad ullam vitae consuetudinem cum Anglis loqui potuissent, scripsit Gregorius duas literas; unas ad Theodoricum, & Theodebertum Francorum Reges, alteras ad Brunigildam Reginam, in quibus rogavit, ut Augustinum in eo munere peragendo iuvarent. Quarum literarum verba, quae de hac re mentionem faciunt, duximus inscribenda.

Pervenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam Deo miserante desideranter velle converti; sed Sacerdotes tui e vicino negligere: & desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum servum Dei praesentium portatorem, cuius zelus & studium nobis est cognitum, cum aliis servis Dei, praevidimus illuc dirigendum. Quibus etiam injunximus, ut aliquos secum e vicino debeant Presbyteros ducere, cum quibus eorum possunt mentes agnoscere, & voluntatem admonitione sua, quam Deus donaverit, ad iuvare, &c.

In altera ad Brunigildam Epistola.

Indicamus ad nos pervenisse Anglorum gentem Deo annuente velle fieri Christianam: Sed Sacerdotes qui in vicino sunt, pastoralem erga illas solicitudinem non habere. Quorum ne animae in aeterna damnatione valeant deperire, curae nobis fuit praesentium portatorem Augustinum, &c.

Iam vero si, quod Gregorius ipse testatur, Christianam religionem Angli desideraverunt; utrum ex Augustini & Romanorum praedicatione, quorum eis vox adhuc ne audita fuit, postea intelligi non potuit: an ex veteribus Britannorum scintillis & monumentis ne adhuc quidem penitus deletis & extinctis, credibilius est hoc eis desiderium incessisse: Nam a vicinis Sacerdotibus adiuvari eos non potuisse narrat ipse Gregorius. Fortasse non minus ob Britannos tam perfide & crudeliter exactos, quam ob tam immania & funesta inter se bella, quibus nullis servatis pactionibus se invicem infestabant; & quod adduci ad foedera conservanda, & Britannorum injurias resarciendas Christiana suasione non potuerunt; ideoque ut indignos Christiana communione fuisse in tanto peccato & injuria desertos. Quod si Augustinus adventu suo aggressus esset, eisque ablata restituere suasisset, ut eum dignissime & in perpetuum Lelandus notavit, non Ethelberti Regis accepisset Regiam, sed ad Monachismum rejectus in Anglia nihil profecisset: Ille vero eos in Britannos crudelius saevire docuit. Sed videamus quam Christianam fidem in Anglorum animos adventu suo ingeneravit, fecumne allatam Roma, an a Britannis acceptam traditamque domi prius. Etenim si Paulo gentium Doctori credimus, fidem ex auditu, & auditum ex nunciatione verbi Dei ad nos pervenire; quomodo ab hoc non intellecto accipere fidem potuerunt? Deinde Beda, qui nihil homini detraxit, enumeratis quae fecit ac instituit cacteris, de praedicatione sua ne verbum quidem facit. At baptizavit uno die mulca hominum millia; qui baptismus aut inversus ac reciprocus fuit; aut hi, quos baptizavit; non a se erant sed ab aliis ante ad fidem conversi. Johannes, qui Judacos primus baptizavit, venit praedicans, nec a baptismo, sed a praedicatione & nuntiatione Evangelii exorsus est. Hoc Augustinum in Anglia fecisse quis scriptor unquam prodidit? Facere non potuisse docent epistolae Gregorianae. Ceremoniarum profecto fuit hic Romanorumque rituum, non christianae fidei aut divini verbi, Apostolus Anglis; eosque Romanos ac pontificios, potius quam Christianos aut Evangelicos, agere docuit: Id quod ex veteribus ipsorum Saxonum legibus & praedicationibus ante Augustini huc adventum emissis ac divulgatis, divinaque providentia etiam idiomare iam diu oblivione desueto & in aliud translato conservatis, nuperque ad refellendum hunc primum pontificiorum de Augustino errorem repertis atque editis, probatur luculenter.

Primum enim pontificiam in Eucharistia Transubstantiationem inanemque corporis praesentiam negant; ac eucharistiam ter ad minus toti populo distribuendam in utroque panis ac vini genere, tam ad sanguinis quam corporis dominici commemorationem, statuunt: Tum sanctas scripturas etiam a laicis sedulo ac exquisite ad animarum suarum salutem scrutandas; a quibus etiam orationem dominicam, symbolum Apostolorum, & decalogum firmiter materna lingua teneri memoria oportere; eademque a sacerdotibus etiam prompte ac memoriter dicenda, Evangeliaque populo perlegenda vulgari sermone.

Hic mos usque ad Normannorum victoriam in Anglia duravit; & quia paulatim idioma tum coepit immutari, Evangelia paulo post Normannorum adventum ante Wiclyffi tempora in vulgarem fermonem iterum traducta sunt: Praeterea simulachra non esse colenda docebant; neque clericis interdicta jure divino conjugia; qui etiam nuptiis non obstantibus administrabant sacra, nec ad coelibatum se voto ullo aut professione astringere volebant: Ad extremum, legum de ecclesiasticis causis negotiisque ferendarum potestatem esse penes principes cum parliamenti authoritate & consensu, eosque Dei vicarios esse jure, maximamque christianae ecclesiae curam habere debere affirmabant. Quae quidem tam antiqua veteris ecclesiae Britannicae dogmata, diuque post illas Romanas praefecturas ab ipsis Saxonibus retenta, quam sint verbo Dei ac hodiernis huius regni institutis consentanea, & a Romanis discrepantia, omninoque contraria & abhorrentia, videre, si velint, clarissime possunt omnes; praesertim hi, qui antiquitatem in sacris rebus tanquam ducem sequuntur; quique non aeternitatis, sed temporis momentis, & prioribus ac posterioribus saeculis atque aevis ista definiri volunt. Augustinum autem ex his, de quibus tam acriter hostiliterque cum Britannis contendebat, in quibus pauca de doctrina christiana, led de Romano dominatu & potentia ac pontificiis ritibus decertabat, ceremoniosum, ut ita dicam, magis quam religiosum, fuisse ex eius vita inferius descripta patebit. In qua copiose suoque magis loco explicantur ea, quae ad hunc videntur pertinere.

Iam, ut ad illam fabulam, a qua digressi sumus, redeamus. Si Gregorius Augustinum ad Deiros Ellamque illorum regem mittere statuisset; cur Cantuariam potius quam illuc appulsus cum Ethelberto consedit, nec ad illos profectus est? Homo mollis atque monachus, humanitate regis Ethelberti in Cantio, gente fructuosa & perbenigna, tantis affectus honoribus, ab aquilonaribus Deirorum regionibus pruinosis atque saevis eadem ductus humanitate retentus est. Ita christianitatem & institutum Gregorii vicit humanitas Augustini.


Augustinus.

ANNO Mauritii imperatoris decimo quarto, qui fuit annus Domini 596. & post appulsum Anglorum in hanc Britanniae insulam 150. mittitur in Angliam Augustinus a Gregorio pontifice Romano, ut collapsam iam & penitus deletam, in ea insulae parte, quam Angli occupaverant, Christi religionem instauraret, Acceptis igitur comitibus circiter quadraginta, Augustinus iter in Angliam aggreditur. Cum vero aliquantum itineris confecissent, & ad ipsam regionem propius accederent; quo commodius susceptum opus peragerent, de ipsius populi moribus, natura, & indole a finitimis perquisiverunt: responsum est, gentem esse immanem, bellicosam, & intractabilem. Quo audito, reque invicem deliberata, in proposito pergere pertimuerunt. Augustinum ergo domum remittunt, qui suppliciter a pontifice peteret, ut ipsis ab itinere tam periculoso, bona cum venia, liceret desistere. Re cognita, Gregorius obnixe cum Augustino agit, ut ad socios redeat, exponit ei, opus illud Deo gratum, ipsis honorificum, Anglis salutare; simulque literas eius argumenti ipsi Augustino ad socios dat. Acceptis literis animos recolligunt, sese-invicem confirmant, iter redintegrant. Acceperat etiam literas Augustinus ad Etherium Arelatensem Archiepiscopum, in quibus eum rogat Gregorius, ut Augustinum humaniter excipiat, ut in hoc Britannico negotio ipsum consilio auxilioque juvet. Harum & superiorum literarum forma extat in Ecclesiastica historia Bedae Lib. i. cap. 23. Iam vero idioma Anglicanum Romanis erat incognitum, & propterea per interpretes agi oportuit: & quia Anglis cum Francis propter vicinitatem iamdiu erat commercium, adsciscit sibi aliquot Francos Augustinus, qui interpretum munere fungerentur. Paratis omnibus navem conscendunt, ventis vela dant, Angliam recta contendunt, & ad insulam Cantii, quae Tanatos dicitur, navem appellunt. Egressi in littus; Augustinus, qui caeteris in hoc negotio a pontifice praeficiebatur, aliquot ex comitibus suis, cum interpretibus Gallis, ad Ethelbertum Anglorum regem mittit. Hi postquam ad regem admissi sunt, quae illis mandaverat Augustinus, regi exponunt: venisse aliquot Roma viros, qui ad illum & universum populum Anglicanum laetum habeant & salutare nuncium, cui si velint obtemperare, aeterna in coelis vita cum Deo vivo & vero potirentur. Legationem hanc rex benigne excipit, fuis imperat, ut necessaria omnia novis istis hospitibus suppeditentur: ipse brevi de hoc tam salutari nuncio plura auditurus. Post paucos dies rex Tanatum venit, Augustinum cum fuis ad se evocat, colloquium ineunt, ac ne praestigiis illuderetur rex, sub dio auditurus consedit. Illi Evangelium Iesu Christi, regi & universo comitatui praedicant. Rex quan quam ad primam praedicationem assensum non dederit, tamen nec a nomine Christiano prorsus abhorruit, neque religionem ipsam penitus ignoravit; quippe qui uxoris Bertae Christianae & Lybhardi Episcopi opera, in ea aliquantulum erat instructus. Atqui cum secum reputaret viros istos ad se, sua de causa e longinquis venisse, omnia illis, ut par est, officia humanitatis exhibet. hospitio igitur excipiuntur, in regni Ethelberti civitate Dorovernensi, quae tum totius quidem Anglicae ditionis erat Metropolis, regiis aluntur sumptibus, sedem sane commodam ad Evangelium promulgandum nacti sunt, nec id facere, a rege sunt prohibiti. Quid multis opus est: Multi Christo nomen dederunt, trediderunt, baptizati sunt. Erat autem prope ipsam civitatem versus orientem fanum, in honorem Sancti Martini antiquitus constructum, dum adhuc Romani Britanniam incolerent; ibi regina cum Lybhardo Episcopo orare consueverat: eo igitur primo Christiani confluere, sacra peragere, psallere, nislas celebrare, non eas quidem privatas, sed in quibus Eucharistiam populo distribuere soliti sunt, praedicare etiam & baptizare publice coeperunt; donec rex ipse tandem conversus, & universus populus Christo lucrifactus est. Tum vero ecclesias collapsas restituunt, novas aedificant, profanatas & pollutas consecrant, Christianam religionem per omnem regionem undique stabiliunt. Quin etiam rex Augustino & comitibus suis, domum honestam apud Stablegate, in Dorovernensi urbe concessit, possessionibus etiam satis amplis eandem locupletavit, ita ut res tota optime successisse videri possit. Iam vero Anglorum Episcopus Augustinus dici & esse voluit: quapropter Arelatem ad Archiepiscopum Etherium fefe contulit, & ab co in Archiepiscopum genti Anglorum ordinatus est. Statim ut domum reversus est, misit Romam Laurentium presbyterum & Petrum monachum, qui pontifici Gregorio Anglos fidem Christi amplexos, & se corum Archiepiscopum factum esse nunciarent. Insuper & de quibusdam ad praesentis ecclesiae statum spectantibus Gregorium consuluit; quae quidem, una cum responsis Gregorii comperies in ecclesiastica historia Bedae, Lib. i. Laurentius & Petrus paulo post in Angliam revertentes, literas quidem plures a pontifice adferunt, ac primas ad Ethelbertum regem, una cum muneribus, in quibus pontifex & regi & sibi gratulatur: regi, quod ad veri Dei & Christi sui notitiam pervenerat: libi, quod id sua opera & industria factum esset. Ad Augustinum etiam binas adferunt, quarum in unis significat se illi pallium misisse, vasa etiam sacra & vestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, sacerdotalia, clericalia indumenta, reliquias sanctorum, ac codices complures; denique universa quae ad cultum Dei ac ministerium ecclesiae somniabant necessaria: simul etiam insinuat, quemadmodum ipse Episcopos per Britanniam debeat constituere. In alteris vero monet, ne de virtutibus suis glorietur, neve miracula quae facta sunt, sibi deputet, sed Britannis in salutem a Deo donata existimet. Tradiderant etiam literas Virgilio, qui Etherio in Archiepiscopatu Arelatensi successerat, in quibus sibi pergratum fuisse demonstrat, adjutum fuisse in negotio Britannico ab Arelatensibus Augustinum. Hae literae datae sunt 10. Cal. Julii, imperante adhuc Mauritio, anno Domini 601. Exempla ipsarum prostant apud Bedam in libro superius commemorato. Postquam Augustinus sedem episcopalem Doroyerniae in regia civitate fortitus esset, fanum aliud, quod ibi ab antiquis Romanis positum erat, nomine Sancti Salvatoris & Domini nostri Jesu Christi, rege concedente, insignivit. Palatium etiam regni sui cum adjacentibus Augustino rex donavit: Ipse vero Baculver, quod secus mare situm est, secessit, ubi palatium sibi & successoribus suis statuit; quo etiam in loco coenobium construxit, cuius ultimus Abbas Wenredus fuit. Coemeterium etiam locum sepulturis idoneum extra Cantuariae civitatis muros ad orientem instigante Augustino fecit: nondum enim consuetudo erat intra civitatem quemquam sepelire, usque ad Cuthbertum Archiepiscopum Cantuariensem, qui intra civitates passim fieri coemeteria procuravit, pontifice Romano id ex illius intercessione concedente. Rex etiam monasterium ad orientem non longe ab ipsa civitate erexit, in quo rogatu Augustini aedem etiam divis Apostolis Petro & Paulo a fundamentis extruxit, idemque monasterium donis ornavit amplissimis; ubi ipsius Augustini & Dorovernensium Archiepiscoporum, regumque Cantiorum corpora inhumari solebant. Hoc postea non Augustinus, sed qui illi viventi electus successit, Laurentius consecravit. Quibus praeclare positis fundatisque initiis, regium Dorovernense, quod Augustinus ab Ethelberto dono acceperat, succedentium deinceps semper fuit Archiepiscoporum palatium. Atque hoc modo converfos ad Christianam religionem Anglos, positamque primam ab Augustino in Dorovernensi civitate atque provincia ecclesiam esse putant. Sed valde dolendum est Anglorum conversionem in illa tempora incidisse, in quibus collapsa ecclesiae doctrina atque disciplina, multum ab antiqua veterique puritate ad superstitionum errores degeneravit. Quanquam enim venerandus presbyter Beda scribat, Augustinum suosque socios primitivae ecclesiae vitam ac doctrinam in instituenda Anglorum ecclesia imitatos; tamen res ipsa declarat non minus Romanae superstitionis, quam Christianae religionis Augustinum Anglis magistrum atque praeceptorem fuisse. Nam & Romana ecclesia, etiam Gregorio praesidente & authore, harum omnium superstitionum caput & origo fuit; indeque non modo in Angliam ab Augustino inductae, sed in varias orbis Christiani regiones disseminatae late dimanarunt. Gregorius enim Mellito in Angliam ad Augustinum proficiscenti utiliter praecipiens, de non diruendis sanis, quae a gentilibus Anglis daemonibus consecrabantur, ita scribit; ut deletis idolis fana ipsa conservarentur, & ad Christianae ecclesiae ritus cultumque divinum a gentilitiis profanationibus per aquae benedictae aspersionem, altarium constructionem, & reliquiarum collocationem venerationemque expiarentur: & ipsi Augustino ad missarum solennia celebranda pallium, item vafa sacra, altarium vestimenta, ecclesiarum ornamenta, sacerdotalia atque clericalia indumenta, sanctorum Apostolorum ac Martyrum reliquias se misisse dicit: Ex quibus videmus quantae tum in Romanam ecclesiam caecitates & errores irrepserant. Nec huiusmodi solum malis sanctiora ecclesiae instituta depravata sunt, sed ex illa de unius in ecclesia pastoris imperio atque potestate contentione, quam Johannis Constantinopolitani Patriarchae ambitio, vivente adhuc & acerrime reclamante Gregorio, excitavit, non modo ad superstitionem & sacrorum omnium profanationem, sed etiam ad impietatem atque Antichristi regnum patefacta fuit janua. Antea enim inaudita erant & incognita illa superborum titulorum nomina, summus pontifex, & unicum ecclesiae in terris caput, Christi vicarius, & similia; quibus insolescere postea coepit Romanorum pontificum audacia, quibusque parere sub aeternae mortis poenis omnes jubentur: Et Gregorius illas Johannis ambitionem, cum se universalem orbis Episcopum dici voluit, multis diris execratus, nullam sibi aut Romanae ecclesiae adimi praerogativam conquestus est; sed appellationem ipsam universalis Episcopi impiam esse, sacrilegam, & Antichristi praenunciam exclamat. In hac eius, inquit, superbia, quid aliud nisi propinqua iam esse Antichristi tempora designatur? Quia illum videlicet imitatur, qui spreta Angelorum societate alcendere conatus est culmen singularitatis. Et alibi: Ego autem fidenter dico, quisquis se universalem Episcopum vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se caeteris praeponit. Atque hoc modo Johannis cupiditati & libidini omnibus ecclesiis imperandi Gregorius pie fortiterque restitit. Verum eo mortuo, & Mauritio imperatore interfecto, de quo eum in somnis ante admonitum quidam tradunt, Phocas Romanis quam Constantinopolitanis civibus amicior, quia in Mauritii locum suffectus sine contentione aut contradictione cuiusquam Romae coronatus est, Bonifacio tertio, qui secundus a Gregorio fuit, eum, quem Johannes Constantinopolitanus vendicabat, & Gregorius recusabat, primatus titulum concessit; ut is summus pontifex, Romaque omnium ecclesiarum caput diceretur. Neque tamen hoc Phocae beneficium Romanis pontificibus multum profuit centum quadraginta deinceps annis. Nam Africa atque Asia pontifici nunquam paruerunt. Gallia vero & Germania, etsi se adjunxerunt, non tamen obtemperabant, nisi in his quibus libitum esset; donec Zacharias pontifex Pipino Galliae regnum affectanti adjutor fuit, ut Hilderico legitimo rege, quem stupidum & insensatum vocabant, amoto & in monasterium detruso, Gallisque pontificis authoritate a subjectionis juramento absolutis, regnum occuparet. Pro quo beneficio hoc a Pipino praemium ac mercedem tulit, Gallicanas ecclesias Romanus semper pontifex jurisdictionem haberet. Deinde Stephanus tertius pontifex elatus suae sedis amplitudine, quasi in imperatores atque reges jus haberet, Constantinum Copronimum, Constantinopolitanum imperatorem, quia contra imaginum venerationem synodum instituisset, privavit imperio, & insignia, dignitates, titulosque imperii in Pipinum ac Francorum reges transtulit. Quibus adminiculis & accessionibus iam erecta pontificum Romanorum potentia tum demum firmata fuit, cum Adriani pontificis ope Carolus Magnus imperio potitus, occidentales omnes ecclesias Episcopis Romanis subiecit. Atque hic etiam, quod dici folet, manus manum fricare coepit. Namque Adrianus pontifex Lateranensi indicto concilio, sive vim ac potentiam onstantinopolitanorum Caesarum, quorum majestatem laeserat imperiumque minuerat, formidans, sive praeda, cum Carolus in imperium alienum, ille in ecclesias alienas rueret, divisa & communicata, se atque omnes occidentales Episcopos tutelae commisit Caroli; sanxitque anathemate a proscriptione bonorum, ni tam Romanus pontifex quam caeteri Episcopi electionum confirmationes & ecclesiarum investituras a Carolo Magno imperatore suisque successoribus caperent: Tum ut suam etiam in ecclesias dominationem perinde stabiliret, primus instituit, ut illa Romana diplomata, quae literas Apostolicas atque bullas appellant, quo caeteris sigillis firmiora & diuturniora viderentur, obsignarentur plumbo, cum antea tantum cera uterentur. Ita pontificia dominatio, quam Gregorius tantopere detestatus est, eo mortuo sub Phoca imperatore & Bonifacio papa inchoata, centum septuaginta deinceps annis indies crevit, tandemque Carolo Magno imperatore & Adriano primo pontifice conspirantibus, ad summum culmen magnitudinemque pervenit. Quam potestatis amplitudinem pontifices simul atque nacti essent, ecclesiae gubernationem occupavit ambitio, vitaeque continentiam luxus, & religionem undique invasit superstitio. Omnis divinus cultus in ceremoniarum multitudine atque magnificentia existimabatur consistere, & loco Verbi, plusquam aniles atque pueriles fabulae annunciabantur populo. Quarum si quaedam proferamus, etsi scribentium authoritate atque dignitate non carebant, tamen quam similia delirorum aut mente captorum somniis fuerunt, facile erit existimare. Johannes Turpinus Archiepiscopus Rhemensis, Caroli Magni, ut ipse scribit, in castris contra Saracenos socius, solusque ex Episcopis inter primarios Galliae principes, seu duodecim Pares, alcriptus de eius morte ita scribit: Se cum Viennae quodam die altari in ecclesia astitisset, in čusuoi raptum, Psalmumque, Deus in adjutorium, cantu exorsum, conspexisse innumera tetrorum militum agmina transire, ac in Lotharingiam tendere, atque a quodam illius gregis AEthiopi simili, qui caeteros lentius insequeretur, quaesivisse quo illa pergerent agmina; illumque respondisse, ad Caroli Magni mortem, ut eius animam in gehennam raperent. Tum Archiepiscopus, adjuro te, inquit, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut peracto itinere tuo ad me reverti non renuas. Deinde Psalmo vix absoluto celeriter cum caeteris redeuntem rogat quid egissent. Cui ille, tot inquit ac tantos lapides ac signa Basilicarum suarum in statera suspendit, quod magis appenderunt bona, quam mala eius opera, & idcirco eius animam a nobis abstulit: Quibus dictis daemon evanuit. Itaque, infert Turpinus, intellexi eadem die Carolum ex hac luce migrasse, & subsidiis beati Jacobi, cui ecclesias multas aedificaverat, ad superna merito regna subvectum. Hac operum & sanctorum fiducia ita extenuatam peneque abjectam, in Christo ponendam, fidem videmus, ut salutis & redemptionis nostrae laus hominibus nostrisque gestis ascripta sit. Atque huius simile commentum eadem aetate de cultu beatae Mariae excogitatum est. Fuisse hominem religionem christianam ore profitentem, sed adeo dissolutum & flagitiis deditum, ut nulla cuiquam bono de eius salute spes esse poterat. Consuevit tamen omni alio divino cultu neglecto, indies beatam Mariam centies invocare, & angelicam salutationem dicere. Itaque cum aegritudine summa laboraret, in časuoi raptus & quasi mortuus a daemonibus ad Dei tribunal ductus, ac propter infinita scelera ad inferni supplicia postulatus est. Deus eum tot inquinatum vitiis ac peccatis adjudicavit daemonibus: Verum lata iam a Deo aeternae mortis sententia intervenit Maria, exhibuitque Christo filio suo schedulas, in quibus scriptum fuit quoties eam cum angelica salutatione invocasset. Daemones rursus peccatorum multitudinem urgebant, & in scriptis proferebant. Ita utriusque, tam beatae Mariae quam daemonum, scriptis in lance positis peccatorum scripta orationum schedulas deprimebant. Cumque Maria se nihil pro eo, pro quo intercessit, proficere vidisset, eiusmodi ad Christum filium suum supplicatione usa est. Recordare, dilecte, quod de mea substantia receperis substantiam, visibilem, palpabilem, & passibilem; & da mihi unam guttam sanguinis tui fusam pro peccatoribus in passione tua. Et ille, impossibile, inquit, est tibi aliquid denegari. Verumtamen scias quod unica gutta sanguinis mei praeponderat omnibus peccatis totius mundi. Accipe itaque quod petiisti: quam accipiens posuit ad stateram, & omnia praedicta peccata quasi favillam praeponderabat. Tum daemones discedentes confusi, clamabant dicentes: Nimis misericors est Domina christianis: Unde deficimus quoties se de conflictu intromiscet. Reducta est ergo anima ad corpus, & ipse postea convalescens omnia narravit, & factus est monachus. Numnam poetarum fabulae, aut eorum qui consulto, sicut Lucianus, mendacia scribunt, figmenta his narrationibus sunt ineptiora? Quae tamen authores habent magnae authoritatis atque famae, & pro concionibus narrabantur, ut populum superstitione excaecarent. Nec ut mortuis solis, sed etiam mutis picturis & imaginibus divinus honos haberetur, attributa sunt ligneis lapideisque statuis stupenda miracula. In Syria confossam lancea fuisse a quodam Judaeo in christianorum contemptum & ludibrium imaginem Christi, ex qua sanguis uberrime mox effluxit, Judaeumque prodigii metu perculsum, ne sanguis diffusus periret, vas vulneri supposuisse, quo qui usi sunt aegroti valetudinem recuperabant. Tum sanguis longe lateque missus pervenit Mantuam, ubi propter crebra miracula magno in pretio habitus est. Quibus auditis Carolus imperator ad Leonem papam scripsit, ut de hoc eum certiorem redderet. Leo vero Mantuam proficiscens approbato Christi sanguine ob frequentiam miraculorum, quod & alii pontifices post eum fecerunt, ad Carolum pergit, certumque de praemissis fecit. Hanc superiorum temporum superstitionem atque vanitatem posteriores scriptores imitati sunt: Ut Vincentius in Historiarum Speculo scribit; Quandam fuisse Albaniam extra Rudulphi castrum, quae Dolis vocabatur, positam, in qua super ecclesiae columnam imago beatae Mariae Christum Iesum puerum amplexibus suis tenentis sculpta fuit. Ad quam cum mulier quaedam paupercula orandi gratia accessisset, exprobrabant ei duo in atrio stantes viri fatuitatem, quorum unus in imaginem iecit lapides, eoque ictu brachium pueri confregit, a quo humi prolapso guttae sanguinis distillabant, perinde ac si vivi hominis brachium fuisset; moxque ille, qui lapides proiecit, exspiravit: cui cum alter succurrere cadenti vellet, a daemonibus arreptus est, & postridie mortuus est. Turba deinde frequens convenit, ut imaginem, & profluentem sanguinem videret, qua inspectante imago discidit ornamentum, quo praecincta fuit, lapideum, detraxitque collo monile, pectusque ad mammillas denudavit, ob injuriam atque ignominiam sibique filioque illatam. Quam ftupendam fabulam non modo serio narrat author, sed & sanguinem illum ac imaginem revulsa veste nudatam, oculis suis conspexisse scribit. Et in Hibernia singunt ante Anglorum adventum crucem in templo Trinitatis Dubliniae crucifixo simillimam, quae & loquuta est, & inter duos cives de contractu dissidentes testimonium veritati perhibuit: Eademque & fures aliena rapientes ad ablatorum confessionem restitutionemque coëgit. Infinitum esset caetera fabularum portenta monstraque, quibus infiniti libri replentur, narrare. Haec tantum recensuimus, ut, quanta caligine illa tempora laborarunt, lectores perspicerent, & Deo gratias assiduas funderent nos tandem veritate Evangelii illustratos, & tantis tenebris ereptos esse. Itaque ut ab his, ad ea quae de Augustino, ipsoque Gregorio dicenda sunt, redeamus. Certum est Gregorium, etsi illum universalis ac summi pontificis titulum abominatus se fervum fervorum Dei primus appellaverit, fuisque successoribus humilitatis speciem, quam verbo magis quam re secuti sunt, praescripserit; tamen superstitioni usque adeo deditum fuisse, ut sua aliorumque somnia inter veras divinationes retulerit. Namque per Romanae civitatis forum transiens, quod Trajanus optimus princeps aedificiis decorarat, cum illius bonitatis ac justitiae erga viduam quandam reminisceretur, ad divi Petri Apostoli Basilicam flens celeriter accurrit; ubi integerrimi clementissimique imperatoris infidelitatem ac errores lacrymis deplorans, Deum pro eo ab infernalibus poenis redimendo dicitur exorasse; nocteque proxima accepisse in somnis a Deo responsum, se de Trajano, pro quo tantis lacrymis deprecatus esset, ea lege exauditum, ne deinceps pro pagano quocunque preces effunderet. Illud autem pietatis opus, quod Gregorium ad tam ardentes pro Trajano preces impulit, commemoratur fusius in Florilego: Qui pro mansuetudine & exhibitione justitiae a poenis infernalibus per lacrymas beati Gregorii, quingentis amplius post mortem suam annis Trajanum meruisse liberari scribit. Haec igitur & eiusmodi infinita deliria atque somnia pro veris tunc miraculis celebrari coeperunt, populumque a recto & fincero Dei cultu depravarunt. Ut non satis felix Anglorum status videri possit, qui his temporibus ab Augustino & magistro suo Gregorio ad christianam fidem conversi sunt; in quibus cum ambitio, simul etiam superstitio in ecclesiam irrepferit, tantis erroribus in prima atque tenera religionis institutione imbuerentur. Sed etsi, ut diximus, Romani pontificis in ecclesias principatus in hac Anglicanae ecclesiae origine atque fundatione incoeperit, & centum quadraginta deinceps annis sensim creverit, ac sub Carolo Magno confirmatus atque stabilitus fuerit; fuit adhuc tamen imperatorum major quam pontificum in quibuscunque, sive divinis sive civilibus, rebus agendis authoritas. Namque praelatorum in ecclesiis investiturae, & electionum confirmationes ad imperatores pertinebant, & conciliorum indicendorum atque appellationum finiendarum suprema lex ac potestas penes eos fuit. Namque ipsius Caroli jussu quinque concilia de statu ecclesiae reformando celebrata sunt, unum Moguntiae, alterum Rhemis, tertium Cabiloni, quartum Arelati, quintum vero in Turonibus. Ipse etiam Gregorius, cui eam vivendi scribendique sinceritatem, quam pontificii ascribunt, non tribuimus, non tam cupide ad se causas ecclesiasticas rapuit; quin principibus jus suum relinqueret: in tantum ut mulieri ecclesiasticam jurisdictionem permiserit. Nam cum Mennam Episcopum canonica purgatione absolutum dimisisset, eum nihilominus Brunichildae Francorum reginae rursus purgandum misit; quae causa in glossographis & commentariis fusius explicatur. Sed de his pro nostro instituto satis, in quibus longius ideo provecti sumus, ne jactare tam arroganter pontificii debeant acceptam ab illis christianam religionem: quos tanta tum, cum Gregorius praefuit, doctrinae corruptela infecisset, morumque disciplina in ritus quosdam & obfervationes superstitiosas recidisset. Qui religionis fucus, cultusque simulatus usque ad Henrici VIII regis nostri inclytissimi imperium, quod post Augustini huc adventum nongentis amplius fuit annis, singulis aetatibus crescente pontificum potestate simul cum libidine, auctus duravit; ab eoque una cum pontificis potestate sic abjectus & profligatus est, ut Evangelii luci veritatique locus esse coeperit: quod in hac historia declarabimus. Britannos a Lucii regis, & Eleutherii papae tempore ita christianam retinuisse fidem, ut nunquam inter eos deficeret, certum est; sed quia a Romanae Ecclesiae ritibus discrepabant, convocari ex his Episcopos atque eruditiores auxilio Ethelberti regis fecit Augustinus; ut de rebus controversis disceptarent, ac in unam sententiam convenirent: Namque eius regis ditio maxima erat, ita ut temporibus pacatis caeterarum provinciarum reges Cantiorum regi parebant. Cumque ad locum quendam in Wictiorum atque occidentali Saxonum confinio, qui lingua Anglosaxonum Augustiner Ac. i. e. Augustini quercus, adhuc appellatur, convenissent: petiit Augustinus ut Britannicam ecclesiam in ceremoniis atque religionis summa suae in Anglia nuper institutae conformarent Romanaeque subjicerent: Quod precibus, suasionibus, atque minis perficere tentavit Augustinus. At illi neque Augustino se subjicere, neque ab antiquis receptisque ritibus quos ab Apostolis acceperant, nec Romanae solum sed quarumcunque ecclesiarum ritibus praeferrent, discedere velle dicebant. Ita cum in hac nihil profecisset, aliam indixit synodum Augustinus, ad quam Britanni frequentiores quam antea confluebant. Septem enim Episcopi Britannorum, Herefortensis, Tavensis, Paternensis, Banchorensis, Cluiensis, Uniacensis, ac Morganensis convenerunt. Aderat etiam clericorum ingens numerus, maxime vero monachorum profectorum ex nobilissimo Gervasius in Coenobio, quod Saxones, Banchornabung, appellabant, quod duo millia & centum monachos, ex quibus maxime idiotae & indocti reliquis ministrabant, victumque & vestitum operis suppeditabant, continebat. Horum abbas tum Dunetus dicebatur. Antequam autem haec Britannorum multitudo ad Augustinum accessit, pium quendam & sapientem anachoritam consuluerunt, utrum Augustini suasu usitatas traditiones desererent. Quibus ille, si homo, inquit, Dei est, illi morem gerite. Quomodo vero, inquiunt illi, hoc constabit nobis? Ex hac, inquit anachorita, Christi sententia: Tollite jugum meum super vos, & discite a me, quia mitis fum, & humilis corde. Si ergo, inquit, Augustinus humilis ac mitis fit, verisimile est eum Christi onus portare, vobisque portandum offerre velle: sin vero elatus fit ac superbus, a Deo non est, nec a vobis audiendus. At istuc, inquiunt, qui cognoscemus? Ingrediatur, inquit ille, in synodum prior; tum sivobis adventantibus assurrexerit, Christi famulus est, illique in omnibus obtemperate: sin secus fecerit, vosque spreverit, negligatur vicissim & spernatur a vobis. Intravit itaque prior in synodum Augustinus cum fastu & pompa, cum Apostolatus sui vexillo, cruce argentea, litania, processione, iconibus, reliquiis, canticis, aliisque trivialibus nugis tanquam sanguinarius & superbus monachus. Et Britannis ingredientibus non modo non assurrexit, sed ne charitatis aut benevolentiae signum vultu ullove gestu declaravit; proposuitque si in tribus faltem secum convenirent, ut pascha & baptismus Romano ritu celebrarentur, & Anglis verbum Dei secum una praedicarent, etsi in aliis dissiderent, aequo animo toleraturum. At illi cum hominis fastum arrogantiamque notarent, nulla ei in re obsequi volebant; nec solum veluti in acie repugnabant, verum etiam suos usus & observationes omnibus Goscelinus, praeeminentiores Eleutherii papae authoritate pronunciabant. Affirmabant etiam ceremonias non solum a sancto Eleutherio pontifice, primo institutore suo, ab ipsa pene infantia ecclesiae dicatas, verum a sanctis patribus fuis, Dei amicis & Apostolorum sequacibus, hactenus observatas; quas non deberent mutare propter novos dogmatistas. Adhaec neque illum suum Archiepiscopum habituros, cum Archiepiscopum iam Legancestriae commorantem haberent; cui deberent & vellent parere, externo vero Episcopo se minime subjectos fore. Quo responso Augustinus ira percitus, illis futura bella promisit, ac mortis ultionem, quae mox sequebatur, ferociter minabatur: Quam Augustini atrocitatem eo magis mirari convenit, quod Gregorius ad illum scripserit, non esse necessarium in omnibus ecclefiis ceremoniarum similitudinem observare, sed unamto quamque sibi optimas eligere debere. Sed Augustinus ad papalem principatum suamque jurisdictionem respexit, Gregorii praecepta non sequutus, qui durissimis convitiis illum dominatum profcindit. De Britannis autem Augustino resistentibus, sic scribit Mantuanus in Fastis.

Adde quod & patres ausi taxare Latinos, Causabantur eos ftulte, imprudenter, & aequo Durius, ad ritum Romae voluisse Britannos Cogere, & antiquum tam praecipitanter amorem Tam stolido temerase aufu. Concedere Roma Debuit, aiebant, potius quam rumpere pacem, Humani quae juris erant; modo salva maneret Lex divina, fides, Christi doctrina, senatus Quam primus tulit ore suo: quia tradita ab ipso Christo erat, humanae doctore & lumine vitae, &c.

Et sane illa prima de Romanis ritibus inducendis per Augustinum tunc excitata contentio, quae non nisi clade & sanguine innocentium Britannorum poterat sedari, ad nostra recentiora tempora cum simili pernicie caedeque Christianorum pervenit. Cum enim illis gloriosis ceremoniis a pura primitivae ecclesiae fimplicitate recesserunt, non de vitae sanctitate, de Evangelii praedicatione, de Spiritus Sancti vi & consolatione multum laborabant; sed novas indies altercationes, de novis ritibus per papas singulos additis, qui neminem tam excello gradu dignum judicabant, qui aliquid ceremoniosi, non dicam, monstrosi, inauditi & inusitati non adjecisset, instituebant, suggestaque & scholas fabulis rixisque suis implebant. Nam prima ecclesiae species fimplicior, & integro ac interno Dei cultu ab ipso Verbo praescripto candida, nec vestibus splendida, nec magnificis structuris decorata, nec auro, argento, gemmisque fulgens fuit. Etsi liceat his exterioribus uti, modo animum ab illo interiori & integro Dei cultu non abducunt: quod quidem in summo, ab ipso Domino recordandae salutis nostro symbolo ecclesiae tradito, nempe eucharistiae mysterio cernitur. Ejus primo ceremonia in calicibus ligneis, & communibus vestibus, a sanctioribus, quam qui deinceps sequuti sunt, presbyteris administrabatur: & quod in missarum, tanta precum, collectarum, canonum lectionumque varietate ac multitudine refertarum solenniis id sacramentum administrari volunt pontificii, scimus ex eodem Martino Poenitentiaro, ipsam Miffam sic dictam, & sacramenti illius traditionem, non alia quam sola oratione Dominica, a Petro in orientalibus regionibus, vel, ut alii volunt, a Jacobo Hierosolymis fuisse celebratam: & sic a Christi primo instituto ducentis amplius annis in prima ecclesia duravit: donec eam Zephyrinus, decimus sextus Romanus pontifex, quorundam suasionibus ad pulchriorem materiam formamque mutare voluit. Urbanus vero, decimus octavus pontifex, lepide alludens: Nunc, inquit, verendum est, ne aureis in calicibus plumbei vel lignei ministrent sacerdotes. Quo dicto arguit suum illud saeculum, quod multo propius, quam Augustini a Christo & Apostolis abfuit, curiosis ac morosis ritibus, ab illa primaeva & recta simplicitate evangelica degenerasse. Illa autem in Romana ecclesia rituum multitudo, ad immensum, illius magni Augustini Hipponensis in Africa Episcopi temporibus, ita creverat, ut questus fit: Christianorum in ceremoniis ac ritibus ob multitudinem, duriorem tunc fuisse conditionem, quam Judaeorum; qui etiamsi tempus libertatis non agnoverint, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subjiciebantur: nam paucioribus in divino cultu, quam christiani, ceremoniis utebantur. Qui si sensisset, quantus deinde per singulos papas coacervatus cumulus accessit, modum christianum, credo, ipse statuisset, qui hoc malum tunc in ecclesia viderat: Videmus enim ab illa ceremoniarum contentione ne dum ecclesiam esse vacuam: quin homines alioquin docti atque pii de vestibus & huiusmodi nugis adhuc rixoso magis & militari, quam aut philosophico, aut christiano more inter digladiantur & contendunt. Hanc autem calicum in aurea vasa mutationem ex Triburiensi concilio, sub Arnolfo imperatore inito, describamus.

De Vasculis: Cap. XVIII.

VAsa quibus sacra conficiuntur mysteria, calices sunt & patenae. De quibus Bonifacius Martyr & Episcopus interrogatus, si liceret in vasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur, nunc e contra lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus. Zephyrinus, decimus sextus Romanus Episcopus, patenis vitreis missas celebrari constituit.

Tum deinde Urbanus, decimus octavus pontifex, omnia ministeria sacrata fecit argentea. In hoc enim sicut & in reliquis cultibus, magis & magis per incrementa temporum, decus succrevit ecclesiarum. Nostris enim diebus, ut decreto fancitur, qui servi Patrisfamilias sumus, ne decus matris ecclesiae imminuatur, sed magis cumuletur & amplificetur, statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis & sanguinis Jesu Christi Domini nostri in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne unde placari debet, inde irascatur Deus.

Nos vero ad synodum Augustinianam revertemur. Inter alia quae Britannis Augustinus suasisse dicitur, hoc ab historicis ideo commemoratur, quia insignis postea cladis erat occasio. Rogavit Britannos ut se Archiepiscopum reciperent, & ut communem secum Anglis evangelizandi laborem susciperent: At Britanni, qui ab illis patriis sedibus erant pulsi, id facere recusaverunt; addentes, se merito Anglos & eorum religionem odisse, qui ab illis erant tanquam canes habiti, ideoque immerito contempti. Hoc responsum Britannorum non illibenter captavit Augustinus; inde enim se occasionem nactum ratus est, unde neglectum & contemptum sui in illis ulcisceretur. Cupide igitur hanc contumeliam ad Ethelbertum regem defert, eandemque rex non invitas arripuit. Is instigat Edelfridum regem Northumbrorum cognatum suum, etsi paganum, adversus Britannos; qui quidem cum numeroso & prope stupendo exercitu Legecestriam, ab Anglis sic dictam, Britonibus vero, Caen lezion, appellatam, venit: ibi enim Brochmail Britannorum dux adventum hostium expectarat: quo etiam confugerat abbas Dinoth cum ingenti sacerdotum, eremitarum & monachorum numero, maxime vero de monasterio Bangor. Hi peracto triduano jejunio Deum orabant, ut a barbarorum gladiis populum suum protegeret. In hos primum arma verti rex jubet; quos etiam dux Brochmail, a primo hostium adventu perterrefactus turpiter terga dans, inermes ac nudos hostium gladiis exposuit; quinquaginta solum viri fuga sibi consuluerunt: reliqui ad mille & ducentos gladio Edelfridi trucidati sunt. Narrat Beda Augustinum, divino edoctum oraculo, bellum hoc Britonum Episcopis & clericis in concilio Augustiniano praedixisse: cum tamen verisunilius sit, ipsum, communicato cum Ethelberto rege consilio, eius belli inferendi non conscium modo, sed etiam causam fuisse. Usus est enim illo rege familiarissimo; cuius suasu & impulsu diximus Edelfridum hanc calamitatem Britannis inflixisse. Atqui sane dicitur Augustinus in primo de istis ritibus colloquio, cum illis precibus persuaderi non poterat, comminatum esse: quare non est absimile eius instigatione hoc bellum Britannis esse paratum, si se illi in secundo congressu non conformarent. Quidam etiam Legiocestriae Augustinum obvium fuisse regibus ad id proelium praecinctis tradunt. Quin etiam huic conjecturae suffragari videtur Amandus Xierixiensis, vir ex ordine fratrum minorum, cuius ipsius verba subjiciam. Cum enim, inquit, Britones fuerunt catholici, Saxones gentiles erant; ad quos convertendos misit beatus Gregorius Augustinum & Mellitum, qui Saxones converterunt. Sed cum Augustinus vellet Episcopos & abbates Britonum adducere authoritate apostolica, ut eum Legatum reciperent, & cum eo Anglis praedicarent; mota est discordia propter eorum inobedientiam ad sanctum Augustinum; & sic motum fuit bellum inter Britonum regulos & Saxonum regulos: qui iam conversi volebant Britones Augustino subdere. Quidam ascribunt Bedae testimonio hanc ftragem Britannis illatam Augustino iam ante mortuo; quod sane supposititium est, nec in libris Bedae Saxonicis habetur. Alii eam ad annum 605. referunt, ipso adhuc superstite; quibus propterea assentior, quia apud omnes convenit Edelfridum Northumbrorum regem hoc ipso anno Britones subjugass & tributarios Anglis fecisse. Nam si, quod faciunt pontificii, ex quibuscunque sine authoritate & delectu authoribus, nobis sumere quae velimus, liceret: Ut illi ex suis historiis christianam religionem in Anglia institutam aut restitutam Augustino suo totam tribuunt: sic nos ex nostris eadem authoritate atque fide probare possumus, religionem ab illo vel everfam & deletam, vel depravatam & corruptam fuisse. Idque a Merlino praedictum fuisse dicitur his verbis: Delebitur iterum religio, & transmutatio primarum Sedium fier. Dignitas Londoniae adornabit Doroberniam. Quod per Gormundum fuisse factum, aut Augustinum, qui mille & ducentos Banchorenses in Wallia monachos fecit occidi, eo quod non obedierunt sibi in concilio, plane docet Alexander Essebiensis. Mirum enim est, quod de religione delenda, & primarum Sedium mutatione, & Londinensi dignitate Cantuariam transferenda uno vaticinio verbisque cohaerentibus praedixit Merlinus.

Postquam Augustinus Anglo-saxones ad christianam religionem juxta Romanos ritus perduxerat, supremum obiisse diem dicitur, Ethelberto primo ex Anglorum regibus christiano adhuc regnante, anno 611. septimo Calendas Junii, postquam sexdecim annos sedisset, ut plures tradunt: quamvis multum laborat Thoinas Spottus in Chronico suo, aliique monachi, Augustinum non tam longaevum fuisse, sed multo ante tempore obiisse: ut supradictae Wallensis cladis suspicionem ac infamiam ab illo averterent. Positum est corpus eius foras juxta ecclesiam beatorum Apostolorum Petri & Pauli, cuius superius meminimus, extra muros civitatis ad orientem. Ea enim adhuc nec perfecta fuit, nec de more dedicata. Mox vero ac dedicata est, translatum est corpus eius in porticum illius templi aquilonarem, ibique honore, quo decuit, sepultum: in qua etiam porticu succedentium Archiepiscoporum corpora inhumari solita sunt, usque ad Theodorum; qui cum subsequentibus Episcopis alibi in eadem ecclesia reconditus est; co quod praedicta porticus non erat capax plurium. Extructum est etiam in eius porticus medio altare in honorem beati Gregorii; in quo singulis quibusque sabbatis missae solenniores celebrabantur. Tumulo Augustini hoc epitaphium inscriptum est: Hic requiescit domnus Augustinus, Dorovernensis Archiepiscopus primus; qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, & a Deo operatione miraculorum suffultus, AEthelbertum regem ac gentem illius ab ydolorum cultu ad Christi fidem perduxit: Et, completis in pace diebus officii sui, defunctus est, septimo kalendas Junias, eodem rege regnante.

Erat hic Augustinus statura procera & erecta, ita ut a scapulis populo superemineret: facies amabilis & reverenda; frons mediante coma suis columnis resultabat fenestrata; saepe discalceatus ibat, & nudis pedibus provincias perlustrando memorabatur callos plantis attraxisse. Non multo ante Augustini obitum Bonifacius tertius in Sabiniani pontificis mortui locum surrogatur; qui post susceptam administrandi provinciam confestim cum Phoca egit, ut Romana ecclesia esset omnium aliarum caput; quod aegre nec sine multa contentione concefsum fuit. Tunc etiam dira humani generis pestis, impia Mahumeti religio originem accepit. Inter abbatiarum multitudinem, quae huius tempore in Britannia fuerunt, abbatia Petri & Pauli Cantuariae dignitate caeteras omnes longe antecelluit.


II. Laurentius.

SVccessit Augustino Dorobernise Laurentius, natione Romanus, vir doctrina & moribus clarus, quem sibi adhuc superstes successorem delegit Augustinus; ne se mortuo ecclesia recens posita, pastore vel modico tempore destituta, ad gentilismum denuo relaberetur: vel etiam veritus, ne sede tantillum vacante, dignitas metropolitica alio transferretur. Ut ut fuit, Augustinum non fefellit Laurentius. Statim enim atque Archiepiscopatus gradu potitus est, quam ille religionem, quosque ritus instituerar, hic promovere atque stabilire omni diligentia, studio, solicitudine, crebris exhortationibus, & continuis bonorum operum exemplis adnititur: neque solum recentis Anglicanae Ecclesiae curam gessit, sed etiam Britannos veteres, qui metu Anglorum in desertis Walliae fese abdiderant, Scotos etiam, & Hibernos adhuc in christianae fidei dogmate rudiores plenius erudire, & ad eosdem ritus studuit perducere. Nam cum Scoti, quemadmodum de Britannis in Augustino dictum est; Pascha diverso a Romanis modo celebrarent, ipsorumque ecclesiastica disciplina a consuetudine & more Romanae ecclesiae in pluribus differret; ex Episcopis fuis cum literis ad eos legasse dicitur Laurentius, majorem in modum contendens & obsecrans, ut se Romanae ecclesiae velint conjungere, receptosque ubivis ritus & catholicas traditiones admittere. Scripsisse etiam dicitur ad sacerdotes Britonum, significans se vehementer cupere, ipsos iam dispersos & palantes ad ovile Christi & ecclesiae unitatem congregare. Superioris epistolae principium extat in ecclesiastica historia Bedae lib. ii. cap. 4. Haec autem nusquam reperitur. Et quanquam his literis nonnihil profecisse Laurentium refert Beda, iamque ad concordiam superius diffentientes propendere viderentur, atque adeo per omnem regionem constituta religio & firmata putaretur; non multo tamen post totius religionis perturbatio eversioque septuta est. Moritur enim christianissimus princeps Ethelbertus, unaque cum eo moritur religio christiana. Illi successit Edbaldus, rex Anglorum ab Hengisto sextus, admodum puer, filius patri per omnia dissimilis. Is postquam adoleverat, fuique juris factus est, genio paulatim indulsit, tandem se vitamque suam omni vitiorum genere contaminavit. Inter caetera, quae ille scelerate impieque patravit, uxorem patris concupisse, duxisseque dicitur: Quae etiam nuptiae fuerunt subsequentium omnium malorum origo & causa. Hisce enim copulis infaustis infandisque cum religio christiana adversaretur, eius primo eum coepit taedere, postea displicere, insectari, abominari. Ingenium regis populus, ut assolet, septutus est; Laurentio nihilominus instante; hortante, monente, ut in coepta professione permanerent. Cum vero nihil se, neque apud regem, neque apud populum cerneret proficere, quinetiam odium & crudelitatem tyranni adversus christianos, qui pauci erant, indies augescere; statuit tandem e Britannia discedere, & septi in Galliam Mellitum & Justum, quos alibi demonstrabimus, a filiis Seberti regis orientalium Saxonum expulsos. Pridie ergo quam proficisceretur, lectum sibi in ecclesia apostolorum Petri & Pauli sterni jubet; in quo postquam recubuisset, multis precibus, suspiriis & lacrymis, ecclesiae salutem & incolumitatem Deo commendavit. Finitis precibus se quieti dat: quamprimum vero obdormisset, illico ei visus est in somnis adesse Petrus, ipsum corripere, castigare, loris & Hagellis caedere; quod immemor mandati Augustini & officii sui, metu supplicii gregem Christi sibi commissum lupis rapacibus laniandum relinqueret. Hoc spectaculo perterrefactus, concilio repente mutato, ab incoepto destitit. Edbaldus etiam rex, ubi, quae Laurentio acciderant, ei nunciatum est, rei novitate perculsus delicti veniam a Laurentio petiit; repudiatoque protinus turpi conjugio ad sanitatem rediit: Mellitum etiam & Justum domum revocavit: anteacta denique vita emendata, Christi religionem promovere coepit. Templum etiam beatae Mariae in Coenobio sancti Petri aedificavit: quod tamen non Laurentius, sed successor eius Mellitus consecravit. Moritur enim Laurentius eo ipso anno, quo Edbaldus rex fidem Christi amplexus erat, atque in porticu ecclesiae Petri juxta Augustinum sepultus est. Est opinio a monachis profecta, eaque a posteris libenti magis ac grato assensu, quam vero recepta, omnes Cantuarienses Archiepiscopos monachos fuisse a primo Augustino ad Stigandum. At enim hic Laurentius, de quo hactenus egimus, monachus plane non fuit, sed presbyter, id ipsum affirmante Beda lib. i. cap. 27. Interea, inquit, vir Domini Augustinus venit Arelaten, & ab Archiepiscopo eiusdem civitatis Etherio, juxta quod jussu sancti patris Gregorii acceperat, Archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est: reversusque Britanniam misit Romam Laurentium presbyterum, & Petrum monachum, &c.


III. Mellitus.

ANglis ad fidem Christi conversis, cum quadraginta illi comites, quos secum attulerat Augustinus, praedicando Evangelio non sufficerent, Britanni vero operam suam plane denegaverant; significat Gregorio per literas Augustinus, messem quidem multam esse, operarios vero paucos. Mittuntur ergo a Gregorio in supplementum, Mellitus Romanus abbas, Justus, Paulinus, Rufinianus, aliique complures verbi Dei ministri: quorum primum fuisse Mellitum vel hinc conjicere facilis est ratio: Ad illum enim iam longius in itinere profectum scripsit Gregorius, ut suo nomine cum Augustino ageret, de idolis in Anglia destruendis, sanis ethnicis in christiana templa mutandis, altaribus construendis, de sacrificiis vel conviviis in Dei laudem & honorem instituendis. Discedit ergo Roma Mellitus anno Domini 601. Annoque post tertio illum Episcopi titulo & honore insignivit Augustinus, eique orientales Saxones Thamesi fluvio a Cantio divisos, & orientali mari contiguos commisit convertendos. Horum Metropolis Londinum est, civitas ad ripam fluminis posita, suis ipsius incolis frequens, alienigenarum etiam eo, commercii gratia, confiuentium multitudine illustris atque celebris. Quibus etsi hoc tempore Sebertus imperaret; sub Ethelberto tamen, cuius etiam nepos erat ex sorore Ricula, provinciam administravit. Suos enim fines Ethelbertus ad confinia Humbri fluminis extenderat. Ejus igitur nomine & authoritate, ut verisimile est, ulus Mellitus Sebertum regem ac reliquum populum ad Christianae religionis professionem perduxit & salutari baptismatis unda perfudit. His ita prospere succedentibus, rex Ethelbertus Londini eccleliam Pauli a fundamentis extruxit, & in ea episcopalem sedem statuit; cui Mellitum electum & Episcopum consecratum praefecit: Ab eodem etiam altera divo Petro ad Westmonasterium pari operis fastigio erecta est. Mellitus Episcopatus sui anno quarto Romam profectus est, cum Bonifacio pontifice tractaturus de rebus ad Anglicanam ecclesiam necessariis. Quo etiam tempore Bonifacius synodum coëgerat Episcoporum Italiae; in qua de moribus monachorum & pace decerneret. Huic synodo Mellitus interfuit, omniaque ibi sancita & decreta sua authoritate & subscriptione confirmavit; ac in Britanniam rediens eadem ecclesiae Anglicanae observanda dedir. Literas etiam a Bonifacio, unas ad Ethelbertum regem, alteras ad Archiepiscopum Laurentium, tertias ad universum populum Anglicanum attulit. His peractis Mellitus Londinum revertitur, ibique, quamdiu licuit, commoratus episcopali munere fungitur.

Anno sexto, postquam is revertisset Romam, moritur Ethelbertus rex Cantiorum; eodemque anno Sebertus nepos, qui post se tres reliquit filios, Serredum, Sivardum & Sigebertum; in quibus nihil sancti, nullus Dei metus, nulla religio erat. Abhorrebant inprimis a nomine christiano, & verae religioais praecipua mysteria irridere soliti sunt: Celebrante enim aliquando pontifice missarum solennia, illi de industria adesse voluerunt; cumque eo perventum esset, ut Eucharistiam populo de more pontifex porrigeret, sibi etiam inter caeteros dari postularunt: Cur non, inquiunt, panem illum nitidum nobis etiam porrigis, quem patri nostro Sabae, sic enim eum appellabant, dare solebas, & adhuc populo dare non defistis? Respondit Mellitus; si vultis absui fonte illo salutari quemadmodum pater vester, potestis etiam panis sancti participes esse; alioqui nec sibi dare, nec illis accipere fas esse. Qua Episcopi responsione graviter ad iram commoti sunt; parumque abfuit, quin illi ibidem manus nefarie iniicerent; regni vero finibus illico exire mandarunt. Expulsus ad hunc modum Londino Mellitus Cantuariam ad Laurentium Archiepiscopum sese contulit; qui conditione fuit omnino non meliore: Ex morte enim Ethelberti, cui successerat Edbaldus, Cantii etiam res christianae eo ipso empore eversae & profligatae sunt. Aliquandiu igitur boni Antistites, quemadmodum labenti ecclesiae subvenirent, deliberantes, cum eidem nulla ratione opitulari se posse cernerent; cedere tandem impietati tyrannorum potius statuerunt, quam sese certo & imminenti periculo, nullo cum commodo religionis, objicere. Profugit ergo confestim Mellitus cum Justo Roffensi Episcopo in Galliam: nec ita multo post ingravescente Edbaldi crudelitate, idem Laurentio faciendum erat. Quemadmodum autem Laurentius consilium profectionis mutarit, Edbaldumque regem ad fidem converterit, superius in ipsius vita videre est. Converso Edbaldo domum Mellitus a Laurentio revocatus est. Cum autem a Londinensibus Christi religionem plane repellentibus non reciperetur, in Cantio permanere cogitur. Eodem ipso anno, quo reversus est ab exilio Mellitus, moritur Laurentius: eiusque loco Archiepiscopus Cantuariensis surrogatus est: Quo archiepiscopalem dignitatem administrante, Justus Roffensem regebat. Iti duo pari cura & solicitudine episcopali munere fungentes, exhortatorias & congratulatorias literas a Bonifacio acceperunt; qui post Deusdedit ecclesiae Romanae praefuit, anno Domini 624.

Erat Mellitus nobili ortus familia; mentis vero celsitudine quam nativitare illustrior terrena omnia despexisse dicitur, fpirasse coelestia: Et quinquam corpore infirmus & valetudinarius iamdiu fuerat, animo tamen forti fuit & strenuo. Podagra vitam finivit, & in porticu Petri cum Augustino & Laurentio sepultus est. Circiter hoc tempus Mahometes pseudopropheta epilepsia seu comitiali morbo laborans, quoties vi morbi in terram cadere cogebatur, Gabrielem Angelum sibi comparuisse & collocutum esse simulavit, eiusque splendorem cum ferre non posset, consternatum concidisse. Tandem vero, cum eum solum omnibus absentibus morbus opprimeret, volutatus ut lutulentus sus & ex ore spumam turpiter evomens, a porcis merito dilaniatus est.


IV. Justus.

IUstus Mellito & Paulino Roma proficiscentibus focius a Gregorio pontifice datus, Roffensi Episcopatui, quo tempore Mellitus Londinensi, ab Augustino adhuc vivente, praepositus est. Is parem cum Mellito fortunae alcam subivit: exulavit enim cum co anno Domini 618. ut superius annotatum est; excepto quod, cum Mellitus a Londinensibus post reditum non admitteretur, Justus sedi suae continuo restitutus est; cui tam diu praefuit, quam Mellitus vixit. Eo mortuo ad Dorobernensem Archiepiscopatum translatus est. Primo pontificatus sui anno a Bonifacio quinto, Romano pontifice, pallium cum literis de more accepit. In illis Bonifacius, qui iam pridem a Phoca obtinuerat, ut Romana ecclesia esset omnium ecclesiarum caput, subjectionem & obedientiam ecclesiae Romanae a Justo postulavit: Adhortatur etiam, ut Episcopos in commodioribus Angliae partibus ordinaret. Is igitur Paulinum confocium suum, virum sanctum & prudentem, Archiepiscopum Eberacensem hac occasione creavit, anno Domini 625. Erat Edbaldo Cantiorum regi innupta soror Ethelberga: Huius confortium Edwinus Northumbriae rex vir adhuc a fide alienus experivit, ac per legatos illam sibi dari postulavit. Responsum est, non esse fas chiristianam virginem homini ethnico & pagano locari; ne forte fides & sacramentum coelesti Regi prius praestitum terreni regis eiusdemque gentilis connubio violetur. Hoc cum Edwino nunciatum esset, ac amore puellae vehementer arderet; nihil se de religione immutaturum paciscitur; permissurum reginae omnibusque suis comitibus christiano more rituque Deum colere. Quin etiam Christi fidem se suscepturum, si christiana religio a sui regni prudentibus & principibus & sanctior & Deo dignior approbaretur. Hac conditione mittitur virgo, ad hoc suadente Justo & Paulino, quibus spes erat, hac occasione Christi religionem a Northumbris amplexatum iri. Commodum enim rati sunt Edbaldus & Justus, ut Paulinus virginis comitatui adhiberetur, tum ad fovendam religionen in fuis, si forte pagani ad gentilismum suaderent, tum etiam ad ipsos paganos ad Christi religionem convertendos, si id commode fieri posse videret. In quo utroque ita se gessit & profecit Paulinus, ut & suos a paganismo prudenter contineret, & paganos ad christianismum hortando converteret. Edwino & Northumbris hoc modo conversis, Paulinus ante a Justo in Cantio creatus Eboracensis Archiepiscopus primus admissus est. Justus postquam religionem christianam diu multumque promovisset, desiit in humanis esse quarto Idus Novembris, anno Domini 634. Sepultus est in ecclesia sanctorum Apostolorum Cantuariae. Quo tempore diem etiam obiisse Edbaldus dicitur.


V. Honorius.

IUsto defuncto Honorius patria Romanus, venerandus pater, & in sacris literis non vulgariter eruditus, quippe qui Gregorii magni fuerat discipulus, Romae in Archiepiscopum Cantuariensem electus est, & a Paulino Eboracensi Archiepiscopo Lindocolnii consecratus. Hic quintus erat ab Augustino Dorobernensis ecclesiae Antistes; ab Honorio Romano pontifice eius nominis primo, pallium cum literis accepit: in quibus concessit Romanus pontifex, ut moriente alterutro Cantuariensi seu Eboracensi Archiepiscopo, is qui superviveret, potestatem haberet alterius sedis Archiepiscopum ordinandi, ut deinceps non sit necesse per graviora itinera Romam contendendo fatigari. Honorius accepto pallio creavit Episcopum Felicem Burgundum, virum apostolicum, eumque ad orientales Anglos misit, qui sedem habuit episcopalem in civitate Dunmock, alias Dumwiche. Hic Cantebrigiensem Academiam primus fundavit anno Domini 636. quanquam alii regem Sigisbertum Felicis Burgundi consilio eam instituisse scribunt. Felice mortuo Thomam diaconum eius in istius locum opportune substituit: strenuus ac pervigil divinae militiae dux & imperator, aliis in acie divina cadentibus alios surrogare sedulo adnititur; ne deficiente forte milite, hosti locus in castra Dominica pateret irruendi. Neque solum Episcopos tanquam superiores turrium custodes ecclesiae superimposuit, sed etiam provinciam suam primus in parochias dividens, inferiores ministros ordinavit; quos etiam saepius instruit & adhortatur, ut plebem Dei comiter & patienter non doctrina solum, sed etiam vitae probitate erudirent: his enim incredulos & a fide alienos citius capi, quam severis objurgationibus & austeritate morum. Huius etiam tempore turbatae erant res Northumbrorum: interficitur enim Edwinus rex, quem Paulinus baptizarat; ipsepte Paulinus fugere coactus in Cantium regreditur; ubi ab Honorio Episcopatu Roffensi donatus est. Ethelbergam Edwini defuncti regis Northumbrorum uxorem, & Edbaldi regis Cantiorum sororem virginem velavit: quae ad villam Limming sibi a fratre datam monasterium condidit. Honorius postquam vitae suae cursum impleverat, ex hac vita migravit, & in porticu cum superioribus sepelitur.


VI. Deusdedit sive Adeodatus.

POst Honorium electus est, sede prius vacante per annum & sex menses, Archiepiscopus Dorobernensis, de gente occidentalium Saxonum oriundus, Deusdedit; qui vita & eruditione insignis, primus ex Anglis Archiepiscopus a Deo datus est. Patria enim lingua Friðona vocabatur: Sed ob merita eius in rempublicam praeclara nomen Saxonicum ab electis Dei ministris, in Angelicum fuit commutatum, & Deusdedit dictus est: gratia namque Dei illum ad opus sancti ministerii elegit; sumpto sacerdotali officio in timore Dei persectus permansit. Hic ab Ithamaro Antistite Roffensi consecratus est: quia post Paulinum nullus adhuc erat Archiepiscopus Eboracensis, ad quem id muneris ex rescripto pontificali pertinebat. Obiit Deusdedit ecclesiae Dorobernensis Archiepiscopus pridie Idus Julii anno Domini 664. ultimusque in aquilonari porticu Ecclesiae Apostolorum Petri & Pauli reconditus est. Hoc tempore traditur Benalt Episcopum, abbatem sancti Augustini, coaevum & instructorem Bedae, artem conficiendi vitrum in Anglia adinvenisse, & occultiorum artium libros induxisse. Monasterium suum Adriano, qui Roma cum Theodoro, qui proximus Deusdedit subsecutus est, in Angliam traiecit, resignavit. Tam gravi morbo hoc tempore laborasse Anglos commemorat liber Roffensis; ut se populus ad praerupta maris frequens conferret, ut inde se in mare praecipites darent: celeri enim morte a cruciatu liberari potius eligebant, quam diutius intabescendo misere perire. De hac pestilentia sic scribit Beda: Anno Dominicae incarnationis 664. facta est eclipsis solis die tertio mensis Maii, horam circiter decimam diei; quo etiam anno mox subita pestilentiae lues subsequuta est: quae depopulatis prius australibus Britanniae plagis, Northumbrorum quoque provinciam corripiens, & acerba clade diutius longe lateque desaeviens, magnam hominum multitudinem stravit. Hac peste sacerdos Tuda Episcopus Northumbrorum interiit. Hiberniam insulam quoque eadem clades pervasit. Nam cum tempore Finani & Colmanni Episcoporum, ex Anglis multi tum nobiles, tum plebeii eo divinae lectionis & continentioris vitae gratia secesserant, monasticam vitam professi, sibi & posteris suis monasterium, quod Rathmelsigi dicitur, compararant: hos omnes aut peste absumptos esse, aut per ignota loca dispersos Beda ibidem refert.


VII. Theodorus.

POstquam Deusdedit mortuus est, vacante non modico tempore ecclesia Dorobernensi, missus est Romam a regibus Egberto Cantiorum, & Ofwio North­umbrorum, Wigardus presbyter, vir doctissimus, natione Anglus, qui in Archiepiscopum Cantuariensem ordinaretur. Cui etiam Oswius Northumbrorum Ex Archivis. rex, munera ad Romanum pontificem, vasa aurea atque argentea tradidit. Wigardo Romam adveniente, pestis illic graviter saeviebat, qua quidem ipse, priusquam Episcopus crearetur, cum omni prope comitatu interiit. De Wigardi morte Vitalianus papa Northumbrorum certiorem facit: ipse interim cum fuis Romae deliberans, quem in Angliam loco defuncti idoneum Archiepiscopum mitteret. Erat hoc tempore in monasterio Viridano, quod est non longe a Neapoli Campaniae, abbas Adrianus, natione Afer, vir in sacris literis & omni disciplinarum genere peritissimus. Hunc ad se vocatum papa Vitalianus Archiepiscopum Cantuariensem creasse voluit. Is fese tanto oneri sustinendo imparem professus honorem humiliter recusavit. Cum vero excusationem pontifex non admitteret, inventurum se esse pollicitus est hominem magis idoneum, qui ipsum & aetate & eruditione praecelleret: Hac conditione dimissus est. Familiaris fuit Adriano Theodorus monachus, natus Tharsi, iisdem disciplinis instructus, quibus antea diximus Adrianum; vir aetate etiam venerandus, annum enim egit sexagesimum sextum: hic ab Adriano sistitur pontifici; quem tamen non alia lege admisit Vitalianus, quam si ipse Adrianus cum eo una in Angliam proficisceretur, ac diligenter prospiceret, ne quid Theodorus, cum Graecus esset, moribus & ritibus Romanis contrarium in ecclesiam Anglicanam introduceret. Cum in hoc pontifici consensisset Adrianus, Theodorus subdiaconus factus est; ac quia tonsuram apostoli Pauli more orientalium habuerat, quatuor menses Romae commoratus est, donec illi coma cresceret, quo in coronam Romano more radi posset. Deinde Archiepiscopus ordinatus, & a Vitaliano papa Romae consecratus est, anno salutis humanae 668. primo Aprilis, qui fuit dies Dominicus. Eodem anno, 6. Kal. Junii, una cum Adriano in Angliam iter occupat cum magna authoritate ligandi & solvendi. Hi expeditum iter in Angliam non habuerunt, imminens enim hyems eos aliquandiu Massiliae detinuit. Postea cum in Galliam pervenissent, eos Ebronius, vir in maxima authoritate & gratia cum rege Galliae remoratus est. Tandem vero Theodorus dimittitur, & ad portum Conventunvic perductus est, unde etiam aflicta impeditus valetudine non ita pridem solvit. Adrianus autem ab Ebronio retinetur: suspectus enim illi erat de mandatis ab imperatore ad reges Angliae perferendis contra regnum Gallicanum: Ille tamen non multo post, cum se Ebronio purgavisset, Theodorum in Britanniam subsequitur, qui eum Coenobio beati Petri Apostoli Cantuariae, ubi Archiepiscopi sepeliri solent donavit. Venit Theodorus Cantuariam, anno secundo postquam consecratus est, 6. Kal. Januarii. Hic bibliothecam copiosam tam e Graecis quam Latinis libris fecum in Angliam advexit, quorum nonnulli Graeco idiomate conscripti apud nos manent: videlicet, opera Homeri Graeco charactere ita eximie & exquisite descripta, ut librorum impressorum veritatem superent: volumen grande est, charta etiam antiquior. Homiliae Chrysostomi folio pergamenae: Psalmi Davidici: ‘Trouvýsixox Josephi, eadem lingua conscripta: opera sane ob eximiam literarum scripturam nostro saeculo rara, & quae perpetuae memoriae famam obtinere mercantur. Huic Theodoro omnis Anglicana ecclesia, quod reliquis Episcopis non fecit, libenter sese subiecit: isque, peragrata tota insula, Paschae celebrationem, reliquosque Romanos ritus ubique stabilivit: tantumque absuit, ut aliquid a Romana ecclesia alienum faceret, ut eius authoritatem contentiose nimis putetur propugnasse. Episcopos enim aliquot diverso a Romanis more consecratos ea sola de causa pro arbitrio suo, vel dignitate plane movit, vel canonice coëgit ordinari. Jus etiam & superioritatem Sedis propriae ita exercuisse dicitur, ut non tam judicio & consilio regere, quam impetu animi & perturbatione rapi videretur. Reliquas igitur huius viri virtutes, quae sane vulgares non fuerunt, haec nimia suae dignitatis asserendae pertinacitas non mediocriter obscuravit. Quanquam enim post Britanniam ab Anglis occupatam feliciora tempora & eruditiora non fuerunt, quam cum ille Cantuariae praesidebar: multum tamen detraxit eius gloriae immerita Episcoporum dejectio, ac praecipue quidem Wilfridi Eboracensis Archiepiscopi, quem ille indigne sua Sede pepulit; virum sibi & vitae sanctitate & eruditione & industria, si non superiorem, at certe omnium judicio parem: cui etiam illius temporis eruditi, qui multi erant, quantum Theodoro & debebant & deferebant. Nam cum non minore scripturarum scientia, quam Theodorus, praeditus esset; tum in literis humanioribus multum excelluit, poetica, arithmetica, astronomia, musica, Latina quoque & Graeca lingua, quas fane disciplinas auditoribus fuis, quos multos habuit, una cum scripturarum lectione copiose contradidit. Hunc igitur tantum virum tam immoderate & praeter meritum persequendo, & multum nocuit ecclesiae paci, & male consuluit famae suae. Hac de re sic scribit Willielmus Malmsburiensis libro de Pontificibus. Theodorum enim a sede apostolica missum Beda narrat, primum omnium Antistitum Cantuariae vigorem pontificalem in tota Britannia exercuisse. Denique & ultra & citra Humbrum Episcopos, hos pro placito abegisse, hos posuisse. In ipsa Eboraco aliarum urbium praesules consecrasse, &, ut in vita beati Wilfridi legitur, eiusdem civitatis pontifices Ceddam & ipsum Wilfridum, seu ratione, seu vi expulisse. Ubi videri & doleri potest humana miseria, quod videlicet, quantalibet quis sanctitate polleat, non ad plenum pervicaces mores exuat: quod illi duo oculi Britanniae controversias inter se egerint. Siquidem Theodorus Wilfridum injuste, quantum nostra habet conjectura, ejecerit. Wilfridus Romano papae Agathoni, multis ante periculis jactatus, querelam detulit: modeste fane, ut qui neque apostolicam sedem directis accusationibus urgeret, nec innocentiam suam Auctuare permitteret. Ejus enim verba haec sunt in suggestione quam obtulit papae. Quid autem acciderit, ut Theodorus sanctissimus Archiepiscopus, me superstite, in sede, quam, licet indignus, dispensabam absque consensu cuiusvis Episcopi, tres sua authoritate, mea humilitate non acquiescente, ordinaret Episcopos: omittere magis quam urgere pro eiusdem viri reverentia conduceret; quem quidem, eo quod ab hac apostolicae sedis summitate sit directus, accusare non audeo. Itaque quamvis hinc judicio concilii Romani videmus, quod Wilfridus indemnis judicatus & ad sedem suam remissus fuerit; non tamen rem obtinuit, regis Egfridi violentia; cum praesertim Theodorus vel obsisteret ex fententia, vel permitteret ex conniventia. Idem etiam alibi Theodorum ob hanc in Wilfridum injuriam, ut dignus est, acerbe verbis exagitat. Nec celari, inquit, potuit manifestissima Theodori injuria. Cum enim Wilfridus pro tribunali regem adiisset, injuriarum causam expostulans: Nihil, dixit Theodorus, reatus tibi opponimus. Sed, quod constituimus, ratum esse volumus. Quo dicto quid absurdius? quasi diceret: Sic volo, sic jubeo, stat pro ratione voluntas. Anno Dominicae incarnationis 678. haec inter Theodorum & Wilfridum orta dissensio est. Quo etiam tempore cometam per tres integros menses apparuisse Beda narrat: Matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam prae se ferens. Ac haec quidem stella, ut solet, ingentem Britanniae calamitatem portendebat. Quo enim anno Wilfridus Roma in Britanniam rediit, & provincia sua per Theodori inimicitias prohiberetur, quanquam is sedulo Evangelium promulgarit, ingens mortalitas multas Britanniae provincias corripuit: In provincia etiam occidentalium Saxonum per tres integros annos non pluit: Unde populus praeterquam quod morbo, etiam fame praeter modum afllictus est. Idem etiam Beda narrat. Saepe quadraginta homines, saepe plures famis acerbitatem non ferentes, ad maris ripas se contulisse; seseque inde, junctis manibus, fluctibus absorbendos misere praecipitasse. Duas suo tempore synodos Theodorus convocasse dicitur. Primam Herefordiae, in qua decreta decem sancita sunt. Capita huius synodi habebis apud Bedam. Cum haec synodus celebraretur, moritur Egbertus rex Cantiorum, mense Julio; cui succedit Lotharius frater eius. Secundam synodum convocavit apud Hethfield, juxta Roffam. Atqui cum audiret fidem ecclesiae Constantinopolitanae haeresi Eutychiana plurimum esse turbatam, omnes huius synodi Episcopos, sacerdotes & doctores, cuius essent fidei, scrutatus est: quos cum sanos & orthodoxos reperisset, eos in eadem confirmavit. Atque ut hic religionis status esset solidior, quinque illa sacrata & universalia concilia apud Graecos olim habita Anglicanae ecclesiae propofuit: Quae eadem libenter amplexata est. Prima fuit synodus Nicaena contra Arium, ubi congregati fuerunt trecenti & octodecim patres: Secunda Ephesina ex ducentis patribus contra Nestorium: Tertia Chalcedonensis, ubi aderant ducenti & triginta Episcopi contra Eutychem & Nestorium: Quarta Constantinopolitana centum & quinquaginta patrum contra Macedonium & Eudoxum: Quinta etiam ibidem temporibus Justiniani, contra Theodorum, Theodoricum & Cyrillum. Anno 679. conserto gravi praelio inter Edilredum regem Merciorum & Egfridum regem Northanhumbrorum, occisus est juxta Alumen Trentam Elbumi frater regis Egfridi, juvenis annos natus quatuordecim. Huius interitus cum fratrem graviter irritaret, odiumque regum hac occasione inexpiabile videretur: Theodori tamen monitis uterque acquievit; paxque inter eos, eorumque regna, intercedente Praesule, conciliata multo deinde tempore perduravit. Magno etiam in pretio & authoritate fuit tum Romanis omnibus, tum etiam Agathoni Romano pontifici; quae ex eius ad illum literis perquam familiaribus colligimus; quae scriptae sunt tempore primi concilii habiti Constantinopoli: ex illa epistola haec verba deprompsimus. Sperabamus deinde de Britannia Theodorum confamulum ac coepiscopum nostrum, magnae insulae Britanniae Archiepiscopum & philosophum, cum aliis qui ibidem hactenus demorantur, exinde ad humilitatem nostram conjungere, & hac causa concilium hucusque distulimus. Viderit lector, quanti eum Agatho fecerit, quem tam honorifice compellavit, cuiusque causa concilium universale distulerit. Hos libros scripsit. Summam poenitentialem, patrum canones, ordinationes cleri, de fide contra Eutychem, & alia. Non multo ante obitum Erkenwaldum Londoniensem Episcopum consecravit. Alios Eboraci ordinavit, Eadhedum, Bosam & Eatam; primusque fuit, qui pontificalem in Anglia vigorem exercuit. Cum senex esset ac plenus dierum, defunctus est decimo nono die Septembris, anno 690. cum annum iam ageret octuagesimum octavum; quem se numerum annorum, & non ultra victurum somnio admonitus praedicere folebat. Sedit annos viginti & duos. Sepultus est in ecclesia beati Petri, sed non in praedicta porticu; ultimus enim ibidem positus fuit Deusdedit. Paulo antequam moreretur accersivisse Londinum dicitur ad se Wilfridum & Erkenwaldum, quibus cum delicta confiteretur, nullo conscientiam suam ita perturbari & terreri professus est, quam quod Wilfridum contra jus & fas vel ipse sede injuste exuerit, vel exui permiserit. Wilfridum igitur suppliciter rogat, ut injuriam remitteret; utrosque, ut apud Deum pro ipso intercederent. Praeclare hoc sane, quod resipuerit. At vero Theodorus, vir apud omnem posteritatem venerandus & multum celebrandus fuisset, si huius infamiae labem omnino non contraxisset. Nam praeter reliquas eius virtutes eximie doctus fuit, ac post mortem in discipulis, qui multi erant & praeclari, quasi vivens. In his fuit sanctus Beda, Johannes Beverlacensis, Albinus venerabilis coenobii Augustinensis Cantuariae abbas, Tobias Roffensis Episcopus, qui Latinam ita & Graecam linguam, ut nativam calluisse dicitur. Albinum Beda ingenue agnoscit adjutorem fuisse historiae suae colligendae; in linguis etiam Tobiae parem facit.


VIII. Birhtualdus.

SUcessit Theodoro Cantuariensi Birhtualdus, natione Anglus: hunc primum fuisse ex Anglis Archiepiscopum falso prodidit Polydorus Vergilius, superiores omnes Italos aut Romanos faciens; in quo quidem dupliciter erravit. Deusdedit enim secundus ab hoc, de gente occidentalium Saxonum fuit, & Theodorus ante istum proximus, de Tharso Ciliciae oriundus erat. Fuit Birhtualdus abbas coenobii Raculf positi juxta ostium aquilonare fluminis Genlad, prope insulam Thanet; hodie Raculver appellatur. Electus est in Archiepiscopum Birhtualdus anno Domini 692. primo die mensis Julii, & a Godwino Metropolitano Walliae, vel, ut refert Beda, Galliae, ordinatus est. Proximo post electionem anno 3. Kalend. Julii, pridieque Kal. Septembris, plenam sedis suae possessionem accepit. Scripturarum scientia non mediocri imbutus fuit, & in ecclesiastica disciplina satis instructus; Theodoro tamen praedecessori aequalis non fuit. Birhtualdo Sergius pontifex, eius nominis primus, omnis Anglicanae ecclesiae primatum per literas concessit. Quo tempore, videlicet anno gratiae 693. Ina rex Westfaxonum vindicare disposuit combustionem Mollonis cognati sui. Sed rex Cantii Withredus cum Cantuariensibus suis humiliter obviam veniens tres mille septingentas & quinquaginta libras pro nece adolescentis dedit. Et sic, Lis finita fuit, pax confirmata revixit. Causam necis tradunt quidam; quia Cantuarienses praedictum Mollonem praefractiorem in defendendis imaginibus, ut tum solennis quaestio erat, quam par fuit, viderent. Sedente Birhtualdo Episcopi multi in Anglia per illum ordinati sunt: in quibus praecipui fuerunt: Daniel Episcopus Wintoniensis, & Tobias Episcopus Roffensis, quorum hic Latinae, Graecae, & Saxonicae linguae cognitione, eruditione etiam multiplici caeteros omnes sui temporis longe antecelluit. Huic Birhtualdo vitio vertitur, quod adjutor, aut potius author fuerit Alfrico regi Northumbrorum, denuo expellendi e sede sua Wilfridum; qui annos quinque a restitutione sua provinciam Eboracensem prudenter & quiete administraverat. Nam quo tempore Wilfridus Episcopatu pulsus est, provinciae suae Eboracensi praepositi sunt duo a Theodoro ordinati Episcopi, Bofa & Eata: quorum hic Berniciorum, ille Deirorum provinciam accepit: hic in Eboracensi, ille in Hagustaldensi ecclesia sedem statuit. Eatae defuncto in sua provincia successit Joannes Beverlacensis. Hi locis suis cedere coacti sunt post Wilfridi restitutionem. Ejecti igitur Episcopi, qui ante infesti Wilfrido fuerunt, iam majori odio in eum concitati, una cum Hilda abbatiffa, quae simultates cum Wilfrido pariter gessit, novas querelas regi Alfrido deferunt: eumque denuo in Wilfridum incendunt. Birhtualdum etiam figmentis variis in Wilfridum concitatis ad iram provocant. Ille regem instigat: rex caeca cupiditate ductus Wilfridum omnibus praediis exuit, bonis spoliat, & Episcopatu pellit. Utque res non inordinate procedere videretur, decretum Theodori Archiepiscopi praetexunt: latum quidem tum, cum Theodorus & Wilfridus graves inimicitias inter se exercerent; cum tamen non ignoraverant; Wilfrido id etiam affirmante, Theodorum ante mortem, ut in eius vita dictum est, animo compunctum injuriarum contra Wilfridum poenituisse. Sed cum nulla ratione regi persuadere poterat, tamen voluntati eius non cessit. Sponte enim jure & Episcopatu suo cedere noluit: etsi ad id faciendum & Alfridus rex, & Birhtualdus Archiepiscopus, minis, & blandimentis eum allicere non defisterent. Violenter igitur a rege finibus Northumbrorum expellitur. Ad regem Merciorum, quem familiarem habuit, confugit; a quo fane & benevole & honorifice exceptus est: mortuoque Sexulfo Lichefeldensi Episcopo, eius Episcopatus totiusque ecclesiae Merciorum curam illi commisit. Rex postquam eum vi Episcopatu ejecerat; tamen ut jure etiam expulisse videretur, Birhtualdi consilio synodum Episcoporum convocari facit; in quo Wilfridus, ut resignaret, adduceretur: aut si id non faceret, praesentium Episcoporum suffragiis, potius quam injuria regis, munere suo pulsus videretur. Wilfridus cum ad hoc concilium vocatus esset, vim metuens primo quidem abnuit, postea vero, ne causae suae cognitionem subterfugere videretur, fide data interesse placuit: speravit etiam fratres suos & coepiscopos aequiores habiturum se, quam expertus est. Nam quamprimum in concilium ingreditur, omnes tanquam ad id iam diu compositi illum verbis proscindunt, convitiis & calumniis intemperanter exagitant: tandem vero, num Theodori Archiepiscopi decretis parere vellet, captiose interrogant. Ille fraudem persentiens respondebat, se illis Theodori decretis obtemperaturum, quae a sacris canonibus non dissentirent. Acerbe etiam in eos invectus est, quod ea Theodori decreta, quae iam annos viginti & duos sopita quieverant, malitiose in contumeliam fratris refricarent: praesertim cum eadem decreta authoritate trium pontificum Romanorum, Agathonis, Benedicti, Sergii, ad nihilum redacta planeque resciffa diu ante fuerunt. Huic concilio rex Alfridus interfuit; ac cum se proposito frustratum videt, suosque abs se subornatos Episcopos in contentione a Wilfrido superatos videret, animo offenso Birhtualdum intuitus in haec verba prorupit. Si haec ita sint, pater, opprimam eum per violentiam. Quae regis verba, quanquam grave quoddam Wilfrido minitari viderentur, tamen ipsius inimicis merito displicuerunt. Quanquam enim eum Episcopatu suo pelli libenter voluerunt: tamen authoritatem pontificis Romani, qua omnis ipsorum gratia & existimatio nitebatur, a rege directe violari noluerunt. Wilfridum ergo alia via adoriuntur. Exponunt ei quam noxiae & periculosae essent discordiae in ecclesia Dei; novellam vero & iampridem positam ecclesiam aliis multis controversiis agitari; quas quidem cum ad Episcopos spectaret componere, eos id commode facere non posse, si ipsi inter sese digladiarentur: eum igitur orant & obtestantur, ut sponte vellet de jure suo & Episcopatu decedere. Praeterquam enim quod ea ratione regis animum vehementer iam in ipsum exacerbatum leniret, ecclesiam etiam Dei hac contentione turbatam pacaret: qua in re si illorum votis annueret, ipsis quidem gratum faceret, ecclesiae Dei perutile, & ad proprii nominis laudem gloriosum. Wilfridus hac oratione, quantumcunque artificiosa, non movetur: quin etiam objicit, ipsos de se non ita esse meritos, ut ad eorum nutum jure suo cedere teneatur. Ac quod ad ecclesiae utilitatem spectat, si illis assensum praeberet, majora eidem mala illaturum se inde verebatur: Nam cum ille Pascha Romanum per omnem Northumbriam propagasset, cum Antiphonatum instituisset, ordinem Benedicti promovisset, multaque alia in ecclesiam induxisset, ea omnia tanquam abolita rescissaque forent, si se ipse damnaret: cum plerumque res ipsae a personis authoritatem & accipiant & amittant. Quod autem ad se suamque laudem attinet, vituperio potius & dedecori id sibi futurum ait, si se iam senem & quadraginta annorum Episcopum dejici pateretur: Populo enim, ut suspiciosus est, non facile persuaderi posse, ipsum innocentem sponte potius cessisse, quam criminosum merito esse ejectum. Hoc colloquio nihil aliud effectum est, nisi quod Wilfridus, qui antea non gravate Episcopatu suo caruerat, nunc ad eundem recuperandum erigeretur; ita male commentum hoc adversariis cessit. Dimisso concilio Wilfridus Romam proficiscitur; rogat pontificem, ut causam suam cognoscere dignetur. Quid multa? Adversarii accersuntur, Romam veniunt, artificiole contra Wilfridum a Birhtualdo instructi illum graviter coram pontifice, multisque aliis Episcopis accusant. Atque illud inprimis, ut capitale scelus Wilfrido objiciunt, quod in superiore concilio dixisset, nolle se Theodori Archiepiscopi decretis morem gerere. Ille se ita generaliter loquutum negat; tantum iis, quae canonum decretis non repugnarent, subens obsequium praestaret. Quantum vero canonum authoritati detrahat, insontem sine accusatore judicis sententiam subire, neminem latere putat. Qua in re cum Wilfridus singulari modestia causam suam ageret, omnium judicio probatus criminis illati invidiam pepulit: adversarii pudore suffusi & spe frustrati discedunt. Pontifex Anglorum regibus Ethelredo Merciorum, & Alfrido Northumbrorum rescribit: Audisse quidem se contentionem inter Wilfridum & reliquos Episcopos, &, quantum ipse conjectura assequi poterat, Wilfridum esse innocentem. Verum quia principales partes accusationum & injuriarum non aderant, consulere se, ut Birhtualdus synodum Episcoporum denuo Britanniae convocet; cui Bosam & Joannem interesse cogeret: & sic utraque parte audita litem componerent. Sin autem Bosa & Joannes adesse nollent, aut judicio non acquiescerent, omnes coram ipso Romae sub anathematis poena comparerent. Wilfridus domum rediens has Romani pontificis literas Ethelredo regi Merciorum, qui iam monachatum susceperat, tradidit: ille, qui seipsum potestate regia prius exuerat, a Kenredo tamen Ulfarii fratris filio, quem suo loco regem constituerat, obtinuit, ut pro tenore literarum Wilfridi causa ageretur. Birhtualdus etiam Archiepiscopus Cantuariensis Wilfrido antea infestissimus, comminationibus Romani pontificis perterrefactus, in causa succubuit. Alfridus vero Northumbrorum rex constanter in proposito perftitit, iniquum esse exclamans, virum bis ab omnibus Angliae Episcopis rejectum, ad mandatum Romani pontificis restitui. Accidit, ut paucis post diebus rex moreretur, cui Ofredus filius succedit. Ab illo Berthfridus, quo rex familiarissime usus est, authoritate & gratia obtinuit, ut synodus in Northumbria congregaretur: ubi, pertinaciter renitentibus adversariis, Wilfridus favente rege superior evasit. Qui post aliquot annorum quietam in sede possessionem lecto decumbens testamentum condidit, & bona omnia in quatuor partes divisit. Unam eamque optimam Romanae ecclesiae, cuius authoritate omnibus semper injuriis exemptus, & honoribus restitutus fuit: alteram pauperibus: tertiam coenobiorum praepositis: quartam laboris sui comitibus individuis, qui nondum terras, quibus se sustentarent, acceperant, legavit. Anno quarto post Wilfridum restitutum Birhtualdus concilium Wigorniae convocat: Ejus conventus hanc fuisse causam referunt historiae. Egwinus, qui fuit abbas Evelhamensis, & Wigorniensis Episcopus, saepius factam sibi esse apparitionem virginis Mariae suspicatus est; & propterea divae Virgini honorem aliquem exhibere in animo habuit. Romam igitur iter capit & Constantino pontifici exponit, quemadmodum illi saepe Maria in somniis visa & colloquuta sit; cuius rei gratia mirum in modum ab illo contendit, ut Wigorniae, ubi sibi Dei genitrix apparuerat, coenobium & templum construere liceret. Pontifex Egwino de visione fidem habens, ipsius petitioni facile annuit; ipsumque domum cum literis dimittens, Birhtualdum admonet, ut quamprimum concilium non religiosorum modo, sed etiam regni procerum, eo loci convocet, diva Virgo apparuerat. Quid in hac synodo decretum sit, memoriae non proditur; illud autem, cultum & adorationem imaginum permissam esse, nonnulli scribunt; quam vere, non statuimus: sane sic esse credibile est, tum quod Constantinus pontifex, quo jubente haec synodus convocata est, hoc tempore in Italia, concilio ibi habito, decreverat, ut imagines sanctorum in ecclesiarum parietibus depingerentur: tum etiam quod huic concilio Winifridus natione Anglus interfuit; qui postea, cum Moguntinensis esset Episcopus, & Bonifacius dictus, non solum clericorum connubia prohibuit, sed etiam conjugatos uxores repudiare coëgit. Huius tempore anno Domini 728. apparuerunt duo cometae, alter solem praecedebat orientem, alter septebatur occidentem; ille diem, hic noctem comitabatur; mortalibus & noctium & dierum pericula & calamitatem portendentes. Mense Januario duabus fere septimanis visae sunt. Anno proximo moritur Egbertus sacerdos, ipso Paschatis die; cuius festi celebritatem Romano more Huenses monachi ex illius instituto obfervabant. Columbanus etiam, qui Pictos septentrionales ad fidem Christi converterat, de quo sic scribit Beda. Qualiscunque fuerit ipse, nos, inquit, de illo certum tenemus, quod reliquit successores magna continentia regularique institutione insignes: In tempore quidem summae festivitatis dubios circulos septentes, utpote quibus longe ultra urbem positis nemo synodalia paschalis observantiae decreta por rexerat; tantum ea quae in Propheticis, Evangelicis, & Apostolicis literis discere poterant, pietatis & castitatis opera diligenter observantes. Permansit autem huiusmodi obfervantia paschalis apud eos tempore non pauco, usque ad annum Dominicae incarnationis 716. per annos centum & quinquaginta. Haec Beda. Apud Britones etiam post Bedae mortem permanfit. Quo tempore praesulatum adiit Birhtualdus, regnabant in Cantio Wihredus & Suihardus fratres, qui ecclesiam sancti Martini in villa Dovernensi aedificaverunt, monachosque ibi viventes amplis possessionibus ditarunt. Anno 695. Helwaldus & Hebaldus presbyteri a Britannia in regionem Frisonum praedicandi gratia venientes, martyrio ibidem coronabantur.

Sub hoc Birhtualdo Wintoniae & Shirboniae fuerunt duo Episcopatus, regnante apud occiduos Saxones Ina rege, qui primus concellit illud tributum, vulgo dictum Peter Pence, solvendum ecclesiae Romanae. Moritur Birhtualdus anno Domini 731. Idibus Januarii, sepultusque est in ecclesia Cantuariae. Sedit annos triginta & octo, menses tres, dies quatuordecim.


IX. Tatwinus.

ANno eodem, quo Birhtualdus moriebatur, factus est Archiepiscopus Cantuariensis Tatpine Mercius, alias Cadwinus vel Scadwinus, monachus ordinis sancti Benedicti in abbatia Breodun; quanquam alii eum non fuisse monachum scribunt. Beda sacerdotem illum fuisse monasterii Breodun, in provincia Merciorum, constanter affirmat. Consecratus est anno primo Gregorii tertii Pontificis Romani, in civitate sua, a Daniele Wentano, Ingwaldo Londinensi, Aldwino Lichefeldensi, & Aldulfo Roffensi Episcopis. Vir fuit religione insignis, & in sacris literis egregie instructus. Anno post consecrationem secundo exorta est inter sedem Cantuariensem & Eboracensem de primatu controversia: Qua de causa ipse Romam profectus est; ubi a Gregorio pontifice pallio donatus, primatus etiam confirmationem accepit; deinde in Angliam celeri cursu contendit. Non multo post duos Episcopos ordinavit. De huius gestis parum aut nihil memoria dignum reperimus. Ad huius tempora historiam suam Beda perduxit, vir moderato fermone suae gentis res gestas conscribens: Cui sane ob id plurimum debet posteritas, quod plurima scitu dignissima literarum monumentis tradiderit; quorum memoria, si is non retulisset, oblivionis nube tegeretur. Tatpine, ubi tres integros annos sedisset, diem clausit extre mum, anno 734. & Cantuariae honorifice tumulo conditus.


X. Nothelmus.

NOthelmus Londini natus, & ibidem Episcopus, inde ad Archiepiscopatum Cantuariensem translatus est, anno quinto praefati Gregorii tertii, & ab eodem Romae consecratus; a quo etiam pallium anno sequente accepit. Hunc, cum adhuc in urbe Londinensi presbyter esset, sibi multum ad gesta Anglorum colligenda profuisse, Beda in ecclesiasticae historiae prologo testatur. Plurima enim ex Romani pontificis scrutinio in Angliam advexerat, quae historiae illius inserere commodissimum ratus est. Hic, si quid dignum memoria gessit, id omne silentio involvitur. Accidit, ut post paucorum annorum quietam in sede possessionem, gravi morbo correptus in teriret; sepultus in ecclesia Cantuariae iacet. Hic tertius erat ex Cantuariensibus Archiepiscopis presbyter testante Beda: praeter Wigardum, qui prefbyter etiam in Archiepiscopum ante Theodorum ordinatus fuisset, si non prius Romae ex peste ingravescente periisset, quam consecrari poterat.


XI. Cuthbertus.

CUthberthus, ex illustri Anglorum prosapia ortus, erat primo Herefordensis in Mercia Episcopus, inde Nothelmo mortuo ad Cantuariensem Archiepis­copatum translatus est, anno pontificatus Gregorii tertii nono, Dominicae vero incarnationis 740. Hortatu Bonifacii Moguntinensis Episcopi, cui Cuthbertus erat contemporaneus, & Ethelbaldi regis Merciorum auxilio synodum in Anglia convocavit, apud Clyff, juxta Roffam. Huius synodi haec causa fuit. Praeter modum aetas haec genio indulgebat, omnique turpitudinis generi dedita fuit; neque solum per saeculares homines impuritas grassata, sed etiam clericalis ordo foedissime corruptus est. Reges legitimas nuptias deserentes, virginibus, iisque monialibus, sese turpiter immiscuerant; regumque exempla sequuti optimates, spretis propriis uxoribus, adulteras sibi, easque sanctimoniales, asciverunt. Sanctimoniales ipsae, quo se vendibiliores facerent, utque facilius ad amorem sui, reges, proceres, & alios quosque homines allicerent, sub cultu vario, lascivo, sumptuoso, &, ut authoris verbis utar, sub vestitus pompa pudicitiam suam prostituebant. Quin etiam monachi, animo quidem & intrinsecus obscuri, externo tamen corporis apparatu nitescere fulgereque voluerunt: hinc facilis conjectura est, ipsos iisdem vitiis, quibus sanctimoniales, misere conspurcatos fuisse. Externus enim corporis cultus affectum animi internum prodit & indicat. Episcopi etiam atque presbyteri, quorum erat haec tam in laicis quam clericis reprehendere, & poenam irrogare, ad omnium scelera conniverunt: ipsi suam vitam perdite degebant, rixas & arma inter se gerebant, lectioni Scripturarum non attendebant, concionandi munus rarissime obibant: Unde fiebat, ut vulgus hominum in tam crassa versaretur ignorantia, ut vix aut articulos fidei, aut orationem Dominicam idiomate suo dicere potuerint. Haec scelera & impium Dei contemptum, non multo post Cuthberti obitum, irruptio Danorum in Anglis punivit & vindicavit. Quibus vitiis, ut facilius occurreretur, haec synodus apud Clyff congregata est, anno Domini 747. Cui concilio interfuerunt Ethelbaldus Merciorum rex, cum omnibus regni fui proceribus: Cuthbertus Cantuariensis Archiepiscopus, Roffensis Episcopus, Totta, Hunita, ac Podda Merciorum Episcopi, Humfredus & Herewaldus occidentalium Saxonum praesules, Alwius Lindissae provinciae, & Siga australium Saxonum Episcopi, aliique complures doctrina & moribus probatissimi. Huius concilii capita quaedam brevibus perstringere commodissimum putamus.

Primum decreto sancitum fuit, ne quis in sacros ordines admitteretur, qui non integritate morum bene apud omnes audiret.

Ut sacrae scripturae lectioni per monasteria assidue operam navarent.

Ut Dominicam orationem & symbolum apostolicum Anglico idiomate discant & doceant.

Ut modesta voce sacra in ecclesiis canant.

Ut dies Dominicus summo cum honore teneatur.

Ut regum & principum salutem publicis precibus Deo commendent, &c.

Alia sunt huius synodi acta permulta, quae nos ficco pede praeterire utilissimum duximus: Haec autem omnia Cuthbertus Archiepiscopus Cantuariensis post synodum dissolutam per Rinebartum diaconum suum Bonifacio Moguntino Archipraesuli mira celeritate transmisit: quae ille grato accipiens animo, sine mora ad Ethelbaldum Anglorum regem literas dedit, quorum exemplar hic subscribemus.

Epistola Bonifacii ad Ethelbaldum Anglorum regem.

DOmino charissimo, & in Christi amore, caeteris regibus Anglorum praeferendo, Ethelbaldo Bonifacius Archiepiscopus, legatus Germanicus Romanae ecclesiae, perpetuam in Christo charitatis salutem. Confitemur coram Deo, quia, quando prosperitatem vestram & fidem & bona opera audimus, laetamur. Quando autem adversum vel in eventu bellorum, vel de periculo animarum, de vobis cognoscimus, tristamur. Audimus enim, quod eleemofynis intentus furta & rapinas prohibes, pacem diligis, viduas & pauperes tueris: ob quae gratias Deo agimus. Quod vero legitimum matrimonium fugis, si praetextu castitatis faceres, esset laudabile: sed quia in luxuria, & adulterio, etiam cum sanctimonialibus, volutaris, est vituperabile & damnabile. Nam & famam gloriae vestrae coram Deo & hominibus confundit: & inter idololatras constituit, quod templum Dei violasti. Quapropter, fili charissime, poenitentiam agas, & memorare, quam turpe sit, ut Tu, qui multis gentibus, dono Dei, dominaris, ad injuriam eius sis libidinis servus. Audivimus praeterea, quod optimates pene omnes gentis Merciorum exemplo tuo legitimas uxores deserant, & adulteras frequentent, & sanctimoniales constuprent. Quod quam alienum sit ab honestate, doceat vos aliarum gentium institutio. Nam in antiqua Saxonia, ubi nulla est Christi cognitio, si virgo in paterna domo maritata, sub conjuge fuerit adulterata, manu propria strangulatam cremant, & supra fossam sepultae corruptorem suspendunt: aut cingulo tenus vestibus abscissis flagellant eam castae matronae, & cultellis pungunt, & de villa in villam inter se occurrunt novae flagellatrices, donec interimant. Insuper & Winaedi, quod est foedissimum genus hominum, hunc habent morem; ut mulier, viro mortuo, se in rogum cremati viri pariter praecipitet. Si ergo gentiles Deum ignorantes tantum zelum castitatis habent; quid tibi convenit, fili carissime, qui christianus & rex es? Parce ergo animae tuae, parcemultitudini populi tui tuo pereuntis exemplo: de quorum animabus redditurus es rationem. Attende & illud: quod si gens Anglorum, sicut in Gallia & in Italia, & ab ipsis paganis fieri nobis relatum est, spretis legitimis matrimoniis, per adulteria defluat; nascitura ex tali commixtione fit gens ignava, & Dei contemptrix; quae perditis moribus patriam pessundet. Sicut Burgundialibus, & Provincialibus, & Hispanis contigit: quos Saraceni multis annis propter peccata praeterita infestarunt. Praeterea nunciatum est nobis, quod multa privilegia ecclesiarum & monasteriorum auferens, etiam ad hoc ingens facinus duces tuos provoces. Sed animo revolvas quaeso, quam gravem vindictam Deus in priores reges exercuit huius culpae conscios, quam in te arguimus. Nam Celredum praedecessorem tuum, stupratorem sanctimonialium, & ecclesiasticarum immunitatum violatorem, splendide cum suis comitibus epulantem spiritus malignus arripuit, & fine confessione & viatico, cum diabolo fermocinanti, & legem Dei detestanti, animam extorsit. Ofredum quoque regem Deirorum & Berniciorum eiusdem sceleris reum, ita effraenem egit, ut regnum, in juvenili aetate, consimili morte amitteret. Carolus quoque princeps Francorum, monasteriorum multorum eversor, & ecclesiasticorum bonorum in usus proprios commutator, post assiduos corporis dolores horrenda morte consumptus est. Quapropter, fili charissime, paterne & obnixe deprecamur, ut non despicias consilium patrum tuorum, qui Dei amore moti celsitudinem tuam melius instituere student. Nihil enim bono regi salubrius, quam, si talia commissa, cum arguanlibenter emendet. Salomon enim dicit: Qui diligit disciplinam, diligit sapientiam. Idem, fili charissime, ostendentes consilium justum, obtestamur & obsecramus per Patrem omnipotentem Deum, & Filium eius Jesum Christum, & Spiritum Sanctum, ut recorderis, quam fugitiva sit vita praesens, & quam brevis & quam momentanea delectatio spurcae carnis; & quam ignominiosum sit, ut brevis vitae homo mala exempla in perpetuum posteris relinquat. Incipe ergo melioribus moribus vitam componere, & praeteritos errores juventutis corrigere: ut hic coram hominibus laudem habeas, & in futura vita, aeterna gloria gaudeas. Valere celsitudinem tuam & bonis operibus proficere optamus.

Ejus etiam argumenti literas Bonifacius Cuthberto Archiepiscopo misit; in quibus praecipue hortatur, ut clericos & sanctimoniales de splendore & pompa vestium acriter increpet: quippe cum tanta libidinum ingluvie, tam foeda vitiorum labe conspurcari Christum profitentes minime deceat; etsi Romana faex, christianae religionis unica pestis, quae se aliis morum magistram vivendique solam praeceptricem fallacissime venditat, ipsos paganos crudelitate, flagitiis, & perditis facinoribus, permultis gradibus superet. Idem etiam Zachariam papam graviter adhortatur, ut quosdam paganicos abusus Romae grassantes eradicet; praecipue vero barbaram illam in plateis ducendi choros consuetudinem, & sacrilega quaedam, & obfcoena canendi morem quotidianum. Addit praeterea, nunciatum illi esse a quibusdam Romanas mulieres paganorum esse simias quod phylacteria & ligaturas in brachiis & cruribus ligatas habeant, & publice vaenum se prostituant. Quae omnia propagandae veritatis, non incremento, sed impedimento nimium sunt. Nam cum homines alioqui rudes & barbari haec ibi vitia grassari videant, peccandi licentiam datam sibi existimant. Alia sunt, quae Romano pontifici Bonifacius inculcat; verum quia nihil ad nos, illis non immorabimur. Ad Cuthbertum nostrum, unde defleximus, revertatur oratio. Ille ecclesiam suam cathedralem Christi honore aliquo insignire cupiens, cum nulla honorabili sepultura adornatam videret; indignum ratus est defunctorum Archiepiscoporum corporibus suam ecclesiam spoliari: & ad monasterium Petri & Pauli sanctique Augustini ea semper transferri. Iniit rationem, quonam modo hanc consuetudinem irritam faceret. Itaque ad regem Eadbertum in Cantio tum regnantem accessit, ab eo precibus contendit, ut praedictum sepulturae morem mutaret, & mutatum suo regio edicto confirmaret: Quod partim precario, partim etiam pretio interveniente, tandem obtinuit. Anno Domini 758. Cuthbertus morbo correptus gravi mortem animadvertit sibi impendere. Itaque in ecclesia sua seorsim decumbens totam familiam suam, & conventum monachorum Christi, qui suum de sepultura mandatum facile exequi erant paratissimi, ad se vocatum jurejurando astringit; ne qua infirmitatis aut mortis suae fama volitaret, unde aliquod luctus indicium publicum fieret: neve exequiae celebrarentur, donec corpus per aliquot dies humo conditum fuisset. Tertio post sepulturam die campanis pulsatur, certus rumor mortis divulgatur. Quo audito, Aldhumus sancti Augustini abbas cum sociis accessit, cadaver Archiepiscopi juxta ritum pristinum secum ablaturus. At ubi iam sepultum reperit, & antiquam etiam sepulturae consuetudinem regia authoritate sublatam didicit, frustratus voto domum cum suis revertitur. Quam iniquo animo hoc illis iam cognitum monachi Augustinenses tulerint, ex historia quorundam ibi monachorum plane compertum habemus. Cuthbertum enim ob causam praedictam hominem doli plenum, vulpina calliditate, foetum denique serpentinum interficientem matrem quidam appellant. Alii referunt Cuthbertum non in ipsa majore ecclesia fuisse tumulo conditum, sed in ecclesia ei pene contigua, in honorem Johannis Baptistae ab ipso fabricata: quod idcirco extruxit, ut & baptisteria, & examinationes judiciorum pro diversis causis ad correctionem scelerum, illic celebrarentur, & Archiepiscoporum corpora in ea sepelirentur. Hanc vero Johannis ecclesiam, multis annorum transactis saeculis, cum ecclesia Christi & officinis, flamma devoravit. Ecclesiam Christi postea Lanfrancus Archiepiscopus reparavit. Anno Domini 741. monasterium in Eboraco civitate succensum est. Anno 745. visi sunt in aere ignei ictus ea aetate rari nec ante intellecti; qui pene per totam Angliam visi sunt Kal. Januarii. Anno Domini 747. stellarum de coelo casus ita omnes terrore affecit, ut consummationem saeculi instare putarent.


XII. Bregwinus.

BRegwinus ex antiqua Saxonia claris parentibus oriundus, postquam e pueritia excesserat, sacris literis operam dedit; cuius amore raptus in Angliam, nativo relicto solo, se contulit: ubi praeter modestiam & morum integritatem, tantam apud omnes gratiam inivit, ut in numerum reliquorum incolarum & civium ascisceretur. In sacris vero literis tantos progressus fecit, ut, mortuo tunc Cuthberto Cantuariensi Archiepiscopo, solus dignus haberetur, qui in Archiepiscopatu etiam invitus succederet. Bonis operibus ita claruit, ut omnes fui temporis multis gradibus antecelleret. Is de praefata mutatione sepulturae Archiepiscoporum Cantuariensium gesta praedecessoris sui pro rato habens, iisdem quoque vestigiis insistit; ad cuius confirmationem tam regia, quam apostolica authoritas, ex sua instigatione, intercessit: Cumque tres annos ecclesiam suam probe administrasset, spiritum exhalavit. Non tamen illius obitus publice cognitus erat, priusquam in ecclesia Joannis juxta praecursorem suum sepultus fuerat. Tum demum mortis eius fit divulgatio, campanis pulsatur, exequaiae de more peraguntur. Quod ubi conventui sancti Augustini innotuit, confestim Jeamberhtus ibidem abbas, ecclesiam sanctae Trinitatis sive Christi, armato milite ingreditur; ut corpus defuncti violenter abduceret, si qua in re illius voto morem gerere denegarent. Ast ubi iam eum sepultum, septe dolo, ut prius, circumventum vidisset, spe conatuque frustratus, dolore & ira percitus, domum cum sociis revertitur: appellationes pro statu & libertate sui monasterii, & injuriis illatis, ad summum pontificem varias interposuit. Circa idem tempus tanta de coelo nix decidit, quae gelu & frigore tantam mox glaciem contraxerat, ut, ab ipso hyemis initio ad medium usque veris, terram cooperuit. Hinc arbores oleraque magna ex parte aruerunt, & animalium major pars fame interierit. Tunc etiam urbes multae, monasteria, villaeque per diversa loca constitutae, repentino ignis incendio perierunt: videlicet, Stretburg, Wenta civitas, Londinum, Eboracum, Donacestria, aliaque permulta loca. Fulmen etiam horribile tunc conspicatum ferunt, quod plurimis terrorem incussit. Quantum vero timoris, fulminis horror incusserit, quod tunc undecunque pervasit, aliis discutiendum relinquo.


XIII. Lambertus, vel Jambertus.

MOnachi Ecclesiae Christi pastoris solatio privati, ancipiti cura distracti Auctuabant, quem loco defuncti praeficerent: Jeamberti, praedicti abbatis sancti Augustini, summam in repetendo ac proseptendo jus suum lite atque judicio constantiam, & tam in rebus ecclesiasticis, quam saecularibus, singularem prudentiam animadvertunt: timent tamen ne is, appellationes ad prosequendo, sepulturam Archiepiscoporum, pretio vel prece, ad solitum locum reduceret. Quo igitur huic malo venienti ocyus occurrerent, Jeambertum abbatem in Archiepiscopum eligunt; futurum sperantes, ut fratres Augustiniani auxilio tanti patris orbati, etsi non ob inertiam, amore tamen & reverentia, qua Jeambertum prosequebantur, ducti ab inceptis appellationibus desisterent. Quae spes, ut exitus rei declaravit, ipsos non fefellit. Jeambertus itaque, ab abbate monasterii divi Augustini, Archiepiscopus Cantuariensis factus, a Paulo papa eius nominis primo, pallio donatus est. Hunc Offa rex Merciorum, quod graves cum Cantuariensibus inimicitias gereret, primatu, omnibusque praediis, quae in sua ditione habuit, spoliare cogitans: regnumque suum Merciorum Archiepiscopatus honore insignire cupiens, ab Adriano papa legatis missis petiit, ut Eadulfum Lichefeldensem Episcopum pallio donaret, omnibusque regni fui Episcopis praeficeret. Quam rem facile obtinuit, papa verisimilibus apostolicis argumentis, id est, pecuniis, persuaso. Romani enim pontifices varia, supraque vires negotia suscipientes, facillime vel in multis illicitis, ad assensum trahuntur. Eadulfo igitur Lichefeldensi Episcopo archiepiscopalem celsitudinem administranti subjiciebantur hi Merciorum Episcopi: Denebertus Wigorniensis, Werebertus Legecestrensis, Eadulphus Sidnacestrensis, Wlmardus Herefordensis; necnon & orientalium Anglorum Episcopi, scilicet, Harardus Helmhamensis & Tidferth Domucensis. Sedi vero Cantuariensi, Londinensis, Wintoniensis, Roffensis, Scireburnensis, antistites, dum Jeambertus sedit, tantum superfuerunt; etsi neque sumptui neque labori pepercerit, ut sedem suam pristinae dignitati restitueret. Quidam vero referunt, cum legati ab Adriano papa in Angliam missi concilium apud Calchythe in provincia Northanhumbrorum tenuissent anno 787. ibi Jeambertum Archiepiscopatus praefatam partem Episcopo Lichefeldensi remisisse. Sed Jeambertus, postquam annos plurimos praesulatus dignitatem magna cum constantia, nec minore labore, tenuisset, vitae exitum iam sibi instare praesagiens, cupiensque antecessorum suorum statuta de sepeliendis Archiepiscopis lata in nihilum redigere, & sepulturam ad antiquum reducere locum, jussit; ut se mortuo corpus ad ecclesiam Apostolorum Petri & Pauli, sanctique Augustini sepeliendum deferretur. Cuius praecepto & voluntati facile paruerunt. Defunctus enim in capitulo sancti Augustini honorifice traditur sepulturae. Circa hoc tempus Badulf, sive Beadulf, Episcopus Casae, olim vocatae Viternae, ultimus Episcoporum eius loci constitutus est. Cito enim defecit Episcopatus, quod in extremis Anglorum finibus fitus Scotorum & Pictorum depopulationi nimium obnoxius fuerit. Illic Ninianus terrae mandabatur, natione Britannus, qui primus in illis partibus Christum evangelizavit. Sedente Jeamberto Cateracte civitas, injuria Eornredi Merciorum tyranni, cremata & solo aequata fuit; quo etiam anno ipse justa Dei vindicta incendio misere periit. Tunc etiam stellas de coelo cadentes mirum in modum quivis conspicabantur.


XIV. Athelardus.

AThelardus sive Edhelardus, primo abbas Malduni, deinde Wintoniensis Episcopus, postremo ob virtutem, sapientiam, & favorem procerum Archiepiscopus Cantuariensis fuit, anno imperii Offae regis Merciorum tricesimo quinto, Adriani papae vicesimo primo: Ac tertio ante praesulatum Leonis quarti, qui papa in epistola quadam sua ad Kenulfum regem Merciorum testimonium Athelardo tribuit sanctissimi, clarissimi, & peritissimi praesulis, & bonis moribus ornati. Offa autem Merciorum rege mortuo, nec non filio eius Egfrido egregio juvene, qui cum patre regnans una cum patre animam efflavit, Kenulfus Cuthberti filius diademate regio coronatur. Ad hunc Athelardus cum Eanbaldo Eboracensi Archiepiscopo accessit, ut cum eo de amissa Cantuariensis ecclesiae dignitate ageret. Kenulfus igitur rex ab Archiepiscopis certior factus, quantum nefas diminuendo Cantuariensem provinciam antecessor eius Offa commisisset, pristinam illi dignitatem restituit. Missis igitur ad Leonem papam Adriani successorem, sua, & omnium Anglorum pontificum literis, ipso Archiepiscopo Athelardo legationem bene & fideliter fungente, quod petiit, impetravit: unde Alcuinus, Caroli Magni praeceptor, his verbis Athelardo gratulatur. Audita prosperitare itineris vestri, & reversionis in patriam: & quomodo ab apostolico suscepti fuistis, toto cordis affectu gratias egi Domino Deo; qui magno clementiae dono, prospero itinere, viam vestram dirigens, dedit vobis gratiam in conspectu apostolici, votique compotem redire in patriam concessit, & primi doctoris nostri sacratissimam sedem ad pristinam dignitatem per te iterum reducere dignatus est. Quod etiam Eanbaldus Eboracensis Archiepiscopus mutuis probitatis officiis adjutor Athelardo Cantuariensi Archiepiscopo fuit; quo haec invasio, quam Offa rex Merciorum in Cantuariensem ecclesiam fecerat, ad nihilum redigeretur. Idem etiam Alcuinus in alia epistola ad eundem Athelardum, sic scribit: Audiens salutem & prosperitatem vestram, & conventum cum Eboracensi Archiepiscopo filio meo Eanbaldo, satis mihi placuit: speranti ex vestrae colloquio sanctitatis, unitatem sanctae ecclesiae iterum renovari; quae partim discissa est, nulla ratione habita, sed quadam potestatis cupiditate, &c. Athelardus, postquam sedis suae pristinam dignitatem recuperavisset, literas etiam a papa detulit ad Kenulfum regem Merciorum. Quas vero ad papam prius literas dederit, non erit alienum a nostro instituto hic inserere.

Epistola Kenulfi Merciorum regis ad Leonem papam.

DOmino beatissimo & vere amantissimo Leoni, sanctae & apostolicae sedis Romanae pontifici, Kenulfus gratia Dei rex Merciorum, cum Episcopis, ducibus, & omnibus sub nostra ditione, dignitatis gradu sincerissimae dilectionis in Christo salutem. Gratias omnipotenti Deo semper agimus, qui ecclesiam suo pretioso sanguine acquisitam inter diversas mundi huius procellas novis semper ducibus, prioribus ad vitam sumptis, assuescit ad portum salutis attrahere; eamque nova luce infundere, quatenus nullo fit tenebrarum errore suscata, sed viam veritatis inoffenso pede gradiatur: unde merito omnis per orbem exultat ecclesia. Quia cum omnium verus remunerator bonorum, gloriosissimum gregis sui pastorem, Adrianum perpetuo remunerandum, super aethera duxisset: fuis tamen ovibus pia erexit providentia pastorem; qui scit ovile Dominicum ad caulas vitae, non inferius agitare. Nos quoque merito, quos extremitas orbis tenet, eodem modo prae caeteris gloriamur; quia illius salus & illius prosperitas est nobis perennis exultatio: quia unde tibi apostolica dignitas, inde nobis veritas fidei innotuit. Quapropter opportunum arbitror tuis sanctissimis jullis aurem obedientiae nostrae humiliter inclinare, & quae tuae pietati rite nobis sequenda videantur, omni conatu implenda: Quae vero rationi contraria deprehensa fuerint, citius declinanda, ac interim a nobis omnibus modis resecanda. Sed modo ego Kenulfus Dei gratia rex excellentiam tuam humilis exoro, ut te fine offensione animi nostri de profectu nostro, ut optamus, liceat alloqui; quatenus me in gremium pietatis tuae tranquilla pace percipias; & quem meritorum facultas nulla erigit, larga benedictionis tuae ubertas ad plebem suam regendam locupletet: ut una mecum gentem, quam vestra apostolica authoritas fidei rudimentis imbuere studuit, per intercessionem tuam, contra impetus exterorum Omnipotens erigat, & per te, regnum, quod ipse Deus dedit nobis, dilatare dignetur. Hanc benedictionem omnes, qui ante me sceptro praefuerunt Merciorum, meruerunt ab antecessoribus tuis adipisci: hanc ipse humilis pero, & a vobis, o sanctissime, cupio impetrare; quatenus imprimis adoptionis sorte me tibi filium suscipias, sicuti te in patris persona diligo, & totis obedientiae viribus semper amplector. Decet enim inter tantas personas fides sancta servari, & inviolata charitas custodiri. Quia paterna pietas, filiorum felicitas in Deo esse credenda est, secundum illud Ezechiae: Pater filiis notam faciet veritatem tuam, Domine. In quibus verbis te, amande genitor, imploro, ut filio tuo, tametsi indigno, veritatem Domini tuis verbis sacrosanctis notam facere non deneges: ut per tuam sanam eruditionem, Deo adjuvante, ad melioris vitae propositum merear pervenire. Quin etiam, dulcissime, cum omnibus Episcopis nostris, & cuiuscunque dignitatis apud nos persona, deprecor; uti nobis de multimodis inquisitionibus, super quibus maximam subtilitatem vestram dignum duximus perquirere, benigne respondeas: ne sanctorum traditio patrum, & ab illis tradita nobis regula quasi incognita, quovis modo vitietur in nobis: Sed sermo tuus directus nobis in charitate & mansuetudine veniat, ut per Dei misericordiam profuturum in nobis percipiat fructum. Primum namque est, quod pontifices nostri, ac peritissimi quique in nobis dicunt; quod contra canones & apostolica statuta, quae nobis a patre beatissimo Gregorio dirigente statuta sunt, sicut vos scitis, authoritas Dorobernensis Metropolitani in duas scinditur parochias: cuius, eodem patre mandante, ditioni debent subjacere Episcopi duodecim. Sicut per ecclesias nostras legitur in epistola, quam fratri, & coepiscopo Augustino direxit, de duobus metropolitanis Episcopis, Londoniae videlicet & Eboraci; quam etiam apud vos haberi non dubitamus. Sed ipse primum pontificalis apex, qui tunc Londoniae sub ornamento & honore pallii fuerat conscriptus, pro eo Doroberniae oblatus est atque concessus. Nam quia beatae memoriae Augustinus, qui verbum Dei, imperante Gregorio, Anglorum genti ministrabat, & gloriosissime ecclesiis praefuit Saxoniae, in eadem civitate diem obiit, & corpus illius in basilica beati Petri Apostolorum principis, quam successor eius Laurentius sacravit, conditum fuisset: visum est cunctis gentis nostrae sapientibus, quatenus illi civitati metropolitanus honor haberetur, ubi corpus eius tumulo conditum est, qui his partibus fidei veritatem inseruit. Cuius itaque, sicut vos scitis, dignitatis honorem, primum rex Offa propter inimicitiam cum venerabili Jeamberto, & gente Cantuariorum acceptam, avertere, & in duas parochias dissipare nixus: & pius coepiscopus & antecessor vester Adrianus, rogatu praedicti regis facere coepit, quod prius nemo praesumpsit, & Merciorum praesulem pallio extulit. Neutrum tamen ex his coarguimus, in quibus Christus, ut credimus, aeterna victoria triumphat. Sed tamen excellentiam vestram humiles exoramus, cui a Deo merito sapientiae clavis collata est, ut super hac causa, cum sapientibus vestris quaeratis: & quicquid vobis videatur, nobis postea servandum rescribere dignemini: ne tunica Christi inconsutilis alicuius inter nos dissensionis schisma patiatur. Sed per vestram sanam doctrinam, ut desideramus, ad verae pacis unitatem dirigatur. Magna enim humilitate simul & dilectione haec tibi scripsimus, papa beatissime, clementiam tuam profusius precantes, quatenus ad ea, quae necessario vobis a nobis explicata sunt, benigne & juste respondeas. Sed & illam epistolam, quam Athelardus Archiepiscopus coram cunctis provincialibus episcopis nostris multiplicius de suis & totius Britanniae causis & necessitatibus tibi scripsit, pio amore perscrutari digneris: & quicquid de rebus, quae in ea scriptae fidei normula poscat, pagina nobis veritatis patefacere memineris. Praeterito anno legationem meam etiam & Episcoporum per Wadam abbatem misimus. At ille accipiens illam legationem, segniter, imo insipienter deduxit. Sed modo tibi modicam amoris gratiam per Brine presbyterum & Fildas & Ceolbritht ministros meos, pater amande, mitto, quod est, centum & viginti manculas; cum literis precans te, ut benigne suscipias, & benedictionem tuam nobis dare digneris. Omnipotens Deus te longaevo tempore ad laudem suae ecclesiae custodiat incolumem.

Responsio Leonis papae ad literas Kenulfi regis.

DOmino excellentissimo filio Kenulfo regi Merciorum, provinciae Saxoniae, Leo papa. Veniens ad sacratissima limina Apostolorum Petri & Pauli, tam orationis vora fideliter solvens, quam nostrae apostolicae sedi causam sui sacerdotii suggerens, reverendissimus & sanctissimus frater Athelardus, Archiepiscopus Dorobernensis ecclesiae, obtulit nobis vestrae regalis excellentiae syllabas: quibus in duabus epistolis a vobis directis, plenis fidei rectae, magnam humilitatem reperientes, omnipotenti Deo gratias referimus; qui vestram prudentissimam excellentiam in nobis ordinavit atque decoravit erga beatum Petrum Apostolorum principem, & nobiscum habere dilectionem, & in omnibus apostolicis humiliter consentire censuris. Porro in una ex illis epistolis reperimus, qualiter gratiam nostrae apostolicae functionis, si juxta fuissetis, animam vestram pro nobis benigne posuissetis. Imo & nostrae prosperitati multum in Domino congaudeatis; & quando nostrae dulcissimae admonitionis literae ad vestrae unanimitatis aures: perveniunt, cum omni suavitate cordis & gaudio spirituali, quasi filii paternum munus suscipere fatemini. Fatebantur vero & hoc, quod aliquantulam ex vestra facultate benedictionem nobis offerri demandatis; id est, centum.& viginti manculas; quas cum magno amore pro animae vestrae salute suscepimus. Et praedictus Archiepiscopus cum fociis honorifice ac benigne susceptus est, & adiuvari eum in necessitatibus suis libenter fecimus. Interea credentes vestrae prudentiae & excellentiae, ubi ferebatur in ipsis tuis regalibus apicibus, quod nostris apostolicis sanctionibus nullus Christianus contraire praesumit: ideo totis nixibus nostris ea, quae tuo regno expediunt, committere atque praedicare conamur: ut ea, quae vobis praefatus frater noster Athelardus Archiepiscopus, seu tota synodus evangelicae atque apostolicae doctrinae, sanctorumque patrum, necnon praedecessorum nostrorum sanctorum pontificum canonica censura praedicante, vestrae regali excellentiae, seu cunctis principibus gentis vestrae & universo populo Dei edisserit, nequaquam in orthodoxa eorum doctrina quippiam resistere debeatis, Domino & redemptore nostro in Evangelio dicente: Qui vos recipit, me recipit, &, qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Quanto magis pro ipsa spe de dicto Archiepiscopo, quem nobis valde nimisque laudastis, sicuti & est, videlicet, clarissimus & peritissimus? Et quia illum scitis prudentem, bonis ornatum moribus, Deoque & hominibus dignum, ecce, fili dulcissime & amantissime arque praestantissime, rex bone, in his tuis assertionibus collaudamus Deum omnipotentem, qui talem vobis demonstravit Antistitem. Qui sicut verus pastor ad studium & doctrinam sanctarum scripturarum, & dignam poenitentiam valet inducere eos, qui sub ditione sacerdotali eius existunt: & eruere animas eorum inferno inferiori, & ab igne inextinguibili, deducens eos in portum salutis, & offerre pro illis hostiam dignam & immaculatam in conspectu divinae Majestatis omnipotenti Deo. Et quia multum nobis praenominatus Archiepiscopus, in omni sanctitate sua, & vitae conversatione ultro citroque placuit valde; authoritate beati Petri Apostolorum principis, cuius, vel immeriti, vices gerimus; illi talem praebuimus praesulatum: ut si quispiam ex subjectis fuis, tam regibus, & principibus, quam universo populo transgressus fuerit Dominica mandata, excommunicet eum, usque poeniteat: & si impoenitens fuerit, sit vobis sicut ethnicus & publicanus. De Athelardo vero iam facto Archiepiscopo Dorobernensis ecclesiae, sicut a nobis poposcit vestrorum praesulum excellentia, ut ei justitiam faceremus, de ipsis dioecesibus suis, tam Episcoporum, quam monasteriorum, quibus illicite, ut vos cognoscitis, & spoliatus est, & a venerabili sede eius possessiones, quas dudum tenuit, ablatae sunt: Nos per omnia enucleatius trutinantes in sacro scrinio nostro reperimus, sanctum Gregorium praedecessorem nostrum, in integro ipsam parochiam numero duodecim beato Augustino Archiepiscopo tradidisse, & confirmasse Episcopos consecrandi: unde & nos veritate ipsa reperta ordinationem, sive confirmationem nostra apostolica authoritate illi in integro, sicut antiquitus fuerunt, constituentes, reddidimus, & privilegium confirmationis secundum sacrorum canonum censuram ecclesiae suae observandum tradidimus.

Hac tam solerti diligentia Athelardi, qua dignitates & praedia sedis suae metropoliticae amissa recuperavit, nomen suum excello sublimique in loco, atque in illustri quadam specula constitutum est: quod nulla oblivionis nube deleri, nedum tegi potuit. Nam praeterquam, quod Cantium ob summa in hanc sedem merita aeternas huic laudes deferre necessario cogitur: tota etiam Anglia sedis illegitimae jugo oppressa, & ab hoc ad pristinas libertates vindicata, eodem gratitudinis vinculo illi constringitur.

Anno 792. Carolus Francorum rex librum synodalem Constantinopoli sibi delatum in Britanniam misit; in quo multa verae fidei contraria reperta sunt: atque illud inprimis, quod omnium pene orientalium doctorum, necnon & trecentorum, aut eo amplius Episcoporum assensu confirmatum est, imagines adorari debere: id quod ecclesia Dei maxime detestatur. Adversus hanc haeresim Alcuinus diaconus, Cantuariensis coenobii abbas, post Caroli Magni praeceptor, epistolam elegantem, variis scripturarum testimoniis fulcitam, dictavit; quam una cum eodem libello Francorum regi attulit. Huius consilio & instigatione Carolus rex postea Parisiense gymnasium extruxit.

Anno Christi 793. & Brietrici regis occidentalium Saxonum undecimo, dira prodigia miseram Anglorum gentem perterruerunt: Siquidem fulmina terribilia, flammeique dracones per aëra volitare subinde conspiciebantur; quae signa miserae pestes sunt subsequutae. Primo enim dira fames, deinde strages horribilis externi hostis gladio grassata est. Dani enim cum Norwegensibus, irruptione facta in Northanhumbriam & Lindisfarnensem insulam, omnia ferro & face prostrarunt, ecclesias Christi diruerunt, incolas neci dederunt. Hanc cladem Simeon Dunelmensis his verbis gravius inculcat.

Anno Domini 793. tertio Idus Januarii: Pagani ab aquilonari climate, navali exercitu, ut aculeati crabrones Britanniam veniendo, hac illacque, ut rapacissimi lupi, discurrerunt, praedati sunt, momorderunt, interfecerunt non solum jumenta, oves, caeteraque animalia, verumetiam sacerdotes, Levitas, chorosque monachorum atque sanctimonialium. Veniunt ad Lindisfarnensem ecclesiam, miserabili praedatione vastant cuncta, calcant sancta pollutis vestigiis, altaria suffodiunt, & omnia thesauraria sanctae ecclesiae rapiunt. Quosdam e fratribus interficiunt; nonnullos etiam vinctos secum assumunt, perplurimos opprobriis vexatos, nudos projiciunt: aliquos in mari demergunt.

Hi satis insulam praedati, & sibi invicem de praelio prospere gesto congratulantes, discedunt. Nec minus miseram conditionem secum annus sequens attulit. Iidem enim pagani, portu Egfridi regis vastato, monasterium Doni amnis praedarunt. Causae vero tantae calamitatis irruptione hostium iam incoeptae, & per trecentos annos continuatae, nam ad Wilhelmi Normanni tempora has miserias Britannia sustulit, gravissima hominum scelera & impietas erant: quae partim recensui, cum de Cuthberto Cantuariensi Archiepiscopo agerem; partim ea sunt, quorum causa Gildas suam gentem tam acerba invectiva prosequitur. Ad scelera namque proclives omnem pudorem exuerant, metum divinum abjecerant, vitam, ut pecora, in flagitiorum sordibus traducebant. Praefatus ergo Alcuinus gravi cura & solicitudine labefactatus atque convulsus Anglorum plures literis urget: in quibus eorum calamitates acerbo luctu, & scelera gravi querela proscindit. Literas, quas ad Higbaldum Lindisfarnensem Episcopum dedit, placuit hic ascribere. Beatissimi patris Cuthberti Episcopi in Christo filiis, Higbaldo Episcopo, & omni congregationi Lindisfarnensis ecclesiae, Alcuinus diaconus salutem. Vestrae charitatis familiaritas me multum laetificare solebat: sed versa vice tribulationis calamitas, licet absentem, me contristavit: quod pagani contaminaverunt sanctuaria Dei, & fuderunt sanguinem sanctorum in circuitu altaris: calcaverunt corpora sanctorum in templo, quasi sterquilinium in platea. Quae est fiducia ecclesiis Britanniae, si sanctus Cuthbertus cum tanto sanctorum numero suam non defendit ecclesiaam? &c. Quos item hortatur, ne a moribus antecessorum ita turpiter degenerent; neve luxui, gulae & intemperantiae indulgentes professionis suae dignitatem tanta labe conspurcarent: ob scelerum enim gravitatem haec tristia sustulerant; graviora passuri, nisi transactos turpiter annos meliori vita compensarent. In fine literarum addit: Cum Dominus noster rex Carolus, hostibus per misericordiam Dei subditis, domum revertetur, nos, Deo juvante, ad eum venire disponemus: & si quid tunc vel de pueris, qui in captivitatem ducti sunt a paganis, vel de aliis necessitatibus vestris proficere poterimus, diligenter ad effectum perducere curabimus. Quas vero dedit literas ad Offam regem Merciorum, non erit ab instituto nostro alienum hic referre. Ego inquit, paratus eram cum muneribus Caroli regis ad vos venire, & ad patriam reverti: sed melius mihi visum est, propter pacem gentis meae in peregrinatione remanere; nesciens quid apud eos fecissem, inter quos nullus fecurus esse, vel in salubri consilio proficere, potest. Ecce loca sancta a paganis vastata, altaria perjuriis foedata, monasteria adulteriis violata, terra sanguine dominorum & principum maculata. Ad Eboracenses sic scribit. Non pro auri avaritia, testis est mihi cognitor cordis, Franciam veni, nec remansi; sed causa ecclesiasticae necessitatis. Ad Ethelredum regem, qui tertius post Egbertum regnavit, haec verba habet: Ecce ecclesia sancti Cuthberti sacerdotum Dei sanguine aspersa, omnibus spoliata ornamentis, & locus omnis in Britannia paganis gentibus datur ad depraedandum. Et ubi primum, post discessum sancti Paulini ab Eboraco, christiana religio a nostra gente sumpsit exordium; ibi miseriae & calamitatis sumpsit initium. Quid significat pluvia sanguinis quadragesimali tempore in Eboracensi civitate, quae caput totius regni est, quam in ecclesia beati Petri Apostoli vidimus, de borealibus domus, sereno aëre, de summo tecti minaciter cadere? Nonne potest judicari de borealibus partibus venire sanguinem super terram? Nostrum regnum Northanhumbrorum pene periit intestinis dissensionibus, & fallacibus juramentis. Scribit etiam ad Wiorenses, apud quos Beda vixerat, & obierat, ex obliquo fecisse arguens, quod ne faciant, rogat. Assuescant pueri astare laudibus superni Regis, non vulpium fodere cavernas, non leporum fugaces sequi cursus: discant nunc sacras scripturas; ut aetate perfecti alios docere possint. Recogitate nobilissimum nostrae aetatis magistrum, Bedam presbyterum; quale habuit in juventute discendi studium, talem nunc habet inter homines laudem, & multo majorem apud Deum remunerationis gratiam. Ad Athelardum Cantuariensem Archiepiscopum, de quo nunc agimus, haec scribit. Hoc dico propter flagellum, quod nuper accidit partibus insulae, quae prope trecentis & quadraginta annis inhabitata est a parentibus nostris.

Sed ut ad Gildae testimonium revertamur: ille causam solitudinis in Anglia refert injuriofam principum avaritiam, & rapinam inexplebilem, judicum insignem corruptelam & atrocem injustitiam, praesulum praedicantium languorem & inertiam, plebis profusam luxuriem & intemperantiam: quos omnes, pudor retinere, modestia regere, verecundia temperare, nullo modo potuit. Ad haec Bonifacius Moguntinensis Archiepiscopus, cuius testimonium, cum sermo erat de Cuthberto Cantuariensi Archiepiscopo, aliquoties produximus; ipsum Athelardum Cantuariensem Archiepiscopum, quod clericis in vestium splendore nimium indulgeat, gravius increpat: Monet etiam, ut cum Romam iter habeat, & Carolum Magnum visitet, clericos vel monachos versicoloribus & splendidis vestibus indutos comitatui suo non adhibeat; quod Gallorum clerus modestiam in apparatu retinere solet. Atque ut rem paucis complectamur, Henricus Hen. Huntendunensis haec refert: Processu temporis inter Anglos virtus omnis adeo defecerat; ut gentes quascunque proditione superarent: cuius sceleris, etsi infamia notati, nihil tamen eos puduit. Hinc facile constare potest, cur tanto furore justitia Dei in Anglos exarserit; quippe quos tam gravi malo, tantoque tempore affligi passus sit. In historiis nostris ac Britonum, quinque plagis insulam hanc percussam legimus: verum quarta per Danorum irruptionem illata caeteris longe crudelior & immanior fuit. Romani siquidem Britanniam in ditionem suam brevi redegerant; subactam legibus dominorum splendide regebant. Pieti vero & Scoti crebras irruptiones ex boreali parte Britanniae faciebant: quam tamen omni ex parte non aggrediebantur: saepius etiam accepto gravi malo ad sua revertentes, plures annos ab hostili impetu sibi temperabant. Saxones autem pro virium suarum magnitudine continuo terram hanc praelio infestantes subigebant; subactam fortiter retinebant; retentam splendide aedificabant; aedificatam bonis legibus administrabant. Normanni postea hanc terram hostiliter invadentes, castris positis, praecipua regni propugnacula obsidione cingebant; quibus facile superatis, & tributariis factis, vitam, libertates, legesque antiquas regni benigne concesserunt. Dani vero terram omnem magna militum manu saepius invadebant; non regnandi studio, sed praedandi, non victoriae sed victus cupiditate, non gloriolae sed praediolae spe adducti: qui si quando in fugam verterentur, lucri aut turi nihil accrevit: cum classis hostium instructior subito appulsu alia regni loca occuparet. Nam cum reges Anglorum in barbaros borealem partem praedantes, copias instruerent; in profectione accurrit nuncius, referens ingentem paganorum claffem ad australia Britanniae littora appulisse, urbes & villas late depopulari, omnia caede & incendio replere. Quo die advenit alter, occidentales Angliae partes multis armatorum millibus repletas ferens; quibus nisi celeriter occurrant, actum esse de suorum vita: rati enim vos in fugam versos ferro & face a tergo persequentur. Eodem aut postero die tertius vix fpiritum trahens accelerat. Ille Danorum appulsum in plagas boreales trepide refert: domorum conflagrationem, bonorum direptionem, infantium miseram caedem, cuiusque singularem cladem proponit. His tot sinistris rumoribus acceptis, & majoribus periculis imminentibus, rex & populus timore perculsi, moerore & sordibus obruti, variis curarum fluctibus jactabantur, quo se verterent: Ita ut victoria elatos, nedum laetos effecit, quod vix ulla salutis reliqua spes esset.

Anno Domini 797. Circa solem tres circuli visi sunt.

Anno sequenti Londino subito casu inflammata plurium aedes & hominum multitudo perierunt.

Anno 799. Naves plurimae in Britannico mari vi tempestatis partim fractae & collisae, partim submersae sunt.

Anno 800. decimo Kal. Januarii, ventus tam vehemens & violentus ab Africa flavit; ut urbes prostraverit; arbores radicitus evulserit; mare supra cancellos & ripas irrumpens cuiusque generis animalia perdiderit.

Hoc tempore Carolo per Leonem papam corona imperatoris insignito, imperium a Graecis ad Gallos & Germanos translatum est: qua occasione, & aliis pluribus de religione controversiis ducti Graeci ab ecclesiae Romanae obedientia se imperpetuum subtraxerunt: cumque per Romanos pontifices ad obsequium, & ecclesiae suae unitatem reverti saepius interpellarentur, rescribere solebant: Volmet a nobis subtraxistis, non subtraximus nos a vobis.

Non multo post Athelardus morbo oppressus decubuit, & post paucos dies animam efflavit, anno partae salutis 806. & in ecclesia Christi, non sancti Augustini, sepultus iacet. Athelardus enim Jeamberhti praedecessoris sui statuta & decreta nihil faciens, quae de sepeliendis Archiepiscopis lata essent, tum etiam Cuthberti & Bregwini antecessorum suorum vestigiis insistens, jubet se mortuo corpus, non in illa Augustini, sed in Christi ecclesia reponi. Hinc adeo factum est, ut illius loci monachi ac religiosi, partim metu, ne reges, qui Archiepiscopis in illa lite & controverlia favebant, gravius offenderent, eorundemque in sese iram & indignationem concitarent, nullam deinceps apud summum pontificem ea de re querelam aut actionem instituerint. Atque ita sepultura Cantuariensium Archiepiscoporum ad ecclesiam Christi postea semper pertinuit.


XV. Wlfredus.

WLfredus, Cantuariensis antea monachus, ad Archiepiscopalem dignitatem Romae, a Leone quarto pontifice Romano electus, pallium etiam confirmationis accepit, Kenulfi regis Merciorum tertio, & Christi incarnati 806. Nono ArchiepiscoW. Malmsb. patus anno Romam proficiscitur, de negotiis quibusdam ecclesiae acturus, quorum veritas historiae non proditur; comitem itineris Wibertum Scireburnensem Episcopum habuit. Hic vel nihil dignum memoria gessit, aut quam minimum, quod silentio a cunctis praeteritur. Quidam referunt Leonem papam juniorem misisse cum Anglis fidelibus legatos Cardinales, datis literis & potestate apostolica, ad hunc Wlfredum Archipraesulem Doroberniae, caeterosque Anglorum Episcopos; qui de Kenelmo rege Merciorum, puero septenni, clam interfecto ab Asoheberto in valle profunda, vocata Cleuto, provinciae Cornubiae, diligenter perquirerent. Quod scelus consilio Quendredae fororis perpetratum fuisse compertum est; ut ipsa rempublicam sola administraret. Eo tempore Carolus rex Galliac Alcuino praeceptori suo monasterium sancti Martini Turonense abbatis jure regendum commisit: eo quod monachi ad lasciviam nimiam defluxerant, sericis vestibus induti genio indulgebant. Quorum insolentiam quodam ex illis monacho aspiciente, duo angeli singuntur dormitorium illorum ingressi, omnes monachos loci illius, excepto illo, qui hoc viderat, interemisse.

Anno Domini 808. maxima bovum lues grassata est per Europam; cuius incommodum Britannia maxime sentiebat.

Anno 810. Pons ligneus quingentarum passuum, quem Moguntiae super Rhenum flumen decennali labore Carolus rex non multo ante construxerat, ita infra tres horas conflagravit, ut ne una quidem hastula supra aquam appareret.

Anno 817. Schola Anglorum, Thomae scilicet Hospitale, Romae quondam aedificata, igne combusta est. Hanc Ina Westfaxonum rex paucis annis ante Bedae obitum construxit, Anno Domini 727. ut reges Angliae, eorumque affines, utque Episcopi, presbyteri & clerici in doctrina & fide catholica, qua appellatione Romani religionem suam soli dignantur, recte instituerentur: qui primo adventu diversum ab illis sentientes, tandem in Romana fide satis instructi & confirmati ad sedes suas redibant. Huic Anglorum scholae Romani pontifices a temporibus Augustini primi Archiepiscopi Dorobernensis exercitia literarum publica propter assiduas haereses interdicebant; quae sub adventu Anglorum in Britanniam pullulabant, permixtis inter se christianis cum paganis, qui vera fidei dogmata foede corruperant. Juxta hanc scholam idem rex Ina ecclesiam beatae Virgini posuit; in qua Anglis Romam advenientibus divina mysteria peragere, & mortuos suos ibidem peregrinantes sepelire licuit. Atque ut haec in omnem posteritatem rata haberentur, publico edicto decretum est, per Saxonum occidentalium regnum, quod Ina rex administrabat, ut de singulis familiis denarius unus, qui anglice Romescot dicitur, beato Petro & arae Romanae annuatim mitteretur, ad Anglorum ibidem commorantium inopiam sublevandam.

Anno 829. tanta peste ecclesia Cantuariae laboravit, ut omnes monachi praeter quinque morte perierint. Per id temporis Amalarius quidam floruit, qui in epistola ad Lodovicum asserit, papam rectorem non epist. ad Loesse totius christianae religionis, quantum ad homines pertinet.

Non multo ante Kenulfus Merciorum rex abbatiam Winchcombe a fundamentis extruxerat, quam dedicari vehementer instabat; cuius celebritati & ipse rex interfuit. Brevi post Wlfredus Cantuariensis Archiepiscopus multis precibus apud Kenulfum contendebat, ut Cantii regem, quem in vinculis tenebat, libertate donaret: quod tandem importunitate victus rex concedebat. Post haec Wlfredus gravi morbo correptus animam exhalavit: sepultus est in ecclesia Christi Cantuariae.


XVI. Theogildus.

THeogildus sive Fleogildus, prius abbas Cantuariensis, post ad Archiepiscopatus culmen pervasit. Syredum successorem habuit. Hic repentina morte correptus in Archiepiscoporum catalogo non recensetur: Sepultus in ecclesia Christi Cantuariae iacet.


XVII. Ceolnothus.

THeogildo defuncto Ceolnothus, alias Ciathredus, Decanus Cantuariensis ecclesiae, successit in Archiepiscopatu: hic a Gregorio papa pallium accepit: sepultus est in ecclesia Christi Cantuariae, postquam sedisset in sede sua triginta & octo annis. De quo tot annis sedente nihil memoriae proditum esse miramur; cum gravissimis periculis & maximis molestiis circumseptus fuerit. Siquidem bis per Danos sub eo Cantuariae sedes graviter afflicta fuit, & tam variis procellarum Auctibus agitata, ita ut horrenda rerum omnium transmutatio videretur. Anno enim Archiepiscopatus sui secundo, & Egbrithi regis occidentalium Saxonum tricesimo tertio, & Christi 833. exercitus Danorum in Angliam rediit, tricesimo octavo anno, postquam apud Donemouth, sive Doni amnis, superati fuga saluti suae consulebant. Primum igitur Shepeiam insulam praedati discedunt: deinde cum triginta quinque navibus omni armorum genere instructis proximo post anno apud Carram appulsis, Egbrithus rex bellum intulit: illi vero multis & gravibus damnis illatis superiores evadunt, prostratis & caesis duobus Episcopis Herefrido Wintoniensi & Wigfrido Scireburnensi, una cum duobus ducibus Dudda & Osniota. Anno quinto Archiepiscopi, & Adulfi regis Westsaxonum primo, piratae Danorum per totam insulam vagantes omnia ferro & face prosternebant. Quibus auditis Adulfus rex exercitum comparat, ipse partem copiarum ad regni propugnaculum secum retinet; alteram Wlfardo consuli ducendam tradit; ut contra Danos Hamtonae cum triginta & tribus navibus appulsos pugnam iniret: de quibus, post multam hostium caedem commissam, victoriae laudem deportavit. Sed & in Danos alia regni loca infestantes Athelmus consul, acceptis a rege militibus, pugnavit; quibus ancipiti praelio diu dimicantibus, tandem prostrato consule, exercitu fugato, Dani victoria potiti triumpharunt.

Anno sequenti Herebertus consul, comparato exercitu, bellum cum Danis apud Mersware sedentibus redintegravit; sed adversa usus fortuna & ipse dux periit, & milites profligati sunt. Eodem anno paganorum exercitus orientales Angliae partes invasit, & populi numerum infinitum ferro & face trucidavit.

Anno proximo interiora terrae loca subito impetu circa Cantuariam & Roffecestriam multitudinem magnam prostraverunt.

Anno post quinto Alstanus Episcopus Scireburnensis, cum duce Ernulfo & suis Somersetensibus, & duce Osredo atque suis Dorsetensibus, contra Danorum exercitum apud Pedredesmutthe pugnam inire parabant, & Deo opem ferente, multos eorum prosternebant, reliquos in fugam verterunt. Alstanus hic Episcopus magnae authoritatis & potentiae fuit, in consiliis prudens, eiusdem cum Swithuno Episcopo Wintoniensi aetatis; sedes vicinæ fuerunt, sed moribus & vita dissimiles. Swithunus enim in terrenis nauseans monachi otium omnino amplexus est: Alstanus vero forensium quoque curam in se suscepit. Nam cum temporibus Egbrithi regis Westsaxonum, & Adelulfi filii eius, quinquaginta annos cum summa rerum copia & quiete in episcopatu transegisset, Egbritho regi Cantuaritas & orientales Anglos bellicis laboribus ipse Episcopus subegit. Conspicatus etiam Adelulfi indolem ad mansuetudinem nimis propensam, sedulis admonitionibus ad prudentem regni administrationem incitabat; & contra Danos insulam infestantes, ipso pecunias e fisco suo ministrante, & exercitum comparante, languentem regis animum accendebat. Multaque per eum in huiusmodi rebus & fortiter inchoata, & perfecta feliciter, quisquis annales legerit, inveniet.

Anno vigesimo Ceolnothi Archiepiscopi, regis Athelwlfi decimo sexto, Christi 851. magnus exercitus paganorum cum trecentis quinquaginta navibus in ostium Thamesis fluminis adveniens urbes praeclaras & pluribus annis inclytas, Doroberniam scilicet urbem Cantuariorum, & Londinum, misere depopulati sunt: regemque Merciorum Bertwlfum, qui eorum vim & furorem repellere conabatur, in fugam verterunt. Quo praelio feliciter gesto, Dani animo elati omnes copias suas anno proximo Suthreiam admovent: quibus occurrebat Athelwlfus Westsaxonum rex, cum magna strenuorum militum manu, inter quos ita ancipiti pugna dimicatum est, ut incertum esset, uter victoriae laudem deportaret. Et quamvis in eo nonnihil feliciter a rege pugnatum sit, siquidem per maximam diei partem superior fuerat & victoriam pene obtinuerat; sole tamen iam in occasu, palmam amisit: verum beneficio noctis & tenebrarum adjutus victi dedecus non subiit. Sequenti praelio ingentem hostium multitudinem parva manu profligavit. Eodem etiam anno paganorum exercitus in hac regione, apud insulam Thannet hyemabat: cumque anno sequenti, dux Ealtherus cum Cantiis, & Huda cum Suthreiensibus manus conseruissent, multis millibus utrinque caesis, & naufragio submersis, uterque ducum praedictorum bello occubuerunt.

Anno Ceolnothi Archiepiscopi vicesimo quarto, Christi 855. magnus Danorum exercitus in insula Shepeya hyemem transigebat.

Quinto post anno major hostium numerus ex insidiis Wintoniam aggreditur, capit, & solo aequavit. Non ita multo post Swithunus, eiusdem loci Episcopus, senio confectus animam exhalavit.

Anno sequenti Danorum piratae rursus in insula Thannet hyemarunt; firmumque foedus cum Cantuariis pepigerunt; quibus pecuniam pro foedere conservando Cantuarii polliciti sunt. Sed Dani vulpium more ex insidiis noctu castris erumpentes, foedere rupto, majoris spe lucri, totam orientalem Cantii plagam depopulati sunt.

Anno Christi 866. maxima paganorum classis de Danubia Britanniam advecta, in Eastanglia hyemavit; tantumque praedati sunt, ut major pars militum ex pedestribus equestres facti sunt.

Anno proximo ab orientalibus Anglis ad civitatem Eboracum castra vebant, ferro & Alamma usque ad Tinemutham omnia depopulantes. Quo tempore Northumbri civilibus bellis inter se affecti regem legitimum Osbrichum regno expulerunt: & tyrannum quendam, Ella nomine, nulla regali progenie ortum, ad imperii regimen suscipiendum elegerunt. Sed Danorum injuria infestati, saluti reipublicae consulunt, & lite composita Osbrichus & Ella in Danos virium suarum nervos intendunt, & Eso boracum adeunt. Quorum adventu pagani timore perculfi in urbem confugiunt & intra moenia se continentes vim propulsare conantur. Christiani fugam & timorem illorum animadvertentes, etiam intra urbis moenia a tergo infectantur, murum demoliuntur; factoque in urbem impetu, pagani metu & necessitate victi cursim irrumpunt, caedunt, fugant, & strenue prosternunt. Northumbrenses praeter spem misere caesi utrosque reges amittunt: qui superfuerant, foedere inito, pacem cum Danis fecerunt. Quibus subjugatis & vectigalibus factis Dani Egbertum praefecerunt; regnavitque super Northanhumbros ultra Tyne sex annos. Haec gesta sunt Eboraci duodecimo Kalendarum Aprilis. Eodem anno Alstanus Episcopus Scireburnensis, cuius fama miris laudibus apud omnes evehitur, defunctus est, & Scireburniae sepultus.

Anno Christi 868. Cometa terribilis conspicue visus est. Brevi post dictus paganorum exercitus, Northumbris relictis, Snotinghamum, i. e. Notingham, adiit; cum quibus Burredus Merciorum rex pacem inivit. Pagani vero celeriter ad Northumbros redeuntes ibi annum integrum consederunt, nulla ratione habita in omnes ferro & face furorem exercentes. Toto itaque hoc tempore, quo sedit Ceolnothus Archiepiscopus Cantuariensis, tam variis procellis agitato, tamque turbulentis tempestatibus referto, nullus ita a calamitate immunis fuit atque ille.

Anno Christi 870. Eadmundus orientalium Anglorum rex commisso cum Danis praelio occubuit; cumque eo Humbrictus Episcopus Helmhamensis, qui regem eundem in regni fastigium evexerat. Eodem anno Danorum injuria monasterium de Coldingham in australibus finibus Scotiae fitum, sex mille passibus a Berwico versus boream distans, spoliatum: hoc foeminae incolebant, quae omnes cum Ebba eius loci abbatissa Danorum praecepto incendio traditae sunt. Dein monasteria ad mare sita, Lindisfarnense monachorum, in quo sedes tum erat cathedralis, cum Lindisfarnensi bibliotheca, concremarunt: Tinemuthense monialium, Girwicense, & Wiremuthense: sexcentos monachos sub Benedicto Nursino institutos, inter quos Beda presbyter legitur educatus, depopulati sunt: nec non & Streneshalense monachorum, quod Hilda abbatissa fundavit. Hinc Dani a flumine Humbri graffantes haec etiam funditus evertebant coenobia: In orientalium Anglorum regno Croulandiam, Thorneiam, Ramesciam, Hamstede, quod nunc Burgum sancti Petri dicitur, cum insula Eliensi, & coenobio foeminarum, in quo Ethelreda regina olim abbatiffae officio perfuncta est. Quo tempore Barking monasterium octo millibus pafsuum Londino ad orientem distans concrematum fuit. Huius cladis particeps fuit Certesia, vulgo Chirchesey, monachorum coenobium quindecim millibus passuum distans Londino ad occidentem; de quo haec habet Wilhelmus Malmesburiensis. Certesium monasterium non caruit rerum necessariarum copia, usque ad Danos, qui, ut caetera, locum illum pessundabant, ecclesia succensa cum monachis & abbate.Tradunt etiam Episcopalem sedem orientalium Saxonum apud Seham tunc incendio periisse. Seham villa est stagno vicina, navigaturis ad Heli quondam vix tuto: at nunc facta via perpalustre harundinetum tranfitur pedibus. Sunt illic indicia dirutae & a Danis incensae ecclesiae, quae incolas simul exustos ruina sua operuit. Ad haec sanctimoniales Reding immunes ab his malis non fuerunt, siquidem Anno Domini 871. praedictus paganorum exercitus, occidentales Saxones repetens Readingum venit, quod est in meridiana Thamesis fluminis ripa, in illa plaga, quae dicitur Barkeshire; ubi coenobium sanctimonialium spoliatum & direptum solo aequarunt. Frideswidae etiam coenobium per Danos eversum fuit, una cum monasterio Hamburgensi, de quo Roffensis. Hamburgense, inquit, monasterium integrum & illaesum permansit, donec gens nefanda Danorum provincias caede crudeli vastaverat, justo Dei judicio, propter peccata Anglicae gentis, id exigente. De Wenlochensis monasterii subversione per Danos, sic habet Wilhelmus Malmesburiensis. Apud Wenloch fuit antiquissima sanctimonialium domus, in qua sanctissima Milburga, foror sanctae Mildredae, neptis Pendae regis Merciorum ex silio, transegit vitam & sepulta est. Sed locus omnino incultus & desertus, omnibus antiquitatum monumentis violentia hostili & temporum vetustate. spoliatus. Regnante Edgaro rege Winchilcombense monasterium solo fere nomine stabat: & Deirhurst coenobium antiquitatis inane simulachruin fuit. Verisimile igitur eit, utraque hoc tempore reliquorum cladi communicasse. Monasterium etiam sancti Petri Gloucestriae violento hostium impetu prostratum fuit. Reapendunae etiam fuit monasterium celebre, ad quod Dani, relicta Lindissa, celeri cursu advolabant; & ex eius spolio hyemem ibi totam transigebant. Jam quoniam in mentionem Danorum crudelitatis incidimus, non incommodum erit hic referre calamitates, quas ex illorum ad insulam Thannet appulsu sustinuerit Mildredae coenobium, cum suis septuaginta virginibus vestalibus; quas ibi primum Theodorus Dorobernensis Archiepiscopus superstitiose velasset: quarum hoc tempore miserias Capgravus in vita Mildredae silentio non praeterit. Piratae, inquit, Danorum in insulam irrumpentes, hos caedunt, illos laniant, singula vastant, virgines sanctas cum suo monasterio voraci flamma comburunt. Quid dicam de monasterio sancti Augustini Doroberniae omnium primo & antiquissimo, Romanorum pontificum atque regum Cantiorum privilegiis adeo superbo, quibus fretum ab omni subjectione & obedientia sui Archipraesulis, immune se putarit? Imo hoc officium, observantiam, & honorem ab Archiepiscopo sibi debitum vendicarit; ut semper electus loci abbas, cum benediceretur, non ad illum accederet, sed Archiepiscopus ad abbatem. Credibilene est inter tantas procellas hoc insolens coenobium tutum & a Danorum impetu liberum esse potuisse, cum ipsam Doroberniam urbem inclytam ita misere depopulati sint, ut supra retulimus? Reputate quaeso, & mecum paulo altius considerate quousque Danorum furor & rabies grassata fit, ita ut illorum vim, ne Wallorum quidem monachi effugere, & injuriam propulsare potuerint. Nam Anno Domini 877. Inguar & Halfdene cum viginti & tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverant, egressi sunt ut lupi feroces, & multorum ibi Christianorum sanguinem fuderunt, pluribusque coenobiis faces admovendo, solo aequarunt. Quid multis? ausim pro certo affirmare, Deum nulli genti, ne Judaeis quidem, majorem intulisse calamitatem, quam hac tempestate Angliae monachis & sanctimonialibus: ita ut ad annum usque sextum Athelredi Archiepiscopi Dorobernensis, qui fuit Ceolnothi successor, sive ad annum sextum Alfredi regis, qui tum metu Danorum in sylvis locisque abditis se occultaverat, totus eorum ordo penitus conciderit, & per nonaginta aut eo amplius annorum spatium litu obductus fuerit: non solum in omnibus australibus Angliae provinciis, sed in borealibus etiam plus quam ducentis annis, scilicet ad annum Domini 1074. qui fuit Wilhelmi Normanni cognomento Conquestoris septimus, & Lanfranci Archiepiscopi Cantuariensis tertius, teste Simeone Dunelmensi: cuius testimonium operae pretium duximus hoc in loco commemorare. Anno, inquit, Domini 1074. tres de provincia Merciorum monachi, paupe res scilicet spiritu, divinitus missi, in provinciam Northumbrorum, venerunt Eboracum, perentes ab Hugone filio Baldrici, qui tunc vicecomitis munus obivit, ut eis ducem itineris constitueret, usque ad locum, qui Munekacestre, id est, monachorum civitas, appellatur; quae nunc Novi Castelli nomen obtinet. Quo conducti, ad tempus ibidem moras nectebant: verum nullo antiquorum Christi servorum ibi reperto, ad Gyruum iter arripiunt, ubi prae gravi ruina monachorum ulla sedes vix comparuit: Ecclesias dirutas, domos radicitus eversas, conspicere licuit. Horum adventum Episcopus Walcherus maxime gratulatus hospitio liberaliter suscepit. Nomina eorum haec fuere. Aldwinus aetate & moribus prior: Secundus Alfwius: Tertius Remfridus quorum labore & industria tria in regione Northanhumbrorum instaurata sunt monasteria, unum Dunelmi apud sacrum Cuthberti cadaver, in honorem sanctae Mariae Virginis: alterum Eboraci, in honorem eiusdem Dei genitricis Mariae; ubi nobile coenobium constructum, primum habuit abbatem Stephanum: post hunc Richardum: deinde Gaufridum; nunc vero Severinum. Tertium autem, in loco, qui quondam Streoneshath, id est, Sinus fari, nunc Whitby appellatur, hodie abbatem habet Benedictum. Denique postquam saevissima paganorum devastatio, gladio ac flamma, ecclesias & monasteria in cineres redegerat, deficiente pene christianitate vix aliquae superfuerunt ecclesiae; hae vero virgultis, ac foeno contectae: nullum tamen uspiam monasterium per ducentos annos restauratum fuit, fide omnino sublata, & cultu vero religionis penitus obsoleto. Monachorum nomen erat provincialibus inauditum: religiosorum ordo incognitus: monachalis habitus omnes in admirationem traxit. Aft ubi praedicti tres viri familiarius aliquandiu inter eos vitam degissent, populus conspicatus eorum dexteritatem, & celebrem religionis morem, coepit & ipse a barbarie ad melius vitae genus deflectere, in restaurandis ecclesiis operam impendere, collapsas renovare, novas erigere. Plures relicta seculari vita monachalem assumpserunt: atque hi de provincialibus pauci: de remotis vero Angliae partibus plures celebritate locorum, & virtutis illorum fama incitati, hilari fronte & animo subenti se ad eorum amicitiam & ordinem adjungebant. Haec libuit in medium proferre, ut occultum Dei judicium in obruendis monachorum cultibus superstitiosis & diabolicis, ac in delendo eorum nomine & memoria, per multa annorum curricula probe animadvertamus, & altius animo perpendamus. Horum tunc loco succedebant presbyteri, qui in conjugio legitimo pie vivebant, quos Wilhelmus Malmesburiensis vocat ignotos coenobiorum incolas. Tunc vero Deus optimus maximus praebuit se magis mitem atque placatum erga Anglicanam gentem; siquidem cum hostibus dimicaturi victoriae laudem semper reportabant; liberati a Danorum crudelitate, & tuti ab omni externo hostium impetu usque ad tempora Edgari permanserunt: sub quo monachorum foeda superftitio de integro non lolum instaurata est, verumetiam ita subito in immensum crevit; ut nulla superiore memoria tot monachorum & monacharum diverticulis nostra gens scatuerit, quot hoc uno rege regnante in australibus solum Angliae provinciis. Quo mortuo multo magis quam ante ira Dei commota est; maxime in Sodomiticam monachorum turbam; cuius rei fides postes ipsorum monachorum verbis & testimonio planius comparebit.

Anno Domini 853. qui fuit annus undevigesimus Ceolnothi Archiepiscopi Cantuariensis, Ethelwlfus filium suum Elfredum, quem prae caeteris unice complexus est, cum annum aetatis quintum ageret, Romam cum multo nobilium comitatu transmisit. Quem Leo papa sui patris rogatu unxit in regem, & in filium sibimet adoptatum confirmavit; & benedictum ad patrem remisit. Duobus post annis pater Ethelwlfus, a nonnullis Adulfus vocatus, decimam regni sui partem omnis regii vectigalis immunitate donavit; quod ad sempiternam sui memoriam ecclesiis dedit; amore divino raptus, ut refert Simeon Dunelmensis, & animam suam redempturus. Non ita multo post Romam proficiscitur, assumpto secum suo filio, quem iam antehac eo miserat; ibique tributum, vocatum Romescot, quod multis annis ante & post Anglia pensitabat, sancto Petro obtulit coram Leone papa; Romaeque annum integrum moratus Anglorum scholam, cuius antehac meminimus, Thomae Hospitale vocatam, & paulo ante eius adventum incendio consumptam, restauravit. Quo peracto Roma in patriam rediens Juditham Caroli Calvi Francorum regis filiam secum in Angliam advectam in uxorem duxit; cum qua duobus annis vivens, post morbo correptus obiit: sepultus Wintoniae, cuius civitatis fuit, priusquam uxores ullas duxerat, & monachus & Episcopus: Sed Egberto patre defuncto factus est rex: acceptaque nobili uxore filia Burhredi regis Merciorum, quatuor ex ea filios genuit. Tradunt nonnulli Leonem papam praefatum licentiam dedisse Ethelwlfo, ut uxorem duceret, liberosque procrearet, quod pater eius fine haerede praeter illum interierat. Inter caetera quae gessit Ethelwlfus rex singulis vitae posterioribus annis, religionis amore papalis supra modum dementatus, trecentas manculsas denariorum, valet mancussa duobus solidis & sex denariis, Romam deferri curavit: Centum in honorem sancti Petri ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius ecclesiae in vigilia Paschae, & similiter in galli caritu: centum in honorem sancti Pauli Apostoli eadem de causa: centum vero in usum ipsius papae. Quam munificentiam adimplevit eodem anno, quo Roma rediit. Quibus operibus scilicet devotis, non liberamur e ficto papae purgatorio; multo minus paratur regnum coelorum, ut pontificiorum turba miseram plebem supra modum in fraudem illexit, & hisce praestigiis daemoniacis fascinavit: non ergo mirum, si gravius in populum furor & ira Dei tum saeviit & in immensum accrevit, ob summum religionis contemptum, qui tunc passim grassatus est. Huc etiam tendit, quod Luitpertus Moguntinensis Archiepiscopus, qui post Leonem quartum pontificatum Romae obtinebat, epistolam ad Ludovicum Caesarem misit; qua papam non solum graviter peccare, verum etiam plurimis modis errare indicat: eundemque imperatorem, ut eum mature castiget, & ad meliorem frugem cogat, hortatur. Anno, quo obiit Ceolnothus Archiepiscopus, sedes episcopalis orientalium Anglorum, quae antea fuit Dompne, vulgo Dunwicke, translata fuit ad Elmham. Huius causam reddit Wilhelmus Malmesburiensis. Tempore, inquit, Ludecanii regis Merciorum, & Egbrithi regis Westsaxonum, Humbrithus & Wilredus fuerunt Episcopi orientalium Anglorum. Sed eodem Ludecano & antecessore eius Burhredo invadentibus provinciam, etiam Episcopis necessariorum copia sublata fuit. Et quidem utrique reges intra regionem provincialium incursu extincti sunt. Cessarunt tamcn Episcopatus, & ex duobus unus factus sedem apud Helmaham villam non adeo magnam accepit. Haec ille. Unum adhuc restat, quod silentio praeterire nullo modo possumus; tempore horum septendecim Archiepiscoporum Cantuariensium sedisse in urbe Romana quadraginta & quatuor papas. Hoc quo fato contigerit, lectoris judicio liberum relinquimus. Ceolnothus vero inter tot turbines & procellas immunis ab hisce malis fuit; atque ubi plurimos annos sedisset, tandem morbo correptus expiravit; sepultus est in ecclesia Christi Cantuariae.


XVIII. Athelredus.

AThelredus vir venerandus, & in rebus divinis insigniter eruditus, monachus primo ecclesiae Christi Cantuariae, deinde Episcopus Wintoniensis; post Ethelredi regis munificentia ad sedem Dorobernensem est assumptus. De cuius gestis hoc solum literis traditum reperimus; quod anno Domini 872. septimo Idus Junii, die Pentecostes Werfridum Wicciorum antistitem, defuncto Alcuino, consecravit. Huius eruditio tanta laude celebrabatur, ut cum felicissimus princeps Alfredus excellentis doctrinae viros in sua regia curia foveret & aleret; inter hos in aulam vocatus Werfridus, tanquam antesignanus, praelucebat. Hic Dialogorum libros Gregorii primi Romani pontificis in linguam Saxonicam transtulit. Ea aetate Johannes Erigena, natione Ealdesaxo, dictus Scotus, quod in Hibernia versaretur, in monasterio sancti Davidis Meneviae claruit. Is bellorum metu in Galliam ad Ludovicum regem profugit; cui Dionysium transtulit, aliosque scripsit libros; qui quod aliqua ex parte dissonabant a fide catholica, haereticus est a Nicolao pontifice primo habitus: huius infamiae metu ad Alfredum Angliae regem declinavit, cuius liberis praeceptor est adhibitus. Postea Melduni resedit, ubi post aliquot annos a pueris, quos docebat, ut fertur, graphiis perforatus animam exhalavit. Jacuit aliquandiu in obscura sepultura, in beati Laurentii ecclesia, quae fuerat infandae caedis conscia. Sed ubi divinus favor multis noctibus super eum lucem indulsit igneam, admoniti monachi eum in majorem transtulerunt ecclesiam, & ad finistram altaris ponentes his martyrium eius versibus praedicaverunt.

Clauditur hoc tumulo sanctus Sophista Johannes, Qui ditatus erat iam vivens dogmate miro; Martyrio tandem Christi conscendere regnum, Quo meritis sancti regnant per saecula cuncti.

Anno Domini 860. Methodius Illyricus, vir doctus, inter Sclavos & Vandalos degens vitam, sacras literas in sermonem vulgarem convertit. Ille perutilis ecclesiae Christianae suscepti laboris imitandum sibi proposuit exemplum, sanctissimum & vetustissimum patrem, Wilfilum Gothorum Episcopum; qui anno 370. Gothicas reperiens literas utrumque Testamentum in linguam suam vernaculam traduxit. Persuasit etiam Methodius Illyricus Dalmaticis & Bavaris, ut abolita lingua Latina, vulgari in sacris peragendis uterentur: unde cleri principes, Episcopos, & alios ad iram ita concitabat, ut fuga in Moraviam saluti suae consulere coactus fit; ubi mortuus atque Olmutiae sepultus est. Eodem tempore Bulgarorum Episcopi contentionem habuere satis vehementem cum praefato Nicolao Romano pontifice, per Guntherum & Theologutum Episcopos, de matrimonii negotio; in quo pontificem ipsum tyrannum vocabant: cuius etiam tonitrua & fulmina se pro nihilo ducere affirmabant.

Anno Domini 881. plurima Gallorum monasteria a Danis diruta & solo aequata sunt. Athelredus Archiepiscopus post octodecim annos in hac sede completos morbo & senio confectus obiit: Sepultus in ecclesia Christi Cantuariae iacet.


XIX. Plegmundus.

PLegmundus genere Mercius, literarum sacrarum scientia reliquos fui temporis praestans, Dorobernensis ecclesiae, Athelredo mortuo, Archipraesul electus, Romae a Formoso papa sacratus est; palliumque accepit una cum potestatis metropoliticae plenitudine summa. Primo in insula Cestria, quae ab incolis Plegemundusham dicitur, annos complures heremiticam vitam ducebat; deinde Alfredo regi praeceptor adhibitus est, quem prae caeteris singulari favore rex proseptebatur. Habuerat enim alios sibi familiares, Asserium Menevensem, Grimbaldum, & Johannem Scotum presbyteros; quorum labore & industria Psalterium Davidicum in sermonem Anglicanum transtulit; huius priore parte vix absoluta expiravit: cuius filium Edwardum Plegmundus Archiepiscopus more majorum corona regia apud Kingstone insignivit. Postea septem uno die Episcopos in ecclesia Cantuariensi consecravit; quorum suo loco mentionem faciemus.

Anno Christi 889. Plegmundus, omnesque Angliae Episcopi, atque viri religiosi ex praecepto regis Alfredi fidelium eleemofynas collegerunt: collectasque Romam atque Hierosolymam cum magna thesauri sui parte ipsemet rex per Athclmum Episcopum Wintoniensem transmisit. Officium enim officio juvatur; & manus manum fricat, Epicharmi comici testimonio. Prius enim ad instantiam & deprecationem regis Alfredi Marianus papa scholam commorantium Saxonum Romae omnis tributi immunitate donaverat, & plurima dona praedicto regi transmiserat: Inter quae mirandae antiquitatis monumentum sanctissimum, magnam scilicet partem illius crucis, in qua Filius Dei pro salute hominum pependit.

Anno Domini 905. Plegmundus Cantuariensis Archiepiscopus, una cum rege magnifico, cognomento Edwardo seniore, concilium magnum Episcoporum, abbatum, fidelium, procerum, & populorum in provincia Gewisorum; i.e. in illa parte Angliae, quae in plaga australi sita est fluminis Thamesis, convocavit. Fuerat autem regio illa iam septem annos prae hostium vi & impetu furioso Episcoporum solicitudine & cura pastorali deitituta: unde salubriter constitutum est in hac synodo, ut pro duobus Episcopis, quorum unus Wintoniae, alter Scireburniae, sedem habuit, quinque crearentur Antistites; ne grex domini pastorum cura orbatus luporum lanienae & voracitati subjiceretur. Quorum Antistitum sedes hoc nomine appellantur; Wintonia, Scireburnia, Wellia, Cridium & Petrocium, quod est juxta Wallenses aquilonares ad flumen Heilmuthe posita villula. Celebrato itaque concilio, & canonica electione facta, constituit Plegmundus Archiepiscopus in sede Wintoniensi Brithestanum: in Wellensi Athelmum, qui post Plegmundum factus est Archiepiscopus Dorobernensis: in Cridiensi Eadulfum: in Scireburnensi Wolstanum: & in Petrociensi Athelstanum. Sed & in aliis provinciis ordinavit duos Episcopos: Australibus Saxonibus, quorum Antistites sedem habuerunt Cicestriae, virum idoneum, Bernegum praefecit: Merciis vero Kenulfum ad civitatem Dorcestriae. Hi omnes uno die Doroberniae ab Archiepiscopo Plegmundo consecrati sunt. Non multo post, facta parochiarum distributione, superfuerunt Episcopo Wintoniensi provinciae, Hamptoniensis, Suthreiensis, & Wilcensis, cum insula Vecta. Praeterea Edwardo rege adhuc vivente Wilcensis pagus suum habuit Episcopum, cuius sedes Ramisburiae fuit: Scireburnensis vero Episcopus habebat Summersetam: Wellensis Dorcestriam & Barkeriam: Cridiensis, provinciam Devoniensem: Petrociensis, Cornubiensem patriam. Quidam referunt septem totos annos destitutam fuisse omnem regionem Gewisorum, i. e. Westsaxonum, Episcopis; quam ob rem anno Domini 904. Formosus Angliam Episcopos misit, quibus potestatem excommunicandi & maledicendi regem Edwardum, & subditos eius dabat; cum antehac benedictionem a sede sancti Petri, quam dederat Gregorius genti Anglorum, receperant. Qua de causa Edwardus rex synodum praedictam nobilium Anglorum congregavit; cui praesidebat Plegmundus Archiepiscopus, interpretans districte verba apostolicae legationis: solutoque concilio idem Archiepiscopus Romam cum honorificis muneribus adiit, & offensum papae animum magna humilitate placavit, decretis regis recitatis; quae Apostolico ita placuerunt, ut & sua authoritate confirmaverit, & haec edicta adnihilantem perpetuo anathemate damnarit. Circa hoc tempus tradunt quidam gravem litem & contentionem de Eucharistia per Fredenardum quendam equitem auratum concitatam fuisse, cui respondebat Paschasius monachus. Tempus effoeminatum hoc fuisse Warnerus in fasciculo temporum pronunciat: Fides, inquit, tum valde deficere coepit, & clerici maleficiis erant dediti, consurgentibus sectis.

Anno Domini 906. cometa apparuit fere per dimidium annum, praesagientibus nonnullis inde multam sanguinis effusionem, magnam hominum caedem, & stragem, quae paulo post in praelio inter Danos & Anglos commisso subsequuta est. In quo utriusque gentis ingens nobilium numerus corruit. Mirabitur fortasse quispiam, quid causae fit, quod toties Danorum irruptionis in Angliam meminerimus; cum a nostro instituto civilia immiscere negotia alienissimum esse debeat. Hic breviter perpendat justum Dei judicium in puniendis Anglorum flagitiis, nunc monasteriorum conflagratione, nunc urbium depopulatione, nunc terrae hiatu, nunc aliis supplicii generibus; eo quod omnem religionem penitus contempferant, metum Dei exuerant, ad scelera & libidines nimium proclives essent. Nam, praeterquam quod in populo omne vitiorum genus late serpebat, etiam bonarum artium oblivio ita undique pervaserat, ut ne in pontificibus quidem caeterisque principibus quicquam elucesceret, quod ad vitam bene instituendam promoveret: recta exoleverant instituta, templorum vastatio neminem affecit, pietatis exempla sordebant, liberalium artium amor conciderat, stupor & amentia quaedam, oblivioque morum animos hominum penitus pervaserat: Papalis dignitas, impiorum pontificum culpa, eo dementiae processerat, ut iam ludibrio efset sordidissimo cuique: nec mirum: cum tam dira pietatis oblivio eorum mentes irrepserit, tam foeda scelerum libido impune omnia loca occuparit, capite ipso aegro, & turpissimae infamiae nota conspurcato, ut neque personae quam sustinebant, nec loci quem occupabant, rationem ullam haberent. Si ergo lumen, O ecclesia, quod in te est, tenebrae fuerint, ipsae tenebrae quantae? Vere igitur affirmare licet, si quid in illis moderati aut decori fuit, id non tam sua sponte, quam regum, imperatorum, & in quorum tutela essent, metu & reverentia praestitisse. In hac tam misera rerum omnium facie Plegmundus moritur, & in ecclesia Christi Cantuariae cum caeteris sepulturam obtinuit.


XX. Athelmus.

PLegmundo successit Athelmus; qui primo fuit abbas Glacenburiensis, deinde ad Episcopatum Wellensem translatus, post Cantuariensis Archiepiscopus factus. De huius gestis nihil tradunt historiae; ideo neque nos comminisci quicquam audemus. Ille post aliquot annorum quietam in sede possessionem in morbum incidit, & post varios corporis cruciatus animam exhalavit, & in ecclesia Christi Cantuariae sepultus est. Per id tempus in occidentalium Saxonum finibus natus est Dunstanus; cuius avunculus Athelmus noster fuit. Roffensis historia portentum quoddam refert, non dicam belluae multorum capitum figmentum; advectum scilicet in Angliam fuisse, anno Domini 923. & sexto Idus Novembris, sanguinem Domini, qui fluxit de lignea vel lapidea statua Christi, cum secundo in imagine sua a Judaeis pateretur. Ex huiusce modi infinitis anilibus fabulis omnis pontificiorum doctrina constat, quae plane antichristianum id esse regnum, & praestigiis Satanae fulciri arguunt: sublato hoc illorum fundamento caetera sponte ruunt. Hisce etiam deliriis plurimorum Archiepiscoporum vitas sequentium refertas fabulosi monachi reliquerunt. Hic Athelmus primus iecit fundamenta monasterii Malmsburiensis. Rex etiam Athelstanus regio diademate per eum insignitus tres aedes monetis excudendis destinatas Cantuariae aedificavit; quarum unam regi, Archiepiscopo alteram, tertiam vero abbati sancti Augustini, in usus exhibuit. Tres similiter Rofecestriae, duas regi, Episcopo unam; praeter has etiam, Londini octo, Wintoniae sex, Lewis duas, Hastingae duas, Cicestriae unam, Hamptoniae duas, Warhamae duas, Excestriae duas, Shaftsbury duas; & in quolibet praeterea oppido unam.


XXI. Wlfelmus.

WLfelmus, Wellensis etiam primo Episcopus, post Athelmum Archiepiscopus Cantuariensis consecratur. De eo parum aut nihil historici meminerunt. Reliquiarum vero mentio fit hoc tempore delatarum per Adulfum filium Baldwini comitis Flandriae; qui legatione huc in Angliam fungebatur, ut quartam regis Athelstani filiam Hugoni Gallorum regi in uxorem postularet. Peracta legatione varia eaque grandia munera proferebat: Constantini Magni ensem, cui literis aureis antiqui possessoris nomen insculptum fuit. In capulo ferreus infigebatur clavus, quem alterum ex quatuor, quo Christi corpus cruci affixum fuit, constanter affirmabat. Adhaec lanceam Caroli Magni obtulit, quam si quando invictissimus imperator contra Saracenos exercitum du cens in hostem vibraret, victoriae laudem semper deportabat: Atque hanc eam esse, quam Dominico lateri centurio impungebat, a pluribus inculcatum fuisse retulit. Necnon & Mauritii beatissimi martyris vexil lum, cuius virtus variorum in bello prospere gestorum causa fuit. Insuper & sanctae crucis partem crystallo inclusam; adhaec & spineae Coronae portionem: quae omnia pluribus verbis collaudata regi Athelstano tradebat. Quibus vero laudibus foetida monachorum rabies haec deliria prosequatur, omnem fidei narrationem plane superat. Unum autem illud silentio praeterire non possumus, quod Wilhelmus Malmsburiensis ad posteritatis memoriam, tanquam unicam coenobii sui tutelam, graviter inculcat: Nam cum Athelstanus rex praedictas crucis & coronae partes coenobio Malmsburiensi dono dedisset; his solis sese ab omni hostium furore & impetu immunes & maxime tutos somniabat. Proh Deum atque hominum fidem; quid est Christum blasphemo & virulento ore proscindere, si hoc non lit? Videat ergo lector, quam caeca nox mentibus mortalium incubuit; cum hosce fucos posthabita veritate tam gnaviter amplecterentur.


XXII. Odo Severus.

ODo, cognomento Severus, in orientali Anglorum regione, ex nobili Dacorum prosapia, ethnicorum tamen, natus est. Hi male affecti erga illum, quod juvenilem agens aetatem christianorum conventus frequentaret, gravissimis malis afflictum jure etiam haereditario indigne spoliabant. Ille relicta patria ad ducem quendam christianum, Ethelelmum nomine, in aula regis Edwardi senioris commorantem se contulit. Dux, perspecta juvenis indole, praeceptoribus Graecae & Latinae linguae peritissimis instituendum tradidit. Quorum cura & labore ad tam eximiam linguarum cognitionem brevi pervasit, ut animi sensum oratione soluta, aut quovis carminum genere, fine mora proferre, & confestim quidvis dictare posset. Non multo post suscepto baptismo, subdiaconatum etiam consilio domini sui accepit; in quo ftrenue ac diligenter aliquot annos Evangelium praedicans, tandem sacerdotii munus obivit. Tradunt quidam Odonem sub Edwardo rege militari munere prius perfunctum, quam sacris ordinibus initiaretur: atque id sane verum esse conjectura facile assequi possumus. Nam post susceptum Episcopatus gradum, tribus vicibus illum militare auxilium regibus praestitiste legimus. Sacratus enim cum esset Scireburnensis, vel Sarisburiensis Episcopus, Athelstani regis munificentia, qui eum singulari favore complexus est, accidit regem contra Anlafum instructo exercitu expeditionem suscepisse; cuius lateri adhibitus est. Junctis utrinque copiis Athelstanus rex Odonis auxilio hostes facillime prostravit, regales septem duces, quos adversarii in subsidium sui conduxerant, interfecit, & Anlafum fugam ad naves capessere coegit. Rex potita victoria laetus in patriam revertitur, & brevi post moritur; cui Edmundus frater in regno successit: is fratris fortitudinem aemulans Odonem pari amore sibi conciliavit. Inter haec moritur Wlfelmus Cantuariensis. Rex vero Odonis memor illum ad Archiepiscopatum Cantuariensem eligit, & detrectantem impellit. Odo aegre praebens assensum ait, Noverit Britannia tota me nullo unquam modo consensurum, ut in clericali habitu constitutus ecclesiae Cantuariensi praesideam, quam nullus antea, qui monachus non fuerat, quantum ipse conjicere potest, rexisse cognoscitur. Quod tamen a veritate longe alienum est. Nam quosdam presbyteros fuisse supra retulimus, ideoque hic repetere non erit instituto nostro commodissimum. Quid vero est, quod insana monachorum rabies comminisci non audeat, unde aliquod monachatus sui patrocinium in conjugatos sacerdotes arripiant? Quem ordinem ob illorum conjugium sanctum omnibus sprctum & ludibrio habitum Odo conspiciens, pravo monachorum consilio inductus ad Floriacense coenobium, quod est prope Aureliam Galliae civitatem, se contulit; in quo monachalem habitum suscepit. Tradunt alii Odonem mare non transiisse, sed missis a rege legatis ad Floriacense monasterium, abbatem loci cum nonnullis fratribus laeto cursu in Angliam transvectos Odoni religionis habitum tradidisse. Utcunque fuerit, non multum laboramus. Odone archiepiscopalem dignitatem administrante, pallium illi ab Agapeto secundo, Romano pontifice defertur. Fuit illi cum Athelstano rege firma familiaritas; quo malitiose in domo sua interfecto, Eadredus frater eius ab Odone corona regia est insignitus; cum quo non minor amicitia intercessit.

Anno Domini 940. Anlafus genere Norvegensis, qui regnante Athelstano Northanhumbrorum finibus expulsus fuerat, maxima classe ad littora appulsus Eboracum se contulit: deinde australes Angliae partes invadens, facto tumultu subito regnum Angliae sibi subjugare summis viribus contendebat. Quorum fama cum ad regem Edmundum pervenisset; expedito cursu Legecestriam properat, instructo milite armatus Odonem etiam Cantuariensem & Wirtanum Eboracensem comitatui suo adhibuit; ubi conjunctis copiis ancipiti praelio diu ab utrisque dimica tum est. His ita cedentibus, Archiepiscopi grave utriusque partis discrimen animadvertentes, praecipue vero regni subversionem metuentes, hac conditione inter eos pacem compofuerunt; ut Anlafus totam Angliae insulam ad borealem plagam viae regiae, quae Watlingaftrete dicitur, suae ditioni subjectam teneret: Edmundus vero australis eiusdem callis parte contentus pacifice frueretur: quique superviveret regni totius regimen obtineret. Mirabitur fortasse quispiam, quid causae fuit, cur Odo Archiepiscopus tanti fecerit praefatos reges Edwardum, Athelstanum, Edmundum, Eadredum, & sele cum illis tam intima familiaritate & consuetudine conjunxerit. Res quidem satis aperta est. Munificentissimi enim in monasteria erant; quidam etiam summi monachorum patroni; atque ideo illorum gesta, etsi indignissima, summis laudibus ad sidera usque tollebant. Edwardus enim rex in novum monasterium Wintoniae, quod pater eius Alfredus construxerat, munificentissimus fuit; quippe portionem terrae satis amplam ab Episcopo & canonicis mercatus est, in qua officinas erigeret, auri marca pro unoquoque pede soluta. Stupenda, inquit Wilhelmus monachus, profecto regis abstinentia fuit, ut tanta se pateretur emungi pecunia, nolens scilicet de rapina pauperum offerre Deo sacrificium. Nec minor fuit regis Athelstani liberalitas. llle enim duo coenobia Middletonense & Micelnense a fundamentis extruxit; quibus praedia & possessiones satis amplas donavit. Quot praeterea nova monasteria rex Athelstanus erexerit, Wilhelmus Malmsburiensis se dissimulaturum ait: Illud autem silentio non transiliturum; quod vix aliquid in tota Anglia vetustum fuerit, quod non vel aedificiis, vel ornamentis, vel libris, vel praediis ditaverit: atque ita dedita opera, antiqua recentibus insigniora reddidit; Malmesburiaeque coenobio multa largitus est praedia, chartisque confirmavit. Post hunc Edmundus frater regnum administrabat, qui liberalitate caeteris inferior nullo modo fuit. Glasconiensem enim ecclesiam magnis praediis & honoribus cumulavit, & singulare privilegium concessit. Edmundo defuncto Eadredus corona regia ab Odone redimitus, & rempublicam administrans, Dunstanum, ut in vita eius plenius patebit, tam singulari amore prosequutus est, ut omnes regni thesauros illius custodiae commendarit; cuius gratia nomen aeternis laudibus affecerunt; atque ita regum munificentiam pari officio monachi compensabant, illorum gesta, plane supra merita, persaepius celebrando. Post Edmundum regnavit Edwinus adolescens ille modico amore monachos & eorum praecipuos alumnos complexus est. Huic Odo Archiepiscopus par pari referre cupiens, eodem anno, quo mortem obiit, regis & reginae divortium procuravit; vel quod, ut ambigue quidam referunt, consanguinitate ei conjuncta fuisset, vel quia illam praeter uxorem suam, ut adulteram, adamavit. Tradunt alii Odonem Archiepiscopum tanto furore percitum fuisse in regis concubinas, quarum plures habebat, ut ecclesiae limitibus illis interdixerit. Nec multo post alteram earum, quam rex prae caeteris unice dilexit, armato milite, a curia regis violenter abduxerit; eamque in facie candenti ferro notatam, in Hiberniam perpetuo exilio damnavit. Illa vero, cicatrice obducta, in Angliam rediens ab Odone iterum capta & subnervata est. Rex id aegre ferens, diu dissimulatum odium tandem in omnes Britanniae monachos exerebat: quippe satellitibus missis, quotquot monasticam vitam profitebantur, omnibus facultatibus spoliavit, & majoribus postea calamitatibus affecit; ipsumque Dunstanum monachorum principem in Flandria exulare coegit. Hac tempestate acerba lis & contentio gravis Odoni fuit cum clero Cantuariensi de pane Eucharistico: Alii post consecrationem, priorem in eo manere substantiam; & panem tantum figuram esse corporis Christi, ac vinum sanguinis affirmabant. Quos Odo non solidis Scripturarum argumentis, sed quibusdam praestigiis atque hoc mendaci Satanae miraculo diluere contendebat. Celebrante quodam die ante populum missarum solennia, cum gemitu & lacrymis divinum auxilium implorabat, ut insitum pluribus errorem coelesti quodam miraculo depelleret. Ubi ad confractionem ventum esset, confestim inter manus pontificis fragmenta corporis Christi tenentis, sanguis guttatim defluere coepit; compunctis ad id fortasse digitis. Stans itaque pontifex, & prae gaudio lacrymas uberrime fundens, astantes ministros propius accedere jubet. Illi miraculi novitate perterrefacti alta voce clamant: O te inter homines felicissimum; cui hodie Filius Dei semetipsum in carne dignatus est revelare. Exora, praesul sanctissime, ut in pristinam formam sanguis praesens commutetur, ne nos propter infidelitatis errorem divina ultio sequatur. Oravit ergo, & ad aram respiciens, ubi sanguinem dimiserat, consuetam vini speciem reperiebat. Huius rei veritatem lectoris judicio liberam relinquimus. Atque hoc fuit transubstantiationis papisticae initium; quam monachorum foeda turba pro vero miserae plebi obtrusit. Simile quiddam de Marco commentum legimus; cui in ipso communionis articulo corpus Christi ab Angelo ministratum est. Nec illud est praetereundum, quod de Pyamone presbytero refertur; cui aliquando sacrum Christi corpus offerenti ante altare Angelus apparuit, absentium fratrum nomina delens, & praesentium literis mandans. Hisce deliriis & somniis tanquam Apollinis oracula vulgo receptis, miseram plebem in miram fraudem, heu nimium diu, illexerunt. Odone sedente synodum unam tempore regis Edmundi congregavit; qua dissoluta epistolam ad Suffraganeos suos misit: Cuius exemplar, quod eruditionis suae indicium aliquod esse possit, hic subjiciemus ex Wilhelmo Malmsburiensi.

Epistola Odonis Archiepiscopi ad Suffraganeos suos.

MIrabili cunctipotentis praesulis polorum clementia opitulante, ego Odo ecclesiae Domini nostri Jesu Christi Archiepiscopus, Dorobernensis civitatis Metropolitanus, Coepiscopis fidei Catholicae compagatoribus spirituali charitatis comitatus vigore, meis confratribus praesentium prosperitatem, aethereique decoris beatitudinem. Si aliquo modo fieri posset, ut totius mundi opes ante nostros, ponerentur obtutus, ita ut imperiali munere nobis universaliter deservirent, libenter illa omnia distribuerem: meque ipsum insuper pro vestrarum animarum salute impenderem. Quippe cum meipsum a vestrae sanctitatis studio cupio & spero corroborari, super eo, in quo Dominus Deus nos operarios constituit. Et post multa, quibus onus pontificatus exponit, subdidit: Ideo humiliter quasi indignus, sed indignus precor & hortor sanctitatem vestram, ne tepide & negligenter in regimine animarum conversemini: ut non in tempore tremendae vindictae conqueratur de vobis Dominus dicens: Pastores non pascebant gregem meum, sed semetipsos. Et iterum: Principes extiterunt & ego ignoravi. Sed potius curemus familiam Domini, super quam nos constituit rectores, ut cibum demus in tempore suo, mensuram tritici, probatam scilicet doctrinam. Et quamvis meritorum qualitate non praefumam consolari & hortari quenquam, quippe qui solus indignus, & innumerabilium culparum reus, gaudeo & indigeo fraternis admonitionibus fideliter corroborari: tamen propter antiquam authoritatem praedecessorum meorum, beatae scilicet memoriae Augustini, & aliorum sanctorum, quorum studiis regula christianitatis ab hac archiepiscopali sede cunctis finibus Anglorum innotuit: idcirco istos divinos apices ad utilitatem omnium vestrum citare decrevi; quatenus rex augustissimus, egregio nomine Edmundus, cum omni populo suo imitari gaudeat, quod in nobis, & ex vobis audiat: omnesque gentes, quae undique regali imperio ipsius subjectae sint, titulos liquidae nostrae conversationis ovanter septi ament & delectent. Caetera epistolae desunt. Creavit hic Oswaldum nepotem suum Episcopum Wigorniensem; quem postea ad Eboracensem transtulit.

Anno Domini 952. Eadredus rex Eboracensem Archiepiscopum W1stanum in Withanbiriche in custodiam tradidit; quia frequentes ad eum accusationes deferebantur, quod cives Theodfordenses plurimos interfici jussit, ut mortem abbatis Adelini injuria illatam vindicaret. Alii in vincula conjectum tradunt, quod Danis rebellantibus fautor & adjutor esset: brevi tamen post reverentiae clericalis respectu libertate donatur: qui furore & ira ob illatam contumeliam percitus protinus exspiravit. Odo vero, ubi Cantuariensem dignitatem plurimis annis recte administrasset, tandem senio confectus, animam exhalavit; sepultus in ecclesia Christi Cantuariensi sub Edwino Anglorum rege iacet. Quo mortuo Elfsinus Wintoniensis Episcopus pretio apud regem Eadgarum obtinebat Cantuariensis ecclesiae dignitatem. Ingressus Cantium ad Odonis tumulum accedebat, quem pedibus conculcatum, gravibus etiam convitiis proscindebat. Sequenti nocte Odonis effigies illi in somniis visa est, exitium & perniciem minitans. Ille haec pro nihilo ducens, Romam ad pallium recipiendum celeri cursu contendebat. In itinere per Alpes tanto algore oppressus fuit, ut nihil aliud remedii ad frigoris injuriam propulsandam comminisci potuit, quam ut exenteratorum equorum adhuc spirantium extis pedes immergeret, quibus Sancti sepulchrum conculcasset: atque ita misere vitam finivit. Post hunc Brithelmus, Wellensis Episcopus, ad Archiepiscopatum Cantuariensem electus est: Is, quia rebelles correctionis verbere omnino non cohiberet, a rege Eadgaro ad relictam dignitatem redire jussus est. Cuius loco beatus Dunstanus omnium judicio comprobatus succedebat.


XXIII. Dunstanus.

IAmque ecclesiae christianae acies tot caccabatur erroribus, ut verbi divini lux a paucissimis cerneretur. In hac crassa & concreta caligine, quae densior multis annis ante crevisser indies, Dunstanus natus est. Huius in illo atro saeculo aetas atque gesta prodigiosa, portentisque, quae illa caecitas miracula vera putabat, plena fuerunt. Itaque quis ac qualis fuerit, ab ipsis incunabulis, uberibusque ac utero maternis, retexatur. Cuius historia, quoniam a monasticis illius saeculi scriptoribus haurienda nobis est, dabit nobis prudens lector veniam, si adumbratis fictisque a se Dunstani laudibus praetermissis, eorum tamen verba & narrationes, quae vitae suae veritatem ostendunt, sequamur. Natus est anno primo regis Athelstani, in ea Angliae plaga, quae ad occidentem posita, tunc Westsaxonia dieta fuit. Parentibus ortus utrisque nobilibus, Herstano patre, matreque Kynedrida, a cuius utero non fine portento foetus exiit. Sed ab infantia pene literis institutus, cum aetate esset provectior, lingua ad eloquendum composita & formata, a parentibus ad Glasconiensem ecclesiam deductus est. Ibi ingenuas & liberales artes didicit. Nondum enim coetus monasticus illam ecclesiam occupavit, abbatisque nomen penitus erat incognitum; sed artium professores regiis alebantur ftipendiis. Si quis autem ab hominum consuetudine ad solitariam vitam se vellet abducere, modo solus, modo paucioribus consociatus, patria relicta, capta in aliena regione opportunitate vivendi, vixit peregrinus. Qua occasione Hibernenses quidam nobiles habitandi locum a civili turba multitudineque fejunctum Glasconiae delegerunt. Ibi adolescentes nobiles ingenuis artibus mercede instruxerunt. Inter quos Dunstanus in illa juvenili institutione caeteris instructior, ad eas artes, musicam, & pingendi atque sculpendi scientiam adiecit. Quibus facultatibus non minus quam nobilitate decoratus, a parentibus ad Athelmum Cantuariensem Archiepiscopum avunculum luum oblatus est; a quo benigne susceptus & aliquamdiu retentus, ob indolem, nobilitatem, & doctrinam Athelstano regi, cui consanguinitatis etiam jure devinctus fuit, commendatur. Rex adolescentem summa fovit gratia, eoque magis, quod lyram tam dulciter jucundeque pulsaret.

Quo etiam nomine matronis aulicis foeminisque, quibus sibi perinde ac cum Daemonibus frequens commercium fuit, gratissimus habebatur. Illae lascivum juvenem pellexerunt, ut sacerdotalis stolae exemplum artificiosa pictura sibi proponeret, quam illae artificioso & acuato opere, sericis aureisque filis gemmisque illustrarent. Earum rogatu hoc opus assumpta cithara Dunstanus aggreditur. In quo perficiundo, singunt monachi, Dunstani citharam a pariete pendentem, & a nullo tactam, canora & dulci modulatione melodiam Antiphonae, Gaudent in coelis animae Sanctorum, &c. personuisse. Quo prodigioso eventu perterrita familia exclamavit Dunstanum nimis fapere, eaque, quae non expediunt, scire, & ad regem deferunt, eum daemoniacis technis praestigiisque imbutum pleraque operari. Rex eum illico aula jussit cedere, eumque discedentem quidam infidiose sequuti suppliciis affligunt, vinculifque constrictum in lutofam paludem conjiciunt. Hac contumelia & ignominia affectus venit ad Elphegum avunculum item suum Wintoniensem Episcopum: Qui illum tum libidinosum & lascivum juvenem, ut a mulierositate averteret, multis argumentis hortatus est, ut monachismum ingrederetur. Sed Dunstanus juvenem mulierem potius ducere, cuius quotidie blanditiis foveretur, quam monachali ritu bidentinis indui panniculis maluit. Itaque spreto avunculi sui consilio, ex intestinorum tumore gravissime coepit aegrotare. Hunc ille morbum sibi coelitus inflictum autumavit, quod avunculi sprevisset consilium. Itaque accito Elphego monachalis superstitionis habitum poposcit, & se non castitati, sed coelibatui, vovit. Monachatu suscepto in Glasconiensi beatae Mariae ecclesia, cuius gessit titulum, contiguam & adhaerentem ecclesiae parietibus cellam fuis manibus ac laboribus ftruxit; quae speluncae magis atque sepulchri quam humanae habitationis formam prae se ferebat. Huius longitudo quinque pedum erat, latitudo duorum & semis, altitudo staturam hominis expressit, si quis in defossa terra constiterat. Aliter enim neque satis ad pectus porrigebatur. Ostiolum autem idem fuit quod paries. Haec erat juveni simulanti sanctitatem ex ingenio domus, hic lectus, hoc de mundo spectaculum. Sed de hoc monacho hi versus facti esse videntur:

Daemon languebat, monachus tunc esse volebat: Daemon convaluit, Daemon it ante fuit.

Qui enim avunculi fui consilio concupiscentiae nutrimenta oculis amovere debuisset, in hac fabricata spelunca sub sanctitatis specie quotidiano foeminae congressu fruebatur. Haec Alfgiva dicta fuit, regali orta sanguine, atque locuples: Quae Christum a nullo discere voluit, praeterquam ab hoc novitio. Cuius ex ore, ut ipsa putabat, melle dulcior fluebat oratio. Itaque tam sancti sermonis suavitate capta, nec domum redire, nec loco illi discedere, sed cum Dunstano piissimo juvene manere, vivere, morique statuit. Habitaculum sibi prope eandem ecclesiam fabricavit, cum Dunstano ad conferendum de Christo sermonem allidua fuit, continentiam professa est, pauperibus benigna & larga fuit, plures illius ordinis viros in eo loco statuit, quibus victum indies ministravit. Tandem morbo gravi & mortifero affecta, Dunstani sermone ad extremum anhelitum recreata, testamentum his verbis nuncupata est. Iesum Christum rerum mearum haeredem facio: Te vero eiusdem haereditatis tutorem constituo, ut quicquid ipsum cognoveris velle, tui arbitrii sit effectui mancipare. Ea defuncta pecuniam, supellectilem & res mobiles Dunstanus inter pauperes distribuit. Res vero atque praedia ecclesiasticis usibus destinavit. Monachorum hic pater, patronus, fautor, ex illa tam opima haereditate quinque condidit monasteria & locupletavit. Haec, regnante adhuc Athelstano, antequam aetatis suae annum vicesimum attigisset, gessit Dunstanus. Sed mortuo Athelstano Edmundus eius frater imperium gessit; qui hunc tam insignem ficta pietate monachum spelunca sua eduxit, & cum proceribus statuit. Proceres vero nunciata regi de libidinibus eius & praestigiis dispersa fama, eum aula rursus suoque confortio movent. Monachi hunc singunt, triduo postquam discessit, in regis iterum gratiam prodigiose rediisse. Postridie enim rex in venatione, famulatu casu derelicto, cervum per devia fugientem solus insectabatur, eumque in montis excelsi cacumen canibus egit; ex quo tam cervus quam canes praecipites cecidere, grandique lapsu fracti periere. Rex ipse huc ab equo effraeni, quem cohibere non poterat, vectus, simile praecipitium expectans de salute desperavit. Hoc metu & periculo perplexus invocavit Deum, meminitque Dunstani ex aula pridie ejecti; fpopondit se & Deo religiosius serviturum, & Dunstanum in summo honore habiturum, si id discrimen evaferit. Quo facto & emisso voto habenae, quas in cohibendo equo fregerat, redintegrantur, equus quiete restitit, cervus & canes reviviscunt, rexque salvus ad suos redit. illico ad reducendum Dunstanum missi nuncii; cui redeunti occurrit rex, apprehensamque eius dextram osculatus: Agnosco, inquit, virorum sanctissime, quid in te commiserim mali ab improbissimis hominibus stimulatus. Gratias ago clementiae Dei, qui non solum debitum mihi supplicium noluit inferre, sed etiam a praecipitio montis eripiens longioris vitae spatium in tuo nomine concefferit. Sit ergo inter nos deinceps perfecta familiaritas: sit in disponendis in palatio & regno rebus libera semper tibi facultas. Deinde loca, in quibus Dunstanus genitus, natus, enutritus, educatus aut versatus sit, Dunstano ad coenobia extruenda dedit. Dunstanus itaque, fui ordinis monachorum copiosa collecta multitudine, coenobium, quod tunc solum in Anglia fuit, replevit, ipseque eorum dux ac magister Abbatis nomine primus in Anglia appellatus est. Erat tunc temporis quidam Pulfricius Dunstani frater, qui omnia saecularia monasterii negotia, quibus ex instituto non liceret se monachis permiscere, foris tractabat. Hic moritur. Monachi autem omnes ad eius funus celebrandum monasterio exeunt; solus Dunstanus cum adolescente quodam suo discipulo domi remanfit. Cumque in exequiis monachi moram fecissent, exivit cum adolescente Dunstanus inspectum, an monachi cum fratris cadavere appropinquarent. Illi funebres ex more cantus psallentes prope adfuerunt. Interea faxum quoddam volatile ac rotundum per aerem missum, per caput Dunstani ita transiit, ut eius pileum triginta pallibus a capite decuslum projecerat. Qui intrepidus adolescentem discipulum suum juffit illud faxum in terram iam jactum ad se deferre. Quod ita pondere depressum erat suo, ut ab adolescente ne attolli potuit. Deinde peractis exequiis Dunstanus jussit id laxum monasterio illatum, tanquam ad sempiternam miraculi memoriam, reservari.

Perempto autem a latrunculo quodam, nomine Leof, Edmundo rege, Eadredus eius frater imperium suscepit. Hunc omnibus justitiae pietatisque laudibus monachi scriptis ac monumentis suis celebrant; quod Dunstanum proceribus fuis omnique humano generi praetulisset: Quem Dunstanus etiam charissimum suum solita acclamatione semper appellavit. Hic supellectilem suam praecipuam, regalis haereditatis atque juris instrumenta, regni thesauros, & a se acquisitas gazas in Dunstani monasterio locavit & condidit: regnum denique, corpus, animamque adeo suam Dunstano commisit. Omnia iam in Dunstani potestatem venerunt; neque quicquam, non modo in publicis regni negotiis, sed in suis pene privatis rebus gerere inconsulto Dunstano ausus est. Proinde regiam is solus ubique potestatem exercuit: In qua totus laboravit, ut ecclesias, quas aut ipse fundaverat, aut ab aliis conditas Danorum incursio destruxerat, renovaret, praediifque amplis ditaret. Ab hoc conatu Eadredi regis morte Dunstanus repulsus & prohibitus est: Qui cum imminere sibi mortem perspexisset, thesauros in Dunstani custodia positos, ut de his adhuc vivus disponeret, repetit. Itaque Dunstanus ad monasterium, uni reponebatur thesaurus, profectus, cum iam regiis opibus onuftus & sarcinatus reverteretur, vocem e summo aethere demissam sibi nunciantem audivit: Eadredum obdormivisse in Domino. Huic Edwinus Edmundi filius successit: Qui pleraque, quae Dunstanus patris, ac avunculi sui temporibus, totam rempublicam administrans ecclefiis adjecerat, iterum detraxit. Quod Dunstanus graviter ferens coepit regem liberius increpare. Rex vero eius increpationes leviter lusit, & minis eum ab aula deterruit. Itaque iam tertio aula regia Dunstanus abiens ad monasterium suum Glasconiae secessit. Monachi hunc regem, quia Dunstano suo adversus fuit, inconsiderata libertate seu temeritate scribentes, parum verecunda narratione infami notant turpitudine: Regem, eo ipso die, quo sacratus fuit, cum in frequentissimo conventu procerum de regni administratione ageretur, se ab illis cum lusu & saltu leviter subduxisse; & in venustae cuiusdam foeminae, cuius formam deperibat, complexum invasisse, eamque in thalamum ductam vitiasse. Omnes regis immodestia permoti tacite murmurare coeperunt. Dunstanus autem cum Cynesio Episcopo consanguineo suo thalamum ingreditur; regemque impudice lascivientem tam e lecto, quam e thalamo, vi trahit, authoritateque Odonis Cantuariensis Archiepiscopi eiusdem foeminae consuetudini renunciare fecit. Hoc regis factum dum monachi cupidius avent prodere, ipsi se suaque mendacia produnt. Quidam mulierem a rege concupitam Alfgivam, quidam Athelgifam, nuncupant. Quidam regi eo sanguinis gradu cognatam, quo jure pontificio conjugari non poterant: alii eius concubinam, alii alterius conjugem, quem rex occidi jusserat, fuisse scribunt. Quibus inter se dissentientibus & contrariis monachis, vetustissimus, integerrimus & doctissimus inter eos antiquitatis scriptor, etsi monachus non fuerat, Henricus Huntingdonensis, nihil scribit de Edwino gravius; quam quod prospere & laudabiliter rempublicam administrasset, bonaque feliciter gesti imperii initia posuisset; sed anno sui regni quinto immatura morte a patria sublatus fuerit. Ex his monachorum etsi discrepantibus fabulis, constat Dunstanum impudentissime in regis ingressum thalamum, eaque gessisse, quae sacerdotalis aut christianae non lunt verecundiae. Nam caeteras huius narrationis varietates consulto omittimus. Rex Dunstanum proscripsit, nec aula solum sed regno eiecit, monasterii Glasconiensis bona possessionesque diripuit, & in monachos, qui tum in Anglia pauci fuerunt, ea gessit, quae in Odonis vita supra commemorata sunt. Dunstanus in Flandriam profugit, & in Gandavensi, vel Blandinensi coenobio uno anno exulat. Post eius discessum scribunt monachi auditam de cryptis monasteriorum vocem plaudentis Diaboli gracilem & canoram, quasi mulierculae immoderate ridentis & cachinnantis: Cui Dunstanum singunt respondentem, ut de exilio suo non laetetur; quod eo reverso tristior erit, quam nunc exulante gaudere possit. Interea Mercii & Norrenses, ac inter Humbrum & Thamesim mediterranei in regem arma capiunt. A quibus autem hic tumultus motus fuerat, monachi caute omittunt. In hoc tumultu Edgarus regis frater regni partem obtinet. Hi multis utrinque illatis praeliis regni vires labefactarunt; sed Edgarus tandem potior, convocato ad Brandanfordiam regni concilio, fratris Edwini acta & decreta rescindit, ablatas ecclesiis & monasteriis opes restituit, Dunstanumque ab exilio ad pristinum honorem revocat; deinde ad Episcopatum Wigorniensem nolentem, ut aiunt, & volentem promovit; postea ad Londinensem, tandem biennio vix transacto ad Cantuariensem Archipraesulatum. Hos omnes Episcopatus invitum & importunissimo regis rogatu victum Dunstanum suscepisse monachi scribunt: sed Dunstanum laudandi potius quam veritatis declarandae studio provecti vanitatem saepe adhibent orationis. Alibi enim scribunt; cum Eadredus Cridiensem ei Episcopatum obtulisset, isque, quanquam acerrime petente & instante tam rege, quam regina eius matre, repudiasset; proxima nocte adfuisse sibi in somnis Petrum, Paulum, sanctumque Andream strietos gladios manibus tenentes. In Petri gladio haec fententia literis aureis insculpta fuit. In principio erat verbum. In Pauli & Andreae gladiis nomina tantum sua. Hos illi gladios offerebant. Andreas, qui patronus & vitae suae Deus assidue ab eo cultus fuit, hilari eum vultu intuens: Tollite, inquit, jugum meum super vos, &c. Petrus autem jussit eum laevam extendere, quam his verbis molliter ferit. Sit haec plaga poena tibi abjecti, & signum ulterius non abjiciendi pontificatus. Dunstanus regi postridie hoc visum Rex conjector somnii: Increpavit te, inquit, Petrus, quod jugum Domini contempferis. Tres Apostolorum gladii praenunciant te in ecclesiis illorum nominibus dicatis pontificiale jus habiturum, in Wigorniensi scilicet atque Londinensi. Sed quod in Petri gladio seriptum fuit. In principio erat verbum. Verbum autem est unigenitus Dei Filius, indicat te Cantuariensi ecclesiae, quae Christi nomini dicatur, quondam praeficiendum. Hoc fabulosum cum interpretatione regia somnium, ex sua ipsa ipsius hypocrisi natum & monachorum superstitione divulgatum, inanis hominis ambitionem, gloriaeque & honorum cupiditatem ostendit: Nam ex omnium scriptis constat Elffinum hominein a Dunstano ac Odone totoque monachorum ordine, & illo adulterino coelibatu alienum, Dunstanum tam in Wintoniensi, quam Cantuariensi praesulatu antevertisse. Hunc monachi, quibus in amore atque odio nihil inanius, futilius, aut mendacius, contumeliis atque probris exagitant: Sedes Episcopales largitione invasisse atque tenuisse scribunt; quodque Romam pro pallio tendens, in Alpibus frigore nivis atque gelu correptus moritur: id illi mendaci oratione amplificant, & mirabili divino supplicio ascribunt.

Sed Dunstanus, qui unum oblatum Episcopatum respuit, idem postea duos; Wigorniensem atque Londinensem, conscientia salva minimeque turbata, simul tenere poterat. Cuius exemplo postea Leofwinus tempore regis Edgari Lindisfarorum, qui nunc dicitur Lincolne, & Leogecestrensium duos Episcopatus copulavit: & Oswaldus, de quo crebra futura deinceps est mentio, Eboracensi Archiepiscopatui, & Wigorniensi praesulatui, eodem Dunstano adjutore, una praesidebat. Quem etiam septutus Adulfus utramque ecclesiam possidebat. Quibus hoc indulgent & ignoscunt, omnium iniquissimi censores, monachi, quia ex eorum grege ordineque fuerant: at Wlstanum eandem ob causam, qui habitu discrepabat, reprehendunt: Dunstani quaecunque dicta, facta, gesta, miracula singunt. Cum in Wigorniensem Episcopatum Cantuariam consecrandus venisset, Odo Archiepiscopus in toto consecrationis ritu Archiepiscopali cum honore tractavit: ob quod ab astantibus clericis reprehensus; Scio, inquit, Filii, quid in me operatur Deus; non possum non illud facere, quod faciendum Spiritus Dei dignatus est praecipere. Me vivente Wigorniensis ecclesia hunc habet pastorem, me autem mortuo & Cantiorum erit Archiepiscopus, & adversus mundi principem fortissimus praeliator. Cum vero Odone mortuo Cantuariam postulatus venisset, primo adventus sui die cum altari assisteret, populoque ex veteri more panem distribueret, domus nube repente contecta est, & columba e coelo delapsa, dum missale sacrificium faceret, illi insedit. Peracto autem sacrificio columba ad Odonis volans tumbam ibi quieverat; quae in pyramidis modum ex australi altaris latere constructa fuit. Ab illo die Dunstanus Odonem semper coluit & reveritus est, eoque transiens flexis genibus & capite nudato consuevit dicere: Requiescat Ode, Se gode, id est, Odo bonus. Haec & huiusmodi daemoniaca spectra pro veris divinisque miraculis in Dunstano laudanda commemorant monachi; quod eorum acerrimus dux & propugnator contra pios verbi ministros licite conjugatos fuerat. Nam adepto Cantuariensi Archiepiscopatu omni opera & contentione in propagando per totum regnum monachismo, & abrogando ministrorum conjugio, laborabat. Ad hanc summa ci adjumenta & praesidia tam a Johanne papa & Edgaro rege, quam ab Oswaldo & Ethelwaldo Episcopis, atque monachis, undique comparata sunt. Qui omnes quales fuerint, non alienum crit paucis indicare. Johannes, papa eius nominis decimus tertius, totam vitam in vario concubinatu peregit; tandemque cum se strenui cuiusdam viri uxore ex urbe ambulans oblectaret, ab eodem pugione perculsus multisque confossus vulneribus octo post diebus interiit.

Edgarum ipsum regem monachi tradunt homicidam, tyrannum, & mulierosum fuisse: Cuius libido in illam arctissimam monialium castitatem irrepsit. Id Wlfhildae monachae adumbrata indicat sanctimonia: cuius libidine fervens diu rex tandem septennali poenitentia resipiscit. Oswaldus Odonis Archiepiscopi avunculi sui consilio peregre Floriacum in Guasconia studii causa profectus, illas vaticinandi & recondita proferendi artes, quas Manticas appellant, vesanas fane & praestigiosas, interque eas Necromanticam omnium teterrimam, apprime didicit. Ex hac prodigiosa schola auditores multos in Angliam evocavit; quos, induto monachismo, abbatiis multisque affecit honoribus. Hinc eodem tempore prodiit nequissimus impostor Gilbertus; qui papatum postea gerens, Sylvester secundus dictus est. Hic, ut ars sua valeret fortior, daemonibus se addixit atque consecravit. Quod a suae sectae scriptoribus proditum est. Eodemque tempore in eadem schola vixit monachus Constantinus: Grammatica professione clarus, sed Necromantica infamis; inter cuius transmarinos amicos & familiares in Anglia fuit Oswaldus quidam huic nostro cognatus. Porro Ethelwaldus in Glasconiensi coenobio educatus monachismum suscepit sub ipso Dunstano. Cuius juvenilis aetas primo palam, deinde clam in libidinibus acta, senilis ambitiosissima fuit, & in his daemoniacis stupendis horrendisque praestigiis defiit. Hic, ut sanctas & in paradiso a Deo omnium conditore institutas nuptias deleret, dum paradisum sanctitate superare contendit, Anglicanam ecclesiam impuro coelibatu, & fpurco monachatu atque clero polluit. Ad Johannem papam pro pallio profectus petiit authoritate papali ejiciendi e coenobiis conjugatos clericos, & monachos inducendi, sibi concedi potestatem. Hoc moechus papa, qui legitimo thoro astringi noluit, indulsit facile. Deinde in Angliam reversus cum rege Edgaro concubitu pariter vago delectato, de suo regio consensu tam infelici negotio adhibendo agit. Is eadem mente & facilitate, qua papa tam impurus, assensus est. Quicquid enim Dunstanus voluit, quasi a Deo profectum fuisset oraculum, id rex statuit atque vetuit. Nihil iam his nefandis suscipiendis conatibus defuit, quam ut Oswaldus & Ethelwaldus ad pontificales veherentur dignitates. Quod Dunstanus facile impetravit. Erant tunc temporis plures & digniores Episcopi consanguinitate tum copulati. Odo enim Cantuariensis & Orkitellus Eboracensis Archiepiscopi sanguine propinqui fuerunt. His duobus Oswaldus consanguineus. Dunstani ex altera parte cognatio fuit cum Athelmo Cantuariensi Archiepiscopo, Elphego Calvo Wintoniensi, & Elphego juniore abbate; qui postea etiam Wintoniensis Episcopus fuit; tum Wiflino Scireburnensi Episcopo, qui prius abbas Westmonasteriensis fuerat. His cognationibus juncti se invicem potiundis Episcopatibus, tanquam propriis haereditatibus, juverunt. De quo adhuc extant ab illis saeculi atque fectae scriptoribus variae querelae. Itaque regem acriter hortatur Dunstanus, ut Oswaldus praedecessoris sui Odonis fratruelis, & Ethelwaldus Abindoniae abbas, Episcopi crearentur.

Oswaldum illico consecravit Dunstanus Wigorniensem Episcopum, anno Domini 960. annoque sequenti, mortuo Brithelmo, Ethelwaldum Wintoniensem Episcopum. His gestis, de ejiciendis e coenobiis & celebrioribus ecclefiis conjugatis clericis actum est. Haec enim huius consilii reique gerendae ratio fuit; ut quaecunque Dunstanus decreverat, ea rex & papa authoritate sua rata facerent: Oswaldus vero & Ethelwaldus a Dunstano decretorum & imperatorum ministri, & mandatarii executores fierent. Primum itaque hi monachales Episcopi delatorum & accusatorum personas gerunt; criminibusque instructi adeunt Dunstanum Primatem suum. Narrant ordinem clericalem, qui integerrimus esse debet, iam ea turpitudine notari, ut laici in vitae conditione clericis potiores haberentur. Crimina hoc tempore in specie contra clericos exposita non fuerunt; sed scriptores incerta & varia multa referunt. Quidam eos elatione, insolentia, ac luxuria depravatos sacrorum celebrationem negligere, uxores repudiare, aliasque illicite ducere, gulae & ebrietatibus vacare, bonaque ecclesiae dissipare, & substitutis vicariis, quibus modica alimenta decernebant, chori laborem subterfugere, scribunt. Quos, cum corrigi nollent, rex praebendis mulctavit, eafque vicariis contulit; qui hac dignitate elati alios suo loco posuerunt vicarios, & prioribus ipsi pejores extiterunt. Quidam, nullo objecto crimine, recusasse tantum monachalem habitum presbyteros affirmant. Alii nihil in eos dicunt acerbius, quam etsi religiosi & dignissimi essent clerici, tamen thesauros, quos congessissent avidius, non ad ecclesiae honorem, sed suis solebant dare uxoribus. Rex ipse Edgarus oratione ad clerum habita inter alia crimina clericis objicit; non fuisse illis coronam patentem, nec tonsuram convenientem. Sed quocunque notabatur sacerdotum vita vitio, hi delatores & calumniatores conjugiis insidiantes petunt a Dunstano consilia correctionis. Is se monachisque dignam proferens sententiam: Aut canonice, inquit, vivendum est, aut ecclesiis exeundum. Horum itaque fuit hanc duram a Dunstano pronunciatam exequi sententiam. Canonicum nihil statuebant, quod cum legitimis nuptiis conjunctum fuit. Itaque conjugati, dum monasticam illam vitam execrarentur, cum liberis & uxoribus nunc primum ex celebrioribus collegiis & ecclesiis sunt exclusi.

Qui, rege adito, Dunstanum injuriarum accusant, se virtutis religionisque sectatores magis quam monachos esse asserunt; petunt, ut is de hac injuria coram rege conveniatur. Rex causam judicibus delegavit; qui cum Wintoniae in monachorum conclavi frequenti confessu de ea re agerent, pluriumque iam suffragiis de presbyteris restituendis decerneretur, prodigiosa vox audita subito est: Non bene sentiunt, qui presbyteris favent. Vel, ut in pariete scribebatur, teste Joanne Capgravo, qui hoc ipse suis oculis vidit: Humano more crux praesens edidit ore. Coelitus affata, quae perspicis hic subarata. Abfit hoc ut fiat: absit hoc ut fiat: Judicastis bene, mutaretis non bene. Omnis iam turba sedata discessit, reque pene desperata, ac animis demissis presbyteri cedunt monachis. Nova iam per australem Angliae regionem surgunt monachorum moenia, sumptibus regis, consilio Dunstani, assiduitate vero & indefessis laboribus Oswaldi, sed potissimum Ethelwaldi. Incredibile illius aevi scriptoribus vifum fuit, unius urbis Episcopum tot tantaque condidisse monasteria, quae ne regiis quidem facultatibus erigi posse quis putarit. Huic indicio sunt Eliente, Burgense, & Thorneiense, coenobia: quorum Ethelwaldus prima iecit fundamenta, eaque perfecit. Nec dubium esse potest, quin his aliisque condendis sumptus regii ministrabantur; quorum tamen eo mortuo multa diruta, extenuata vero & diminuta certe sunt singula. Hac Dunstani, Oswaldi, & Ethelwaldi vehementia & atrocitate incitati Beornellus Scotorum Episcopus, & Seclo vir doctus: ille his coeptis restitit in sua dioecesi: hic acerrimis verborum ac sententiarum aculeis carmine scriptis monachorum turbam lacessivit tam argute & facete; ut legenti singulis pene versibus non minorem fidem de illius ordinis sordibus & improbitate faciat, quam ad eorum ludibrium & contemptum risum moveat. Sed illi nullis maledictis aut opprobriis ab incoepto desistunt. Ethelwaldus itaque primus hoc regis & Dunstani decretum executioni mandavit: annoque Domini 963. jussu regis Edgari presbyteros conjugatos cum liberis & uxoribus veteri monasterio Wintoniensi exclusit; eorumque loco monachos recepit anno Domini 967. novumque monachorum coenobium cum Middletonensi coenobio prope civitatem Wentanam, quae Hida dicebatur, eodem anno condidit. Quo etiam anno rex Edgarus in monasterio Ramesiae, quod avus suus Edwardus major construxerat, monachas collocavit; quibus Merwinam abbatissam praefecit. Tum biennio post Dunstano, Oswaldo, & Ethelwaldo praecepit, ut e majoribus per Merciami coenobiis, amotis conjugatis, monachos collocarent: Huiusmodi usus oratione.

Oratio Edgari.

QUoniam magnificavit misericordiam suam Dominus, facere nobiscum dignum est, O Patres reverendissimi, ut innumeris illius beneficiis, dignis respondeamus operibus. Neque enim in gladio nostro possidemus terram, & brachium nostrum non servavit nos: sed dextra eius, & brachium sanctum eius; quoniam complacuit illi in nobis. Justum proinde est, ut qui omnia subiecit sub pedibus nostris, subjiciamus illi & nos & animas nostras: & ut hi, quos nobis subdidit, eius subdantur legibus, non segniter elaboremus. Et mea quidem interest laicos cum aequitatis jure tractare, inter virum & proximum suum justum judicium facere, punire sacrilegos, rebelles comprimere, eripere inopem de manu fortiorum eius, egenum & pauperem a diripientibus eum. Sed & meae solicitudinis est ecclesiarum ministris, gregibus monachorum, choris virginum & necessaria eorum procurare, ac saluti & quieti vel paci consulere. De quorum omnium moribus ad nos spectat examen: si vixerint continenter, si honeste se habeant, ad eos qui foris sunt: si divinis officiis soliciti, si ad docendum populum assidui, si vietu sobrii, si habitu moderati, si in judiciis sint discreti. Pace vestra loquor, reverendi Patres, si ista solerti scrutinio curassetis, non tam horrenda & abominanda ad aures nostras de clericis pervenissent. Taceo, quod non est illis corona patens, nec tonsura conveniens. At in veste lascivia, insolentia in gestu, in verbis turpitudo, interioris hominis produnt insaniam. Praeterea in divinis officiis quanta sit negligentia, cum sacris vigiliis vix interesse dignentur, cum ad sacra millarum solennia, ad ludendum, subridendum magis quam ad pfallendum congregari videantur. Dicam quod boni lugent, mali rident: dicam dolens, si tamen dici potest, quo modo diffluant in commessationibus, in ebrietatibus, in cubilibus & impudicitiis: ut iam domus clericorum putentur prostibula meretricum, conciliabulum histrionum. Ibi aleae, ibi saltus & cantus, ibi usque ad medium noctis spatium protractae in clamore & horrore vigiliae. Sic patrimonia regum, eleemofynae pauperum, imo, quod magis est, illius pretiosi sanguinis pretium profligatur. Ad hoc ergo exhauserunt Patres nostri thesauros suos? Ad hoc fiscus regius, detractis redditibus multis, elargitus est? ad hoc ecclesiis Christi agros & possessiones regalis munificentia contulit, ut deliciis clericorum meretrices ornentur, luxuriosae convivae praeparentur, canes ac aves & talia ludicra comparentur? Hoc milites clamant, plebs submurmurat, mimi cantasit & faltant: Et vos negligitis, vos parcitis, yos dissimulatis. Ubi gladius Levi, & zelus Simeonis; qui ut seorto abutentes filia Jacob Sychemitas, eorum habentes figuram, qui Christi ecclesiam pollutis actibus foedant, etiam circumcisos succiderunt? Ubi spiritus Moysis, qui caput sovituli adorantibus etiam domesticis sui sanguinis non pepercit?

Ubi pugio Phinees sacerdotis; qui fornicantem cum Madianita confodiens sancta hac aemulatione Deum placavit iratum? Ubi spiritus Petri; cuius virtute perimitur avaritia, haeresis Simoniaca condemnatur? AEmulamini, o sacerdotes, aemulamini vias Domini, & justitias Dei nostri. Tempus insurgendi contra eos, qui dissipaverunt legem Dei. Ego Constantini, Vos Petri, gladium habetis in manibus. Jungamus dextras, gladium gladio copulemus: ut ejiciantur extra castra leprosi, ut purgetur sanctuarium Domini, & ministrent in templo filii Levi: qui dixit patri & matri, Nescio vos; & fratribus fuis, Ignoro vos. Agite quaeso solicite; ne poeniteat nos fecisse quod fecimus, dedisse quod dedimus: si viderimus illud, non in Dei obsequium, sed in pessimorum luxuriam, impunita libertate consumi. Moveant vos sanctorum reliquiae, in quibus insultant: veneranda altaria, ante quae insaniunt. Moveat vos antecessorum nostrorum mira devotio, quorum eleemofynis vesania clericalis abutitur. Proavus meus Ethelwlphus, ut scitis, omnem terram suam ecclesiis & monasteriis decimavit. Sanctae memoriae atavus meus Aluredus, ut ecclesiam ditaret, non thesauris suis, non patrimonio, non sumptibus, non redditibus parcendum putavit. Avus meus Edwardus senior quanta contulerit ecclesiis, paternitatem vestram non latet. Pater meus & frater quibus donariis Christi altaria cumulaverint, meminisse vos decet. O Pater Patrum Dunstane, contemplare quaefo patris mei oculos ab illa lucida coeli plaga in te radiantes. Audi querulas eius voces cum quadam pietate in tuis auribus resonantes: Tu mihi pater Dunstane: Tu mihi de construendis monasteriis, de ecclesiis aedificandis consilium salubre dedisti: Tu mihi adjutor in omnibus & cooperator extitisti: Te quasi pastorem, patrem, & Episcopum animae meae, morumque meorum custodem elegi. Quando tibi non parui: quos unquam thesauros tuis consiliis praetuli? Quas possessiones te praecipiente non sprevi? Si quid pauperibus erogandum existimabas, praesto fui: Si quid conferendum ecclesiis judicabas, non distuli: Si quid monachis, clericisve deesse querebaris, supplevi. AEternam dicebas eleemofynam esse, nec aliam fructuofiorem, quam quae monasteriis ecclesiisve confertur; qua Dei servi sustententur, & quod superest, pauperibus erogetur. O pretiosam eleemofynam, & dignum animae pretium. O peccatis nostris salubre remedium: quod a finu Sibyllae in peregrini muris pellicula foetet, quod eius auriculas ornat, quod componit digitulos, quod corpus delicatum in bysso stringit & purpura. Ecce, Pater, eleemofynarum mearum fructus, & tuae permissionis effectus. Quid huic querimoniae respondebis? Scio, scio: Cum videbas furem, non currebas cum eo, nec cum adulteris portionem tuam ponebas. Arguisti, obsecrasti, atque increpasti. Contempta verba sunt; veniendum est ad verbera, & non deerit tibi potestas regia. Habes hic tecum venerabilem Patrem Ethelwaldum Wintoniensem Episcopum. Habes reverendum Praesulem Wigorniensem Oswaldum. Vobis istud committo negotium; ut & episcopali censura, & regia authoritate, turpiter viventes de ecclesiis ejiciantur, & ordinate viventes introducantur.

Hac oratione Oswaldus animatus, exemplo Ethelwaldi, presbyteros conjugatos, quique monachalem respuebant habitum, ex Wigorniensi ecclesia eiecit. Retinuit autem eos, qui sibi assensere, eisque Winsinum decanum praefecit. Tanta deinde vigilantia & celeritate a tribus his monachorum antesignanis confectum negotium est; ut neque cuiusquam, nec sua ipsorum opinione commodius citiusque geri potuit. Nam ex illa regis oratione, eos solos ordinate vivere judicabant, qui a nuptiis abstinuissent; conjugatos autem, etsi immaculati thori jura servassent, impudice. Itaque deturbatis ex frequentissimis ecclesiis presbyteris, quadraginta & octo coenobia, procurante Dunstano, paucis huius regis annis, monachis completa fuerunt. Sed cum monachorum status tanta istorum arte & industria compositus, firmissimus putabatur; post obitum regis Edgari magnam calamitatem & vastitatem, pene etiam interitum occafumque, sensit. Anno antequam decessit Edgarus, grandis & horribilis terrae motus totam Angliam quatefecit. Is, anno aetatis suae tricesimo tertio, regnique in Mercia Northumbriaque provinciis undevigesimo; in tota vero Anglia decimo sexto, mortale corpus exuit. Eo mortuo ejecti ante presbyteri repetunt dignitates; quibus tam injuste peneque hostiliter spoliati sunt. Hos juvant tam Alfrida regina regis demortui conjunx, quam Alferus Merciorum princeps, & plerique regni proceres, indignum judicantes veteres colonos novae religionis praetextu ab advenis & peregrinis deturbari: Hoc tam atrox & insigne praejudicium clericorum ab aliis regni incolis juste timendum esse, nisi illud mature succidatur. Itaque abbates atque monachos ex Merciorum & occiduae Angliae coenobiis ejiciunt, & presbyteros cum liberis & uxoribus restituunt. His Athelwinus orientalis Angliae dux, & Alfwolfus germanus suus, ac Brithnothus comes acerrime restitere. Qui se non laturos profitentur monachorum expulsiones; quorum scenica & adumbrata divini cultus specie erant allecti: &, ut monachos in ea provincia claustris fuis septos defenderent, arma capiunt. Inter hos motus orta est gravior de rege eligendo dissensio. Nam quidam Edwardum ex Ethelfeda Candida, Ordmeri ducis filia, quam rex non in conjugio, sed in concubinatu, complexus est, natum; quidam Ethelredum regis ex Alfrida regina justa conjuge filium, sed pene infantem, poposcunt. In hunc major pars nobilium convenit. Sed Archiepiscopi Dunitanus & Oswaldus cum Episcopis & abbatibus conspirantes, in alteram partem, qua de Edwardo concubinaria regis prole assensum est, discessionem fecerunt, hoc sibi & monachis tutius esse cernentes. Ethelredus enim minor & vix septennis adhuc erat, qui jure regni in matris esse debuit tutela; cuius erga monachos voluntas ante nota & perspecta fuit.

Itaque reclamantibus regina & plurimis proceribus Dunstanus Edwardum consecrat, regemque ungit, anno 975. Eodem anno cometae stella Anglis apparuit, quam & agrorum sterilitas & dira hominum fames, & jumentorum atque pecorum lues mox sequuta est. Dunstanus autem nactus ex fententia regem, de monachorum suorum rebus certius stabiliendis solicitus, concilium in orientalis Angliae villa, quae Kirkling dicebatur, anno 977. indixit. Ibi cum monachorum labenti conditioni succurrere voluit, nihil profecit. Itaque hoc dissoluto concilio aliud in regia villa in Wilceria, quae Calne vulgo appellabatur, coëgit. In hoc concilio prodigiosum se Dunstanus, non argumentosum, ostendit. Cum enim multis rationibus de presbyterorum conjugiis & monachorum coelibatu utrinque cum summa contentione controverteretur: Alfrida regina Alferum Merciorum comitem provocavit, ut Beornellum Scotorum Episcopum, de quo ante diximus, huic concilio curaret interesse. Is doctrina & facundia singulari sacerdotum conjugia defendit, & simulatam monachorum castitatem oppugnavit: Adversarios apertis Scripturarum locis obruit ac refellit: Et conjugatorum pars in hoc concilio superior fuisset, nisi Dunstanus prodigiis potius quam argumentis certare statuisset. Nam & ante regem, quem continuo obsequio & adulatione tractavit, ab hoc coetu abesse voluit, causans aetatem, cum tamen, superiori concilio interfuisset. Et cum monachorum causam labefactari sensit; senio, cum paulo amplius quam quinquagenarius esset, se iam debilitatum, & pluribus in ecclesia exantlatis laboribus fractum conquestus est: Non esse suum aut studiis incumbere, aut de argumentorum vi, vel Scripturarum authoritate, haerere ac perpendere. Huiusque generis disputationes sibi molestas ac odiosas videri: Quibus, inquit, ipsa, quam in hoc concilio partam putatis, victoria e manibus vestris est illico excisura; neque vestras rationes aut voluntatem in ea parte sequemur. Sic ait: Et dicto citius, coenaculum, in quo totus omnium ordinum coetus confidebat, postibus axibusque, quibus aedificium cohaerebat, solutis subito concidit; unaque praesules, proceres, equites, nobiles pariter ac ignobiles corruerunt: Quorum interempti multi, plerique mutilati fuerunt. Dunstanus solus ex trabe quadam apprehensa restitit, fine casu aut aliqua laesione salvus. Qui legendam Dunstani scripsit, ut hoc prodigium instar miraculi divini haberetur, dicit solos Dunstani hostes praecipitatos, & ruentium trabium pondere oppressos, reliquos solo casu turbatos, nullo discrimine aut laesione affectos. At hic, qui per aetatem suam causam Scripturis & ratiocinando defendere nequit, quinquagesimum iam tertium attigit actatis suae annum. Fuisset haec aetas, ut in plerisque nostri aevi senibus, potissimum Episcopis atque clericis, conspicimus, & viribus ac sanitate corporis satis fulta, & in Scripturis erudita, aut illis percipiendis dedita; nisi Dunstani vitiosa adolescentia, animusque praestigiis imbutus & involutus ei iam tantillo feni & corpus effoetum, & mentem a Deo sanctisque Scripturis alienam reddidissent. Sed nec huius domus, in quam omnium ordinum tam conspicui clarique viri consulto convenerunt, tam repentina ruina humana fraude & ope diabolica carere potuit. Quis autem crediderit divinam opem, aut ab eo invocatam, aut ci datam fuisse, cui in aliqua controversia sacrarum Scripturarum, Verbique citata loca & testimonia displicuerant? Divina praeterea vindicta, ne Sanctis implorantibus, in justissima causa semper adest. In qua quidem re legimus, quam pie atque juste Salvator noster Apostolos rogantes, ut ignem e coelo descendere juberet, his verbis reprehendit: Nescitis cuius estis spiritus. Credendum denique aut suspicandum non est, Dunstanum, eiusve asseclas, in monachorum causa moderati unquam aliquid & mansueti vel re egisse, vel ulla deliberatione cogitasse: quin omnem, ut aiunt, lapidem sedulo movisse, ut conjugatorum clericorum statu penitus amoto, omnibus modis monachi firmarentur. Hoc itaque tam exitioso prodigio perempta conjugatorum causa, monachique suis sedibus possessioneque fixi sexcentis annis in hoc regno permanserunt; donec, ut sub finem huius historiae dicetur, ab inclyto rege Henrico octavo tam exiguo temporis intervallo ejecti & dissipati, quo a Dunstano collecti & confirmati, fuerunt.

Post hanc portentosam Calnensem synodum, omnes clades & calamitates tanquam e divina vindicta in Anglicam gentem invectae fuerunt: quae nunquam destiterunt, donec Normannis Marte obtigisset imperium. Proximo enim anno nubes media nocte per totam Angliam, nunc sanguinea, nunc ignea visa est; deinde in varios radios ac colores mutata, proxima aurora, dispergitur. Haec septutae stragis & vastitatis fuit praenuncia. Nam eo tempore Edwardus rex Alfridae reginae novercae suae jussu, qui in obfidione urbis Roffae defendere noluit eius civitatis Episcopum Dunstani discipulum, sicut Ethelwaldus contra fratrem suum Ethelredum, qui apertas ei inimicitias denunciaverat, a militibus est interfectus. Monachi, ut a se suoque Dunstano transferrent omnem irritati divini Numinis culpam, huic reginae facto, regiaeque necis causae, attribuunt omnia. Eaque ab hac origine ab Apolline Deoque suo Dunstano praedicta fuisse scribunt. Neque exquirunt, quo occulto Dei judicio rex ille fpurius, cuius authoritate Dunstanus legitimo thoro copulatos spoliavit, tam subito sublatus fuerit. Sed ut ea referamus, quae monachi scribunt. Occulta semper reginae Alfridae cum Dunstano simultas his de causis intercessit. Obstitit primo acerrime Dunstanus, ne iam contracta & desponsata regi Edgaro matrimonio jungeretur. Illico enim ei ad se adductae Edgarus propter pulchritudinem, nuptiarum fidem dedit, & in thalamum duxit. Dunstanus, ut ante diximus, cubilibus aulicis regiisque assuetus, solita impudentia seu monachali verecundia ingressus thalamum, quaefivit a rege, quaenam esset illa, quam in lecto & amplexibus tenuisset. Rex illam reginam confortemque suam fuisse respondit. Dunstanus hoc, inoffenso Deo, & illaesa institutione Romanae ecclesiae fieri haud posse affirmat, ob spiritualem cognationem, quam ante cum ea contraxerat, cum filium eius de sacro fonte levaverat. Itaque saepius cum rege egit, ut eam a se dimitteret, & a sua consuetudine separaret. Quod Dunitani consilium rex insuperabili tam venustae mulieris desiderio motus amori suo postposuit. Ex hac rex primo Edmundum genuit, qui puer obiit, deinde Ethelredum, postea, ut mox dicemus, regem. Hunc monachi scribunt, cum a Dunstano baptizaretur, ex vesica urinam in baptismatis lavacrum profudille. Quo signo vaticinatus est Dunstanus, Anglorum exterminium suo tempore futurum. His diu & clam gestis inimicitiis, regina Edwardo caeso proceribus regni stipata accersivit Dunstanum archiepiscopali jure regem coronaturum. Is etsi offensus peneque invitus, senex tamen atque tremulus resistere non audet. Sed diadema componens, ut monachi referunt, fpiritum illum suum non continuit: quin & regis & regni exitium iamjam adesse praenunciaret. Eademque praedictione, monachis testibus, regem octo postea annis voluit perterrefacere, cum Roffam ob antedictas cum Episcopo inimicitias oblideret; nec eam Dunstani jussu ante grandem ab eodem Dunstano acceptam pecuniam vellet liberare. Quamobrem Dunstanus malis ominibus ei maledixit. Paulo post Dacorum impetus & incursus in Anglos factus est. Primum Southamptona maritima ac portuosa locuplesque villa a Dacis piratis expilata est; ac incolae vel trucidati, vel captivitate abducti. Qui huius villae spoliis elati Lenetlonde insulam devastarunt; tum in maritimis Cornubiae ac Dorcestrensis provinciae oris praedabantur. Portlandiam insulam depopulabantur, & monasterium Petroci confessoris in Cornubia diripiebant. Eodemque tempore a Norvegiensibus piratis Legionum civitas spoliata fuit, Londinumque igne consumptum. Haec malorum initia a monachorum institutione profecta, eorumque desidia & ignavia non depulsa, ad ruinam & interitum stirpis regiae, & Anglicanae nobilitatis, postea creverunt. Ethelwaldus monachorum sub Dunstano patronus, superstite Dunstano, cruciatu viscerum cruriumque tumore ita cruciatus, ut insomnes diu noctes duceret; vix senectutem attingens moritur: Post cuius mortem monasteria, quae condiderat, multa sunt diruta, reliqua praediis terrisque detractis diminuta. De hoc non crit ab huiusmodi narrationibus alienum, ridiculum quoddam Dunstani somnium a posterioribus monachis scriptum enarrare. Dunstanus, ut ante diximus, huius magister erat, eumque Glasconiae abbatem praefecit. Illico proximo, postquam eum praefecerat, somnio sibi visus est vidisse arborem, inusitata magnitudine atque celsitate per omnes mundi plagas diffusam atque patulam: Cuius rami innumeris, parvis magnisque, monachalibus cucullis onusti essent atque referti. Culmen autem huius arboris grandissimum cucullum caeteras omnes tegentem, coelumque ipsum attingentem, gestabat. Cumque hoc viso attonitus esset, adfuisse illi veneranda & angelica canitie senem, ab hoc quaesivisse Dunstanum de sibi visae arboris conjectura; senemque respondisse: Arborem insulam fuisse Glasconiam; cucullos infinitam ex illo coenobio profecturam turbam multitudinemque monachorum, qua tota Anglia scatebit ac replebitur. Ille vero summus ad coelum erectus reliquosque tegens cucullus, Ethelwaldus abbas est, caeteros monachos in coelum praeiturus. Sed, ut de somnio omittamus, certum est illam monachorum, ut ita dicam, scaturiginem pinguedine foli faturatam regni opes & vires exhausisse; ut post Ethelwaldi mortem necesse fuerit, reipublicae thefauros a monachis ad militarem opem, quanquam fero, traducere. Daci enim, ea capta occasione, quod a segnibus & torpentibus monachis regni facultates essent absorptae, in gentem nostram, tanquam divina vindicta incitati, vehementius saevicbant. Eodemque tempore instabant novae & Anglorum genti incognitae pestes atque contagiones; quae ventris profluvio tam animalium greges, quam hominum coetus deleverunt. Auctaque indies Dacorum vis ob Anglorum sub monachis redactorum ignaviam maritima regni occupavit littora, totam gentem ad mediterraneam depascendam medullam compescuit atque redegit. Hinc & civilia orta sunt multa discrimina; quae Dacos effecerunt victores. A quorum furore si quid immune esset atque tutum, id monachi alicui sui ordinis inter Sanctos relato tribuebant. Nam in Dacorum invasione nulla magis depopulata & expilata fuerunt regni loca, quam monasteria. Et si quacunque occasione evitassent Dacorum invasiones, Sancto suo imputabant. Veluti in monasterio sancti Aldhelmi, omnibus undique monasteriis spoliatis, cum iam Daci accederent, monachi, amotis omnibus monasterii thesauris praeter scrinium sancti Aldhelmi, id hostibus, si non ab ipso Aldhelmo tutaretur, permiserunt; qui si se habitaculumque suum non defenderet, tam hostium, quam se colentium ludibrio exponeret. Hostis, quem improba fames, ut scribit monachus, avidiorem effecerat, cum arrepto cultello gemmas vellet amputare, scrinio retro, tanquam furore, actus est; & in pavimentum elisus poena sua fugavit caeteros.

Simile refert alius monachus de sancti Augustini ab hostibus Dacis servato monasterio. Cum omnia tam in Cantio, quam in urbe Cantuaria; vastarentur monasteria, hostisque Augustanum introiisset: unus sancti Augustini pretiosum pallium clandestino furto ademit, & sub axilla texit: Sed pallium, tanquam nativa cutis, axillis suis adhaesit, neque vi aut arte avelli poterat; donec coram sancto Augustino, eiusque monasterii fratribus fur, deprecatus veniam, crimen agnovisset suum. Quod miraculum totam Dacorum multitudinem ita perterruit, ut caeteris iam vastaris, hoc monasterium non modo non invaderent, sed tuerentur ac defenderent. Haec & similia monachorum deliria omnium, multis astantibus, animos tanta superstitione tenuere, ut verissima crederentur. Dunstani vero omnia dicta, facta, gesta, atque somnia, tanquam certissima aeterni fati omina ab illis tradita sunt. Qui cum viginti & septem sedisset annis, moritur decimo quarto Kalendarum Julii, haec mala, contra ficta de se prodita vaticinia, videns in humanis. De quibus in Episcopi Lupi ad Anglos oratione fusissime explicatur.

Quae nimium prolixa est, ut inseratur tota; ideoque eius summam brevibus articulis comprehensam perstrinximus.

I. Huius universitatis finem instare docuit; quoniam peccatum exuberat, idque ita praedictum in sacris Scripturis ante adventum Antichristi futurum; eaque mala ostensa palam, quatuor annis ante Ethelredi regis obitum.

II. Gentes cum christianis conferens eas antetulit, planeque ostendit, quod in illo impio divino cultu falsaque religione multo sint justiores, ferventiores, & observantiores, quam christiani; quorum vita indies fit sceleratior. Nam ecclesiae vastantur; sanctitas e vita tollitur; ordo clericalis ludibrio habetur & contemptui; viduitas ad secundas nuptias adigitur invita; ima plebs proditorie e regno, sumpto pretio, venundatur; infantes ab ipsis incunabulis ad miseram servitutem sumpti & redacti sunt, omnisque benignitas & eleemosyna periit: ipsi denique liberi avita libertate & ingenuitate frui, & in servili conditione constituti bonis, magnis partis laboribus, aut aliunde concessis, uti prohibentur.

III. Aliaque illorum temporum vitia commemorat multa. Parentum, liberorum, conjugum, amicorum, propinquorum atque agnatorum non esse christianis, aut hominibus dignam amoris & officii inter se retributionem & vicissitudinem. Clericos; amussi regulaque sua arctiori contempta, & laicos, communi humana lege spreta, vivere. Quaecunque mala iam esse ubique diffusa atque dissipata; eaque, quae ad rempublicam labefactandam & evertendam summa sunt: Proditionem nempe atque falsum testimonium in ipsos dominos atque heros. Cuius fuit indicium Edwardi regis ipsis hostibus traditio; parentumque ac filiorum impietas, quod illi liberos, hi matres pecunia concedebant. Ostendit ex hac christianae vitae & integritatis deterioratione pervenisse ad hanc gentem ignominiam & infamiam: Deinde bellum, famem, incendia, homicidium undique gentem delere.

IV. Furtum autem, egestatem, pestem, latrocinia, & rapinas esse gentis propria & intestina mala: Quibus praeter solitum accessere divinitus coeli atque aëris intemperies & sterilitas agrorum.

V. Alia cum his punienda in regno frequentia obtinere ostendit vitia, perjuria, mendacia, & foederum atque pignorum fractiones & violationes.

VI. Piratas ipsa divina ira ac vindicta in hanc gentem praevaluisse. A quibus invasoribus saepe decem aut viginti una mulctati; conjuges atque filiae, inspectantibus parentibus & maritis, stupratae; domiipsis servis servire coacti; christiani instar pecudum agminis una ducti & vinculis copulati, in pelagos varios acti; eos, qui pecunia, vinculis, infamia, rapina, contumeliisque ac sceleribus omnibus se male tractabant & in navigia cogebant, honorabant.

VII. Has omnes dicebat calamitates regno invectas, incenso divino Numine; quia haec gens multifariam multisque modis deliquit; homicidio, avaritia, gula, furto, profusione, pace ac induciis insidiose constructis, barbarismo, proditione atque technis vaferrimis, legum atque religionis contemptu, fraude atque desertione, propinquorum oppressione, ordinum contemptu, & maculato conjugio, incestu atque adulterio, juramenti, foederis, promissi, fidei, jejuniorum atque feriarum crebra fractione, mendaciis, orationisque vanitate. Inesse ordine clericali apostatas, & deficientes atque renunciantes fidei; &, inter laicos, permultos, qui summo odio clerum prosequuntur, legemque divinam atque Christi imperium contemnunt. Quorum exemplo, qui ex fama populari magis quam ex divina aut humana lege pendebant, ex facinoribus magis quam ex recte gestis gloriam atque commodum quaesiverunt.

VIII. Ad extremum, poenitentiam, vitae prioris emendationem atque novitatem, omnisque mali vitationem suadens, peroravit.

Habuit & aliam ad populum Anglicanum concionem, quae huius temporis historiae non est propria; quia ad vitam, ad virtutem singendam, nosque ad divinam voluntatem reducendos, quod vulgare est Theologorum thema, non ad illius aetatis corrigenda vitia, pertinuit.


XXIV. AEthelgarus.

DUnstano successit AEthelgarus, abbas primo novi monasterii Wintoniensis ab Ethelwaldo Wintoniensi Episcopo creatus, deinde Seleseiensis Episcopus factus, postea, Dacis hanc insulam infestantibus, ad archiepiscopalem celsitudinem evectus est. De huius gestis, propter temporum injuriam passim omnia loca occupantem, nihil memoriae proditur. Ast ubi annum unum & menses tres sedisset, vita excessit. Sepultus in ecclesia Christi Cantuariae iacet.


XXV. Siricius.


XXVI. Aluricius.

ALuricius, qui & Alfricus dictus est, ex Glasconiensi coenobio similiter prodiit. Primoque abbas Abendoniae, deinde Wiltoniensium Episcopus; tandemque vero Cantuariensis Archiepiscopus, designatur, & a papa Johanne pallium accepit. Ubi Cantuariam venit, a clericorum ordine, a quo minus vellet, susceptus est. Hic Siricii praedecessoris sui de clericis ejiciendis propositum adimplevit; omnesque clericos fuis cedere coëgit, & monachos introduxit. Hoc etiam tempore sedes episcopalis Lindisfarnensis Dunelmum translata est. Aluricius, ubi plures annos Cantuariensem ecclesiam ab incursu crudeli Dacorum pie fortiterque defendisset, obiit anno Domini 1006. & Abendoniae primo sepultus, postea ad suam Cantuariensem ecclesiam deductus, ibique humatus iacet.


XXVII. Elphegus.

ELphegus etiam ex prioratu Glasconiae profectus est; primum abbas Bathoniae constitutus est: a splendidissimis parentibus originem ducens. Adolescentiae annos transegit in monasterio de Hyrst; ubi religionis habitum suscepit. Postea monasterio egressus Bathoniam se contulit; ubi constructo habitaculo se inclusit, ut corpus nimio vigore redundans jejuniis & continentia coerceret: unde ad eum magna monachorum turba & majorum suorum origine & tam exacto genere vitae instituto ducta confluxit. Quibus ille continentiae legem indicens, se angusta habitatione conclusit. Mox monachi ab eo instituti plerique fidei & professionis immemores, praescriptis ab eo continentiae regulis non parebant: sed media nocte gulae potationique operam dabant; tum ad lasciviam & omnem intemperantiam proclives ea, quae dictu turpia sunt, perpetrabant. Mortuo deinde Wintoniensi Episcopo Ethelwaldo, eiusdem ecclesiae monachi cum clericis de novo Pontifice eligendo summopere contendebant. Siquidem clerici eiusdem ecclesiae sceleratissimam vitam contra canonum statuta degentes, cum a praefato Antistite saepius, ut pravos mores corrigerent, neve, quae prave gesserant, pertinaci spiritu defendere vellent, rogati; nec eius monitis obsequuti, sanctione ac decreto exclusi sunt: eorumque loco acciti alii, qui vita digniores habebantur. Itaque clericis exterminatis monachi admittuntur; unde in Episcopi electione clerici clericum, monachi monachum, utrique suae voluntatis fautorem, optabant. Quod cum animadvertisset Dunstanus, ad orationis anchoram confugit, Deumque futurorum scientissimum supplicavit, quatenus dignaretur ostendere, quis regendae ecclesiae dignus foret. Cumque crebro a Deo precibus instaret, sibi visus est videre Andream Apostolum talia dicentem. Quid, inquit, charissime, contristaris? quid tam lugubres querelas lacrymando effundis? Surge, & Elphego abbati manum impone, & Episcopum desolatae Ecclesiae constitue; nec te aliquorum potentia prohibeat; cum non ab homine, sed a Deo, haec de illo fententia processit. Nec vero de me te solicitum reddam. Ego sum Andreas Filii Dei Apostolus, tuaeque salutis diligentissimum custodem me esse noveris. Sicque exhilaratus Dunstanus Elphegum, ut jussus fuerat, Episcopum Wintoniensem consecravit, & ad sedem suam cum honore remisit.

Omnis tunc & papae & Dunstani in promovendis monachis, clericifque deprimendis, cura & solicitudo versabatur: sicut enim in Wallia quatuor Episcopatus, & in Anglia septendecim fuerunt; ita octo eorum Episcopos monachos esse debere, quod in aliis provinciis aut nusquam, aut raro invenies, statuerunt: Quia primi Romani in Anglia praedicatores, Augustinus, Mellitus, Justus & Laurentius monachi ante fuerunt. In aliis autem octo cpiscopalibus sedibus canonicos saeculares, & in uno canonicos regulares, instituendos Episcopos decretum. Cuius rei testimonium ex Johannis papae ad Edgarum epistola de Wintoniensi Episcopatu lucidum habemus: nec procul a vero esse potest similes papae epistolas pro reliquis Episcopatibus, ubi monachi praefuerunt, emanasse.

JOhannes Episcopus, fervus fervorum Dei, Edgaro regi excellentissimo, atque omnibus Episcopis, ducibus, comitibus, abbatibus, & cuncto fideli populo Anglicae gentis christianam salutem & apostolicam benedictionem. Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus quaeruntur desideriis, oportet, ut vestrae piae petitionis studium in privilegiis minime offendatur praestandis. Scimus enim, gloriose fili, imperii vestri dignitatem zelo divinae legis ita undique munitam, ut indesinenter pro venerabilium locorum percogitet stabilitate; quatenus proveniente pro labore schola Dominici multiplicetur servitii, & largitori omnium Deo abunde fructus referantur milleni. Quare, rex inclyte ac fili charissime, quid vestra excellentia per fratrem & Coepiscopum nostrum Dunstanum ab hac apostolica sede, cui licet immeriti praesidemus, exposcit, omnibus modis concedimus; authoritate apostolica fancientes, ut de monasterio in Wintonia civitate, in honorem sanctae Trinitatis, & beatissimorum Apostolorum, Petri & Pauli, constructo: quod Vetus, differentia Novi illius quod juxta est coenobii, cognominatur, canonici Domino & Episcopo suo, omnibus catholicae fidei cultoribus, ex patentibus culparum suarum turpitudinibus odibiles, & in eisdem secundum impoenitens cor eorum inverecunde perdurantes, cum suo praeposito, utpote vasa diaboli, ejiciantur; & sicut vestra sublimitas deliderat, dilectissimus frater & Coepiscopus noster Ethelwaldus regularibus disciplinis apprime imbutus monachorum secundum praecepta regulae viventium gregem enutriat, eisque inibi perpetuam manfionem statuat. Ille, qui eorum vitam ita sanctitatis moribus exornet, ut pastore ad laboris fui praemium vocato, non aliunde quam ex illa congregatione alteri in locum regiminis succedat. Quod si, impedientibus, quod abfit, peccatis, ad hoc pontificale officium in eadem congregatione idoneum inveniri minime posse contigerit, authoritate Apostolorum principis Petri, cui Dominus ac Salvator noster ligandi solvendique potestatem contradidit, praecipimus; ut nemo ex clericorum ordine ad huius regimen ecclesiae promoveatur: sed potius ex alia qualiter congregatione, qui dignus inventus fuerit, monachus assumatur, & huic ecclesiae praeficiatur. Si quis enim interea, quod non credimus, haec apostolicae sedis privilegii decreta irrita facere, & ea, quae a nobis pie indulta sunt, intaminare praesumpserit, authoritate eiusdem coelestis clavigeri Petri, omniumque successorum eius, sciat se anathematis vinculo innodatum, & in illo magni judicii die perpetualiter damnandum. In Christo valeas, Domine Fili.

Sed posteaquam hoc decreto clatiores facti monachi; intolerabilis illorum arrogantia tam regibus, quam Episcopis ipsis ac proceribus, visa est; ab Henrico rege post conquaestum eius nominis primo, intercedentibus & postulantibus id Episcopis, institutum fuit, ut monachi amplius in Episcopatibus non praeficerentur. Cuius decreti causam & historiam in vita Rodulphi Cantuariensis post Anselmum Archiepiscopi inferius recitabimus.

Elphegus autem, ut monachi scribunt, ita se omnium moribus conformavit, ut & omnibus charus esset, & nemo, quod rarum est inter homines, eius gloriae invideret. Tum summae in omnes extitit misericordiae: In se tamen nimium severus, & quasi carnifex apparebat. Nam brumae media nocte surgere, nivem & glaciem nudis pedibus transire, & ad auroram orationi vacare, consuevit. Et pransus, tam vacuus cibo fere a mensa surrexit, quam accessit; unde corpus illius ad tantam maciem redactum est, ut cum manus in altum porrigeret, per medias palmarum juncturas, claritas aeris perspici posset. Tam apertae praeterea & ingenuae fuit naturae, ut quivis ex eius sermone animi fui sensum facile colligere potuisset.

Sed consueverunt semper pontificii de fuis Sanctis ftupenda quaedam & monstri similia commemorare; veluti, quod Peoronius ambulabat edens, ne carni suae placeret. Pambus noluit plus uno versu, i. e. Dixi; custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, discere, dum ipsum compleret. Qui interroganti se de eodem versu respondit: Vix quadraginta & novem annis iplum implere potui. Qui rogante Episcopo Athanasio, ut ab eremo secum veniret ad Alexandriam, fevit de ornatu mulieris. Ammonius, dum cum Athanasio venisset Romam, nullum ibi vidit nisi Basilicam Apostolorum Petri & Pauli: qui ad Episcopatum tractus, ne Episcopus esset, suam abscidit aurem. Johannes pater trium millium monachorum. Serapion pater decem millium monachorum. Dioscorus pater centum monachorum, qui ante communionem conscientias singulorum fratrum pandebat. Theonas triginta annis tacuit. Helenus ignem in sinu portabat. Helias decem supra centum monachorum pater in eremo solus annis septuaginta. Apelles faber ferrum ex fornace crudum trahens manu, nocte faciem daemonis, singentis se in formam mulieris pulchrae, percussit. Isidorus suum clausit monasterium intus habens necessaria. Apollo annis quadraginta vixit in exteriori solitudine. Dorotheus, cuius cibus erat panis sex unciarum, & fasciculus unus oleris, & aqua. Piamon presbyter, cui offerenti corpus Christi in sacramento angelus circa altare apparuit, nomina absentium fratrumque praesentium scribens. Marcus, cui hora communionis angelus corpus Christi praebuit. Moses vafa fratrum nocte aqua implevit, per decem stadia, viginti vel triginta eam afferens: quique quatuor latrones suum hospitium infestantes ligavit, crastino eos in commune fratrum humeris portans. Julianus septuaginta annis in cella reclusus, nec visus nec locutus tamdiu est. Haec & his similia infinita, non deliria, sed portenta, quis christianus aequo judicio tolerare potest? Sed ad Elphegum revertamur; qui Wintoniensis Episcopus, Aluricio mortuo, Romae tandem Cantuariensis ecclesiae pallium accepit. Vir omnibus rebus ornatus, & propagandae pietatis studio etiam barbaros, qui inter hostes erant, ad verae religionis cultum praedicatione & exemplo adduxit. At saevientibus ob non solutum tributum Dacis, ecclesia Christi spoliatur, ipsa Cantuaria capitur, utraque demum comburuntur. Grex monachorum, turba virorum & mulierum, decimantur; ut decimo quoque per sortes liberato atque salvo, cacteri omnes trucidentur. Ita pro octingentis quatuor vita condonatis, septem millia, ducenti triginta sex sunt interfecti. Ipse porro Elphegus septem mensibus, carceribus detentus, postea Grenovicum adductus, ab infidelibus securi percussus obiit, Swano Dano in Anglia regnante. Sed Dacos hoc furore saevientes ira Dei consumpsit. Sepultus erat Elphegus in ecclesia Paulina Londini; indeque mandato Canuti regis ad eccleliam Christi Cantuariae transvectus in sepulchro conditur. Tanta tamen in delinquentes severitate fuit; ut quendam furem pro multiplici reatu flagellis caesum mitti jussit in cippum, acrioribus suppliciis cruciandum; qui diu in pocnis jacuit. Ethelwaldum proxime ante se Wintoniensem Episcopum summo semper honore coluit & aestimavit.


XXVIII. Livingus.

LIvingus, cognomento Elstanus, ab Episcopatu Wellensi, quem ante gesserat, post Elphegi mortem ad Cantuariensem Archiepiscopatum postulatus venit. Huius tempora, quoniam ob Dacorum crebras incursiones turbulentissima, plenaque vastitatis fuerunt, sine alicuius rei tanquam ab Archiepiscopo gestae commemoratione scriptores omnes pertranseunt: Sed certum est monachorum otium totam Anglorum gentem in tantam ignaviam atque socordiam exemplo suo deduxisse; ut ad repellendos undique influentes hostes, nec erigere animos, nec vires atque copias colligere valeret. Ita nobilis & perbeata patria, indigenis inspectantibus, nec resistere audentibus, vicinis barbaris exposita praedae est. Huius rei vitium monachi, parum aequi judices, ut a se transferrent, Ethelredo regi totum tribuunt; quem etiam insolenter & immodeste, praeterque suum officium, regiamque majestatem, quia illos nimium exultantes coercuit, onerant maledictis: Miserum, inertem, vecordem atque supinum vocant. Sed quid ageret? cum omnes pene regni facultates a re militari traductae essent ad otia monachorum. Quos etiam certissimum est allexisse, suarumque divitiarum cupiditate incendisse Danos; quos tam grandi data pecunia arcere & abigere suis finibus putabant. Namque Dani, quo majori largitione affecti fuerunt, eo saepius facturi praedam accessere. Quae quidem insania, hostes atque praedones muneribus, non armis, profligare, ab ipsis monachis primo profluxit. Siricius enim primus decrevit, ut grandi soluta pecunia Dani discederent; qua accepta discesserunt. Sed paulo post lucri suavitate deliniti cum maxima copia & multitudine rediere, & in ipsa monasteria, quae opulentissima ex acceptis prius donis experti sunt, majori impetu, quam in alia quaecunque regni loca, irruerunt. Rex ipse saepe eos insecutus est, & ut patriam liberaret, interfici jussit. Quo quidem facto etsi rejecta aliquandiu eorum juga ab Anglis fuerunt, parata tamen classe copiosa, crudeliores reversi sunt. Quos hoc adventu, dum Siricius avertere pecunia vellet, eos quidem locupletavit: sed sibi atque patriae incaute & imprudenter, ut diximus, prospexit. Edgari insignis classis, & bellicae copiae, quae solae resistere debuerunt, coenobiis ditandis a Dunstano ante dissipatae & distributae fuerunt. Nec dubium est, quin bellica regni vis enervata, & otiosorum hominum aflluentia hostibus satis nota, huius invasionis atque belli causa fuit. Sed hic Livingus, de quo agimus, cum patriam ita captam & direptam ab hostibus animadverteret; postquam ipse a carceribus, quibus eum Dani septem mensibus inclusissent, evasisset, profugit in exilium. Ibi de afflicta patria lugens, cum Swani morte pacatae res essent, & rex Ethelredus rediisset, ipse quoque reversus est. Cui reverso contigit, ut Ethelredo mortuo, primo Edmundum Ethelredi filium, qui ob fortitudinem cognomento, Ferreum Latus, dictus est, regiis sacris Londini initiaret. Cumque post indictum singulare illud certamen inter eum & Canutum Swani Daci filium, regnum ea conditione, ut utrique ab armis discederent, inter eos divideretur, ac Edmundo, ex Eadrici cuiusdam insidiis, ferreo veru postea interempto, totum regnum in Canuti potestatem iam venisset; ei etiam Londini regium diadema imposuit. Ita duobus ab eo regibus sacratis optabilem pacem post tantas turbas in fine vitae vidit. Et postquam septem sedisset annis, ecclesiamque Cantuariensem plurimis ornasset donis, cum gaudio moritur, & in ecclesia Christi Cantuariae sepultus in pulvere iacet, anno Domini 1020.


XXIX. Agelnothus.

AGelnothus, qui idem Egelnotus, Athelnothus, atque AEthelnothus, a scriptoribus varie dictus est, propter eximiam & insitam virtutem onomastice Bonus appellabatur. Hic nobilis viri, comitis Agelmari, filius fuit. Hoc tempore in ecclesia Christi Cantuariensi permisti cum monachis canonici cathedrales habitum quidem monachalem gerebant; sed regula atque professione discrepabant. Itaque cum in illa saeva Cantuariensium per Dacos decimatione; de qua in Elphegi vita supra diximus, monachi, exceptis quatuor, omnes trucidati fuissent; canonici iam numero potiores praefectum seu praepositum suum, ex aliarum ecclesiarum cathedralium more, Decanum appellabant. Hinc Agelnothus, extinctis consumptifque pene monachis, ad id muneris assumptus, ecclesiae Christi Cantuariensis decanus dictus est. Deinde ad Archiepiscopatum electus, Romam profectus est anno Domini 1020. Ibi a papa Benedicto & pallium & Primatus honorem accepit; ab eoque brachium divi Augustini Hipponensis Episcopi, a papa centum talentis argenti comparatum, in Angliam reportavit, ac Coventrensi ecclesiae dono dedit. Hanc autem papalem in concedendis palliis auri argentique voraginem, tanquam Charybdin reprehendit emenda- vitque postea Canutus rex: qui ex illorum temporum caeco more, cum Edmundo mortuo totum imperium solus in Anglia gessit, ad scelera sua expianda paschali quodam tempore profectus Romam, dona quidem in papam contulit ingentia atque regia; ut illum inexplebilem satiaret gurgitem: sed ab eodem obtinuit, ut schola Anglorum instituta Romae a censu pendendo liberaretur: deinde ut Angli atque Daci sui subditi, dum Romam sive peregrinationis, sive cuiuscunque negotiationis causa proficiscerentur, a Telonio, quod viaticum est vectigal, essent immunes. Ad extremum exposita de immodico papali in palliis tribuendis lucro narratione, etiam impetravit, ut id deinceps concederetur gratis. De qua impetratione atque concessione laetus scripsit ad Agelnothum Cantuariensem, & Alfricum Eboracensem Archiepiscopos, aliosque regni praesules atque proceres. Cuius verba, quae ad hanc rem necessaria sunt, inseruimus.

CAnutus rex totius Angliae, & Danemarchiae, & Norregiae & partis Swanorum, Agelnotho Metropolitano, & Alfrico Eboracensi Archiepiscopo, omnibusque Episcopis & Primatibus, & toti genti Anglorum, tam nobilibus, quam plebeiis, salutem, &c. Et infra. Conquestus sum iterum coram Domino papa, & mihi valde displicere dixi, quod mei Archiepiscopi interim angariabantur immensitate pecuniarum, quae ab eis expetebantur, dum pro pallio accipiendo secundum morem apostolicam sedem expeterent; decretumque est, ne id deinceps fiat. Cuncta enim, quae a Domino papa, & imperatore, a rege Radulpho caeterisque principibus, per quorum terras nobis transitus est ad Romam, pro meae gentis utilitate postulabam, libenter annuerunt. Et concessa etiam sacramento confirmarunt, sub testimonio quatuor Archiepiscoporum, & viginti Episcoporum, & innumerae multitudinis ducum & nobilium, qui aderant, &c.

Ita pallium ex hac concessione atque juramento papali, non emptum, sed gratuitum, deinceps semper fuit; etsi infinitis aliis artibus atque dolis immensos thesauros illa pontificia fraus expressit atque hausit. Agelnothus autem iam cum pallio reversus Cantuariam, ecclesiam Christi nondum post Danicam vastationem integre reparatam, totam restauravit; Canutoque regi charus in intimis semper adfuit consiliis: Qui cum Edmundo regi interfecto condere magnificum atque regium voluit monasterium, adhibuit sibi tum Agelnothum; cuius folertia presbyteros eo loco amovit, monachosque statuit. Etsi in presbyteris extrudendis tam rex quam Archiepiscopus humanitate summa usi sunt: namque eos aut ad monasticam professionem habitumque perduxerunt, aut si profiteri habitumque illum gerere noluerunt, collatis libi aliis rebus, ex quibus solito abundantius victum haberent ac vestitum, in alia loca migrare fecerunt. Haec regalis fane & archiepiscopalis, etsi in re superstitiosa, scripta nobisque ab ipsis monachis prodita benignitas, exemplo debuit esse posteris pontificiis; qui tanta impietate & saevitia conjugatos clericos & a foedere conjugii, & ab omnium possessionum jure, nulla facta compensatione, separabant. Monachatus autem iste in singula celebriora regni loca se irrepsit; tamen plerumque cum sacerdotalis ordinis viris permistus fuit: Id quod cum ex permultis constat historiis, tum ex ipsorum monachorum scriptis maxime. Ut enim ea non repetamus, quae ante commemorata sunt: Aluricius, qui susceptos Siricii conatus in clericis e monachorum grege penitus extirpandis perfecit, cum pro Archiepiscopatus capienda possessione venisset Cantuariam; a clericorum ordine, a quo minime vellet, receptus est: de quibus ab ecclesia sua amovendis, quod tum in animo consilium habuit, postea cum rege communicavit. In quo narravit, suam ecclesiam Cantuariensem ex prima eius per Gregorium & Augustinum institutione non ab alio ordine, praeterquam a monachorum, poslideri oportere; clericos autem, quorum iam multitudo non modo suam, sed plerafque alias monachales ecclesias in regno implevisset, necessitate, non lege, inductos: Nam tempore Ceolnothi Archiepiscopi monachorum turbam peste adeo consumptam, & ad tantam paucitatem redactam, ut in ecclesia Christi Cantuariensi ne quinque monachi superessent. Hac necessitate coactum Ceolnothum capellanos suos, & parochiales presbyteros, ut numerus orantium assiduus compleretur, ad monasterium ducere, & cum monachis conjungere. Jam autem adaucto iterum monachorum numero non esse fas, quod tunc necessitatis, quae nunc cessat, tantum fuit, in juris aut consuetudinis potestatem transferre. Rex assensus Aluricio suasit, ut pro pallio profectus quam celerrime Romam, cum papa de hac re ageret. Clerici, accepto hoc regis cum Aluricio communicato consilio, auro & argento, cuius interventu de papae judicio ac sententia certi statuebant, onusti Romam properant. Sed Archiepiscopi Aluricii nuncii, celerius antegressi, papam prius in suam sententiam traxerunt. Ita clericorum inanis labor pecuniam saltem tantam sibi salvam fecit. Aluricio postea accedenti papa cum magno honore ad Petri altare pallium ipse imposuit: cui etiam decedenti, quod Aluricius optavit, papa imperavit; ut in ecclesia sua non alium virorum ordinem toleraret, quam monachorum a Gregorio praeceptum, ut ipsi tradunt, Augustino: Id quod reversus fine mora perfecit. De qua tam atroci clericis facta injuria, in Elphegi proximo sequuti Archiepiscopi vita, supplicium divinitus sumptum est. Ut enim ante, praesidente Ceolnotho, monachi fame perempti ad quinquena1o rium, sic iterum sub Elphego Dacorum justa crudelitate deleti, & ad pauciorem, nempe quaternarium numerum diminuti, fuerunt. Quae renovata, ultione divina, paucitas clericos iterum introduxit. Et quamvis Wilhelmus Malmsburiensis existimet, hoc verisimile non videri; perturbatos ab Aluricio clericos, & monachos introductos fuisse; tamen, utcunque res gesta sit, Wilhelmus Thorne, ipse monachus, hanc monachorum atque clericorum in possidendis ecclesiis vicissitudinem, neque belli, neque pestis, neque paucitatis ratione, quod alii sibi adulantes singunt monachi, sed ipsorum monachorum insolentia contigisse scribit. Sed Agelnothi Archiepiscopatus in hoc felix fuit; quod regem Canutum bonis artibus instruxit, aut, ut authoris verbis utar, permulsit. Quo quidem verbo, non aliud indicari voluit, quam reges praeliis atque caede crebra incensos pacari non posse commodius, quam humanitatis artibus. Ut Horatius:

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit; Si modo culturae patientem commodet aurem.

Deinde, quod duos eiusdem Canuti liberos, primo Haroldum, deinde Hardecanutum, sacravit; Canuti memor, qui huius boni Archiepiscopi dictis semper acquievit. Elphegi corpus decennio Londini sepultum, Cantuariam deductum in Christi ecclesia inhumatur. Ipse Agelnothus, cum octodecim annis sedisset, quarto Kalendarum Novembris diem clausit extremum, & in ecclesia Christi Cantuariae sepultus iacet: Quo etiam anno crebrae fuerunt in Anglia mortes Episcoporum.


XXX. Edsinus.

EDsinus, saepe Elsinus, Ealsius, atque Eadsinus dictus, sacerdos saecularis, & Haroldi regis primo fuit capellanus; a quo ad Wintoniensem Episcopatum promotus est. Deinde tam Haroldo rege, quam Agelnotho Archiepiscopo, mortuo ad Cantuariensem Archie­piscopatum postulatus & expetitus, a Benedicto papa pallium accepit, regnante Hardecanuto Haroldi fratre. Hunc archie piscopalem honorem Edsinus administrare per infirmam atque adversam, valetudinem non potuit. Itaque archiepiscopalia omnia jura & emolumenta, cum ipse tanto oneri impar esset, Siwardo cuidam demisit & delegavit. Ex eo Siwardus, vicarius, chorepiscopus, & Archiepiscopi vices moderans, dictus est. Scribunt quidam Hardecanuto mortuo, Edwardum minorem Ethelredi regis filium, qui in Normannia pauperrime exulaverat, atque Emmam matrem adverfam sibi senserat, Godwino comite cum Danis renitentibus, in quorum tum potestatem regni copiae pervenissent, ad obtinendum hoc regnum huius Archiepiscopi opera consilioque adjutum. Quod ob magnam regis in eum gratiam a vero alienum existimari non debet. Edwardus enim iam regno potitus ab eodem Edsino, die paschali, Alfrico Eboracensi Archiepiscopo, omnibusque regni Episcopis & magnatibus astantibus, Wintoniae consecratus & coronatus est; eumque, ut patrem, coluit ac observavit. Sed Edsinus diuturna invaletudine intabescens, cum ab ea recreari nullo remedio se posle intellexerat, omni administratione sponte, ut diximus, abdicatus, se morti paraturus, cgit cum Edwardo rege, & Godwino comite, secreto atque longo sermone, ut Siwardus Abendoniensis abbas, vicarius & coadjutor suus, se mortuo, in archiepiscopali sede succederet. Verum, quia Siwardi magna fraus & ingratitudo in ipsum Edfinum, qui eum honoribus tam amplis auxcrat, & opibus locupletaverat, regi comperta postea fuit; designatus iam Edfini successor amotus est: Concessus tamen ci ob Edsini honorificam memoriam Roffensis Episcopatus fuit; quo facti pudorem tegeret, & amissae dignitatis mocftitiam auferret. Fraus haec fuit, quod omnia Archiepiscopatus bona, quae in suam custodiam ab Edsino data essent, tam cupide misereque sibi reservavit, ut ne alimenta quidem necessaria infirmo Edsino, qui in eius potestatem se posuerat, administraret: Quae aegritudo citius Edsinum, quam vis morbi, consumpsit. Itaque Edsinus, postquam undecim annis infirmissima valetudine Archiepiscopus fuisset, quinto Kalendarum Novembris obiit, & in ecclesia Christi Cantuariensi sepultus est. Nomen suum hoc modo scripturis supponere consuevit: Ego Edfinus Archiepiscopus Christi ecclesiae subscripsi. Huius tempore sedes episcopalis Cridiensis ad Exoniam deducta fuit; quae iam una dioecesi Devoniam atque Cornubiam complexa est. Siwardus autem aegritudine ex proprii facinoris indignitate ac turpitudine confectus, defertur Abendoniam; ibique duobus mensibus in morbo decumbens moritur, ac sepultus est. Edsinus ex voluntate Edwardi regis inter Sanctos relatus est. In his Archiepiscopis, quorum turbulenta tempora nihil memorabile pepererunt, etsi simus breviores, ea tamen recensuimus, quae commemorantur a scriptoribus. In his, qui sequuntur, Archiepiscopis ob regni atque imperii ad Normannos mutationem, prolixiora scribendi argumenta dabuntur.


XXXI. Robertus.

RObertus, gente Normannus, ex coenobio Gemiticensi venit in Angliam, accersitus ab Edwardo rege; cui, ob sua in eum antea in Normannia exulantem merita amicitiamque, quae regi cum Wilhelmo Normanniae duce tunc intercesserat, charus fuit. Primum Londinensis Episcopus, deinde Cantuariensis Archiepiscopus, eiusdem regis gratia institutus est. Huius acta etsi pauca, tamen insignia & mirabilia posteritati traduntur. Hic enim author atque consiliarius fuit tam pio sanctoque regi, ut a quibusdam asseritur, quod liberis caruisset, ut Gulielmum Normanniae ducem haeredem regnique successorem institueret. Ideoque una cum Haroldo tunc comite in Normanniam missus est, ut regis benevolentiam, regnique potiundi spem duci declararet. Et Haroldus de regno post regis obitum duci tradendo fidem suam juramento tunc Rothomagi obligavit; quam postea fregit, regnumque contra juramenti sui religionem dolose occupavit: Cuius rei poenas, in praelio postea victus a duce, amisso regno morteque persolvit. Sed Archiepiscopus, cum & regis Edwardi & ducis successuri, obtenta per hanc legationem gratia, potentiam suam a quocunque periculo munitam tutamque existimaret, nec cuiusquam authoritatem suae parem ferre poterat; Emmae reginae, Edwardi regis matris, cuius & regi populoque gratiam, virtutisque famam, & amicitiis divitiisque firmatam potentiam, in Anglia tunc maximam esse perspexerat, exitium inaudito & inusitato fraudis genere, cuius eventus sibi exitiosus fuit, fabricavit. Primum, regem ipsum facillimis moribus praeditum, & accusationibus querelisque aures patefacientem, in eam incendit; quod nec se exulantem excepisset, fraternaeque caedis cum Godwino comite rea fuisset: Tum quod consuetudine Aldwini Wintoniensis Episcopi in Wintonia, ubi morabatur, uteretur familiarius, quam necesse esset probae; quippe solo contentae Hardecanuto filio, qui ante regnabat, & soli intentae pontifici, quem colebat. Horum criminum rea postulata, bonis praediisque spoliata, & in coenobium Warwellae detrula, deductis facultatibus & regalibus sumptibus, parcissime ex fisco in arctissima custodia alebatur. Godwinus in exilium cum filiis suis actus, eiusdem Archiepiscopi opera & consilio, quod reginae favebat. Aldwinus Episcopus Emmae dictus amasius, Wintoniensis civitatis moeniis se continere, nec inde sub poena capitis efferre pedem, jussus. Regina in his constituta angustiis, literis ad Episcopos, quos sibi fidos intellexerat, missis, & excusavit se, & eos solicitavit, ut pro se intercederent, regemque rogarent, ut lege ageret, & de se quamprimum cognosceret atque statueret. Literarum summa erat haec: Torqueri se magis aliena quam sua infamia, probare se judicio paratam, & se & Wintoniensem Episcopum injuste diffamari, filiique sui caedis insontem; nec unquam contra regem aliquid esse molitam; placereque sibi, ad criminum vitationem, etiam candentis & igniti ferri periculum; hoc tantum petere, ut abjecta cunctatione in ecclesia sancti Swithuni haec sua probatio purgatioque fieret: Securam enim esse se cogitationis & conscientiae proprio testimonio: Quod si in hoc inquisitionis negotio rex tardaret & procrastinatione uteretur, fese morituram: In tanta enim paupertate, quae se ridiculam effecisset, & vulgi opprobrio molestam & invisam vitam producere non posse; regemque filium suum majori infamia, vulgique odio flagraturum, si se reginam ac matrem, nec testibus, aut legitimis probationibus, nec sua confessione, judicatam, criminisque expertem tam famosa & arcta custodia puniret: Omnibus enim perinde esse odiosum, si aut mater filium, aut filius matrem tam atroci odio prosepteretur: Eoque magis, quod in excelso loco dignitatis ambo positi, ut virtutes, sic & vitia, utriusque in omnium oculos conspicua & nota magis incurrunt. Episcopi acceptis reginae literis Edwardum regem consulunt, querelam & preces reginae exponunt. Rex facilitate & innocentia sua, qui nihil unquam sua sponte, nisi provocatus ab aliis, commisisset perperam, corum precibus facillime superatus esset, nisi restitisset Archiepiscopus; qui ea tunc apud regem existimatione fuit, ut si cornicem dixisset esse candidam, assensum ei fuisset.

Qui, cum Episcopos pro regina acriter instare senserat, fraudem secum meditatus, qua & illos ludere, & regis animum ad matris gratiam propensum & inclinantem avertere possit, sic exorsus est. Convenistis, inquit, fratres dominum nostrum regem, de matre sua; fera, non foemina: Qua intercessione retorquetis crimen matris in filium. Illa enim, omnium petulantissima, in regem & minas & convitia evomuit, & una cum Episcopo Wintoniensi adultero suo & ftuprorum ac libidi num frequentatore, societate conjunctissimo, etsi callide simulat sanctitatem, regem ipsum sacrilegii reum audet arguere; quod illi indigno Episcopo, quem illa christum Domini nominabat, authoritate regia juste bona abstulerit. Sed rem ipsam tangamus. Illa adultera Episcopum adulterum purgare vellet crimine. Quis autem purgabit eam. Quae, praeterquam quod est adultera, & filii sui Aluredi interfectionem consensu ratam habuit, & Edwardo venenum procuravit; & quanquam reginali dignitate sit caeteris foeminis eminentior, tamen tot tantorumque criminum suspecta, genere disquisitionis gravissimo & eiusmodi personis inusitato, & a saeculis omnibus inaudito, & se, & amasium pariter suum culpa vacare probet. Quod si perferre illaesa poterit; ego, quia me huic accusationi inscripsi, honoribus meis, vestro judicio condemnatus, privabor; purgatique restituentur; fin purgationis judicio rea deprehensa fuerit, monastica vita perpetua includatur. Cuius rei invidiam atque culpam ne penes regem esse putetur, in me recipiam. Ac ne vos de genere purgationis diutius suspensos teneam, sic statuo: Haec infamis foemina novem ignitos & candentes vomeres nudis pedibus supergrediatur & transeat; quorum quatuor pro suo, quinque pro Episcopi Wintoniensis, quem innocentem afferit, judicio fiant: Si titubaverit, si singulos vomeres pleno pede non presserit; si qualitercunque laefa fuerit, feratur in eam, tanquam fornicariam, sententia. Quae etsi aliis durior censura videatur, mihi tamen mitius & indulgentius secum actum videtur; quod, quae capite plecti debuit, pedibus tantum probatur. Itaque severissimum hoc Archiepiscopi decretum, a rege & Episcopis, etsi invitis, suscipitur. Adeo tunc archiepiscopalis authoritas etiam in potentissimos valuit, ut ipsa regina, nec fuis, nec regis filii fui, nec procerum aut Episcoporum viribus, nec alia ratione, quam innocentia sua, prohibere a se tam insignem contumeliam & injuriam potuit. Dies ad hoc & locus Wintoniae statuitur. Quo & rex & magnates & Episcopi ad unum omnes convenere praeter, Archiepiscopum: Qui Doveriae aegritudinem simulabat; ut si praeter opinionem suam negotii eventus sequeretur, cito & fine impedimento possit aufugere. Regina huius decreti certior facta, illius atrocitate non magis turbata fuit, quam si optatissimum nuncium accepisset; regisque jussu e monasterio Wintoniam reducta est. Jamque expiationis dies aderat.

Nocte praecedente regina ad sancti Swichuni tumulum vigilans oravit, illum invocavit; vota suae, illo si periculo defungeretur, redemptionis permulta fecit: tandem post multas vigilias, obrepente brevi somno, vidisse in somnis dicitur sanctum Swithunum assistentem, dicentemque: Constans esto, filia, Ego sum Swithunus, quem invocas; ego tecum fum, ne paveas. Confundentur, qui te persequuntur: quia cum transieris per ignem, flamma non nocebit te. Tu autem remittes hanc noxam filio tuo. In hoc autem monasterio, ut diximus, omni contentione & intercessione regina petiit tam periculofam purgationem subire; quia in summo fuit omnibus in Wentana civitate pretio, quod multis & fuis & maritorum suorum, Edwardi, Canutique, & Hardecanuti filii fui, regum praediis divitiisque illud ante locupletaverat: tum universo Angliae clero chara fuit; quod eos semper in tanta authoritate atque gratia apud reges tenuisset; ut mirum esse non possit, eorum omnium votis, suffragiis, viribusque eam in tanto discrimine fuisse servatam. Postridie rex, assistentibus sibi Episcopis & proceribus, pro tribunali sedet: Quo cum frequens populi clerique multitudo convenisset; educta in publicum regina interrogatur, an id genus examinationis vellet subire. At illa modico usa silentio, his verbis regem affata est. Domine ac fili charissime: Ego Emma mater tua, quae te utero sustuli, de proditione in te & Aluredum filios meos, nec non de turpitudine violataque pudicitia cum huius sedis Episcopo, impetita, Deum invoco, & in corpus meum testor, me nihil eorum, quae mihi sunt imposita, nec re, nec proposito, aut cogitatione commisisse: illaque, etsi maxime rigida, ignis probatione fum contenta: nec dubito, quin Dominus Deus eadem potentia, qua Susannam ab iniquissimis vaferrimisque judicibus liberavit, ignisque vim a tribus pueris in ardentem fornacem conjectis prohibuit, me etiam in hoc discrimine, tum a tam injusti judicii fraude & severitate, tum ab ignis sensu tuebitur. His dictis, in templi pavimentis, ex ritu & more benedicti, novem vomeres incendio pene flagrantes collocantur: Reginaque insons, calceis caligisque exuta, imposito peplo, ac, rejecta chlamyde, succincta; inter duos tandem Episcopos media ad tormentum ducta est. Caeteri templo in exteriora atria discedunt. Totius autem populi clerique quasi una voce ululantis, sanctum Swithunum invocantis & exclamantis; Sancte Swithune libera eam, maximus fetus pene ad coelos sublatus est; tantusque clamoris fonitus vocibus viribusque omnium factus est, ut sanctus Swithunus vel illico sine mora, vel nunquam occurreret, ut tonitrua reboantia superaret. Credebant enim illa sua vociferatione, ut author refert, Deum ipsum vim pati, coactumque, servum suum Swithunum quasi violenter extractum e coelo, ad liberandam reginam demissurum. Episcopi ductores, etsi a lacrymis cohibere se non poterant, reginam tamen consolabantur: Et, qui illam hortabantur, ut fortiter hoc perferret, nec timeret; magis ipsi, quam illa, timebant. Illa cuius tota cogitatio fine formidine in precibus defixa fuit, ad locum accedens, Episcopis pedes illius utrinque dirigentibus, novem vomeres novem passibus, singulos totius corporis pleno pondere premens, cito supergressa nec ferrum vidit, nec sensit incendium. Et ulterius ab Episcopis ducta, Num me, inquit, extra ecclesiam, in qua probanda fum, estis ducturi? cur ad vomeres non ponor? At illi a lacrymis gaudio subito revocati, singultientes responderunt: Domina regina, respice; hoc atrox & arduum negotium mirando divino auxilio illaefa facile transegisti: Quae sublato peplo respexit, viditque ferrum, divinumque agnovit miraculum. Redeamus igitur, inquit, ad meum, ut perspectis meis pedibus, sciat me non aliud mali, quam injuriam & intolerabilem infamiam, esse perpessam. Itaque ad regem reversi rem omnem narrant: cui uberrime cadebant lacrymae, & ad innocentis matris pedes humi jacens: Peccavi, inquit, mater, in Deum & in te; quod, qui omnem a te propellere injuriam infamiamque delere & abstergere debuissem, tam ancipiti periculo a viro inimicissimo te exponi permiserim. Itaque indignus fum filius tuus dici: Nec ipsum Deum, quem semper summa pietate colui, propitium ac secundum mihi futurum suspicor, nisi hoc meum facinus, poena aliqua de me sumpra, expietur, tuaque materna indulgentia remittatur. At illa pronum ad terram erigens filium: Meus erga te, mi fili, amor, quacunque, inquit, sive tua, sive alterius injuria perimi nullo modo potest: mihi itaque plene hac tua supplicatione satisfactum est: Sed de Aldwino Episcopo cogitare te oportet, cui perinde ac mihi injuria fuit illata. Ab eo veniam si petieris, & ablata restitueris, dignum & te rege, & me matre tua facies. Itaque accersitus Episcopus a rege moerente & veniam petente, ordini ac loco, extra quem positus esset, restitutus inter Episcopos sedebat. Posteaque, ut admillum in matrem facinus expiaret, rex ab Episcopis virgis caesus, tribusque maternis ictibus percussus, in matris gratiam populique venerationem rediit: omnia praedia cum fructibus interjecto tempore perceptis, reginae & Episcopo Wintoniensi restituuntur: Qui divinae liberationis non immemores, utrique, tam regina quam Episcopus, novem maneria ad perpetuam novem vomerum reique gestae memoriam monasterio sancti Swithuni singuli concesserunt. Quas donationes rex & ratas confirmavit, & alia duo maneria, scilicet Meones & Portland, monasterio praedicto largitus est. Post haec rex matris assiduis precibus comitem Godwinum cum filiis suis, redditis eis pristinis honoribus, ab exilio revocavit, & in summo honore habuit: Quorum, ac regis, totiusque populi odio, tantique facti invidia Archiepiscopus laborans profugit, ac in exilium se dedit voluntarium: ubi mortuus tandem in Gemiticensi monasterio, unde prodierat, sepultus iacet.

Erat haec Emma ob pulchritudinem venustatemque corporis ab Ethelredo rege ad conjugalem consuetudinem expetita, dictaque flos Normanniae, Richardo Normanniae duce tertio, viro incredibili magnanimitate pectorisque fortitudine praedito, procreata: Qui, quia nullum unquam periculum formidaverat, Richardus Impavidus, seu fine metu, cognominatus est. Huius consuetudo fuit, ut, ubicunque prope ecclesiam vel coemeterium transiret, equo in ecclesiam oratum descenderet: Et si ecclesiam clausam non posset intrare, pro foribus templi oraret. Itaque in nocturno quodam itinere ecclesiam procul conspicatus, ad eam divertit: quam apertam ingressus, vidit in feretro humanum cadaver jacens fine custodibus, sepulturae deitinatum. Quo viso non tardatus ad cancellam oratum festinavit. Et chirothecis detractis ac juxta se positis attollens manus, tacite devoteque oravit. Finita oratione audivit a tergo ingentem fonitum quasi commoti & concussi feretri, hominemque aperto ore contra se brachia extendentem. At ille nullo modo stupefactus, imposito sibi crucis signo, imperavit cadaveri, ut Dei nomine acquiesceret. Quod cum non faceret, indignatus dux pertransiit, &, educto gladio, corpus illud medio dissecavit, ut hinc inde ex utraque feretri parte divisum caderet: egressusque templo ad suos venit. Hac de causa per Normanniam edixit, ne deinceps cadavera sine custodibus & vigilia relinquerentur, donec sepultura conderentur: unde postea inolevit consuetudo, ut mortui sub vigilum custodia servarentur, donec humarentur in sepultura: Qui mos in Angliam e Normannia fortasse traductus est.

Ac paulo post Godwinus comes, cum in splendido & solenni convivio ad mensam propter regem sedisset, & in eorum conspectu pincerna cum potu properans, uno pede titubans atque pene lapsus, altero casum vitans, se recepisset; comes alludens eventui, quod tam cito pes unus alteri subvenisset, regi dixit: Hoc modo frater fratri opem ferre oportet. Cui rex illico respondit, Ita & frater mihi opitulari potuisset, li sibi licuisset per te. Comes ex hoc responso moestus, frusto panis in manus sumpto, dira sibi imprecans dixit: Faxit Dominus Deus, ut haec offa, quam in os mitto, fit mihi exitialis, si faternae tuae caedis author, aut reus, fuerim. Acceptamque offam deglutire non poterat; sed quasi strangulatus illico exfpiravit. Quo viso rex, nec mente nec corpore motus: Extrahite, inquit ministrantibus, delapsum sub mensa canem. Quod peregerunt, & Wintoniam ductum splendide sepelierunt. Sub haec tempora Aldwinus Episcopus decessit: cui Stigandus, de quo proxime tractaturi sumus, successit. Et quia ille purgationis modus reginae impositus, tum tanti periculi vitatio, morsque Godwini execrationibus optata, incredibilem legentibus admirationem potest adferre; commodissimum erit hoc in loco, ad illorum temporum notam ea referre, quae in huiusmodi purgationis & execrationis genere a veteribus observata fuerunt.

Si quis itaque furti, adulterii, homicidii, proditionis, falsi perjurii, aut cuiusquam gravioris criminis, suspectus esset; si nec suo testimonio, nec testibus, nec claris perspicuisque probationibus convinci poterat, accusatore, vel judice, id postulante, antiquitus constitutum fuit; ut aqua gelida vel ferventi aut candenti & ignito ferro, manu, vel aliqua parte corporis tactus de criminatione probaretur: ut si frigoris, vel caloris vim admoto corpore sensisset, reus judicaretur: sin expers sensus fuisset, a suspicione absolveretur. In tam incredibilem superstitionem peneque feritatem illis saeculis caecitate perventum est, ut humanis sensibus vim adferrent, vel elementis detraherent. Quoniam, quae quandoque miracula ad nominis sui gloriam illustrandam, gentibusque notam faciendam potenter & raro effecisset Dominus, ea levissimis de causis, singulisque privatis noxis, crebro praescriptis oratiunculis & exorcismis suis inanibus, & incantationibus ex ore, potius quam corde, emissis fieri repetebant. Neque animadvertebant Dominum, cum in carne fuisset, ea praeter naturam signa poscentibus saepe denegasse: Et Apostolos eadem nisi raro, ut gentes ad fidem allicerent, edidisse. Haec autem curiosa nimis criminum exploratio, a veteribus Anglis & Saxonibus prisco nomine Ordaleum appellabatur. Cuius nominis haec fuit origo & interpretatio. On in veteri Saxonum lingua, ut quibusdam placet, privandi particula fuit, cum praeponerctur dictionibus, sicut a Graece: Ut enim meros, pars, ameres sine parte, intelligitur Graece: sic dæl Saxonice aliquid sive pars, Ordæl, non pars, fine parte, expers vel nequicquam, significavit. Et adhuc eiusdem nominis vis aliqua, moderna lingua retinetur. Paucum enim, parvam partem, a small deale, multum, magnam partem, a great deale: nullum partem, no deale, partirique, to deale, dicimus. Ordæl igitur, sive Ordealeum, appellabant veteres Saxones, id genus investigationis criminum, quo vindicati cruciatibus adhibiti, si doloris omnis, & culpae expertes judicarentur: quasi, qui poenam nequicquam sensissent, neque quicquam perperam, ut suspicabatur, commisissent. Haec autem credulitas, quae tam multos decepit, a duorum conciliorum Triburiensis & Moguntinensis decretis, quae zelotypiae legem a Mose descriptam imitabantur, in populum deducta fuit. Triburiensis concilii haec est constitutio: Si nobilis homo ingenuus in synodo accusatur, & negaverit; si fidelem eum esse sciverit, cum duodecim ingenuis se purget. Si autem deprehensus fuerit in furto, perjurio, aut falso testimonio, ad juramentum non admittatur: sed sicut, qui ingenuus non est, cum fervente aqua, vel ferro calido, se purget. Moguntini autem concilii haec constitutio est: Qui presbyterum occidit, duodecim annos excommunicatio ei secundum canones imponatur: aut si negaverit, si liber est, cum septuaginta & duobus juret. Si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se purget: convictus noxae usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulo careat, & absque conjugii spe maneat. Sed etsi praeter haec aquae & ignis in experiundis reis facta pericula, aliae etiam probationes tam in sacra coena & eucharistia, quam in esculentis & poculentis institutae sunt: prius tamen de illa elementari, deinde de his posterioribus inferendi, vel auferendi, criminis modis dicamus. Omnes autem huiusmodi expiationes praescriptis quibusdam exorcizandi & creaturas adjurandi formulis celebrabantur. Illa vero elementaris duplex, ut diximus, fuit. Aquosa scilicet, & ignea. Aqua, vel calefacta multum & fervens fuit, vel gelida. In hanc accusatus totus injectus est, & tunc si crimine vacavit, ad fundum ferebatur; conscientia vero paventem aqua non recepit, sed tanquam pondere carentem supra levavit ac sustulit. Hoc ultimum genus purgationis ad purgatorii demonstrationem & confirmationem infert Bernardus pater & doctus & pius: qui ut plurima sancte & erudite scripsit, tamen, ut in proverbio est, Bernardus non vidit omnia. Bernardi verba haec sunt: Quaesiti, inquit, fidem, nempe hi, qui purgatorium non credebant, cum de quibus suspecti videbantur, omnia prorsus suo more negarent; examinati judicio aquae mendaces inventi sunt. Cumque iam negare non possent, quippe deprehensi, aqua eos non recipiente, arrepto, ut dicitur, fraeno dentibus tam misere quam libere impietatem non confessi, sed professi, sunt. Haec Bernardus.

Alterum genus aquosae probationis, fuit aquae bullientis & servidae; in quam postulati brachium cubito tenus immersum: Si sine dolore & laesione proferri possit, liberabatur; fin dolorem aut cicatricem quam minimo indicio significaret, damnabatur. Hoc aquoso probationis genere, rustici, servi, libertini, ascriptitii, & infimae conditionis homines expiari folebant.

Sed interdum & nobiliores criminis suspecti aqua probabantur. Cum Londini ab ipsis civibus nocturna latrocinia perpetrabantur; cuiusdam latronis manus, dum divitis mercatoris aedes invaderet, in conflictatione abscissa est: unde is captus & carceribus mancipatus, cum de vita spem pollicitatione judicis acciperet, si focios proderet, indicavit plures; inter quos quidem Johannes, cognomento Senex, nobilissimus & ditissimus, indicatus est. Qui cum judicio aquae se absolvere non potuit, obtulit regi quingentas marcas, ut vitam redimeret: Sed quia aquae judicio periit, rex nummos repudiavit. Itaque Johannes judicio publico condemnatus ac fune suspensus est.

De nobilioribus autem & ingenuis suspectis per ferrum candens quaestio habebatur. Quod multiplex fuit: Aut enim fimplex Ordaleum dicebatur, cum de uno crimine agebatur; cuius ferrum unius erat librae: aut si de pluribus, duplex triplexque secundum criminum multitudinem Ordaleum adhibitum fuit; quod pro criminum numero multiplicata pondera continebar. Hoc autem modo solitum est hoc Ordaleum perfici. Reus aut ferrum nuda manu candens ferebat, aut nudis pedibus super ignitos vomeres, singulis a se distantes passibus, totidem passibus incedebat: & si aduftionem sensisset, aut manibus pedibusve laefus esset, carceribus, morte, exilio, vel eiusmodi legitima poena, plectebatur: vel fine dolore & nocumento solutus discellit. Nunc expositis huius Ordalei generibus, ostendamus, quibus antiquorum regum Angliae legibus sancita fuerint, ab Ethelstano ordientes. Qui totum hoc de Ordaleo instituit in magna synodo apud Geateleiam, ex prudenti Wlfhelmi Archiepiscopi aliorumque Episcoporum consilio: & rursus in Gratanleano concilio, cui Wlstanus Archiepiscopus interfuit, idem confirmavit. Cuius hae sunt leges.

I. De Ordaleo praecipimus in nomine Dei, & praecepto Archiepiscopi, & omnium Episcoporum; ne aliquis intret ecclesiam, postquam ignis infertur, unde judicium calefieri debet, praeter presbyterum, & eum, qui ad judicium iturus est. Et sint mensurati novem pedes a staca usque ad marcam, ad mensuram pedum eius, qui ad judicium ire debet. Et si aquae judicium sit, calefiet, donec exciterur ad bullitum, & fit alfetum ferreum, vel aereum, vel plumbeum, vel de argilla: & si Anerealsoder tihtla sit, immergatur manus post lapidem; vel examen fit usque ad priste: & si triplex accusatio fit, usque ad cubitum. Et cum judicium paratum erit, ingrediantur ex utraque parte duo homines, & certi sint, ut ita calidum fit, sicut praediximus. Introeant totidem ex utraque parte judicii ex longo ecclesiae; & sint omnes jejuni, & ab uxoribus suis se abstineant ipsa nocte; & presbyter aspergat super eos aquam benedictam, & det eis osculari textum sancti Evangelii, & signum sanctae crucis: & nemo faciat ignem diutius, quam benedictio incipiat; sed jaceat ferrum super carbones, usque ad ultimam collectam: postea mittatur super fcaphas, & non fit illic alia loquutio, quam ut precentur sedulo Deum Patrem, ut veritatem suam in eo manifestare dignetur. Et bibat accusatus aquam benedictam, & inde conspergatur manus eius, qua judicium portare debet. Et sic adeat: Novem pedes mensurati distinguantur inter ternos; in primo signo juxta stacam teneat pedem suum dextrum, in secundo finistrum; inde transferat dextrum pedem in tertium signum, quando ferrum projiciet, & ad sanctum altare festinet, & post insigilletur manus eius; & inquiratur die tertia, si immunda fit vel munda in ipsa sigillatione. Et qui leges istas fregerit, fit Ordaleum, fit judicium vel examen fractum in eo, & reddat regi centum & viginti sol. witae.

II. Si quis ipsa triplicis Ordalei sententia in fanum irrupisse convincatur, is, prout in libro habetur judiciali, compensato.

III. De Ordaleo fimplici statuimus; ut si quis furti saepius fuerit accusatus, atque ipsa tandem Ordalei sententia in reos referendus videatur, nec porro habeat, qui fide eum sustentent sua; in custodiam mittitor, unde cum cognati, prout antea effati sumus, liberanto.

IV. Praeterea statuimus, ut unus per omnem ditionem nostram atque idem sit nummus, eumque nemo extra oppidum cudito. Atqui si monetariorum quisquam nummos corruperit, ei manus scelere violata praeciditor, atque nummariae conspicienda fabricae afligitor. Sin nummi adulterati postulatus aliquis, criminis suspicionem diluere voluerit candentis ferri quaestione, manum sceleris puram atque immunem ostendito. Quin si ipsa Ordalei sententia reus extiterit; ita, uti antea a nobis dictum est, fiat.

VII. Qui se Ordalei quaestione examinandun obtulerit, triduo, quam fententiam id sit aggressurus, sacerdotem, ut is sacra de more peragat, adito; atque interim pane, sale, aqua & oleribus tantummodo vescitor; missae praeterea illis ipsis diebus interesto, munusque suum offerto: Sub ipso autem, quo est Ordaleum ingressurus, die, panem eucharisticum sumito, ac jurejurando se illius, de quo appellatur, sceleris purum minimeque conscium jurato: Tum, si aqua gelida faciunda est quaestio, ad sesquiulnam funis in aquam mergitor. Sin ferro fiat candenti, per continuum triduum obsignanda non resignetur manus.

Canuti Leges de Ordalco.

I.

FEstis diebus omnibus, quatuor temporum jejuniis, quadragesima, caeterisque omnibus, quibus rite fuerit indictum jejunium, diebus, omnis Ordalei ac jurisjurandi jurisdictio intermittitor.

II. Si cuius apud centuriatos labefactata fit fides, adeoque is crebrae fuerit accusationis infamia notatus, ut eum tres simul viri criminentur; alia, quam ex triplici Ordaleo, excusatio nulla est accipienda. Verum enimvero, si herus eius affirmarit, nec jusjurandum violasse servum, nec judicio Ordalei, post coactum Wintoniae concilium, cecidisse, ex eadem illa centuria fidelem unum & alterum herus evocato; qui una secum jurejurando confirment, nec fidem jurejurando obstrictam fefellisse servum; nec Ordalei sententia in reos relatum; nec furti nomine persolvisse quicquam; nisi quidem praesto fuerit praepositus aliquis, cuius in hac re satis habeat ponderis, dicti authoritas. Tum si jusjurandum dederint, accusato fiat eligendi potestas; utrum fimplicis Ordalei sententiam subire, an jusjurandum, quod uni librae & triginta denariis, aequali proportione, respondeat, in tribus centuriis praestare voluerit. Sin id illi jurejurando confirmare verebuntur, triplicis Ordalei quaestione reus examinator. Id autem ad quemnam modum fieri oportebit in lege sua pluribus refert Canutus. Actor viros, qui praejurent, quinque adhibeto; ipse sextus est.

III. Servus, si ipsa Ordalei sententia in reos referatur, primo inustus compungitor: atque, si secundo Ordalei quaestione examinatus culpae reus fiat, alia quam capitis, poena non esto.

IV. Si quis saluti regis aut domini sui insidias tetenderit, vita & rebus suis omnibus plectitor; nisi quidem triplicis Ordalei quaestione crimen diluerit.

Leges boni Regis Edwardi.

I.

DIe illo, quo judicium fieri debet, veniat illuc minister Episcopi cum clericis suis, & similis justitia regis cum legalibus hominibus provinciae illius, qui videant & audiant, ut aeque omnia fiant; & quos Dominus, per misericordiam suam, non per merita, salvare voluerit, quieti sint & libere recedant: & quos iniquitas culpae, non Dominus, damnaverit, justitia regis de ipsis justitiam faciat.

II. Si quis captivus, exilio destinatus, habuerit uxorem suam in patria subsistentem; & dixerit aliquis parentum murdrati eam nequitiae fuisse participem, expurget se judicio Dei: i. e. Ordaleo; quam si clementia Dei, & innocentia sua, salvaverit, remaneat legalis cum dote sua & maritagio.

Has & alias leges boni regis Edwardi confirmavit Gulielmus rex; alii eum septentes.

Lex Gulielmi Regis.

DEcretum est; ut si Francigena appellaverit Anglum de perjurio, aut murdro, furto aut homicidio, aut Ran, quod dicitur aperta rapina, quae negari non poterit; Anglus se defendat, per quod melius voluerit, aut judicio ferri candentis, aut duello.

Quod Wilhelmi regis decretum ante a prioribus Angliae regibus observatum, etiam a posterioribus regibus usque ad Johannis regis tempora retentum fuit.

Atque haec de Ordaleo aqua ferroque probando. Nunc alia purgandi genera explicemus. Proxima est igitur eucharistica; de qua in concilio Wormaciensi his verbis statutum est. Sic saepe contingit, ut in monasteriis furta perpetrentur: idcirco statuimus, ut, quoniam ipsi fratres de talibus expurgare se debent, missa ab abbate celebretur, vel ab aliquo ex praesentibus fratribus, & sic expleta missa omnes communicentur in haec verba. Corpus Domini sit tibi hodie ad probationem. Et iterum: Si Episcopo, aut presbytero, aliquod maleficium imputatum fuerit; pro singulis missam celebrare debet & communicare, & de singulis sibi imputatis innocentem se ostendere. Quod si non fecerit; quinquennio a liminibus ecclesiae extraneus habeatur. Eademque purgatio in Angliam Canuti legibus recepta est, ut in L. sua. [SYMBOL]

Si quis itaque, inquit, sacerdotem ad certam aliquam religionis normam viventem in crimen vocarit, atque is nullius sibi sceleris conscius fuerit, mislam, si modo id facere non vercatur, celebrato, & eucharistiae perceptione unius calumniam omnem solus contundito: sin trium fuerit accusatio, percepta, si modo ausus fuerit, eucharistia, atque adjunctis sibi aliis eiusdem ordinis duobus, omnem cogitati sceleris suspicionem diluito, &c. Si vero eorum, qui arae deservierint, aliquis amicis orbatus, adeoque, qui secum una pariter jurent, non habens, criminis fuerit postulatus, panem execratione devotum comesto; atque de eo fiat, prout divina feret voluntas; nisi quidem licitum fuerit eucharistiae perceptione se culpa liberare.

Huc spectat, quod Lotharius imperator de adulterio petitus, sub Adriano papa secundo, se, adhibitis proceribus, eucharistiae perceptione purgare voluit. Qui omnes eodem anno perierunt, ut Christianus Malfaeus, anno 855. refert libro decimo quarto; divinane ordinata virtute, an occulto veneno, quo, in eiusmodi mysteriis, etiam papae perempti sunt, incertum nobis est. Massaei autem diserta verba repetamus. Lotharius imperator de adulterio petitus se per literas ad Adrianum papam missas excusare conatus est. Cui respondit pontifex: Si non es adulterii reus, veni Romam, & corpus Christi nobiscum sume. Venit imperator, negavit adulterium; sumplit eucharistiam una cum principibus suis, qui omnes eodem anno perierunt. Lotharius autem vix Placentiam veniens mortuus est octavo Augusti.

Alterum propellendi criminis genus monomachia seu duello expertum fuit. In quo tam accusator seu actor, quam reus, de veritate accusationis & jure actionis in judicio prius propositae, armis decertabant; ut secundum eum, qui vicisset, aut adversarium ad deditionem coëgisset, judicaretur. In hoc genere constitutum fuit, ut partes per se, vel procuratores, liberos tamen homines, duello experiri poterant.

Ultimum, quod scimus, periculi genus in panis hordeacei & casei comestione fuit. Qui manducatus insontibus alimento, reis autem judicio fuit, utpote a quibus deglutiri non poterat: sed e gula projectus omnes corporis artus tremore ac pallore affecit. Atque haec omnia creaturis per certos exorcizandi modos adjuratis fiebant. Quos etsi varios peneque innumerabiles recensere non possumus, certos tamen ad singula expiationum genera accommodatos demonstrabimus. Ac primum de ferro & aqua exorcizatis dicamus.

Puragio per ferrum.

POst accusationem legitime factam, & triduum in jejuniis & oratione consummatum, sacerdos, vestibus sacris praeter casulam indutus, ferrum ante altare positum forcipe accipiat, & hymnum Trium Puerorum decantans, ad ignem deferat. Quo cum pervenerit; dicat sacerdos hanc orationem super locum, ubi fiet ignis ad faciendum judicium.

Benedic Domine Deus omnipotens locum istum, ut sit nobis in eo sanitas, sanctitas, castitas, virtus, & victoria, & sanctimonia, humilitas, bonitas, lenitas, & plenitudo legis, & obedientia Deo Patri & Filio, & Spiritui Sancto; haec benedictio sit semper super hunc locum, & super omnes habitantes, in eo, per, &c.

Inde sequutae similes super ignem benedictiones; quibus finitis ad missam perventum est, quae plurimis eius generis exorcismis consarcinata, in celebratione eucharistiae his verbis ad reum participantem usa est. Corpus hoc & sanguis Domini nostri Jesu Christi sit tibi hodie ad probationem. Qua peracta rursus pergit sacerdos ad ferrum purgatorium, multis oratiunculis Sanctos Sanctasque omnes invocans: quo perveniens legit Evangelium: In principio erat verbum, &c. quo perlecto, aquam benedictam super ferrum fpargit, & signum crucis faciens dicit: In nomine Patris, &c. Mox accusatus accipiens, ad novem pedum mensuram, ferrum perferat. Huius denique manus sub sigillo triduum inclusa tegatur; & si sanies crudescens in vestigio ferri reperiatur, culpabilis & immundus dicatur: fin autem mundus extiterit, laus & gloria Deo referatur.

Purgatio per aquam ferventem, eodem ritu, quo per candens ferrum, peracta fuit, paucis verbis immutatis: loco enim horum verborum: Si hoc candens ferrum tetigerit, haec dicta sunt: Si in hanc aquam ferventem miserit manum suam. Hac purgatione sanctus Paternus probatus fuit: huius manus ter immersa laefionem non sensit; quamvis regis ministri illud ipsum attentantes combusti sunt.

Quo etiam tempore Mulgunnus Borealium Britonum rex edixit per omnem Britanniam, ut omnis mendax aqua ferventissima deprehenderetur. Et Cuthbertus Cantuariensis Archiepiscopus, quia has examinationes in ecclesia Christi metropolitica Cantuariae fieri noluit, aliam ecclesiam in orientali parte majoris ecclesiae, eidem pene contiguam, in honorem sancti Johannis Baptistae, erexit; ut examinationes judiciorum pro variis causis constitutorum, quae ad correctionem sceleratorum in ecclesia Dei fieri solent, ibi celebrarentur; & Archiepiscoporum corpora sepelirentur. Et hic error tantis tenebris eam aetatem obduxerat, ut Wilhelmus Malmesburiensis scribat: Omnes, qui in ecclesia Glasconiensi, ferro vel aqua examinandi fuerant, si orationem in ea ecclesia deponerent, omnes, quos illa praesens memoria confitebatur, uno excepto, de salute sua tripudiarent.

Purgatio per aquam gelidam.

PEractis, ut ante, trium dierum jejuniis, & sacris de more, ut supra descripsimus, datur accusato aqua benedicta, ut bibat, cum hac execratione: Haec aqua sit tibi in probationem hodie. Deinde aquae gelidae, in quam mittendus esset reus, huiusmodi conjuratio adhibita est: Adjuro te, creatura aquae, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te in principio creavit, & jussit ministrare humanis necessitatibus, qui & jussit te segregari ab aquis superioribus. Adjuro te etiam per ineffabile nomen Dei Jesu Christi, Filii Dei vivi, sub cuius pedibus mare & elementum divisum se calcabile praebuit: qui etiam baptizari se in aquarum elemento voluit. Adjuro te etiam per Spiritum Sanctum, qui super Dominum baptizatum descendit. Adjuro te per nomen sanctum individuae Trinitatis, cuius voluntate aquarum elementum divisum est, & populus Israel ficcis pedibus statim transiverit. Ad cuius etiam invocationem Helisaeus ferrum, quod de manubrio exierat, super aquam natare fecerat: Ut nullo modo suscipias hunc hominem N. si aliquo est culpabilis, de hoc, quod ei objicitur; scilicet aut per opera, aut per consensum, vel per conscientiam, seu per ullum ingenium: sed fac eum natare super te, & nulla possit esse contra te causa facta, aut ullum praestigium inimici, quod illud possit occultare. Per nomen autem Christi praecipimus tibi, ut nobis pro nomine eius obedias, cui omnis creatura servit; quem Cherubin & Seraphin collaudant, dicentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum, qui etiam regnat & dominatur per omnia saecula saeculorum. Amen.

Postea recitatis aliis exorcismis, reus exutis vestibus aquas introiit: Quibus si immergeretur, liberabatur; sin vero sustentaretur, nec inundari poterat, damnabatur.

Exorcismus panis hordeacei & casei.

QUorum appensio unius erat unciae; omnibusque praesentibus jejunis, sacerdos primitus Litanias fecit; deinde huiusmodi precatione usus est.

Domine Jesu Christe, qui regnas in coelis & in terris, & immobilis es in omnibus operibus tuis, dominator dominantium, Deus Angelorum & Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, & omnium electorum; praesta, quaesumus per sanctum & admirabile nomen tuum, ut qui reus est huius furti, vel homicidii, aut adulterii, seu maleficii, de quo hic nunc requiritur, vel in facto, vel in conscientia, ad appositam ei, pro ostensione veritatis, creaturam panis sanctificati, vel casei, faux eius claudatur, guttur eius stranguletur, & in nomine tuo ante illud rejiciatur, quam devoretur; Sed & spiritus diabolicus, cui nulla communio cum tua superna veritate, in hoc negotio ad subvertendum judicium pravis praestigiorum suorum molitionibus nil praevaleat; sed qui reus & conscius est rei praefatae ad hoc pabulum sanctificati panis, vel casei, & praesertim per Dominici corporis & sanguinis communionem, quem accepit, tremar, & tremendo palleat, & nutabundus in omnibus membris appareat. Innoxius vero & inscius sobrie ad salubritatem sui, cum omni facilitate, hanc partem panis vel casei in nomine tuo signatam manducando diglutiat; ut cognoscant omnes, quia tu es judex justus, qui salvos facis sperantes in te, & non est alius praeter te; qui vivis & regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.

Hae omnes adjurationes ex veteribus missalibus & pontificalibus Saxonum libris verbatim excerptae sunt. In quibus multa, quae adhuc in usu a pontificiis habentur, de vestibus, templis, altaribus, locis oratoriis, campanis, paneque & aqua sanctificandis, eisdem adjurationibus ritibusque describuntur. At illae, tam contrariis legibus, quam desuetudine, paulatim sublatae sunt: Haec vero eadem amentia caecitateque retinentur. Sed mirum non est hanc varietatem & inconstantiam papalibus inesse legibus, quae, ut in proverbio est, omnia pretio singunt atque resingunt. Nam illas omnes, aquae, ferri, duelli, ac eucharistiae purgationes tanquam authore diabolo fabricatas, Deumque tentantes, tandem post multa saecula pontifices Romani prohibebant: Et de reis judicia sumi, non alia ratione, quam spontanea confessione, vel luculentis testimoniis atque probationibus, statuebant. Eamque purgationem, quod a vulgo recepta est, vulgarem, hanc suis institutis sancitam, canonicam, appellabant: De qua Gregorius primus ad Brunigildam reginam Francorum, de Menna Episcopo purgando meminit & improbat.

Posteaque Stephanus papa quintus, de parentibus partus opprimentibus, coram Huberto Episcopo Moguntino purgandis, non admittit ferri candentis, vel aquae ferventis, examinationem. Spontanea enim confessione, inquit, vel testium approbatione publica delicta, habito prae oculis Dei timore, commissa sunt regimini nostro judicare: Occulta vero & incognita illi sunt relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum.

Monomachiam vero prohibuit Nicolaus; quae civilibus, ac Justiniani legibus ante interdicta fuit; cum haec & huiusmodi sectantes Deum solummodo tentare videantur. Sed utrum illa eucharistica panis atque casei purgatio similiter tollatur, dubitat, cum fuis gloslographis, Gratianus; &, disceptata paululum controversia, tandem eam quoque abrogari concludit. Quod quanquam Sixtus papa, coram Valentiniano imperatore, ac Leo postea, ea purgatione objecta sibi crimina diluebant; tamen ipsi rescripserunt: Suum exemplum aliis hoc non eligentibus formam non dare, neque quenquam nolentem cogere. Id quod evidentius apparet ex sequentium paparum epistolis decretalibus; in quibus non aliam purgationem, quam canonicam, a se descriptam permittebant. Unde Honorius tertius, qui vixit tempore Johannis regis Angliae, filii regis Henrici secundi, eam purgationem prohibuit. Novumne hoc, an usitatum a pontificiis possit censeri, ut ea, quae priorum patrum ac conciliorum decretis statuta fuerunt, a posteris superstitiosa, Deum tentantia, & contra canones facta fuisse dicantur? In quo errorem proprium & mutabilitatem ostendunt. Etsi enim assentior, recte ac secundum Deum egisse pontifices, quod huiusmodi nugis ac praestigiis, quae multis ante eos saeculis, in summo usu & existimatione a veteribus culta & observata fuerunt, fidem omnem ac authoritatem detraxerint: in hoc tamen desidero illorum sive pietatem, sive prudentiam, quod, quae in co genere corrigere volebant, in alio deteriora effecerunt; ut immutata magis & ad novas superstitiones traducta, quam penitus deleta & extincta, cernantur. Legat enim, qui volet, recentiores, & nostro praesertim aevo editos, pontificales ac missales libros; reperiet eos & ceremoniarum multitudine, & peragendi difficultate atque taedio, & exorcizationis amentia, priores illos longe superare. Quibus enim non dicam verbis, sed portentis haec & eiusmodi a pontificiis adhuc adjurantur? Primarius lapis, & caementum pro ecclesia aedificanda, sal & aqua, panis benedictus, dedicatio recentis ecclesiae, altaria, vasa, indumenta, linteamina & ornamenta ecclesiastica: altare portatile, calix cum patina, crux nova, Sanctorum imagines; campanae atque signa, cineres, incensum; tum in militum, ut vocant, regularium erectione, arma, enses, & vexilla bellica: Haec omnia, quam solenni ritu sanctarum Scripturarum fententiis ad suas decantationes perperam adhibitis pontificii peragunt, paucis videamus. Lapis cum caemento Episcopi manibus primum aqua benedicta sparsus, insculpto crucis signo, his sententiis in fundamento positus est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Deinde, Tu es Petrus, & super hanc Petram, &c. Postea precabantur, ut, qui ad perficiendam ecclesiam auxilium dederint, corporis & animae salutem consequantur. In dedicatione autem ecclesiae iam extructae, Episcopus ecclesiam ter circumiens, ostium baculo pastorali ferit hoc Psalmi carmine: Attollite portas, &c. Cui diaconus intus existens, respondet fere exanimatus: Quis est iste rex gloriae: &c. Deinde ingrediens Episcopus in fundamento ecclesiae cineribus sparso alphabetum Graecum & Latinum baculo describit: tum variis multisque Episcopi clerique incessibus, rectis, obliquis, retrogradis & transversis, parietes ac pavimenta aqua fparguntur. Cruces in parietibus chrismate cum dextro Episcopi pollice depinguntur: & infinitis pene completis ceremoniis, ad extremum precatur, ut populus in ea conveniens per sacerdotum libamina coelesti sanctificatione salvatus, animae salutem perpetuam consequatur. Et discedens portam his verbis Episcopus ungit chrismate: Porta, fis benedicta, sanctificata, consecrata, consignata, & Deo commendata. Porta, fis introitus salutis & pacis. Porta, sis ostium pacificum, per eum, qui se ostium & ostiarium appellavit. Non his auguriis conditum Salamonis templum fuit, quod pura condentis voluntate oblatum Deo, ab ipso consecratum fuit. Altaria autem innumeris huius generis precibus consecrantur: Ut, Quicunque in hoc altari sacranda libamina devotus obtulerit, vel sacrata susceperit, subsidia praesentis vitae accipiat, & remissionem pariter omnium peccatorum consequatur, & gratiam sempiternam redemptionis percipiat. Et: Mane surgens Jacob erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum vovit Domino: vere locus iste sanctus est, & ego nesciebam: ac erit nomen meum ibi, dicit Dominus: &, stetit angelus juxta aram templi. Si autem reliquias in ara recondiderat Episcopus, addidit: Nationes ex longinquo ad te venicnt, & munera deferent, &c. Evangelium autem eo die legebatur ex quinto Matthaei: Si ergo offers munus tuum ad altare, &c. Ad devovendum autem altare portatile, decantatis plurimis Psalmis & oratiunculis, precabatur Episcopus: Deus, qui quondam legem in tabulis condidisti lapideis, & lapideum metallum ad obseptium tui sacrificii condidisti; annue dignanter, ut quicquid huic altari oblatum sacratumve fuerit, nomini tuo assurgat, religioni proficiat, & fidei sit honori. Calix cum patina hoc modo benedicuntur: Quemadmodum Melchisedech sacratus fuit calix; sic hoc vasculum & patina per sacerdotis benedictionem sanctificetur, & corporis ac sanguinis Domini novum sepulchrum fiat. Tum sacris ritibus, tanquam Mosis jussu, a Maria contextis, tributa exorcismis vis est arcendi malignos spiritus; & corporalia, nova Redemptoris nostri sudaria dicta sunt. Crux vero novae vitae lignum, per quod veteris signi ab Adamo sumptio expiata, appellatur. Quam Episcopus benedictam flexis genibus adorans & osculans precatur, ut orantes seque inclinantes ad illam inveniant corporis & animae sanitatem; & ut signum crucis fit remedium salutare generi humano, soliditas fidei, profectus operum, redemptio animarum, protectio, solamen ac tutela contra saeva jacula inimicorum. Et imaginibus similis optata potestas est, ut quicunque coram illis Sanctum aliquem honoraverit, illius precibus gratiam in praesenti, & aeternam gloriam obtineat in futuro. Ac vasis ornamentisque sacratis, ut omnis immundus spiritus confusus longe discedat, ab Episcopo petitum est. Pro campanis adjuratis, Episcopi intercessionibus postulatum fuit: Ut, quemadmodum Mosis tuba, populus & ad divinum cultum convenit, & in hostes incensus est, & clangore tubarum Hierichuntis moenia corruerunt, & adventu Domini mare fugit, montes exultaverunt, & tota terra turbata est: sic per campanae tactum atque fonitum fideles invitentur ad sacram matrem ecclesiam; & cum melodia illius auribus insonuerit populorum, crescat in eis devotio fidei, amor spiritualis, procul pellantur omnes infidiae inimici, fragor grandinum, procella turbinum, impetus tempestatum, temperentur infesta tonitrua, ventorumque flatus fiant salubriter ac moderate suspensi, prosternat aerias tempestates dextra tuae virtutis; ut hoc audientes tintinnabulum tremescant ac fugiant, ante crucis in eo depictum vexillum. In gladiis, armis, vexillisque sacrandis precantur Episcopi, ut sint inimicis signa terribilia, at Sanctis intercedentibus solidamenta, & victoriae certa fiducia. Panem, ad similitudinem quinque panum Christi benedictione multiplicatorum, gustantibus imprecatus fuit, ut reciperent salutem tam animae quam corporis. Jam vero falis aquaeque benedictio, corundemque commixtio, an non disertis est exorcisinus verbis? Nam post planum exorcismum adjurat sacerdos, ut sint creaturae exorcizatae; precaturque, ut omnibus fumentibus sint salus animae atque corporis; ut, quicquid eo fale tactum aut respersum fuerit, careat omni immunditia, ab eoque fugiat & discedat omnis phantasia & nequitia, ac verfutia diabolicae fraudis, omnisque spiritus immundus adjuratus; exemplo eius salis, qui ab Elisaco Propheta in aquam projectus sterilitatem delevit: tum ut aqua exorcizata sumat effectum ad abjiciendos daemones, morbosque pellendos; ut quicquid ea sparsum sit, careat omni immunditia, liberetur a noxa: Non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens; discedant omnes insidiae latentis inimici: & si quid est, quod aut incolumitati habitantium invidet aut queti, aspersione huius aquae effugiat. Ad extremum, ut commixtio falis & aquae efficiatur salutare sacramentum. Incensum etiam benedictum creditur recipere hanc potestatem, ut omnes languores, omnesque infirmitates, cunctaeque insidiae inimici, odorem eius sentientes effugiant.

Sed quid huius generis infinita exempla perseptar? Cui enim dubium est huiusmodi exorcismis papales ritus & ceremonias abundare, qui ab his, quos in ordinatione Ordalei, vulgarisque purgationis antiquitas secuta est, quam sero damnabant, aut nihil differunt, aut pluribus magisque stupendis praestigiis referti sunt? Ac sanctus Augustinus, qui suo tempore de ceremoniarum multitudine questus est, si iam viveret, quid de hoc immenso numero & prolixo earum celebrandarum modo existimare poterat? Scribit enim Januario de ceremoniis loquens: Ipsam tamen religionem, quam paucissimis & manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servilibus oneribus premunt; ut tolerabilior sit conditio Judaeorum: qui etiamsi tempus libertatis non agnoverint, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus, subjiciuntur. Haec Augustinus. Et sane valde deflenda est huius temporis conditio, quod ecclesiae patres eadem mentis acie ab ecclesia refecare has & eiusmodi ceremonias, seu potius nugas, aut nolunt aut non possunt, qua priora illa Ordalei vitia cernebant gebant. Sed, illis ut superstitiosis damnatis & deletis, haec, quae mordicus retinent, quamvis puerilia & delira sint, ex illis tamen fabricantur Quanto modernis pontificibus aequior fuit Gregorius? qui scribit: Quomodo regulae sanctorum patrum pro tempore, loco, & persona & negotio, instante necessitate, traditae sunt. Hi autem, nulla neque temporis, neque loci, neque negotii, neque personae, neque cuiusquam rei, quam suae voluntatis atque gloriolae, rationem habentes, ne pusillis in rebus veritati cedere volunt.

Perpendat secum diligenter lector ex circumstantiis, quas secundum rerum gestarum varietatem atque fidem ex probatissimis singularum aetatum scriptoribus descripsimus, illa, quae miracula affirmabant, fuisse daemonis tantum ad decipiendum vulgus per papalem clerum exercitata ludibria; nec magis dicenda miracula, quam fuerunt illa a Pharaonis praestigiatoribus demonstrata signa.


XXXII. Stigandus.

STigandus, unde, aut a quibus originem traxit, nescitur. Certum est autem, quocunque laboraverit vitio, & magno animo & profundo ingenio, & de patria bene meritum fuisse. Is in rempublicam & Episcopatus gerendos, per gratiam Edwardi Confessoris, regis lenissimi, & sanctissimi principis, cuius fuerat capellanus, virtutene an calliditate irrepserit, pariter incertum est. Nam indoctum & illiteratum plane fuisse constat. Quae tamen non sibi peculiaris, sed toti Anglicano clero fuit tunc communis, inscitia; ut temporis potius, quam hominis, defectus censeatur. Ad archiepiscopalem celsitudinem his gradibus ascendit. Primum orientalium Anglorum fuit Episcopus apud Helmham: Quem locum deseruit, non tam libere & sponte, quam ut Wintoniensi Episcopatu longe uberiori frueretur, post obitum Aldwini Episcopi. In quo occultatum diu avaritiae & ambitionis scelus primo prodidit atque patefecit. Quare avarus, ambitiosus, & Simoniacus, passim nuncupatur. Quae vitia indicavit apertius, quod Wintoniensi Episcopatu non contentus, cum regis animum, in Robertum tunc Cantuariensem Archiepiscopum, commotum animadvertisset, eodem sive in exilium ejecto & sede pulso, sive sponte fugiente, vivente tamen & superstite, nec abdicato, Archiepiscopatum occupavit. Hic Robertus antea regi charus, postquam Emmae reginae matri suae indixisset, ut violatae pudicitiae suspicionem, ignitis & incensis vomeribus, nudis fuis pedibus supergressis, deleret & abstergeret; eidem postea invisus fuit. Hunc igitur supplantavit Stigandus, & usitatis ritibus ac ceremoniis omissis, jussu tantum regio consecratus est, anno eiusdem regis decimo, & Leonis Romani papae tertio; Roberti tamen pallio usus, & primus in habitu clericali, ut quidam scribunt, sed inconsulto, Archiepiscopatu functus est. Hinc praedo dictus, & alienae possessionis invasor, qui non per ostium in Christi gregem & ovile intravit. Nec tamen Archiepiscopatu adepto Episcopatum Wintoniensem dimisit, sed inexplebili ductus cupiditate, contra morem & instituta ecclesiae utrumque retinuit. Et quamvis saepe a sede Romana accerferetur, tamen vafris dilationibus & muneribus evasit, eiusque authoritatem contemplit acque derisit; donec, ut mox dicetur, Wilhelmo regi poenas dedisset: quem nullius superavit calliditas & astutia. Hoc igitur Archiepiscopatu, sive astu, sive gratuita regis largitione, potitus, ne summa contentione oblatisve muneribus, a sede Romana pallium obtinere potuit: etsi tunc omnia Romae perinde essent venalia, ac prioribus & recentioribus temporibus. Tandem intervenientibus muneribus, a quodam Benedicto sui simili, & ejufdem criminis reo, impetravit: Qui excommunicatus & a sacris prohibitus pari nequitia Romanam sedem invasit, qua ille Cantuariensem tenuit. Haec cum gessisset Stigandus, ratus ea tranquilla & diuturna fore; subito sequuta sunt tempora, in Anglia aliquandiu turbulenta, & plena procellis, calamitosa vero & plane exitiosa Stigando. Nam mortuo Edwardo rege, qui ob vitae integritatem, in regnando justitiam & continentiam, legumque sive a se latarum, sive ex veteribus sumptarum aequitatem, inter Sanctos relatus est, successit Haroldus. Cui Gulielmus Normanniae dux, qui, tam ex promisso Edwardi, cuius hospes in exilio fuerat, quam juramento Haroldi, cuius fratres oblides tenuit, regnum Angliae vendicavit, ob eiusdem jurisjurandi violatam fidem & religionem, bellum indixit, & accitum Normannorum militem copiosa classe transvexit in Angliam: ubi cum Haroldo aperto Marte & instructa acie de imperio dimicabat. Haroldus, cerebro ex teli ictu transfixo, cum Anglo succubuit: Gulielmus & victoria & regno potitus est. Has regnorum mutationes, ne casu, aut fortuito, nec humanis tantum viribus evenire, non modo a philosophis, qui naturales aiunt esse rerumpublicarum conversiones, sed a theologis, qui, quod verissimum est, divinitus fieri afferunt, admonemur. Hoc autem Normannorum imperium multis ante Edwardum annis, tacite & quasi divino oraculo praenunciatum legimus. Canuto enim rege, qui aliquot fuit ante Edwardum annis, Brithwoldum quendam, tunc entanum Episcopum, cum in nocturnis excubiis & lucubrationibus subiisset sibi de stirpe regia, quae prope extincta & deleta fuerat, cogitatio, altus compressit somnus: in quo sibi visus est videre Petrum Apostolum, consecrare Edwardum regem in Normannia tunc exulantem, coelibi vita, ac viginti quatuor annis regnaturum. Quae res non obftupefecit, sed sic extulit Brithwoldum, ut percunctaretur, quis esset in regno successurus. Cui hoc responsum est: Regnum Anglorum, regnum Dei est: Et ipse sibi providebit regem. Ac fane, ut nec concedendum, sic nec detrahendum, nimium somniis. Nam huius vaticinationis, qui pervetustos authores habet testes, eventus ipse certus est. Quod adinonet propheta oraculi instar esse divini: Ipsique Gulielmo in somnis occurrebat, de sua in longaevum regnatura gente, & progenie. Quam cum videmus ea felicitate regnare, cur de huius regis, aut illius Episcopi, somnii veritate dubitamus? Sed ad Stigandum revertamur.

Certum est, Gulielmo duci, cum Haroldum in acie prostraverat, totam Angliam suam vim & potestatem concessisse, praeter Cantium comitatum: in quo Stigandus, sive belli renovandi causa, sive ut aequiori alia & tolerabiliori subjectionis conditione se ac suos illius imperio subjiceret, delituit. Id tamen effecit pro suis Cantiis, quod in sua patria nemo: Omnes enim inopinata caede Haroldi stupore & moerore perculsi in Gulielmi ditionem se dabant, praeter Cantios: Qui, consultore Stigando, se domi fuifque finibus continebant. Ad quos cum Gulielmus iter perrexisset, Stigandus, advocato sibi Egelfino abbate Augustinensi, qui totius tunc Cantii principatum tenebant, universum comitatus populum in unum locum congregabant: quibus & miseram ac servilem vicinorum conditionem, sub Normannorum juga redactam, & sua pericula, quae ex Gulielmi adventu imminebant, declarabant. Populus mori potius in acie voluit, quam ab usitata libertate ad incognitam & insolitam servitutem deduci. Itaque dies statutus est, quo apud Swanescombe, Cantii, oppidum instructi armatique rursus convenirent. Stigandus & Egelsinus, Maccabacorum more, duces exercitui praefecti; & ut auxilia sua geminarent, inito consilio, decreverunt; ut adveniente duce, & praeoccupatis transitibus, singuli milites singulos ramos, ea, ut videtur, magnitudine, qua unusquisse tegere possit, in manibus coram gestarent. Postridie Gulielmus in campestribus prope Swanescombe, totam Cantii multitudinem, tanquam nemus mobile, se circumdantem, & paulatim moderato gressu appropinquantem, attonitus mirabatur. Cantii, cum propius a duce abessent, eumque circumvallatum animadvertissent, ramos dejiciunt: arcubusque tensis, gladiis evaginatis, & hastis vibratis, caeterisque armorum generibus extensis, tubae sono praelii signum dant. Dux cum exercitu stupefactus est: utpote qui superiori elatus victoria, tanquam in pugno continere se totam Angliam existimaret: Nunc hoc subito Cantiorum motu perterritus, non de victoria solum, & amissione exercitus, sed de sua vita periclitabatur. Postulatum est itaque, ut colloquium prius haberetur, antequam iniretur praelium. Stigandus & Egelsinus, Cantiorum duces, mandati sunt eorundem ad Gulielmum legati, qui pro fuis Cantiis hac oratione usi sunt.

Occurrunt tibi, dux inclyte, Cantii, amici & tuae ditioni parituri, si acquissimis eorum postulatis concesseris; ut, qui libertatem a majoribus acceptam, & leges ac consuetudines patrias retinere contendunt, nec in servitutem inexpertam redigi, aut nova jura tolerare volunt: Regiam enim potestatem, non dominatum, ferre possunt. Illibata itaque libertate, reservatisque moribus, legibusque pristinis, recipe Cantios, non servos, sed, fide & amore in te affectos, subditos. Sin libertatem legumque immunitatem auferre niteris, una & vitam auferes. Malint enim incerto Marte tecum dimicare, & sub certis hostibus in acie succumbere, quam in foro sub incertis legibus. Nam quanquam caeteri servire Angli servitutem possunt; Cantiorum tamen est propria libertas.

Dux & hac oratione, & novis angustiis perculsus, perplexo atque turbato animo, consilium cum fuis habuit. Cumque sibi venisset in mentem, quam ancipiti praelio dimicaturus esset, aut si infecta re discederet, quam sibi non modo ad infamiam ignominiosum, sed ad jacturam acquisiti nuper regni periculosum, foret; si Cantium totius regni clavem, reliquo regno non adjungeret, & amicitia magis atque foedere, quam vi retineret; non necessitate magis, quam voluntate, concessit Cantiis, ut libere secundum vetera instituta viverent. Itaque inter Gulielmum & Cantios initum foedus fuit, & obsides utrinque dati. Posteaque depositis armis, laeti Cantii laetos Normannos Rofecestriam deducunt; ubi duci Gulielmo, & comitatum, & Doverense nobile castrum in deditionem tradunt. Hic autem vetus mos & consuetudo Cantiorum in legibus Anglorum municipalibus, appellatur, Gavolkinde: quae in toto regno, ante Ducis adventum, frequens & usitata fuit: postea caeteris adempta, Cantiis solum ex hac Stigandi & Egelsini armata intercessione & instantia, integra & inviolata remansit. Quae res satis comprobatur ex antiquis scriptis de consuetudinibus Cantii, ubi inter caetera sic scribitur: Dicit comitatus, quod in comitatu isto de jure debet de eiusmodi gravamine esse liber: quia dicit, quod comitatus iste, ut residuum Angliae, nunquam fuit conquaestus, sed per pacem factam se reddidit Conquaestoris dominatui, lalvis sibi omnibus libertatibus suis & liberis consuetudinibus primo habitis & usitatis. Subacto igitur, seu potius conciliato, Cantio, de quo maxime laborabat, quod illic regnum ingredientibus & exeuntibus portus aditusque esset maxime commodus ac opportunus, ad inaugurationem seu coronationem properavit Gulielmus. In quo quanquam moris est, reges a Cantuariensi Archiepiscopo consecrari; tamen a Stigando unctus non fuit, sed ab Aldredo Eboracensi Archiepiscopo: vel, quia Stigandus ab exercendo suo munere per sedem Romanam prohibebatur: vel, quia noluit viro sanguinolento, & per tam diram cladem atque caedem patriam suam occupanti, munus consecrationis conferre: vel, quod est verisimillimum, quod Gulielmus a Stigando suspenso & interdicto, & multorum criminum a sede Romana postulato atque reo, consecrari recusabat. Sed quaecunque fuerit causa, certum est Gulielmum omni externo cultu tractasse Stigandum perhonorifice, & comiter eum permulsisse, etsi pessime de eo senserat: quod tristis eius exitus declarabit. Namque finitis inaugurationis solennibus, praesidiisque passim dispositis, omnibusque rebus ledatis & pacatis in Anglia, rex Gulielmus in Normanniam reverfurus Stigandum, etsi renitentem, secum una cum aliis regni proceribus duxit, honoris, ut dixit, causa. Sed credibilius est, timuisse Gulielmum eius tum versutum & callidum ingenium, tum gratiam & potentiam, qua valebat in Cantio: ne eo absente novos motus in Anglia concitaret, & defectionis author fieret. Nec passus est eum usquam abs se discedere, antequam rediret in Angliam, etsi benigne atque blande in Normannia retentum. Namque eum patris nomine appellare solitus, occurrit ei saepius cum illis iam obsoletis processionum pompis, longa serie ductis, domumque duxit atque reduxit, & in conventibus cum magna veneratione assurrexit; neque quicquam non modo officii, sed ne obsequii atque observantiae in eum, praetermisit. Sed postquam rebus in Normannia compositis in Angliam reditum est; illa tam diuturna ducis simulatio reipsa in apertum prorupit odium; etsi id verbis adumbravit Gulielmus, & facti invidiam in Alexandrum Romanum pontificem transtulit. Misero enim Stigando structae illico insidiae; & tacita Gulielmi interpellatione, missi ab eodem Alexandro, Hearmenfredus Sedunensis Episcopus, & Johannes ac Petrus presbyteri, Cardinales legati, ut de Stigando Archiepiscopo & Angliae clero instituerent & ordinarent judicia: a quibus huc illuc agitatus Stigandus, nunc in Scotiam cum Egelwino Dunelmensi Episcopo profugit: nunc Eliense coenobium latitandi & se occultandi causa petiit. Tandem totius cleri synodus Wintoniae facta; ubi legati praedicti, multis contra Stigandum objectis criminibus, eum ob tres causas Archiepiscopatu & ordinibus abdicabant. Primo, quod Archiepiscopatum Cantuariensem simul cum Episcopatu Wintoniensi tenuisset: non novo sane aut inusitato in Anglia tunc exemplo; quod recenti ante eum aetate Dunstanus & Oswaldus, quos historiae inter sanctos & integerrimos Patres referunt, in Episcopatibus plurales fuerunt: ille Wigorniensem simul cum Londinensi, hic Eboracensem Archiepiscopatum & Wigorniensem, ubi in ecclesia sanctae Mariae, quam ipse condidit, sepultus iacet, simul tenuerunt. Deinde, quod Archiepiscopatum, Roberto vivente, neque amoto, possedisset. Ad extremum, quod Roberti pallio Cantuariae relicto, qui vi injuste ab Anglia pulsus est, aliquandiu usus est; & postea a Benedicto papa, qui excommunicatus & sacris interdictus fuerat, eo quod pecuniis sedem apostolicam invasit, pallium accepisset. In eodem cleri conventu, multi alii a statu & dignitatibus non jure, sed regali papalique authoritate, per legatos coacti recesserunt: videlicet, frater eius Agelmarus, Estanglorum Episcopus, est degradatus: Abbates etiam aliqui ibi degradati sunt; operam dante rege, ut quamplures ex Anglis suo honore privarentur: in quorum locum suae gentis personas subrogaret, ad confirmationem scilicet regni fui, quod nuper acquisierat. Hinc & nonnullos, tam Episcopos, quam abbates, quos sine ulla evidenti causa, nec concilia, nec leges saeculi damnabant, suis honoribus privavit, & usque ad finem vitae, custodiae mancipatos detinuit: suspicione, ut diximus, tantum inductus novi regni. Srigandus vero ad summum iam adductus discrimen, deprecatione ad Gulielmum, an justa expostulatione uteretur, incertus, eum per fidem tam firmiter utrinque datam ac interpositam instanter obsecravit; ne se tam iniquis permittat calamitatibus. At rex lenissimis & manfuetis verbis eius rei authoritatem & atrocitatem sibi derogavit, ac papalibus mandatis attribuit: Verumtamen Stigandum exauctoratum, bonisque ac fortunis spoliatum, carceribus perpetuis inclusit: ibique famelicum ex fisco parcissime alebat, ut extorqueret fortasse, quos thefauros condidisset. Id enim a Stigando quaesitum fuit: qui multis & magnis juramentis afferuit, ne quicquam sibi aut aeris, aut bonorum superesse: vel quia spes eum aliqua tenuit libertatis, in qua tam grandi thefauro aut ipse frueretur, aut ad perniciem ducis uteretur: vel quia tam indignis modis a duce tractatus, pejerare & mori maluit, potiusquam tam insigni beneficio inimicum ducem afficere. Ex fame enim interiit & aegritudine voluntaria; postquam archiepiscopali sedi septendecim annis incubuisset. Eo autem mortuo, exanimati corporis collo clavicula alligata reperta est; quae ingentis thesauri indicium dedit, & magnarum opum in subterraneis specubus occultarum: chartaeque inventae, in quibus conscriptae sunt summae thesauri fui, quibusque in praediis latebant, cuiusque magnitudinis, ponderis, & qualitatis metalla fuerunt. Quae omnia in lucrum Gulielmi, qui non modo non laefus, sed plurimum adjutus ab eo fuit, cesserunt. Wintoniae sepultus est.


XXXIII. Lanfrancus.

LAnfrancus, natione Transalpinus, patria Papi­ensis, quae civitas Medi­olanensis est ditionis, a Medi­olano viginti mille passibus disjuncta, ab ineunte aetate in literis educatus; & cum adolevisset, progressus in Normanniam venit, fama & celebritate Herluini abbatis Beccensis provocatus. In itinere Rothomagum profecturus, vesperi per sylvam transiens, incidit in latrones; a quibus, manibus ad tergum alligatis, spoliatus & in densum conjectus est. Mane a viatoribus transeuntibus opem clamore periit, & solutus est. Inde ad Beccense coenobium se contulit; ubi ad inopiam tantam sublevandam, dialecticam stipendio professus, monachus primum, deinde prior, Beccensis fuit: postea Gulielmi ducis dono, abbas scilicet sancti Stephani Cadomensis coenobii, quod dux erexerat. Deinde Gulielmus Angliae regno potitus, Stigando tam turpiter a sede quasi avulso, Lanfrancum omni literarum genere excultum, & in summam gerendi regni spem & fidem collocaverat, ad Archiepiscopatum Cantuariensem ex Normannia vocat: quem Lanfrancus, & a rege coactus, & a papa Alexandro jussus suscepit. Celeberrima est autem huius prae caeteris electio & consecratio. Electus enim est a majoribus Cantuariensis ecclesiae; tum accessit procerum atque Praesulum, totiusque quasi populi, consensus in aula regis: quod sane est instar senatus, seu parliamenti Anglicani. Ad eum vero consecrandum omnes in Anglia Episcopi convenerunt, servato antiquo & veteri consecrationis more; & qui adesse non poterant, literis & legationibus excusabantur. Consecratio haec tam nobilis & pervulgata quarto calendas Septembris, & quarto anno Gulielmi regis, celebrata fuit Cantuariae; cui interfuerunt Gulielmus Londinensis, Siwardus Roffensis, Walchelinus Wentanus, Remigius Dorcestrensis, Herfastus Helmamensis, sive Thedfordensis, Stigandus Seleseiensis, Hermammnus Scireburnensis, Giso Wellensis. Hac tam insigni claritate electus & consecratus fuit Lanfrancus. Paulo post Thomas Eboracensis Archiepiscopus electus, ex more Cantuariam ad Lanfrancum sacrandus venit. Hora statuta est, qua Thomas quaestionem seu examinationem subiret: qua Lanfrancus cum fuis suffraganeis in choro lineis induti stabant, Thomam expectantes: Quo adveniente, Lanfrancus ei detulit subjectionis & obedientiae professionem jurejurando confirmandam. Thomas respondit: Non se id facturum, quod salvo jure, & majorum suorum more, & privilegio suae ecclesiae, facere non possit. Itaque nisi scriptis authoritatibus, & tabulis obsignatis, clarisque probationibus sibi de re tanti momenti liqueret, quia noluit exemplo suo Eboracensi ecclesiae quicquam praejudicii generari, sine sacratione discedere maluit, quam ignotam sibi suaeque ecclesiae obedientiam adjuramento profiteri. Et quanquam in ea suasione aperte monstrasset Lanfrancus, quod nihil a Thoma flagitaret, quam quod & Cantuariensis ecclesiae authoritati, & Eboracensis juri, ac utriusque consuetudini, esset consentaneum; tamen Thomas minime sacratus discessit, & habita ad regem querela eum in Lanfrancum irritavit. Lanfrancus contra, exposita regi tam probabili facti fui ratione, eoque pacato atque mitigato, impetravit, ut Thomas, quod ante recusabat, regis edicto coactus, iam obedientiae professionem Lanfranco ex scriptis cum juramento recitaret: in qua se Lanfranco obtemperaturum in omnibus, quae ad christianae religionis cultum pertinent, absolute promisit. Posteaque Lanfrancus a reliquis Angliae Episcopis, qui prius ab aliis sacrati fuerant, subjectionis professionem, una cum cappis professionalibus, petiit & accepit. Thomae vero Eboracensis Archiepiscopi professio verbatim sic descripta est.

Decet christianum quemque christianis legibus subjacere, nec his, quae a sanctis patribus salubriter instituta sunt, quibuslibet rationibus contraire. Hinc namque irae, dissensiones, invidiae, contentiones, caeteraque procedunt, quae amatores suos in poenas aeternas demergunt. Et quanto quis altioris est ordinis, tanto impensius divinis debet obtemperare praeceptis. Propterea ego Thomas, ordinatus Eboracensis ecclesiae metropolitanus Antistes, auditis cognitisque rationibus, absolutam tibi, Lanfranco Dorobernensi Archiepiscopo tuisque successoribus de canonica obedientia professionem facio, & quidquid a te, vel ab eis juste & canonice mihi injunctum fuerit, servaturum me repromitto. De hac autem re, dum a te adhuc ordinandus essem, dubius fui. Ideoque tibi quidem sine conditione, successoribus vero tuis conditionaliter, me obtemperaturum esse promisi.

Paulo post Lanfrancus cum Thoma Eboracensi, associato etiam Remigio Dorcestrensi Episcopo, pallium ab Alexandro papa recepturi Romam profecti sunt. Lanfranco assurrexit papa, motus fama, quae de viri sapientia & doctrina percrebuisset: quod honoris non authoritati, sed scientiae, suae detulisse dixit. Itaque duo concessa sunt Lanfranco pallia, unum honoris, amoris alterum. Cui Lanfranci seu virtuti, seu felicitati Thomas invidens, coepit coram papa litem de subjectione & primatu, antea regio decreto sopitam, redintegrare; tum provinciae suae fines in Lincolniensem, Wigorniensem, & Lichfeldensem dioeceses dilatare; quas ex veteribus regni institutis suae ditionis ambitu contineri asseverabat. Quae disceptatio, quia privilegiis & consuetudinibus, ac privatis utriusque Archiepiscopatus institutis certius, quam jure scripto, definiri posse videbatur; decretum est a papa, ut a rege & regni proceribus dijudicaretur. Qui in Windesoriensi castro, ut ex sequenti decreto apparet, contra Thomae intentionem provincias Humbro flumine separabant; & Eboracensem provinciam, seiunctis illis, quas Thomas vendicabat, dioecesibus, & Cantuariensi provinciae ascriptis, perexiguis, si ad Cantuariensem referatur, finibus concludebant.

Constitutio super causa de primatu, quem Dorobernensis Archiepiscopus super Eboracensem ecclesiam jure suae ecclesiae proclamabat, ordinata de consensu Domini Wilhelmi, ad tunc regis Angliae, & Archiepiscoporum Cantuariensis & Eboracensis, & caeterorum, qui interfuerunt, Episcoporum.

ANno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1072. pontificatus autem Domini Alexandri papae undecimo, regni vero Wilhelmi gloriosi regis Anglorum & ducis Normannorum sexto. Ex praecepto eiusdem Alexandri papae, animante eodem rege, in praesentia ipsius, & Episcoporum, atque abbatum, ventilata est causa de Primatu, quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super Eboracensem ecclesiam jure suae ecclesiae proclamabat; & de ordinationibus quorundam Episcoporum, de quibus, ad quem specialiter pertinerent, certum minime constabat. Et tandem aliquando diversis diversarum scripturarum authoritatibus probatum atque ostensum est, quod Eboracensis ecclesia Cantuariensi debeat subjacere; eiusque Archiepiscopi, ut Primatis totius Britanniae, dispositionibus, in his, quae ad Christianam religionem pertinent, in omnibus obedire. Subjectionem vero Dunelmensis, hoc est, Lindisfarnensis Episcopi, atque omnium regionum a terminis Lichfel densis Episcopii, & Humbriae magni Auvii usque ad extremos Scotiae fines, & quicquid ex hac parte praedicti fluminis ad parochiam Eboracensis ecclesiae jure competit, Cantuariensis Metropolitanus Eboracensi Archiepiscopo, eiusque successoribus, in perpetuum obtinere concessit. Ita, ut si Cantuariensis Archiepiscopus concilium cogere voluerit, ubicunque visum ei fuerit; Eboracensis Archiepiscopus fui praesentiam cum omnibus sibi subjectis ad nutum eius cxhibeat, & eius canonicis dispositionibus obediens existat. Quod autem Eboracensis Archiepiscopus professionein Cantuariensi Archiepiscopo facere etiam cum sacramento debeat, Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus ex antiqua antecessorum consuetudine ostendit; sed ob amorem regis Thomae Eboracensi Archiepiscopo sacramentum relaxavit, scriptamque tantum professionem recepit; non praejudicans successoribus fuis, qui sacramentum cum professione a successoribus Thomae exigere voluerint. Si Archiepiscopus Cantuariensis vitam finierit, Eboracensis Archiepiscopus Doroberniam veniet, & eum, qui electus fuerit, cum caeteris praefatae ecclesiae Episcopis, ut Primatem proprium jure consecrabit. Quod si Eboracensis, Archiepiscopus obierit, is, qui ei successurus eligitur, accepto a rege Archiepiscopatus dono, Cantuariam, vel ubi Cantuariensi Archiepiscopo placuerit, accedet; & ab ipso ordinationem canonico more suscipiet. Huic constitutioni consenserunt praefatus rex, & Archiepiscopi Lanfrancus Cantuariensis & Thomas Eboracensis & caeteri, qui interfuerunt, Episcopi. Ventilata est autem haec causa prius apud Wentanam civitatem in paschali solennitate, in capella regia, quae sita est in castello; postea in villa regia, quae vocatur Windesor; ubi & finem accepit, in praesentia regis, Episcoporum, abbatum diversorum ordinum, qui congregati erant apud curiam in festivitate Pentecostes.

᛭ Signum Gulielmi regis. ᛭ Signum Matildis reginae. ᛭ Ego Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus subscripsi. ᛭ Ego Thomas Eboracensis Archiepiscopus subscripsi. ᛭ Ego Gulielmus Londinensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Hermannus Scireburnensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Wulstanus Wigorniensis Episcopus subscripsi. ᛭ Ego Walterus Herefordensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Giso Wellensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Remigius Dorchacensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Walchelinus Wentanus Episcopus subscripsi. ᛭ Ego Herfastus Helmeanensis Episcopus subscripsi. ᛭ Ego Stigandus Cicestrensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Siwardus Roffensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Osbernus Exoniensis Episcopus consensi. ᛭ Ego Hubertus sanctae Romanae ecclesiae lector, & domini Alexandri papae legatus, subscripsi. ᛭ Ego Odo Baiocensis Episcopus & comes Cantii consensi. ᛭ Ego Geoffridus Constantiensis Episcopus & unus de Primatibus Anglorum consensi. Ego Scotlandus abbas sancti Augustini consensi. Ego Elfwinus abbas coenobii, quod Ramesey dicitur, consensi. Ego Turstanus abbas coenobii, quod in insula, quae dicitur Hely, situm est, consensi. Ego Wlwoldus abbas coenobii, quod Certisei dicitur, consensi. Ego Elwinus abbas coenobii Evesami consensi. Ego Fredericus abbas coenobii sancti Albani consensi. Ego Geoffridus abbas coenobii sancti Petri, quod non longe a Londonia fitum est, consensi. Ego Balduinus abbas coenobii sancti Edmundi consensi. Ego Elnodus Glastoniensis abbas consensi. Ego Toroldus abbas de Burgo consensi. Ego Adelelmus abbas Abendoniae consensi. Ego Rualdus abbas Novi Monasterii Wentoniae consensi.

Sed Romae, sive ob hanc motam controversiam, sive ob indignitatem Thomae & Remigii commotus pontifex, utrumque pastorali baculo & annulo privavit: illum, quod sacerdotis esset filius: hunc, quia multis opibus Gulielmum in Anglia superanda juvit, & muneribus pactus de Episcopatu, si Gulielmus rerum potiretur. Lanfrancus tamen, ut restituerentur, intercessit, & summa gratia impetravit. Lanfrancus & opinione sui, principisque ac pontificis gratia elatus, coepit reliquos regni Episcopos prae se contemnere, ac imperitiae exprobrare, licet moribus & vitae sanctitate judicio populi longe superiores; quae res multum de fide sua, & existimatione apud regem, proceres, & plebem, detraxit. His ista gestis, successit Alexandro Romae, Gregorius, qui Hildebrandus dictus est: Qui conjugatos sacerdotes novo exemplo a divinis muneribus & officiis amovebat; &, ut multis ac sanis videbatur, temerario & inconsiderato contra sanctorum patrum fententiam praejudicio. Qua de re Lanfrancus synodo Wintoniae habita statuit inter alia, ut nullus canonicus uxorem haberet. Extra urbem in vicis & castellis sacerdotes non compellendos uxores dimittere; prohibendos autem ne matrimonia contraherent, qui iam coelibes essent. Tum Episcopis injunctum, ne quos ausint presbyteros vel diaconos ordinare, nisi coelibatum professos, ut mox indicabimus. Alia synodus celebrata Londini, sub eodem Lanfranco; in quo decretum est, ut quaedam sedes episcopales, quae in oppidulis ac pagis antea fuerant, in civitatibus & locis celeberrimis collocarentur. Quo factum est, ut Lincolnia, Bathonia, Sarisburia, Exonia, Cestria, atque Cicestria, civitates novae, Episcoporum sede ac incolatu nobilitatae sint. Elmhamensis vero Episcopatus sedes ad Thedfordiam deducta migravit: Quam illinc postea Nordovicum transtulit quidam Herebertus Losinga dictus. Extra civitatem Cantuariae in parte orientali erat ecclesia sancti Martini, ubi sedes Episcopi erat; qui domi, vel in comitatu semper manebat, & vices Archiepiscopi, qui regis curiam frequentabat, per omnia gerebat. Monachos ecclesiae Christi, ac ipse monachus, in obsequium accipiebat: solennitates in ecclesia metropolitica celebrabat: quibus peractis ad sua redibat. Hic & prior ecclesiae Christi, quem decanum vocabant, in synodis pari ornatu confidebant: Atque hic mos usque ad tempora Normannorum perduravit; eiusque Episcopii Praesul extremus fuit Godwinus. Quo mortuo, anno scilicet 1065. Lanfrancus Episcopum ecclesiae beati Martini substituere renuit; dicens, quod in una civitate duo Episcopi esse non deberent: cum revera in civitate Episcopus non fuit, sed extra civitatem. Is igitur loco Episcopi quendam clericum suum archidiaconum ordinavit, cuius rei ante mortem eum poenituit. Praeterea Lanfrancus etsi aliis in rebus multa & praeclara edidisset pietatis simul & eruditionis indicia; Wulstanum tamen virum integerrimum, nec sibi, aut cuiquam, pietate secundum, ab Episcopatu Wigorniensi extrudere nitebatur: sed sive totius populi, qua florebat Wulstanus, gratia impeditus, sive illo divulgato miraculo, de Wulstani pastorali baculo, Edwardi Confessoris sepulchro infixo, nec cuiusquam manu aut potentia praeterquam ipsius Wulstani avulso, perterritus, ab incepto non sine magna infamia destitit. Lanfrancus non modo ob ecclesiae, sed ob reipublicae, administrationem spectatae fuit Antistes industriae. Absente enim Gulielmo, omnia Lanfranco mandabantur; qui summa prudentia cuncta moderatus proceres atque plebem in officio tranquille, sine ullo motu aut tumultu, continebat: adeo, ut si quae defectionis, aut seditionis, suspicio nascebatur, ad eam illico compescendam maximus & potentissimus quisque, opem & adjumentum illi imperanti praestitit. Cuius sapientiae sic confisus Gulielmus, ut etiam ad Rothomagense concilium eum accersivit; cui Gulielmus praefuit. Interfuere autem Johannes Archiepiscopus Rothomagensis, Odo Baiocensis Episcopus, Hugo Lexoviensis, Michael Abrincensis, Gilbertus Ebroicensis, Robertusque Sagiensis, Episcopi. In hoc autem Rothomagensi concilio Gulielmus permulta non minus de negotiis ecclesiasticis, quam de novi Angliae regni utilitatibus, decrevit. Sed inter alia Lanfrancus, cum Archiepiscopatus sui jura a sede divulsa ab aliis invasoribus teneri animadverteret, huic quoque malo sanando remedium adhibuit. Odo enim quidam tunc Baiocensis in Normannia praesul, idemque Cantii comes, plurima Archiepiscopatus praedia injuste occupavit; quae recuperavit & sedi restituit Lanfrancus. Et praeter minuta illa praediola, viginti quinque maneria archiepiscopali sedi illius opera recuperata fuere. Totam autem suam ecclesiam, atque territorium terra marique tam libera, & a vectigalibus, exactionibusque ac servitutibus immunia, atque ipsa regia praedia, praedicabat; praeterquam in tribus: Primo, si via regia defossa fuerit: Deinde, si fuccisa in suo praedio arbor in regiam viam proclivis ceciderit: Tertio, si homicidium, vel sanguinis effusio, fiat. Idem & ecclesiam Christi Cantuariae caducam & partim ruinam minantem, partim magna ex parte combustam, instauravit; & xenodochia duo juxta urbem Cantuariae, scilicet Harbaldowne & S. Johns, quorum alterum leprosis, alterum infirmis, constitutum erat, condidit: Quibus de thefauro Archiepiscopi centum & quadraginta libras singulis annis dabat. Praeterea ecclesiam Gregorii extruxit; in qua canonicos posuit, qui infirmis servirent: aliam item ecclesiam juxta aedes leproforum, in qua Deo servierunt, & fepeliebantur. Fuit etiam in pauperes munificentissimus, quibus quingentas libras quotannis eleemofynae loco erogavit. Cumque fames Angliam graviter premeret, Londinum misit, ubi vel mille pauperes pascebat. In consecratione eius repertum est scriptum super caput, dum consedit, illud Evangelicum: Date eleemofynam, & ecce omnia munda sunt vobis: Quod futuram tanti viri liberalitatem antea declaravit. Ecclesiam cathedralem Roffensem, veteri demolita, extruxit, eandemque plurimis opulentis donis affecit; & manerium Lamethae cum patronatu ecclesiae, quam prius Goda comitissa ecclesiae Roffensi dedit, ante Normannorum adventum, eidem sedi a rege adjungi libenter satagebat: sed postea permutatione seu excambio hoc Lamethae manerium, a Richardo rege, anno 1195. Cantuariensi sedi commodius, Huberto tunc Archiepiscopo concessum fuit: cuius loco manerium Darenta Roffensi ecclesiae obtigit. Gilbertus tamen tunc Roffensis Episcopus, consentire noluit, ante obtentam quandam aream juxta ecclesiam beatorum martyrum, Stephani & Thomae; in qua sibi palatium, muro cinctum lateritio nuper per Johannem Fisherum, extruxit, quod nunc vocatur Carlelplace: Itemque annuum censum quinque marcarum de ecclesia de Lametha, quas Episcopus Roffensis annuatim Archiepiscopo pendere consuevit. Episcopi enim Roffenses Londinum profecti in manerio de Lametha hospitio excepti fuerunt; ex eoque foragium, paleam, signa, caeteraque ad rem familiarem opportune atque commode percipere folebant. Id quod charta Huberti Archiepiscopi de rectore ecclesiae de Lametha, Anno 1196. per priorem & capitulum Cantuariense confirmata, Godefredo tunc Wintoniensi Episcopo testimonium ad id perhibente, manifeste declaratur. In monachos etiam Albanenses perliberalis fuit; in quos mille marcas contulit, & manerium de Redbourne acquisivit. Et quamvis summam gerebat reipublicae curam, tamen Theologiae studio assidue & incontinenter vacabat; nec minorem operam legendo quam scribendo dabat. In eo enim studio, simul atque adolevisset, pater Haribaldus & mater Rosa eum diligenter institui procurabant. Itaque veteris atque novi Testamenti libros, a scriptoribus corruptos correxit, & emendatos atque sinceros edidit: Acutissimeque contra Berengarium de Eucharistia in scriptis disseruit. In Paulinas epistolas & psalmos Davidicos edidit commentaria; & nonnulla alia opuscula quotannis divulgavit. Archiepiscopalem jurisdictionem, etsi leniter & sine aperta contentione, tamen severissime, exercuit: Nam fractis primum viribus Thomae Eboracensis, in ea controversia, quae antea de subjectione & primatu commemorata est, postea quasi nutu rem gerebat. Nec tamen injuriam cuiquam facere unquam putabatur. Ad colloquium illius facilis aditus cuivis patebat; tristem a se neminem dimisit; sed si quem moerore affectum conspiceret, causa accurate indagata, medelam adhibuit.

Anno post susceptum Archiepiscopatum tertio, monachi Cantuarienses saecularibus omnino similes, venari, aucupari, & genio indulgere consueverunt; ut illos consules magis, quam monachos, ob servorum ingentem catervam censeres; quorum insolentiam Lanfrancus austeritate sua paulatim repressit & extinxit. Eodem etiam anno Lanfrancus Petrum quendam Lichefeldensem seu Cestrensem Episcopum Colcestriae consecravit, & anno septenti Patricium, Dubliniae in Hibernia Episcopum, Londini.

Sexto anno celebrabatur concilium apud Wintoniam in haec verba: Anno ab incarnatione Domini 1076. indictione decima quarta, regnante in Britannia gloriosissimo rege Wilhelmo, Praesidente Cantuariae Lanfranco, totius Britanniae Primate, in Eboraco vero Thoma Archiepiscopo: Eo, inquam, anno in Kalendis Aprilis habita est synodus Wintoniae, convocata ab eodem Cantuariensis ecclesiae Primate. In qua fratris nostri Ailrici Cicestrensis quondam Episcopi causa canonice definita, & ad certum finem perducta est: Decretumque est, ut nullus canonicus uxorem habeat. Sacerdotum vero, in castellis, vel in vicis habitantium habentes uxores non cogantur, ut dimittant; non habentes interdicantur, ut habeant: & deinceps caveant Episcopi, ut sacerdotes vel diaconos non praesumant ordinare, nisi prius profiteantur, ut uxores non habeant. Nullusque clericus, aut monachus, in Episcopatu alicuius suscipiatur, absque Episcopi sui literis. Si quis vero monachus etiam canonice susceptus fuerit, non permittatur ecclesiis publice deservire, &c. Statutum est etiam, ne aliquis clericus civilis, vel rusticus, de beneficio ecclesiae aliquod servitium reddat; praeter illud, quod fecit tempore regis Edwardi. Laici vero, si de crimine suo accusati fuerint, & Episcppo suo obedire noluerint, vocentur semel, & iterum, & tertio. Si post tertiam vocationem emendari noluerint, excommunicentur. Si autem post excommunicationem ac satisfactionem venerint; forisfacturam suam, quae Anglice vocatur, ofenhypnerre, seu, lahrlıte, pro unaquaque vocatione, Episcopo suo reddant. Praeterea statutum est, ut nullus filiam suam, vel cognatam, det alicui, absque benedictione sacerdotali. Si aliter fecerit, non ut legitimum conjugium, sed ut fornicatorium, judicabitur. Supplantationes vero ecclesiarum omnibus modis interdicimus.

Eodem anno Hernosto Cantuariensi monacho Roffensem Episcopatum dedit, & Londini consecravit.

Anno septimo, mortuo Hernosto, Episcopatum Roffensem in Gundolphum, alium Cantuariensem monachum, contulit; quem Cantuariae consecravit.

Eodem anno Thomas Eboracensis per literas eum rogavit, ut duos ex Cantuariensi provincia Episcopos, ad consecrandum quendam in Orchadibus, juxta Scotiam, insulis postulatum Episcopum, mitteret. Qui Wulstanum Wigorniensem & Petrum Cestrensem ad hoc muneris legavit.

Octavo anno publico cleri concilio Londini inito, Elnodum Glastiniensem abbatem, deposuit.

Undecimo, Wilhelmum Dunelmensem Episcopum in quadam Claudiae civitate, ad Eboracensem Archiepiscopatum usitato ritu transtulit; jubente id rege, & se consentiente: eo quod a Scotorum Episcopis, qui sibi subjecti sunt, habere sibi adjutorium non potuit.

Decimo sexto anno Donatum, monachum suum Cantuariensem, Duso bliniae Episcopum solitis sacris instituit.

Eodemque anno, concilio Gloucestriae habito Wlfketellum, Crulandensis coenobii abbatem privavit; & Robertum Cestrensem, Wilhelmumque Helmamensem, uno die Cantuariae consecravit; & paulo post Mauricium Londinensem Episcopum Wintoniae similibus sacris firmavit.

Decimo octavo anno, mortuo Gulielmo rege in transmarinis partibus, filium eius Gulielmum, juxta patris institutum, in regem elegit: quem in ecclesia Petri in occidentali parte Londoniae sita sacravit & coronavit. Quo etiam anno Godfredum Cicestrensem, Johannem Wellensem, Episcopos, & Guidonem ecclesiae Augustinensis abbatem Cantuariae sacravit. Monachi vero huic Guidoni valde restiterunt; ut necesse Lanfranco postridie fuerat, adjuncto sibi Odone Baiocensi Episcopo, regis fratre, qui tunc e Normannia Cantuariam venerat ad Augustinense coenobium, sacratum nuper abbatem ducere, & monachis acriter imperare, ut eum susciperent, eique obtemperarent; jussis his, qui obstare vellent, illico exire & monasterio cedere: Paucis itaque relictis, reliqui discedebant. His, qui remanserant, praesentibus, Lanfrancus abbatem honorifice in sede locavit. Quod ipse facere coactus est; quia Elwicini prioris opera tunc inter alios contumacis ad id haberi non poterat: Quem cum nonnullis aliis delicti authoribus Cantuariae carceribus custodiri jussit Lanfrancus. Quo facto nunciatum est ei, caeteros abire jussos sub castro, ad ecclesiam sanctae Miltrudis posito, consedisse. His nunciatum ab eo est, si delicti veniam petituri ante horam nonam ad monasterium sponte redirent, impunitos fore: Ea vero hora praeterita, non ut liberos, sed ut fugitivos, reducendos. Itaque dubii & suspensi animis, irent an redirent, feu fame coacti, seu sponte adducti, major eorum pars pertinaciae pertaesa obedientiam abbati promisit: Qui reversi super Augustini tumulum, quod sacramenti loco habebatur, Guidoni obedientiam jurejurando professi sunt; reliquos, ut transfugas, cepit, & huc illuc in ecclesiis sparsos ac disjunctos vinculis compedibusque tenuit; donec ad subjectionem jurandam cogerentur: posteaque locis separatos reduxit Cantuariam. Sed huius dissensionis scintilla post has sumptas poenas in cineribus permansit. Columbanus enim monachus mortem abbati clam minatus, deprehensus, & ad Lanfrancum adductus est. Is in quaestione rogatus, an abbatem voluerit interimere, respondit, id se praesto facturum, si in sua esset potestate:: Quo audito ante monasterii portas, populo inspectante, ligatus, flagellis caelus, ac abrasis & amputatis crinibus, monasterio & urbe exclusus, ignominiose discessit. Huius vindicta caeterorum audacia repressa est. Verum post Lanfranci obitum, qui illico, ut videtur, post hanc rem gestam contigit, monachi, cum civibus quibusdam conjuncti & conspirantes, Guidonem domi interficere tentabant. Cuius familia cum defensionem pararet, pluribus utrinque vulneratis, & aliquibus caesis, abbas in ecclesiam aegre profugit. Quod facinus cum percrebuisset, missi sunt a rege Cantuariam, Willielmus Wentanus, & Gundolphus Roffensis Episcopi cum aliis regni proceribus, de eo cognituri, & supplicia de reis sumpturi. Monachi rei reperti & judicati sunt: Quos manifesti criminis reos, cum legati publica poena, juxta delicti qualitatem, corrigere vellent; prior & caeteri monachi, qui inculpabiles fuerunt, restitere & intercessere; ne ratione huiusmodi infames populoque despicabiles haberentur. Itaque occultis poenis seorsim a populo plectebantur, & ex Augustinensi monasterio ejecti, & viritim in singula monasteria dispersi, eorum loco viginti quatuor novi monachi suffecti sunt: Cives vero armata manu monasterium ingressi effossis oculis caecitatem poenam tulerunt.

Incertum est, quid monachorum & civium odium in Guidonem coegerat: Sed verisimile est, Lanfrancum contra illos, qui ei, cui is studuerat, restiterant, nimis acrem & vehementem fuisse; ut ne repulsam quidem aequo animo ferre potuisset. Namque, Scotlando quodam abbate Augustinensi mortuo, summa ope & contentione nitebatur, ut monachus quidam sibi charus eligeretur: quod cum nec auctoritate, nec precibus, obtinere poterat, rem, quod turpe dictu est, tentavit pecunia, ut monachos corrumperet: ad extremum, aggressus magna intercessione regem nihil profecit: Sed eius mandato alium doctrina celebrem, a monachis electum, invitus sacravit: Regi nihilominus intimus & charissimus populoque gratiosus, de Gulielmo Rufo, quem in militia educaverat, rege post patrem creando, etsi fratri minor natu esset, suasit: de quo pariter, & injuria Wulstano illata, etsi caetera cuncta feliciter gessisset, male audiebat. Itaque, Gulielmo Conquaestore mortuo, Rusus successit, & a Lanfranco Cantuariensi, Thoma Eboracensi, archiepiscopis, nec non a Londinensi episcopo, unctus & creatus est. Sed Lanfrancus ab hoc Rufo adversi aliquid sensit; fortasse quod juvenilem eius animum, in armis & re militari ante sub eo exercitatum, iam rege, sano consilio ad amorem & timorem Dei virtutemque vehementius hortatus fit. Cum annis novendecim sedisset, archiepiscopatus muneribus & huius vitae molestiis perfunctus, febri, quemadmodum optaverat, laborans obiit quarto Junii, anno Domini 1088. Vacavit sedes quatuor annis.


XXXIV. Anselmus.

ANselmus ex Augusta, Burgundiae civitate ad Alpium radices posita, oriundus, ac illustribus parentibus, Gundulfo patre ac Hermenberga matre, prognatus & a pueritia ingenue liberaliterque institutus, ad Beccense coenobium, permotus Lanfranci fama discendique studio, venit. Ibi aetatis suae anno vicesimo septimo primum fit monachus; deinde Lanfranco ad Cadomensem abbatiam profecto, in Beccensi prioratu successit: in quo ordine quindecim annis stetit. Tum Herluino Beccensi abbate mortuo, Anselmus abbas creatur: quem gradum quindecim etiam annis gessit. Tandem ab Hugone Cestriae comite graviter aegrotante, celebritate sui nominis pervulgata, in Angliam accerfitus venit; ut quaedam illius comitis negotia procuraret, & Cestrensis monasterii coetum, exclusis sacerdotibus, monachis compleret. De quo cum Gulielmus Rusus accepisset, eum Cantuariensem archiepiscopum nominavit. Omnes autem archiepiscopatus proventus toto quadriennio rex perceperat, plurimasque ecclesias venales habuerat, & triginta coemeteria in ferarum pascua redegerat, & ecclesiarum vacantium fructus libi reservaverat: Cuius lucri suavitatem cum vel prorsus amittendam, vel valde minuendam, ex archiepiscopatus concessione senserat; poenituit eum illico huius tam promptae & propensae in Anselmum beneficentiae. Itaque, ut eius animum a suscipiendo oblato archiepiscopatu averteret, simulate primo expofuit: etsi amore & meritis eius ductus Cantuariensem archiepiscopatum ipsi contulisset; tamen se iam cernere, gravitatem & magnitudinem provinciae Cantuariensis majorem esse, quam quae ab homine monasticis occupationibus, vigiliis lucubrationibusque divinis dedito, perferri ac sustentari posset. Sed cum neque hac suasione quicquam profecisset, proque certo comperisset, proceres populumque Angliae adversos, aut minus fidos sibi, Anselmo favere, eumque chiepiscopi munus iam oblatum Aagitare, aperte contradicere noluit: veruntamen excepit possessiones rerum ecclesiasticarum, quas illo vacationis quadriennio fecerat, ut Anselmi quoque auctoritate & fententia ratae essent: Ad quae Anselmus nolle se dixit illi ecclesiae nocere, in quam officii nihil contulisset. Itaque cum archiepiscopatum deserere noluit, abbatiam Beccensem, obtenta Rothomagensis episcopi licentia, in cuius dioecesi fuit, sponte, sed non fine uberioris spei causa, deserens, archiepiscopus Cantuariensis a Walchelino Wintoniensi tum episcopo confirmatur & consecratur; fidelitatemque Rufo regi de more fecit. Tum vero in ea sede locatus & constitutus coepit regem liberius atque severius de tam inexplebili cupiditate & rapina bonorum ecclesiasticorum admonere qua nihil possit esse certius: quod tot coemeteria feris ipsis, ob ruinam ecclesiarum, compascua fecisset. Sed cum suis precibus & exhortationibus de regis animo spem nullam concipere potuisset; veniam petiit Romam eundi pro obtinendo ab Urbano papa pallio. Qua sive petitione, sive nominatione turbatus & accensus vehementer rex, asseruit & acriter contendit, hoc Anselmum contra suae fidelitatis promissae foedus fecisse: Fuisse enim a patre suo decretum, ne quisquam, qui a rege sic nuncupatus non esset, in Angliae regno eo papae nomine censeretur: & qui secus fecisset, laesae majestatis reum, regisque inimicum, quod regni consuetudinem violaret, judicandum. Huius vero rei veritatem Eadmerus his verbis describit:

Regem de transmare regressum Anselmus adiit, &, ut sibi Romam ad papam Urbanum pro stola sui Archiepiscopatus eundi licentiam daret, humiliter petiit. At ille ad nomen Urbani turbatus, dixit se illum pro papa non tenere; nec suae consuetudinis esse, ut absque sua electione alicui liceret in regno suo papam nominare. Hinc igitur orta quaedam gravis dissensio est; sed in aliud tempus discutienda est dilata. Jubet ergo, ut totius Angliae Episcopi, abbates, & principes ad discussionem dissidii huius apud castrum, quod Rochingeham dicitur, una veniant: factum est: & tertia septimana quadragesimae juxta edictum convenerunt. Causa in medium ducitur, & Anselmus diversis querelis hinc inde concutitur. Siquidem multi, sed maxime Episcopi, regiae voluntati favere volentes, spreto aequitatis judicio, id probare nitebantur: quod Anselmus, salva fide, quam regi debebat, nullatenus posset in regno ipsius, Urbanum sedis apostolicae praesulem pro papa tenere. Quibus cum plura, quae ratio tulerat, objecta fuissent; & Anselmus eos ex verbis Domini; Reddite, quae sunt Caesaris, Caesari; &, quae sunt Dei, Deo: aliisque nonnullis, quae ratio nulla refellere posset, penitus infraenasset; illi, e contra, quod dicerent, non habentes, eum in regem blasphemare uno strepitu clamavere: quandoquidem ausus erat in regno eius, nisi eo concedente, quicquid vel Deo ascribere. Igitur ad unam regiae indignationis vocem, quidam ex Episcopis Archiepiscopo suo atque Primati omnem subjectionem atque professam obedientiam uno impetu abnegant, eique unitatem fraternae focietatis pari voto miserandi abjurant. Quidam vero in eis tantum, quae ex parte Urbani papae praeciperet, illi se negant obedituros. Episcopi itaque omnes, Roffensi solo excepto, aut uno aut alio modo debitam illi subjectionem & obedientiam abnegant. Rex etiam ipse cunctam ei confidentiam & securitatem in suis omnibus adimit: nec se illum pro Archiepiscopo, vel patre, amplius habiturum jurat: nisi ipse vicario beati Petri ulterius obediturum statim deneget. Tres dies in isto negotio, clamoribus in Anselmum & contumeliis gravidi, expensi sunt; tandem in hoc fine concludunt.

At Anselmus in suo proposito constans, postulat a rege, ut tutus regno discedat: quo sibi negato, factae sunt utrinque induciae ad Pentecosten, & plena pax & tranquillitas promissa. Nihilominus Anselmus, hominibus fuis captis & spoliatis, terrifque vastatis, in immensum afflictus est. Post haec tamen Urbanum, per Walterum Albanensem Episcopum, qui pallium Anselmo a Roma Cantuariam detulit, pro papa suscepit. Cuius stylus, etsi Urbano & Anselmo adversus regem & praelatos benignior est; tamen ostendit non esse novum, papałem jurisdictionem ab Angliae regibus recusari. In hac autem tractanda controversia, rex cum Urbano papa privatim egit de Anselmo ab Anglia penitus abducendo. Sed cum ob eximiam viri doctrinam, morumque probitatem id efficere non poterat; Anselmus, accepto iam pallio, archiepiscopalem curam & authoritatem, rege connivente, exercuit; & Samuelem quendam Dublinensem Archiepiscopum, Malchumque Waterfordiensem primum Episcopum, ad regis Murchertach populique in Hibernia petitionem, aliosque Episcopos, accepta subjectionis professione, Lamethae consecravit. Sed post Cambrensem expeditionem reversus rex expostulare cum Anselmo coepit, de militibus ab eo missis, ad tantum gerendum bellum parum idoneis; & nova crimina inferre de his, quae Anselmus de ecclesiastica libertate recuperanda atque retinenda, nec non de vastitate & ruina ecclesiarum, quae regis invasione acciderant, liberius & palam & secum privatim egisset. Quibus suis factis & dictis recensitis, datur illico Anselmo utriusque rei facultas atque optio; sive manendi in regno Angliae, cum ea praestatione fidelitatis & obsequii regi, quam jurisjurandi sacramento promiserat, & a superioribus Archiepiscopis praestari consuevit, & ne quacunque de re ad papam de rege provocaret & ad sedem apostolicam appellaret: vel ex Angliae regno discedendi; quod homini peregrino atque advenae difficile non fuerat. Itaque Anselmus constitutis sibi undecim dierum induciis, intra quos confectis rationibus suis transfretaret: Ego, inquit regi & proceribus, vado; vobis tamen benedictionem meam, si non contemnitis, impertior. Quam cum se rex non spreturum dixit: Anselmus ei, levata dextra benedixit, & Cantuariam discessit. Ibi quatuordecim dies mansit: Et postridie navem Doveri conscensurus, tanquam insignis alicuius criminis reus, a quodam Wilhelmo clerico, regis ad id nuncio, detinetur; donec magna plebis astante corona, supellectile sua tota perscrutata, bonis omnibus exutus, superato mari, alieno litori nudus expositus est. Post eius discessum, rex proscripsit omnia, quae Anselmi juris erant, & in suum dominium transtulit; & quaecunque statuerat, irrita pronunciavit. Anselmus autem Lugdunum perrexit. Inde Romam a papa accerfitus; qui perbenigno eum hospitio accepit. Interim Romam venit Wilhelmus, qui Anselmum in litore discedentem scrutatus est, regis ad papam legatus, ut de Anselmi causa inducias ad sequentem Michaelis Archangeli festum impetraret. Quo concesso; Anselmus id aegre ferens, Lugdunum reverti constituit: sed a papa ad concilium, quod tum convocatum fuit, retentus est. Inter caeteras illius concilii sanctiones, excommunicationis sententia lata est, tam in laicos ecclesiarum investituras dantes, quam in clericos easdem a laicis accipientes. At pendentibus de Anselmi causa induciis obiit papa; & paulo post Rusus rex: qui, se vivente, nec synodos ecclesiasticas ad vitia corrigenda celebrari, nec plurimas ecclesias a clericis possideri, permisit, sed earum fructus percepit: jocose semper hoc versu illudens toti clero: Panis Christi, panis pinguis est. Rufo autem mortuo, successit frater eius Henricus, a Mauricio Londinensi Episcopo consecratus; qui calamitosum & discerptum a fratre ecclesiae statum resarcivit, Anselmum ab exilio revocavit, eique procurationem ecclesiasticam commisit. Quantum autem Anselmo faverit, ex suo ad Londinenses de Anselmi fervorum & famulorum immunitate, eosque bene humaniterque tractando, misso diplomate; quo petit, ut Anselmus ac sui, tam liberi & quieti esse possint, ac Lanfrancus cum fuis fuerit, e concessione Gulielmi Conquaestoris; intelligi potest. Et ut perspiciamus, quam fuerit illa aetas aperta & fimplex, minimeque prolixa & curiosa verbis; non erit alienum ipsum diploma Latine Angliceque scriptum verbatim inserere; quod totum in utraque lingua comprehensum ne palmae latitudinem attingit. Magnum autem regis sigillum, quod nunc in fine diplomatum appendi folet, in hoc antiquo diplomate ad modicam membranae partem paulatim extensam & excisam ex diplomatis sinistro latere adhaeret. Sigilla vero antiquitus diplomatibus fuis reges non appendebant; quod tamen ab Edwardo regum Angliae primo inductum fuit; qui chartis fuis ad veritatis testimonium ceram impressam appendebat.

Diploma Henrici regis.

H. Rex Anglorum, Hugoni de Boclande, & W. Baignardo, & omnibus ministris meis Londoniae, salutem. Praecipio & volo ut omnes homines Anselmi Cantuariensis Archiepiscopi, quos in Londonia habet, & omnes fui in ea villa euntes & redeuntes, ita quieti de omnibus consuetudinibus sint, sicut unquam Lanfrancus Archiepiscopus suos in ea melius & quietius habuit tempore patris mei; & videte, ne eis ullam injuriam faciatis. Teste Hug. Comite de Cestria apud Westmonaster.

Anselmus vero ecclesiasticam suam procurationem diligenter exercens totius cleri synodum Londini convocavit; in qua plurimos ab ecclesiasticis dignitatibus ob Simoniacas pactiones, aliaque flagitia deiecit: Guidonem abbatem de Perscore, Wimundum de Tavestoche, Aldwinumque Rameseiensem, Simoniacos: Godricum Petriburgensem, Haymonem Cernellensem, Egelricum Middletonensem, quod in clero non essent ordinati: Richardum Eliensem, & Robertum Sancti Edmundi, ob varios defectus & excessus. Illius autem synodi, quae anno tertio Henrici primi celebrata fuit, constitutiones sunt hae.

I.

UT Episcopi saecularia officia ne suscipiant; nec sint sicut laici; sed ordinatas vestes, ut religiosas personas decet, habeant; ut semper & ubique honestas personas testes habeant suae conversationis.

II. Ut archidiaconatus ne dentur ad firmam.

III. Ut archidiaconi ad minus sint diaconi; & ut nullus archidiaconus, presbyter, diaconus, canonicus, uxorem ducat, aut ductam retineat.

IV. Subdiaconus, si post professionem castitatis uxorem duxerit, eadem lege constringatur.

V. Presbyter, quamdiu illicitam conversationem mulierum habuerit, non sit legalis, nec missam celebret, nec ab aliis audiatur.

VI. Ut nullus ad subdiaconatum, vel supra, ordinetur sine professione castitatis.

VII. Ut filii presbyterorum non sint haeredes patrum suorum.

VIII. Ut clerici ne sint saecularium praepositi, seu procuratores, aut judices sanguinis.

IX. Ut presbyteri ne eant ad potationes.

X. Ut vestes clericorum sint unius coloris, & calceamenta ordinata.

XI. Ut clerici, qui ordinem suum abjecerunt, aut redeant, aut excommunicentur.

XII. Ut clerici patentes coronas habeant.

XIII. Ut decimae non nisi ecclesiis dentur.

XIV. Ut ecclesiae, aut praebendae, ne emantur.

XV. Ne nova capella fiat sine consensu Episcopi.

XVI. Ne ecclesia sacretur, donec provideantur necessaria & presbytero & ecclesiae.

XVII. Ne abbates faciant milites, ut in eadem domo cum monachis suis manducent aut dormiant.

XVIII. Ne monachi compatres, aut monachae commatres, fiant.

XIX. Ne monachi teneant villas ad firmam.

XX. Ne monachi ecclesias, nisi per Episcopos, accipiant; neque sibi datas ita spolient suis redditibus, ut presbyteri ibi servientes in aliquo penuriam patiantur.

XXI. Ut fides inter virum & mulierem occulta, & fine testibus de conjugio data, si ab alterutro negata sit, irrita habeatur.

XXII. Ut criniti sic tondeantur, ut pars aurium appareat, & oculi non tegantur.

XXIII. Ut cognati usque ad septimam generationem ad conjugium non copulentur, vel copulati simul non permaneant; & si quis huius incestus conscius fuerit, & non ostenderit, eiusdem criminis participem se esse cognoscat.

XXIV. Ne corpora defunctorum extra parochiam suam sepelienda portentur, ut presbyteri parochiae perdant quod inde illis debeatur.

XXV. Ne quis temeraria novitate corporibus mortuorum, aut fontibus, aut aliis ritibus, quod contigisse cognovimus, fine Episcopi authoritate, reverentiam aut sanctitatem exhibeat.

XXVI. Ne quis illud nepharium negotium exerceat, quo hactenus homines in Anglia solebant, veluti bruta animalia, venundari.

Synodus ista, Londinensis synodi appellatione etiam vulgo ferebatur; cuius constitutiones statim spretae atque contemptae fuerunt. Nam Gerardus Eboracensis Archiepiscopus, cum illos canones edixisset servandos, totus illius provinciac clerus recusavit; unde Anselmo scripsit:

Sitio clericorum meorum integritatem. Sed praeter in paucis admodum, vel aspidis furditatem, vel fabulosi cuiusdam Prothei mutabilitatem invenio. Variis linguarum aculeis modo minas, modo convitia infligunt. Professiones vero mihi penitus abnegant canonici illi, qui sine professione ad sacros ordines inordinabiliter sunt provecti: hi etiam; qui in presbyterio vel diaconatu constituti, & uxores sive concubinas in publico hactenus habuerunt, & ab altari nulla se reverentia continuerunt. Cum vero ad ordines aliquos invito; dura cervice renituntur, ne in ordinando castitatem profitcantur.

Obstitit etiam; ne canones huius synodi legum vim & potestatem sortirentur, ingens inter regem & Anselmum discordia, & contentio de ecclesiarum investituris orta. Nam toto illo triennio, quo abfuerat Anfelmus, sedibus episcopalibus & ecclesiis vacantibus rex arbitratu suo viros ecclesiasticos praeposuit; earumque possessionem per investituram, & baculi pastoralis & annuli donationem, tradidit. Quod quidem investiendi ac in possessionem inducendi jus christiani principes tunc temporis sibi vendicarunt atque reservarunt. Ex his igitur, qui authoritate regia Episcopatibus & ecclesiis inducti fuerunt, petiit rex; ut, qui sacrati non essent, ab Anselmo consecrarentur: qui vero, absente eo, ab aliis Episcopis consecrati essent; in consortium & consuetudinem suam, & Episcoporum coetum permitteret. In utroque horum Anselmus regi restitit; tum quod caeteri laici, regis exemplo, authoritate privata presbyteros fine legitima Episcoporum approbatione sacerdotiis praeficerent; tum quod Urbanus Romanus pontifex superiori concilio statuisset; Nequis de manu regis, aut laici, ecclesiae alicuius investituram acciperet; aut laicali authoritate potestatem apprehenderet. At rex, regnique proceres, Episcopi, & cuiuscunque generis aulici, hoc praeter regni consuetudinem ab Anselmo factitatum indigne ferentes, afferebant sese nunquam tam iniquo papae decreto assensuros: & potius tam Anselmum regno exterminaturos, & ab ecclesia Romana penitus discessuros, quam hanc papae fententiam, a jure regio regnique consuetudine prorsus alienam, ratam haberent. Quem procerum & Episcoporum secum conspirantem & congruentem sensum cum animadvertisset rex; Gerardo Eboracensi Archiepiscopo suasit & mandavit, ut ipse hoc consecrationis munus susciperet & absolveret. Gerardus hoc oneris in se assumpsit, diemque ad consecrationis huius celebrationem Londini in Paulina ecclesia praescripsit. Quo cum plures convenissent, Wilhelmus Wintoniensis Episcopus tunc sacrandus, baculum pastorale & annulum, quae a rege accepisset, iterum regi tradidit: dixitque, Quae injuste accepisset, amplius se non posse retinere. Cuius facti novitate, quod praeter omnium expectationem tam subito & inopinato accidit, perculsus rex, Wilhelmi bona proscripsit, eumque regno eiecit. Postea multis in utramque partem, sicut in omni dissidio fieri solet, huc illuc inclinantibus, ad discordiam tantam, quae regi, recentis regni victoris filio periculosa foret, sedandam; conventum est, ut ad sciscitandum papae, tanquam Apollinis, oraculum, Anselmus, & Wilhelmus Werelast regis legatus, qui semper Anselmi partibus adversus fuit, Romam proficiscerentur. His Romae ante papae tribunal hanc causam agentibus, Anselmus papae causam, coram papa praesente & judice: Wilhelmus regis fui absentis, nec judicis, causam, tractavit. Cumque Wilhelmus vehementius in regis propositum affectus, dixisset: Regem suum, ne pro regni Angliae amissione, jus ecclesias donandi & earum possessionem tradendi amissurum: Respondit Paschalis papa, ut verbis Eadmeri authoris utar: Si, quemadgomodum dicis, rex tuus nec pro regni sui amissione patietur ecclesiarum donationes amittere: scias, ecce coram Deo dico, quia nec pro sui capitis redemptione, eas illi aliquando Paschalis papa impune permitteret habere. Hoc itaque papae tam excelso & magnifico responso, causa secundum Anselmum contra regem definita est. Alii scribunt Anselmum audivisse Paschalem papam illam diram & cruentam excommunicationis sententiam in laicos investituras dantes, & clericos eas a laicis capientes, fulminantem; eaque perterritum, principi suo a majoribus fuis usitatum jus vendicanti consentire non ausum. Nam in illa excommunicatione papa huiusmodi verbis usus est: Execrabile videri manus, quae in tantam eminentiam excreverant; ut, quod nulli Angelorum concessum est, Dominum cuncta creantem suo ministerio creent, & eundem ipsum pro redemptione & salute totius mundi, summi Dei Patris obtutibus offerant, in hanc ignominiam tradi; ut ancillae fiant earum manuum, quae die ac nocte obscoenis contagiis inquinantur, rapinis & injustae sanguinis effusioni addictae commaculantur. Itaque Anselmum non ausum permittere clericum quemcunque a regis, aut laici cuiusvis manibus ecclesiarum investituras accipere; ne clericorum sanctae manus, quae in quotidianis missis Christum frangunt, a prophanis laicorum manibus contaminentur, illaque contagione corpus Christi corrumpant. Sed certum est, ante Paschalem papam, hanc de investituris controversiam suscitatam, & similem excommunicationem ab Urbano papa prolatam, in eo concilio, cui Anselmus, ex Anglia per Rufum ejectus Romamque ab Urbano accersitus, ut supra diximus, interfuit: ut verisimilius fit, Anselmum praefractum & contra reges obduratum, ut suis dictis factisque majorem authoritatem crearet, regumque decreta frangeret, consilium & causam Romanis pontificibus illius excommunicationis sententiae promulgandae tacite dedisse: ut illius authoritate & praetextu regiam jurisdictionem minuere, & in se transferre possit. Certum enim est Henricum imperatorem Romam ad sedandam hanc discordiam, quae inter regem & clerum coepta esset, tanquam orbis christiani scandalum, venisse. Hoc autem investiendi jus a Gregorio septimo, dicto Hildebrando, regibus primo detrahi coepit. Deinde a successoribus eius, Victore & Urbano; maxime autem a Paschali, sub excommunicationis censura interdictum fuit: sed a Carolo Magno, Franciae rege, imperatore, & a septentibus imperatoribus, qui trecentis amplius annis imperabant, quibus annorum saeculis sexaginta tres Romani pontifices ordine septuti sunt, hoc investiendi & in possessionem mittendi clericos in ecclesiastica beneficia, jus, per virgae & annuli traditionem frequentatum & retentum fuit. Contra hanc Caesarum principumque authoritatem & consuetudinem censebant synodali judicio Pontifices: nec posse, nec debere, per virgam, vel per annulum, Episcopatus aut ecclesiae alicuius investituram possessionemque, a principis aut laici manu apprehendi; &, qui id facerent, sententia lata excommunicabant. Hanc igitur potissimum ob causam Henricus imperator Romam properat, Longobardosque in via sibi resistentes fortiter prosternit. Tum Romam ingressus, accepto diademate, papam cum Episcopis & Cardinalibus capit, & sub arcta custodia detinet. Die Paschae reconciliatio intervenit; quo die, post lectum in missarum solennibus Evangelium, ad altare Apostolorum Petri & Pauli in oculis quamplurium principum, Paschalis papa tradidit imperatori privilegium; ut is solus in suo regno investituras ecclesiarum, per virgae & annuli traditionem in clericos transferret: ita, si post investituram, ab Episcopo, cuius dioecesis ecclesiae sint, consecrationem canonice accipiant. At hoc modo investiendi jus, synodali tantum constitutione a papa cacreris demptum principibus, in illo regno solum retinetur: tantum tum terroris anathematum & excommunicationum a papa projecta fulmina regibus incusserunt; ut pavido & trementi alicui Herculi clavuin, ut dicitur, extorsissent. Sed Henricus illa tonitrua vibrato Marte compescuit, & tonantem illum Jovem carceribus permulsit, placidumque ad acquas conditiones coegit. Haec pax in missarum solennibus per investiturae privilegium composita, per illud papalis arae sacramentum sic confirmata est. Papa celebrans imperatori sacramentum his verbis porrexit: Domine imperator, hoc corpus Domini, natum ex Maria Virgine, passum in cruce pro nobis, sicut sancta & apostolica tenet ecclelia, damus tibi in confirmationem verae pacis inter me & te. Sumptoque sacramento imperatoris pacem amissione investiturarum papa consecutus est. Nunc ad Anselmum redeamus: Qui Roma discedens Lugdunum pervenit: cui, una illuc proficiscens regis legatus Wilhelmus, ex regis mandato interdixit in Angliam reditum; nisi omnes regni consuetudines a patre ac fratre regis retentas ac observatas se quoque fervaturum certo promitteret; postposita sedi Romanae subjectione & obedientia. Sed Anfelmus a sententia discedere noluit. Itaque Lugduni cum Archiepiscopo Hugone triennio pene toto permansit. Rex omnes Archiepiscopatus reditus in fiscum deferri jussit. Tandem, per Adelam comitissam Blesensem regis fororem, hoc casu Anselmus regi conciliatur, & ad Archiepiscopatus jura restitutus est. Adela gravissimo & periculosissimo morbo diu laboraverat: ad hanc in tanta corporis infirmitate consolandam accessit Anselmus: Cuius adventus tantum & tam repentinum gaudium comitissae tam aegrae attulit; ut profligato morbo valetudinem recuperaverit. Itaque regem fratrem in Normannia suae ditioni redigendae occupatum pro Anselino adiit, & in regis colloquium adduxit; tandem in regis gratiam accepto. Anselmo, prior illa de ecclesiarum investituris controversia, quae eos antea disjunxerat, Paschalis judicio iterum relata est. Is, ne regis animum, quem irritabilem antea senserat, in Anselmum iterum accenderet, nec tamen de investiturae jure quicquam discederet, mediam quandam in huius causae decisione viain sequutus est: ut Episcopi a tege ante investiti, quos Paschalis excommunicaverat, ab illa sententia solverentur, & in sedibus suis confirmarentur: sed, ne tale quid in posterum a rege, aut laico quocunque fiat, cavit atque statuit. Quo papae decreto rex acquievit, & Anselmum omnibus bonis & fructibus exilii tempore a se perceptis & retentis plene restituit. Redit igitur in Angliam Anselmus summo totius populi applausu, a regina & optimatibus perhonorifice in regnum acceptus. Rex enim Normannico motu detentus erat; quo fedaro Normanniam iterum suo subiecit imperio: Reversusque concilium regni publicum Londini indixit; in quo statutum fuit, non licere regi, vel cuicurque laico, per baculum & annulun, Episcopum, vel presbyterum, quemcunque investire; satis esse, ut homagium ab Episcopis regi fiat pro possessionibus temporalibus. His ex Anfelmi fententia gestis, coepit prioris illius Londinensis a se celebratae synodi decreta executioni mandare, & sacerdotum legitimas nuptias prophanare atque dissolvere: sed, cum rex animadvertisset majorem melioremque cleri partem, aut esse maritos, aut filios sacerdotum 50 conjugatorum, illosque Londinensis concilii canones de uxoribus renunciandis, & vovenda continentia, plurimis displicere; permisit clericis matrimonia; sicut patris fratrisque sui temporibus sub Lanfranco Archiepiscopo erant permissa. At Anselmus tunc regis obstitit indulgentiae, & sacerdotes uxorum consuetudinem habentes ecclesiasticis beneficiis spoliavit; cuius projectae praefractaeque pertinaciae cessit tandem rex: Qui, quod authoritate potuisset efficere, maluit Anselmi importunitati concedere. Sub haec tempora, mortuo Gerardo Eboracensi Archiepiscopo, Thomas, Sampsonis Wigorniensis Episcopi filius, Archiepiscopus electus est: qui, cum ab Anselmo consecrandus esset, provinciae suae clero eum pellente & instigante, subjectionem Cantuariensi sedi debitam, & a prioribus Eboracensibus Archiepiscopis praestitam, profiteri recusavit. Ob quam contumaciam Anfelmus, nec eum consecrare voluit, & ne ab alio quoque Episcopo sacraretur, per literas vetuit. Itaque Thomas fine consecratione, toto Anselmi tempore vitae, electus tantummodo stetit: eo vero mortuo rex regni proceres atque Praesules, ad ineundum de Eboracensis Archiepiscopi consecratione consilium, Londinum convocavit. Episcopi enim ab Anselmo prohibiti consecrare illum noluerunt. Quod cum Thomas comes Meletensis, cuius tunc fuit cum rege intima maximaque gratia, sensisset; vultu fermoneque saeviori quaesivit: An quisquam huiusmodi literis parere auderet, sine regis authoritate & fcientia? Quo perterriti & stupefacti Episcopi, Sampsonem Wigorniensem Episcopum, Thomae Eboracensis Archiepiscopi patrem, accersitum rogarunt, ut filium suum consecraret; qui id se facturum negavit, nisi Thomas Cantuariensi sedi subjectionem ex more professurum promitteret. Cui & rex assensus est, jussitque, ut quinto Kalendarum Julii proximi in ecclesia Paulina, praesentibus Episcopis, Thomas sacraretur, & praestitam a superioribus Archiepiscopis professionem faceret. Quo tempore, convenientibus Episcopis, qui sacras ceremonias absolverent, porrigitur Thomae professio sigillo oblignata, iam olim a fuis praecessoribus legi solita: quam cum summa gravitate & reverentia, qua decuit, aperte legisset; Episcopo Londinensi ecclesiae Cantuariensis decano, priore etiam eiusdem ecclesiae praesente, tradidit. Professionis forma haec erat:

Ego Thomas Eboracensis ecclesiae consecrandus Metropolitanus profiteor subjectionem & canonicam obedientiam sanctae Dorobernensis ecclesiae, & eiusdem ecclesiae Primati canonice electo & consecrato, & successoribus fuis canonice inthronizatis, salva fidelitate Henrici regis, & salva obedientia mea Romanae ecclesiae.

Anselmus vero Cantuariae, quarto Idus Augusti, Wilhelmum Wintoniensem, Rogerum Salisburiensem, Raynelmum Herefordensem, Urbanumque Glamorganensem, Episcopos consecravit, praesentibus Gerardo Eboracensi Archiepiscopo, & aliis Cantuariensis provinciae Praesulibus. Multum autem & operae, & sumptus, contulit, in ornando & instaurando ecclesiam Christi Cantuariensem; & in instituendo Cestriae monachorum coenobio, ab Hugone comite, prius extructo; cuius Richardum, capellanum suum, abbatem fecit. In scribendis epistolis frequens & assiduus fuit; quarum trecentae sexaginta & septem ad nostra tempora reservantur. Scripsit tractatus varios: Primo, de veritate: Secundo, de libertate arbitrii: Tertio, de casu diaboli: Quarto, de grammatico & discipulo: Quintus, vocatur, Monologion: multas dialecticas quaestiones proposuit & solvit. Scripsit etiam libellum sententiarum, Proslogion: librum epistolarum ad diversos: librum de incarnatione Verbi: librum, cur Deus homo: adhaec de conceptu Virginali: orationes contemplativas: & de processione Spiritus Sancti. Et biennio post secundum in Angliam ab exilio reditum transacto, in abbatia Sancti Edmundi gravissima febri correptus Cantuariam festinavit; ibique diu lecto decumbens, undecimo Kalendarum Maii, anno 1109. aetatis suae septuagesimo sexto, & Pontificatus anno decimo sexto, obiit, tumuloque ad caput Lanfranci sepultus & conditus iacet.

Anselmus etsi doctus, & in omni vita continens, habebatur, tamen in sua fententia pertinax a veritate & doctrina christiana saepe deflexit; humanaeque laudis gloriolam & inanem famam, potius quam virtutem ipsam, adamavit. Nam & de se supra christianain modestiam jactirare solitus est: & in haec sacerdotum conjugia vehementius & superstitiosius, quam homini docto & christiano par fuit, incaluit. Ipse enim de se dixit: Nullum se unquam verbum voce protulisse, cuius recordatione gravari possit conscientia: Et tamen cum pisciculum crudum incautus in coena comedisset, ingemuit & deflevit tantum peccatum, quod contra Dei sanctionem de crudo sumpsisset. Cuius autem fpiritus est ista simulatio & jactantia, ut se perhiberet, ne verbo unquam errasse; tum, ut in crudi comestione, quae casu contigit, tantum delictum agnosceret? At in dissolvendis sacerdotum lege divina permissis nuptiis, ne obfirmatum sensum deponeret, saevus & supra omnem modum atrox esse potuit. Hic enim primus nuptias sacerdotibus omnino interdixit. Nam priores, Dunstanus, Ethelwaldus, & Oswaldus, qui monachorum patres dicti sunt, conjugatos clericos ab uxoribus non separabant; sed monasteriis solum excludebant: neque hos solum, sed quoscunque saeculares, si monacharum non susciperent. Scribit de Anselmo his verbis Historiographus: Anselmus Archiepiscopus ad festum Sancti Michaelis concilium tenuit apud Londoniam: in quo prohibuit uxores sacerdotibus Anglorum, antea non prohibitas; quod quibusdam mundissimum visum est, quibusdam periculosum, ne dum munditias viribus majores appeterent, in immunditias horribiles ad christiani nominis summum dedecus inciderent. Sed sortita fit haec Anselmi prohibitio, perinde eo vivo atque mortuo videamus: Tribus enim exilii sui annis irritam fuisse declaravimus. Reversus autem tanta eam severitate exercuit; ut & conjugatos beneficiis amoverit, & uxores non deferentes proscripserit, eorumque bona dioecesis Episcopo adjudicarit, & eos cum uxoribus adulterii damnarit. Quo suo exemplo permovit, ut diximus, regem praeter suam consuetudinem, exhaustis suis in Normannico bello facultatibus, ex clericorum conjugiis, quae prius approbaverat, & de quibus ipsum Anselmum, etsi frustra, intercesserat, pecuniarium quaestum facere, & pensionibus ad retinendam illius Anselmi constitutionis poenam, & retinendas uxores, clericos supra suas vires onerare: quas tandem & remisit, & sacerdotum conjugia permisit; ut ducentis pene post Anselmi constitutionem annis rata manerent: etsi frequentia sequentium Cantuariensium Archiepiscoporum edicta prohibitoria promulgabantur. Nec multus esse volo in eo, quod multi admirabantur, cum nefandum illud praeter naturam vitium ita tunc temporis in monachis & religiosis inoleverit; quo animo aut proposito nuptias Anselmus vetuerit. Id quod sanctus Bernardus uberius testatur: Tolle, inquit, de ecclesia honorabile conjugium & torum immaculatum; nonne reples eam concubinariis, incestuosis, seminifluis, mollibus masculorum concubitoribus, & omni denique genere immundorum? Sed Anselmus, praeterquam, quod ab eo, quod semel apud se statuerat & addixerat, sive id aequum sive iniquum fuerat, avelli nulla ratione poterat; fuit etiam in principes regnique proceres adversus, pencque imperiosus: quod ex multis suis contumaciis, levissimis de rebus, regibus appositis facillime cernimus. Nam cum, ut diximus, de investituris controversiam regi Henrico, qui eum unice dilexerat & ab exilio revocaverat, movisset; nec morem ullum regi, proceribus, atque Praesulibus gerere vellet; sponte, nullo penitus cogente, ut ait Eadmerus, regno Romam discessit. Quo exemplo, quod a pluribus reprehensum tum fuit, animavit successores suos regibus adversos esse; & querelas de illis Romano pontifici deferre, regnumque sacris interdicere; ut populum Romanae superstitioni deditum, ad intestinos tumultus provocarent. Deinde Romam profecturus, cum rogaretur, ut regis ad papam legatum una secum in itinere proficisci permitteret; elatus nimium & inhumanus, etsi multorum exhortationibus & precibus petitus, noluit: sed obfirmato animo respondit: Quod dixi, dixi. Adhaec cum a rege ipso Henrico rogaretur, ut Thomae Eboracensi Archiepiscopo sacrando deliberandi inducias daret de professione subjectionis; proterve & iracunde respondit: Satius esse sibi vivo in frusta discerpi, quam unius horae moram ad eam deliberationem, quae convellat praedecessorum suorum instituta, capiendam indulgere. Itaque in ipso senio, cum iam haud procul abesset a morte, obstinatiae & iracundiae calore ductus ad Thomam scripsit arrogantius: Privare se eum omni sacerdotali ordine, quem ab aliquo suorum Suffraganeorum accepisset, interdixitque, ne pastorali se cura ullatenus immisceret, donec subjectionem profiteretur, his verbis: Tibi quoque, Thoma, interdico sub anathemate, ex parte Dei, ut nunquam Episcopatus Eboracensis benedictionem suscipias, nisi prius professionem facias, &c. Atque harum literarum copiam singulis Angliae Episcopis misit; quibus sub eodem anathemate praecepit, ne quisquam ei manus imponeret. Atque haec sane Anselmi & Archiepiscoporum similis contumacia regibus causam justam praebuit, cur, illis mortuis, tam multis annis penes se Archiepiscopatum tenuissent; ut de moderato aliquo & pacifico viro, qui pertinacia sua hos tumultus in regno permiscere noluit, ad tantum onus suscipiendum providerent. Sed non tam durum & iniquum in his Anselmus se ostendit, quam facilem & proclivem in gravioribus sceleribus tolerandis: pro pluribus enim Simoniacis intercessit; de quo lepide Matthaeus Paris: Anselmus Archiepiscopus pro Episcopis & abbatibus degradatis, multa precum instantia, papam rogare coepit, ut cum illis misericorditer dispensaret; ut possent amissas recipere dignitates. Tum sedes clementissima, quae nulli deesse consuevit, dummodo albi aliquid vel rubei intercedat, proscriptos pontifices & abbates ad pristinas dignitates revocavit, &c. Hic igitur tam constans & pius pater, ob castitatis ardorem incensus contra conjugatos, ob papae lucrum Simoniacis, quos omnia divina humanaque jura detestantur, aequabilis & benignus, fuit.

Anselmo mortuo Eliensis Episcopatus ab Henrico rege, a Lincolniensi dioecesi sumptus, erectus est; quo Hervaeus, tunc Banchorensis Episcopus, primus functus est. At rex, post Anselmi obitum, patris fratrisque septutus vestigia, cum, praeter suum institutum, iam ad quaestum animum intenderat; tam Cantuariensis Archiepiscopatus, quam aliarum ecclesiarum vacantium, emolumenta atque jura in suos usus contulit. Et illa rigida Londinensis synodi de prohibitis clericorum conjugiis decreta servari mandavit, illiusque reos pecunia mulctavit: tandemque generalem & lucrosam muletam omnibus indistincte clericis, sive conjugatis sive solutis, indixit: & Episcopatus quoscunque vacantes, pacto & recepto pretio, concessit. Episcopatum Dunelmensem Ranulpho capellano suo mille libris donavit; & Thetfordensem Hereberto Losingae, muneribus intervenientibus, contulit: qui illam sedem ad Norvicensem civitatem, in qua nunc permanet, primus traduxit.


XXXV. Rodolphus.

ROdolphus, patria Normannus, monachus Benedictinus, auditor Lanfranci in coenobio Cadomensi quondam fuit. Sagiensis primo abbas, inde ab Anselmo ad Roffensem Episcopatum deductus est. Cumque Archiepiscopatum Cantuariensem multasque alias sedes & ecclesias vacantes multis annis penes se Henricus rex primus tenuisset; continua procerum atque Praesulum interpellatione tandem superatus, multis ad se ad castrum Windesor convocatis, deliberavit de dignis Praesulibus sedibus vacantibus praeficiendis: inter quos Farecium Abendoniae abbatem rex ad Cantuariensem Archiepiscopatum designavit: virum spectatae gravitatis & prudentiae. E magnatibus autem complures, qui monachos odisse coeperunt, aliquem e regiis capellanis, aut saecularibus clericis, ad archiepiscopalem dignitatem fumi volebant. Cui reclamatum est, quod a prima sedis illius institutione, quam Augustinus posuit, saecularis ordinis, ut asserebant, nemo eam sedem tenuisset, praeter Stigandum; cuius infelix exitus tam sanctae institutionis violatae signum ostendit. Itaque ab omnibus Rodulphus ad archiepiscopalem celsitudinem postulatus, a rege, mutata sua de Farecio sententia, probatus, & in frequenti Episcoporum conventu ab Wilhelmo Wintoniensi Episcopo Cantuariae consecratus est, anno Paschalis decimo quinto, & Henrici primi decimo quarto; palliumque quinto Kalendarum Julii proximi, a Paschali missum per Anselmum quendam, Sanctae Sabinae abbatem, Anselmi Archiepiscopi Cantuariensis nepotem, Cantuariae magnifico quodam & instructo apparatu, frequentique populi corona, accepit: Quo die etiam Theulfum Wigorniensem Episcopum Cantuariae consecravit. His temporibus, sive Anglorum indignitas, sive regum in peregrinos potius & Normannos propensio, sive, quod saepe in usu est, eorum, quos domi noverimus, etsi multo digniores sunt, fastidium, tulit; ut Episcopatibus gerendis Angli non censerentur idonei; Normannique, quantumvis indigni, judicarentur apti. Ex quo paucis annis evenit, ut eminentiores ecclesiasticas dignitates quasque Normanni possiderent. Namque hic Rodulphus, senex, valetudinarius, paralyticus, & pedibus aeger, fuit; praeterea difficilis ac morosus; ad extremum, in regem ipsum, a quo promotus fuit, ingratus. Cum enim Henricus Normanniam subjugasset; reversus ad Windesoriense castrum regni proceres deliberandi & consilii capiendi causa convocavit, ibique nuptias cum Atheleida Godefridi Lotharingiae ducis filia celebravit; Sarisburiensis tunc Episcopus ad desponsationis munus a rege & regina expetitus, & vestibus sacris indutus ac paratus, a Rodulpho Archiepiscopo desistere jussus est; illudque negotii ab eodem Rodulpho, Wintoniensi Episcopo committitur. Deinde, cum rex apud Barkleiam tempore Paschae fuisset,’ & post, sub Pentecosten Londinum rediens corona insignitus in throno sederet; & tum regina consecranda & coronanda esset: Rodulphus Archiepiscopus tunc missam celebrans ad regem, quod absente, ut supra diximus, Anselmo, a Thoma Eboracensi Archiepiscopo, in consecratione diadema impositum ei est, accessit: Cui accedenti rex comiter assurrexit. Quaesivit Archiepiscopus, quis eius capiti diadema impofuerit: Mea, inquit rex, haud refert; ideoque neque illius memini. At Archiepiscopus atra bile percitus inquit: Nullo id jure fecit, quisquis ille fuerit: proinde aut tua gerenda corona cessabis, aut ego ab administranda missa. Ad haec rex nihilo turbatus vultu placido & modesto respondit: Si, ut ais, hoc diadema capiti meo non jure imponitur, tu id facias, quod juri censeas consentaneum, ego non refragabor. Quo dicto accessit propius Archiepiscopus, manusque ad diadema regis capiti detrahendum attollens; cum rex etiam fibulam sub mento ligatam, qua diadema capiti vinciretur, solveret, proceres regis modestiam, & Archiepiscopi iracundiam, admirantes, una voce in Archiepiscopum ferebantur; instabantque, ne in tam solenni reginæ coronatione regi diadema auferret. Quorum clamoribus actus Rodulphus acquievit, & regi astans canticum, Gloria in excelsis, exorsus est, & subsequente, ut consuevit, choro missa illa quiete peracta est. Ex quo perspici possit, quam intempestive & impudenter lenitate principis illius generis homines abusi sunt: qui monachali sanctitate se digniores reliquis, & in principes habere imperium, putabant. Henricus enim rex urbanitate, comitate, affabilitate, lenitate, justitia & fortitudine omnes fui temporis principes anteire putabatur. Huc etiam accessit, quod omni literarum genere Cantabrigiae, Lutetiaeque instructus a pueritia, ita profecit, ut Gulielmus eius pater eum episcopali muneri aptum censuerit: Qui doctrinae praesidio, & saluberrimas multas leges ipse condidit, & papales technas & saepe olfecit, & caute vitavit: Ut, si eam opportunitatem, quam Henricus octavus, nactus fuisset; & papalem jurisdictionem exterminallet, & praefractum ac a papa concitatum in se clerum in officio tenuisset. Hoc autem Rodulphi factum, non modo regi & proceribus, sed ipsis Episcopis, totique clero tam invisum & indignum fuit, ut aperto ore omnes dicerent: se nunquam permissuros ut monachi amplius Archiepiscopatus gererent; nec eorum imperium aequo animo laturos: quorum consensum rex laudavit, & jure ratum statuit. In Elphegi vita supra descriptum est, octo Episcopatibus monachos praefuisse; & quod ad Edgari regis petitionem Johannes papa sub anathemate statuisset, Wintoniensem Episcopum neminem, nisi monachum, instituendum. Nunc videmus, eodem anathemate spreto & contempto, tam regio quam Episcoporum consensu & decreto detrusos ad inferiora claustra rursus monachos, & ab archiepiscopali celsitudine & episcopali dignitate dejectos. Quod tamen primo illo decreto non praevaluit: nam duo tunc sequuti Archiepiscopi monachi fuerunt, tertius Beckettus, primus post Stigandum canonicus, Archiepiscopus Cantuariae sacratur. Huius etiam Archiepiscopi temporibus denuo repetita fuit illa toties de Archiepiscopi Eboracensis professione Cantuariensi sedi mora contentio: Nam mortuo Thoma Eboracensi Archiepiscopo, successit Thurstanus, qui & aulieus fuit ac ambitiosus; & in proposito tam pertinax atque ftrenuus, ut Archiepiscopatum illum tanta sua ac amicorum opera expetitum atque ambitum maluit deserere, quam debitam subjectionem profiteri. Hic cum omnia Romae venalia scivisset, & quod ab uno papa decretum est, ab altero pretio rescindi posse sperabat; cum Calixto tum papa egit, ut ab eo Romae consecraretur. Et quanquam in illo publico regni concilio, quod Salisburiae de Matilda regis filia Henrico imperatori nubenda celebrabatur, multum de hac controversia altercatum sit; Thurstanus tamen, cum se retroactis regum judiciis in hac causa facile vinci posse perspexisset, ne illo concilio de causa judicaretur procuravit; posteaque Romam profectus, consecrationem a Calixto, invito rege & Archiepiscopo Cantuariensi, obtinuit. Quo audito Rodulphus in ipso fenio & infirmissima valetudine Romam etiam properat: expositaque papae adventus fui causa, cum de sedis suae praerogativa, per hanc Thurstani furreptam, clam se, a papa consecrationem, multum violata egisset; verbis sane benignis & perhumanis permulsus est. Responsa vero in utramque partem ambigua, Apollinis oraculis simillima, accepit: Papam nihil contra Cantuariensis ecclesiae privilegium facturum; utrique sedi pariter favere & indulgere: sed omnia jura episcopalia in papac sinu recondita esse; eaque papae, cum sibi libuerit, licitum exercere: ut hoc consecrationis negotium Archiepiscopo Cantuariensi non possit jure displicere. Quae quam in partem Rodulphus acciperet incertus, in Angliam re principi nunciata reversus est. Rex hunc Thurstani morem indigne ferens, edixit, ne in Angliam rediret. Papa horrenda excommunicationum fulmina in regem & Rodulphum jaculatus, coegit eos Thurstanum saltem in Eboracensem provinciam recipere; hac lege, ne extra propriam dioecesin quicquam administraret, ecclesiaeque Cantuariensis sedi debitam subjectionem profiteretur. Ad hanc rem multa ex ecclesia Cantuariae vetera monumenta eruta & deprompta sunt; quae causae finem imponebant: quae ab Eadmero verbatim descripta sunt. Calixtus sub haec tempora Petrum quendam monachum ad regem misit, quem suum in Anglia moraturum legatum statuit. At rex non se permissurum ullum in suo regno papae legatum respondit: Id enim & contra morem regni & regis privilegium esse; Calixtumque papam summam sibi & Cantuariensi sedi in consecrando Thurstano injuriam fecisse. Ostensa igitur illa vetera monumenta Petro legato fuerunt; quibus perspectis, Petrus, papam illud Cantuariensi sedi illatum praejudicium correcturum, & privilegia pristina restituturum, fpopondit. Sed Rodulphus ad firmam iam senectutem provectus, & paralysi perpetuo triennio laborans, non tam corpore, quam animo, aeger, postquam octo annis sedisset, decimo tertio Kalendarum Novembris, anno Domini 1122. obiit, mortuusque triduo in media parte navis ecclesiae Cantuariensis sepultus iacet. Vir fuit affabilitate praestans, nullo delicto notabili suspectus; nisi quod ad jocos & risus inclinatior erat, quam gradum & aetatem suam decebat; ideoque nugax dicebatur.


XXXVI. Gulielmus.

DE huius Archiepiscopi ortu, & juvenili institutione nihil comperimus; cognomento autem Corbel, vel Corbois, dictus est, quidam Willielmum de Turbine, eum nominant. Primo clericus saecularis, deinde monachus Benedictinus; post sanctae Ofithae de Chiche prior fuit. Annoque vicesimo secundo Henrici primi, tertioque Calixti papae, in purificationis festo, tam huius Archiepiscopatus ab Henrico rege, quam legatinae authoritatis a Calixto papa, munus suscepit: consecratus a Willielmo tunc Wintoniensi Episcopo, Londinensi Episcopatu vacante; peractoque sacrationis ritu Romam profectus est, ut pallio donaretur. Ibi tum Thurstanus Eboracensis Archiepiscopus, de quo in Rodulphi vita antea diximus, nactus, ut putabat, tempus idoneum; instabat iterum Calixto papae, ne sua sedes Cantuariensi subdatur: sed, quia Calixtus regis procerumque ac Praesulum animos, ad Cantuariensis sedis dignitatem minuendam prorsus alienos & aversos, commovere in se noluit; veritusque, ne, quod antea senserat, si praeter eorum mentem & expectationem quicquam statueret, ad dedecus & ignominiam papalis authoritatis penitus rescinderetur; eam litem a se penitus amovit & abdicavit. Etsi chronica Petriburgensis Saxonica diserte testatur, his verbis: Quod aurum & argentum hanc controversiam diremit. Itaque tam Gulielmus, quam Thurstanus, una redeuntes ad Henricum regem in Normannia tunc agentem accedunt, eoque salutato, veniunt in Angliam. Rebus sic compositis Gulielmus archiepiscopale munus iam gerere & excercere coepit: ac primum Episcopatum Roffensem vacantem Johanni archidiacono suo Cantuariensi dedit. Deinde Alexandrum Lincolniensem Episcopum Cantuariae, & Godefridum regni cancellarium Bathoniensem Episcopum Londini consecravit. Quarto suae consecrationis anno frequentem cleri synodum, in monasterio sancti Petri, Londini celebravit; cui Johannes Cremensis, Honorii secundi tum papae legatus, interfuit: Qui, cum acerbissimis contumeliis clericorum conjugia exagitasset, sequenti nocte in propatulae meretricis sinu & amplexibus, foedissimaque voluptate deprehensus est. Cuius rei turpitudine & infamia coactus, legationis suae infectis negotiis, nullisque salutatis aut revisis, clam discessit. Post hanc synodum, cum & nuptiae iam essent clericis iterum interdictae, & clerici ad illius impuri coelibatus juga, per Gulielmum, humilis & pusilli animi virum, arceri non poterant; egit cum ut eorum corrigendorum authoritatem atque jus sibi permitteret: Quod Gulielmus facile concessit: ex quo rex quaestum magnum conflavit; quod sacerdotalia conjugia venalia fecerit. Haec synodus Gulielmi synodus dicta est. Eodemque anno Henrico primo mortuo, cum Henricus secundus diademate regio sacrandus esset, Thurstanus nullam veteris suae simultatis & querelae occasionem praetermittens, contempto ob animum pusillum atque modicum Gulielmo, regis capiti diadema imponere nitebatur: sed tam a rege quam a magnatibus Praesulibusque ignominiose turpiterque repulsam pariter ac ludibrium tulit; tum cruciger eius una cum cruce, quae ante Thurstanum gestabatur, prostratus, cum risu & cachinnis e regis capella probrose ejectus est, & coronationis ceremonia a Gulielmo celebrabatur. Huius Archiepiscopi tempora insigni calamitate & incendio Londinensis urbis & Paulini templi commemorantur. Urbs enim ab ecclesia sancti Clementis, quae Danorum ecclesia dicebatur, ad pontem exusta & vastata fuit anno Domini 1130. qui octavus fuit consecrationis suae annus. Eodemque anno ecclesia Christi Cantuariae simili Aagravit incendio atque concidit, quam Gulielmus iterum extruxit, & splendido ac magnifico apparatu dedicavit, rege, regina, ac Davide Scotorum rege, & utriusque regni proceribus praesentibus. Huic ecclesiae iam sacratae rex donavit ecclesias sancti Martini Doverensis: Neque quicquam praeter hoc a Gulielmo munere suo dignum gestum est. Animi tam angusti & debilitati fuit, ut ab Henrico de Blesse Wintoniensi Episcopo, Stephani regis fratre, qui hospitium Sanctae Crucis prope Wintoniensem civitatem condidit, in legationis jure, quod tacite obtinere conabatur, superatus pene cessit. Primum enim Henricus pro legationis munere Romam petiit; hunc Gulielmus septutus est ut Henrico resisteret: Sed ita valuit Henrici authoritas, ut cardinalis creatus Gulielmo mortuo in legatione succederet. Declaravit etiam inconstantiam Gulielmi, Stephani regis coronatio; quam primus contra jurisjurandi fidem, in Londinensi concilio a se primum, deinde ab omnibus optimatibus Praesulibusque, Matildae Augustae eiusque haeredibus de regni successione promissi, celebraverat. Cui una cum Gulielmo Henricus Wintoniensis, & Rogerus Sarisburiensis, cum nonnullis abbatibus, proceribus vero quam paucissimis, interfuerunt. Gulielmo autem perjurii conscientia trementi atque pavido in ipsa coronationis ceremonia & missa celebranda e manibus excidit hostia: posteaque, anno 1136. aegritudine moestitiaque concubuit, cum quindecim annis & novem mensibus sedisset moritur, in ecclesia Cantuariensi humatus. Quo anno obierunt etiam Episcopi Exoniensis & Roffensis; & statim postea obiit Thurstanus iste praedictus Eboracensis Archiepiscopus, qui jussu & admonitione sua excitavit Boreales regni proceres ut resisterent Scotis, qui crudeliter cum innumerabili exercitu in Northumbriam promoti erant. Ipse vero Archiepiscopus, cum aegritudinis causa huic pugnae interesse non posset, misit loco suo Rodulphum Dunelmensem, sive, ut alii volunt, Orcadensem Episcopum ad populum exhortandum.

Hic Thurstanus non tam juris alieni oppugnator in detrahenda sedi Cantuariensi pristina subjectione, quam sui ftrenuus affertor & vindicator fuit. Nam coram papa, praesentibus Scotiae regis oratoribus, acerrime vindicavit, Scotiam & suae Eboracensis esse provinciae, & Scotiae regem Angliae regis vasallum. Posteaque de hac quaestione cum Davide Scotorum rege armis & praelio dimicavit, eumque superavit. At animo aeger cum se frustra toties ac tam diu contra Cantuariensis sedis dignitatem contendisse vidisset, sponte dimisso Archiepiscopatu, ad monasterium Pontis Fracti secessit, ibique monachismo induto reliquam vitam peregit.


XXXVII. Theobaldus.

GUlielmo successit Theobaldus, cuius etiam originis & institutionis ignota est historia. Sed ex monacho Benedictino, abbas Beccensis fuit: deinde anno secundo regis Stephani in Londinensi concilio, per Albericum Hostiensem Episcopum, Romani pontificis legatum, coacto, a Suffraganeis electus est Cantuariensis Archiepiscopus, praesente Jeremia Cantuariensi ecclesiae priori: ab eodem etiam legato, eodem in concilio consecratus est. Ac Romae ab Innocentio secundo pallium accepit; a quo etiam Legati Nati titulo donatus est: qui sedi & successioni suae attributus ab omnibus Cantuariensibus Archiepiscopis inde ulque retinetur. Parum eruditus, sed moribus commodis, ingenioque miti ac mansueto, fuisse perhibetur, ut tam regibus quam proceribus populoque gratiosus fuerit. Huic monachi omnia sua praedia permiserunt, & ab ipso foti ac nutriti fuerunt; sed postea liberam eis rerum suarum possessionem restituit. Consecravit primo Walterum, Cantuariae archidiaconum, in Roffensem Episcopum, a monachis Roffensibus jussu suo electum. Roffensis enim ecclesiae Cantuarienses Archiepiscopi primi ordinatores, & patroni deinceps semper fuerunt. Deinde Rogerum, Cantuariensem archidiaconum, ad Eboracensis Archiepiscopatus culmen evexit, eumque, accepto obedientiae juramento, consecravit. Archidiaconatum autem Cantuariensem Thomae Becket, de quo proximo loco dicendum est, contulit; quem tanta gratia regi conciliavit, ut regni cancellarius, quod maximae dignitatis est officium, a rege constitucretur. Sylvestro deinde, priori Augustinensi a monachis abbate clecto, consuetam benedictionem denegavit, quod esset infamis; is provocavit ad papam, qui crebris eum interpellavit pro Sylvestro benedicendo literis. Diu rem diltulit Theobaldus, sed papalium literarum multitudine & instantia coactus, pontificalem benedictionem, in Augustinensi coenobio, Sylvestro tandem impertivit. Jeremiam autem priorem, qui suae electioni interfuit, summa sibi fide & benevolentia conjunctum diu, ut ei crebro vices suas committeret, occulta interveniente simultate, quae firmissimas amicitias dissolvit, tandem infestavit, & loco movit. Sed appellatione ad papam interposita, Jeremias per Henricum tunc Wintonientem Episcopum & papae legatum, eius mandata peragentem, restituitur: Quod Theobaldus praeter suam consuetudinem indigne ferens, jurejurando affirmavit se ab omni sacrorum administratione cessaturum, quamdiu Jeremias praeesset ecclesiae. Itaque Jeremias metuens, ne sua causa monasterium grave aliquid ab Archiepiscopo, tam gravi50 ter sibi infenso, pateretur, monachorumque odia in se concitaret, acceptis centum marcis, quibus creditoribus satisfaceret, prioratui sponte cessit; & tota reliqua vita in Augustinensi coenobio privatus delituit. Anno huius Archiepiscopi consecrati decimo, Eugenius papa generale concilium indixit Rhemis, ad quod Theobaldus accitus est. Itaque Henricus tum Wintoniensis Episcopus, papae legatus, qui in eo munere saepe cum Theobaldo contenderat, ut Theobaldum, virum apertum, fimplicem ac fidelem, in regis, aut papae, odium traheret, versurissime egit cum utroque: cum papa, ut Theobaldum ad concilium vocaret; cum rege, ut eum in Anglia retineret: ut, si papae non pareret, censuram ecclesiasticam; si regi, proscriptionem & civilem poenam, timeret. Rex Henrici consilio Theobaldo interdixit e regno exitum, omnesque maris portus observari praecepit, ne exirer. Sed, ut illa caeca & misera tulerunt tempora, papis magis est quam principibus, praefertim a clero, obsequutum. Itaque omnium custodum atque vigilum manus evasit Theobaldus, transfretavit, ac Rhemensi concilio interfuit. Regis postea mandato proscriptus est: isque regem atque regnum vicissim interdicti sententia percussit. Concilio autem dimisso rediit in Angliam, & in Norfolcia aliquantisper resedit; & Episcoporum intercessione regi conciliatus interdictum relaxavit. Postea tantum valuit in Anglia authoritas eius atque gratia, ut Stephanum regem & Henricum Matildae Augustae filium, pro jure regni Marte dimicaturos, sua opera & diligentia Wallingfordiae conciliaverit: quo & bellum atrox ac intestinum avertit, & patriae tranquillitatem incolumitatemque peperit. Reversus autem Theobaldus exegit modicam argenti summam a sancti Augustini monachis pro datione clirismatis, quinquaginta tantum solidos & septem denarios; quorum solutionem monachi negabant. Theobaldus censuris eos coegit. Res per appellationem ad papam delata est. Is rescripsit ad Henricum Wintoniensem Episcopum & Robertum Herefordensem Episcopum, ut de causa cognoscerent eandemque definirent; qui sententiam contra monachos secundum Theobaldum tulerunt. Pacatis in Anglia rebus concilium Romae iterum indictum est: Ad quod Thcobaldus cum Waltero Roffensi, Simeone Wigorniensi, Rogero Coventrensi, Robertoque Excestrensi Episcopis, cum totidem abbatibus, vocatus accessit; eoque finito omnes comiter, nulla lite aut discordia mota, reversi sunt. In hoc quieto & tranquillo reipublicae statu Theobaldus frequentem cleri synodum habuit Londini, anno Domini 1152. qui fuit suae consecrationis decimus quartus. Huic concilio interfuit rex Stephanus cum Eustachio suo filio; cuius, ut est verisimile, provocatione convenerunt. Postulavit enim, ut Eustachio regi creando consentirent; ad quod papae literis ac mandato vetiti adduci non poterant. Itaque rex & Eustachius ira perciti eos omnes synodo inclusos ac obsessos minis exagitabant, ut metu ac terrore efficerent id, quod authoritate atque gratia non poterant. Ac plerique ad regis voluntatem ac nutum redacti sunt. At Theobaldus synodo clam ac cautissime egressus, cymba per Thamesim ad ostium maris vectus, naviculam conscendit, & ad transmarinas oras traiecit. Cuius discessione rex multo turbatior eum iterum proscripsit, eiusque bona fisco adjudicavit. In eodem etiam concilio, multa frivolarum appellationum genera prohibita sunt, quae ab Henrico Wintoniensi Episcopo, regis fratre & papae legato, viro robusto atque strenuo, suam potentiam supra archiepiscopalem dignitatem efferenti, omnesque causas ad suum tribunal trahenti, suscitata fuerunt.

Quamdiu enim tam elati & insuperabilis animi vir papali legatione fungebatur, infinitae ac inusitatae appellationes undique ad eum adferebantur. Graves idcirco inter Theobaldum & Henricum Wintoniensem inimicitiae gerebantur. Nam Cantuariensis in Wintoniensem ordinariam, & Wintoniensis in illum legatinam, potestatem exercuit. Quibus duabus potestatibus invicem collidentibus, & fracta ecclesiae pace, ad Romanum pacificatorem convolarunt; cui quaestionem eo gratiorem, quo ponderosiorem, attulerunt: Et alter quidem causa potior, sed neuter inexhausto facculo, reversus est. Mortuo Stephano ab exilio revocatus est Theobaldus, ac Henrico secundo ob morum placabilitatem atque constantiam, multo majori gratia quam Stephano fuit. Thurstanus, seu Gulielmus eius successor, iterum clam & ambitiose tentavit, ut Henricus a se Eboraci coronaretur. Sed rex contra Cantuariensis dignitatem nihil fieri passus, non nisi ab eo, aut eius mandato, coronari voluit; ut ex literis eius constat, quas hic inteximus.

HEnricus rex Angliae, & Dux Normanniae & Aquitaniae, & comes Andegaviae, Theobaldo Cantuariensi Archiepiscopo salutem. Super hoc, quod mihi mandastis, quod audieratis me coronandum ad natale ab Archiepiscopo Eboracensi, apud Lincolniam, in provincia vestra: Sciatis, quod nullo modo me ibi coronabit, nec alibicontra dignitatem vestram. Ibi enim me coronabit, sicut mandastis, Lincolniae Episcopus; si praesentiam vestram habere non potero, quam multum desiderarem. Sed hac vice parco labori vestro, & cum Dominus Lincolniensis Episcopus possit modo supplere vices vestras, nolo quod ad me veniendo tanto labore vexemini. Et hoc pro certo sciatis, quod nec in his, nec in aliis, quamdiu coronam portabo, vestram offendam gratiam, nec divinam dignitatem. Teste T. cancellario apud Nottingham.

Idem vero Gulielmus cum a rege repulsam tulisset, rem Romae tentavit; ubi cum nihil profecisset, reversus in Angliam in missa hausto ex calice veneno expiravit. Et tamen rex a Theobaldo postea coronatus, anno 1155. qui suae consecrationis fuit decimus septimus, eius consilio in maximis rebus regnique administratione semper assensus est. Theobaldus placidam & hilarem, concordemque cum Henrico rege senectutem produxerat: sed languente valetudine, ipsaque senectute, quae morbus est, infirmus suas vires indies sine labore ac moestitia, ipso die atque tempore tolli ac labefactari senserat. Itaque de pie acquisitis pie testari voluit: Testamentumque condidit, in quo singula, quae supersuerant illi, bona pauperibus & in pios usus contulit. Huius tempore Roffensis ecclesia atque civitas combusta est, fereque Cantuaria tota, & ecclesia cathedralis Eboracensis. Tum Nordovici ad contemptum & ludibrium Salvatoris nostri Jesu Christi affixus cruci puerulus a Judaeis fuit. Novus itidem nummus uniformis per totum regnum percussus fuit. Sed suae tandem senectutis & languidae vitae molestia pertaesus Theobaldus bene, ut fuerunt illa tempora, anteactam vitam morti persolvit, anno Domini 1160. cum viginti duobus annis sedisset, ac in ecclesia Christi Cantuariae sepultus in pulvere dormit.


XXXVIII. Thomas Becket.

DE hoc Thoma multa varie, magis quam vere, scribuntur. Itaque danda nobis opera est, ut veritate diligenter indagata, in lucem ea proferamus, quae certissimae fidei esse possint. Patria & civitate Londinensis fuit, patre Gilberto Becket mercatore, matre peregrina, nempe Syria, prognatus. Puer a priore Mertoriensis coenobii primis literis imbutus; cum & sedulus & docilis, aetateque provectior fuerat, ad academiam Parisiensem missus est. Ibi cum & doctrinam uberiorem, & linguam Gallicam calleret, Londinum reversus justiciarii munus aliquandiu administravit. Sed eius pertaesus, in Theobaldi, de quo antea diximus, tum Cantuariensis Archiepiscopi, familiam & clientelam irrepsit: ab eoque ob ingenium & doctrinam unice dilectus in Italiam missus est, ut jus civile perdisceret; ne quid in eo desiderari possit, quod ad administrationem reipublicae, ad quam Theobaldus eum iam animo destinarat, pertineret. Itaque juris civilis scientiam consequutus ad Theobaldum redit; a quo archidiaconatu Cantuariensi, praepositura Beverlacensi, & rectoria de Bromfeld, donatus est. Deinde eiusdem Theobaldi commendatione in regis familiam acceptus, totius regni cancellarius, qui summus est in Anglia magistratus, constituitur; opimis tam spiritualium quam saecularium dignitatum reditibus locupletatus: Quem tanta fide prudentiaque gessit, ut regis erga se benevolentiam indies cumularet. Theobaldus, ut diximus, sub haec tempora, cum senio confectus & infirma valetudine esset; quo minus reipublicae operam navare potuisset, eo plus authoritatis ad Thomam accessit. Idque eo quidem consilio fecisse Theobaldum scriptores tradunt; quod cum Thomam, in consiliis fidum, diligentem & cautum, in dubiis providum & intrepidum, in adversis fortem & magnanimum, comperisset; regem vero etsi adolescentem, sapientem tamen & argutum cognovisset; veritus, ne rex procerum atque laicorum consuetudine & consilio ab ecclesiastica jurisdictione tuenda se ad laicain augendam inclinaret, in hoc cancellariatus munere Thomam regi conjungeret; ut adversa clero consilia labefactaret, & regiorum ministrorum audaciam reprimeret, qui publicae potestatis jurisque praetextu, tam ecclesiae quam provincialium facultates diripere conspiraverant. Itaque Thomas aulam ingressus, quo gratior regi & proceribus atque aulicis haberetur, clericalem amictum consuetudinemque depofuit, & aulicum splendorem ac magnificentiam induit. Ac, ut regi se in omnibus accommodaret, eosdem pene mores, eandemque vitae degendae rationem sibi finxit, easdem epulandi, atque dormiendi horas statuit, una sive in feriis, sive in jocosis rebus semper adfuit, in omni curiali lepore festivus & concinnus fuit, gloriam, auram popularem, & multorum clientelam ambivit. Praeterea aucupio, venatione, vestium splendore; egregioque corporis cultu, copioso frequentique famulatu, equis generosis, argenteis auratisque ornamentis, epularum & conviviorum crebra lautitia, omnique aulico nitore tam profuse utebatur, ut multi dicerent, ei archidiaconatus fui, quem retinuit, & ordinis clericalis, diaconus enim iam fuit, sibi in mentem non venire. Adhaec papalia atque clericalia jura tanta severitate defendit, ut multorum procerum a se voluntates alienaret, & regi ipsi nonnunquam resisteret: Quod aequiori animo tulit rex, quia in caeteris cunctis rebus gerendis utilem sibi fuisse eius operam experiretur. Non minus enim domi quam militiae regi magna admiratione laudeque profuit. Gisortium & alia quatuor loca munitissima, quae in Gallia ad regem pertinebant, cum a Gallo occuparentur, recuperavit. Eas urbes, quas rex in agris Tolofanis ultra Guasconiam bellum gerens cepit, dum rex in bello progrederetur, Thomas militibus instructus, donec rex rediret, conservavit; aliqua etiam castella ipse oppugnavit. Sed in hac tanta gratia & potentia, multorum, qui occultas in eum ftruebant insidias, invidia conflagravit. Quae eo vehementius exarsit, quod cum Maria regis Stephani filia, abbatissa de Rumesia, Matthaeo Boloniae comiti nuplisset, duasque filias ei perperisset; Thomas hoc tanquam ingens & indignum facinus prorsus aperteque damnavit: quod comitis multorumque procerum in eum odia accendit. Quae tamen non minus caute vitavit, quam despexit; regis tanta gratia fretus, ut magno peneque regio apparatu, ut Margaretam Galli filiam triennem Henrico regis filio septenni sponsam acciperet, Parisios mitteretur. Haec sponsalia, Henrico Pisano & Willielmo Papiensi cardinalibus, & papae legatis, in Burgo sacra ministrantibus, celebrata anno 1160: quarto nonas Novembris: omniaque inter regem atque Gallum odia dissidiaque pacata, pacisque diuturnae foedera pacta, sunt. Obiit paulo ante Adrianus papa; qui natione Anglus fuit, & Hiberniam insulam regi Henrico secundo subjugandam papali diplomate concessit, ea conditione, ut pro singulis eius insulae domibus denarium annuum beato Petro solveret. Sed, eo mortuo, cardinales, qui diversarum partium & factionum fuerunt, quidam enim Caesarem, quidam regem & Gallum sequebantur, duos antipapas elegerunt: Caesariani videlicet Octavianum, alteri Alexandrum; inter quos, durante, ut dicemus, schismate diuturno, Alexander tandem potior & superior evasit. His gestis Theobaldus Cantuariensis, ut diximus, Archiepiscopus longaeva aetate vitaque functus est: Cuius mors in Archiepiscopatum ingressum, tanquam in perpetuae cum rege dissensionis seminarium, & ad propriam ruinam ac perniciem aditum, Thomae patefecit. Rex enim etsi totis suis viribus pro Thoma, ut Archiepiscopatu potiretur, contendit, tamen tanto, tam assiduo ac tam utili eius semper obsequio, quinque continuis annis, in quibus cancellariarum gessit, usus; existimare non potuit Thomae studium, in reipublicae praesertim causa, iam, aucta sua dignitate, sibi adversum esse potuisse.

Itaque Theobaldi morte per nuncios in Normannia, ubi Thomas secum tunc egit, cognita; rex, cui maximae curae fuit, ut is Theobaldo in Cantuariensi sede succederet; ne monachi Cantuarienses, quos satis praefractos & pertinaces cognoverat, alterum eligendo suum propositum & desiderium anteverterent, primum Thomam ad se vocavit: ei & Cambrorum infestationes, & se in Normannia, atque Gallicanis provinciis occupato Anglorum ad deficiendum mobilitatem facilitatemque indicavit. Quae mala eo se magis dixit pertimescere, quod Theobaldus prudentissimus & fidissimus sibi Praesul nuper obiisset: cuius mors se absente perturbationum ac novorum in republica motuum cupidos citius excitare possit; ea vero, antequam nascerentur & in apertum discrimen erumperent, cohiberi sine tumultu atque suspicione ulla posse, si Thomas in Angliam properaret, & authoritate atque praesentia sua regni subditos ad fidem Henrico regis filio jurejurando praestandam adduceret. Quod simul atque persecisset, rex ei Cantuariensem Archiepiscopatum promisit, ut, filio suo etsi minori in regno & Thoma in sacerdotio collocato, iple tutius ac sine ullius perturbationis aut defectionis metu & discrimine externa bella gerere possit. Ad haec Thomas fertur respondisse: Ea, quae ad rempublicam componendam, jus regium, fidemque filio suo publice dandam spectarent, se ex animo regis curaturum; sed de Archiepiscopatu Cantuariensi cum meminisset, quam dissimilis sibi ab aulica vitae instituendae ratio suscipienda fit, dixisse regi: Si id contingat, tantam regis gratiam, quae suo diuturno & continuo obsequio collecta fuisset, non esse duraturam. Quod in sacerdotio tanto positus, detrahere studerent nobiles atque curiales, non modo morem in omni re, perinde ac in cancellariatu lolebat, regi gerere non possit; verumetiam, si de regni & ecclesiae dignitate atque juribus contentio nasceretur, in eius partibus tuendis atque conservandis ita regi resisteret, ut hacc iam summa gratia in atrox & exitiale aliquod odium verteretur. Verum rex, qui iam de utriusque tam regiae quam ecclesiasticae jurisdictionis certis finibus statuendis sensit, Thomam ad id commodissimum ratus, cum rem perfici fine mora voluit; intimum sibi ac fidissimum consiliarium Richardum de Lucy vocavit: ci narrat perinde sibi curae fore ut Thomas in Archipraesulatu Cantuariensi, ac ut filius suus Henricus in regni Angliae folio, collocaretur: proinde cum una in Angliam proficisci juffit, operam daturum ut res ad eum, quem rex proposuit, exitum perduceretur. Ac cum in Angliam Thomas, Richardus Lucy aliique regis legati venissent, primo Praesules atque proceres, deinde reliquos spectatae conditionis subditos Henrico regis filio fidem jurejurando publice praestare adegerunt. Hoc juramentum, quod Fidelitatis dicebatur, Thomas primus juravit, salva fide regi patri quamdiu viveret ac regno praeesse vellet; & reliqui ordine secuti eodem modo jurarunt. Hac itaque juratoria securitate praestita, totius Cantuariensis provinciae clerus edicto regis Westmonasterii convenit, ac Thomam, rege per nuncios acriter solicitante, Archiepiscopum Cantuariensem, nemine praeterquam Londinensi Episcopo contradicente, summa conspiratione & consensu elegit, anno Domini 1162. regni Henrici secundi septimo, pontificatus Alexandri tertii secundo, ac aetatis ipsius Thomae clecti quadragesimo quarto. Deinde presbyter ab Waltero Roffensi Episcopo, ante enim diaconus tantum fuit, Sabbato Pentecostes ordinatus, postridieque ab Henrico Wintoniensi Episcopo solenniter consecratus, & in throno archiepiscopali Cantuariae collocatus, est: Qui primus post Normannorum victoriam Anglus Cantuariensem dignitatem occupavit. Consecrationi huic tam illustri interfuit Henricus regis filius cum plerisque regni proceribus, & quatuordecim Cantuariensis provinciae Episcopis, innumeraque plebis multitudine atque copia. Ea peracta Adamus abbas Conchamensis ad Alexandrum papam, qui rebus novo schismate Romae turbatis in monte Pesulano in Alpibus morabatur, pro pallio missus est. Quod simul atque Thomas accepisset, tam dissimili & immutato genere vitae a priori illa curiali fuit, ut monachalem superstitionem sub vestitu clericali texerit. Nam, ut scribit Trivetus: Post susceptum pastoris officium supra humanam aestimationem factus est Deo devotus. Consecratus enim cilicium clam induit, femoralibus etiam usus est usque ad poplites cilicinis, & sub vestis clericalis honestate habitum celans monachalem, &c. Et Willielmus Cantuariensis: Paucis consciis sub lorica fidei militabat, gaudens quia in triplici veste triplicem personam gereret; exteriori clericum exhiberet, interiori monachum occultaret, & intima eremitae molestias fustineret. Ex quo quidem existimare facile est, quamvis monachorum sibi studia hac dissimulatione adjunxerit, quantum tamen regis, Praesulumque, atque procerum animos abalienaverit, si quis ea, quae de communi omnium voto, de monachis ab episcopali dignitate deinceps repellendis in Rodulphi vita antea scripsianimadverterit. Atque haec prima esse potcrat offensionis & diffensionis regiae causa; quod, cum antea politius urbaniusque vixisset, iam odiosam illam monachalem institutionem susceperit, sive sponte sua, sive quod illam obsoletam papalis excommunicationis fententiam in Elphegi vita antea descriptam timuerit. Quae nova religio etsi tam subito Thomae incesserit, archidiaconatum tamen Cantuariensem suscepto Archiepiscopatu, etiam rege acerrime postulante, diutius distulit dimittere. Ideoque regis gratiam hoc sibi merito ademptam primo, postea tamen redintegratam non agnovit ad plenum. Itaque, cum antea Thomas & regis gratia & authoritate in republica quam maxima floreret, ex hac cominutatae vitae dignitate, maximae & sine ulla reconciliatione perpetuae dissensionis tempora subito inciderunt. Cuius rei veritatem ut ab ipsis monachis, copiosissimis Thomae praeconibus accepimus, ita declarabimus; ne, quod ab historia nostra alienum esse volumus, ad alteram partem nimio motu ac fervore rapi videamur. Ad summum iam apicem & fastigium ascenderat authoritas papalis; contra quam etsi principes luctarentur, tamen a Praelatis atque ciero, qui omnes papae nexibus, non tam conciliorum & rescriptorum papalium decretis, quae pro legibus fervabantur, quam superstitione & religionis inscitia mentisque caecitate & cauteriata conscientia, astricti fuerunt, dum ecclesiae suae dignitatem inimunitatemque defenderent; coram Romanis pontificibus sacerdotali quam regali authoritati propensioribus superabantur. Itaque Thomas, etsi ante semper regi assensus sit, & in singulis deliberationibus, consiliique capiendi congressibus a regni jure regiaque dignitate nunquam discefferit; tamen, cum animo semper clato excelsoque fuerat, Archiepiscopus iam Cantuariensis sacerdotali magis quam regiae dignitati amplificandae studuit, & ex occulta papae clerique suasione totus ac supra modum ecclesiasticis privilegiis incubuit: a quibus ne digitum unquam, ut aiunt, latum recessit; quin pro illis augendis jus omne reliquum tam regni quam regis extenuaret. Ас Archiepiscopatu suscepto, ut a mundanis rebus totus ad ecclesiasticas traductus videretur, cancellariatu sese abdicavit, nunciosque ad regem tunc in Normannia detentum, cum regni sigillo misit; nec posse se scripsit curiae & ecclesiae simul vacare. Rex, qui Thomae operam in regni administratione cum sua filiique fui adhuc minoris conjunctam esse voluit, iam fui facti, quod eum ad Archiepiscopatum extulisset, poenituit; simulque pertimuit, quorsum haec praepropera Thomae abdicatio, cuius elationem magnificentiamque cognovit, evaderet. Itaque magnam ex hac re aegritudinem, cuius tamen causam in se retorsit, atque animi perturbationem rex alta mente reposuit. Deinde Thomas, cum ecclesiae suae Cantuariensis juribus augendis & conservandis tanquam ad aras sese devovisset, multos plebeios arque nobiles pro praediis, quae Cantuariensis ecclesiae fuisse propria afferebat, in jus vocavit; & authoritate; jurisque scientia potior ea recuperavit. De quibus, tanquam illaris injuriis, confertim multi regem in Normannia adierunt; ac de Thoma graviter conquesti sunt, quod praetextu ecclesiae in omnium pene bona possessionesque involaret. Quibus de causis a monachis propugnator atque vindex jurium ecclesiasticorum, sed a caeteris rerum alienarum expilator atque praedo, dicebatur. Paulo post rediit e Normannia in Angliam rex, ut effraenem Thomae clerique potentiam exiguis magis certisque finibus coerceret. Cui una cum regis filio occurrit obviam Southamptonae Thomas, qui a rege in osculum, sed non in gratiae plenitudinem receptus est, sicut vultus eius statim aversus, omnibus, qui aderant, palam indicavit; animi tamen motum adhuc repressit atque cohibuit. Hic regis reditus ex translatione corporis Edwardi regis atque Confessoris, quam Thomas Westmonasterii peregit, celebris ac insignis habebatur. Eodem etiam anno Alexander papa Turonense concilium celebravit: cui Archiepiscopi & Praelati Angliae regis permissione ac licentia interfuerunt; ac a dextris papae Thomas cum suis suffraganeis, a sinistris vero Eboracensis Archiepiscopus cum solo Dunelmensi Episcopo sederunt: Ibi capto de ecclesiastica quadam supra regiam libertate pertinaciter retinenda consilio, a papa ocyus dimissi & in Angliam reversi sunt. Post hoc Turonense concilium, cum omnibus pene in rebus clerus se a populo disjunxisset, coepit in Anglia de regni atque sacerdotii authoritate atque vi, multo varioque sermone disceptari, factaque perturbatio gravis de praerogativa atque privilegiis ordinis clericalis. Regi enim in regni tranquillitate custodienda, quietisque ac pacis perturbatoribus exterminandis occupato a judicibus ac ministris suis nunciatum est, furta, rapinas, homicidia, & eiusmodi delictorum genera a clericis frequentius quam a laicis perpetrari; quos a saeculari brachio atque gladio tuebatur & vendicabat excommunicationis ecclesiasticae fulminatio. Quam Praelatorum & cleri licentiam ut reprimeret, & saecularis regiaeque potestatis jus a sacerdotali distingueret, rex consuetudines quasdam, quas regni vocavit, ab Henrico primo rege avo suo descriptas, sed nondum editas, statuit promulgare. Quod ut tutius faciliusque facere possit, nuncios ad papam sit, ut ab eo prius confirmarentur; ne Praelati, ac maxime Thomas Cantuariensis Archiepiscopus, qui se iam ante regiam celfitudinem efferre coepit, reluctari poflint. Sed in Turonensi priori concilio inter papam & Angliae Praelatos intervenisse tam occulta foedera verisimile est, ut suam magis quam regiam dignitatem extollere conspiraverint. Namque illarum consuetudinum capitulis a papa rejectis, regii legati re infecta reversi sunt. Hoc ita regem commovit, ut, quia Praelatos atque clerum, duce Thoma, in unam sententiam contra se coiisse animadverterat, toto iam animo a clero aversus in omnibus causis atque privilegiis laicalem Will Cant. ordinem contra clerum adiuvaret. Thomas vero regis offensam & aegram mentem non amplius iam obsequio lenivit, sed majori pertinacia irritavit. Nam, cum rex vectigal quoddam a singulis terrae hydis ad regni defensionem, tunc pendi consuetum, in fiscum quotannis suum deferri justerit; Thomas obstitit, eamque pensionem arbitrariam atque liberam cuique debere esse dixit, non a rege praescriptam aut coactam. Tum in atrocissimis facinoribus per laicos judices ac regios ministros deprehensi quidam clerici, in quos rex a suis judicibus poenisque legitimis animadverti maxima severitate voluit, a Thoma tanquam patrono servati, mitiusque quam delictis par erat castigati, omnes, quae septebantur, tragoedias excitarunt. In his unus in Sarisburiensi dioecesi a regiis judicibus pro homicidio ad Episcopum ductus est, regis officialibus & interempti propinquis atque necessariis instanter, ut de eo judicium fieret & supplicium sumeretur, flagitantibus. Ei vero acriter inficianti, cum testibus & probationibus luculentis juxta juris in causis criminalibus exigentiam convinci non poterat, canonica purgatio indicta est; in qua cum defecisset, Episcopus Archiepiscopum de poena imponenda in jure consulit. Archiepiscopus autem consultus mandavit, ut, omni privatus ecclesiastico beneficio, exauthoraretur, & in monasterio ad agendam angustissimae vitae perpetuam poenitentiam recluderetur. Quo quidem supplicio rex contentus non fuit; sed, ut ad mortem subeundam produceretur, & saeculari potestati, cum se coram judice ecclesiastico purgare non poterat, puniendus traderetur, flagitavit. Sed Thomas iam dux & author cleri, ne id fieret, restitit. Haud ita multo post, cum papalis clerus hac Thomae ferocia nimium exultaret, Philippus quidam Broc canonicus ad regium tractus tribunal, justitiarios regis in jure sedentes multis probris contumeliisque affecit; cuius audacia regem non modo in ipsum, sed in totum clerum commovit: & quanquam Thomas iam sero regem placare studens, eum virgis publice caelum, ab omni ecclesiastico beneficio munereque suspenderit; tamen regis indignatio ita crevit, ut occultos clericorum inquisitores per regnum collocarit, quibus singula clam lustrantibus, tantam facinorum copiam in ecclesiastico ordine deprehendit & conquisivit; ut quia levibus Praelatorum castigationibus augerentur indies clericorum flagitia, ad ea corrigenda regia & atroci animadversione opus iam esse cerneret. Itaque dum rex populi pacem, Archiepiscopus cleri libertatem, tuerentur, Praesulum procerumque concilium Westmonasterii convocatum est. In eo facinorosissimis clericis scatere iam regnum ubique conqueritur; qui in talibus deinceps flagitiis deprehensi vel convicti, nisi fuis lictoribus ecclesiae praesidio ac patrocinio destituci tradantur, eccleliam brevi nihil aliud quam latronum asylum, regnumque ei praedam esse futuram. Nam parum curare eos ecclesiasticum adimi sibi ordinem, qui eius veneratione a tam gravibus delictis nollent contineri: didicisse praeterea se dixit rex ab utriusque juris peritis, clericos facinorosos tanquam infames ab ecclesiae corpore amputandos, & ad laicalem animadverlionem detrudendos: proinde se, cum rex esset, gladiumque ad facinorofos coercendos a Deo datum gereret, non magis clericorum deinceps scelera quam laicorum impunita passurum. Ad quae Thomas cum fuis Suffraganeis & Praelatis respondendi diem posterum petit. Eo die multa pro ecclesiae libertate ac immunitate, ne ad alia quam ad sua tribunalia pro quibuscunque rebus ducerentur, protulit. Regem rogavit, ne novas leges aut nova exempla in cleri praejudicium aut gravamen ederet; quod si facerer se nec debere sustinere, nec posse. Rex cum omnes reliquos Praelatos in Thomae senso tentiam conspirasse cerneret, se nec legibus nec exemplis novis usurum, sed pristinas regni regiafque consuetudines ab Henrico primo avo suo collectas & repetitas, ab omnibus regni incolis teneri praecepturum respondit; rogavitque, an illi eas essent fervaturi. Ad quod Archiepiscopus, se & confratres suos illas observaturos esse, dixit, salvo ordine suo: Reliquique omnes, tanquam in eius verba jurassent, a rege sigillatim interrogati eodem modo responderunt, praeter ununi Hilarium Cicestrensem Episcopum; qui cum regem ea adjectione turbatum perspexerat, se regias & regni consuetudines bona fide servaturum promisit. Sed rex cum, ira excandescente, mitigari non poterat, paratam vidisse contra se clericorum, instructam sub Thoma duce, aciem dixit, quam alio remedio dissiparet; ac denuo jussit, ut absolute & fine conditione ulla eas se consuetudines observaturos promitterent. Archiepiscopus non alia se ratione hoc promissuros, quam de membro & honore terreno jurarent; i. e. salvo ordine suo: Ita cum longa altercatione pene advesperasset, a rege insalutati omnes discesserunt; a quibus Cicestrensis Episcopus, quod a conceptis Thomae verbis recedere praesumpserit, singulorum convitiis exagitatus est. Postridie rex accitum Thomam omnibus quibus eum in cancellariatu muneribus auxisset, praeterquam Archiepiscopatu amovit; & crastino clam ante lucem Londino Oxonium discessit. Interea Thomas, cum ita intercessisset, & quasi tribunitiam potestatem interposuisset regiis consuetudinibus; clericos etiam facinorolissimos a regni jure & potestate regia vendicavit, & ad suum tribunal tam ipsos quam laicos illos accusantes compellere studuit: Qui conatus & reipublicae perniciosus & ad regiam majestatem amplitudinemque minuendam spectare ab omnibus putabatur. Rex e contra commotus permissam fuisse clericis, ecclesiasticae jurisdictionis praetextu, tam impie nequiterque delinquendi licentiam, graves poenas fsnxit, quibus clerus perinde atque populus teneretur. In qua tam acerba, quasi inter regnum atque sacerdotium, digladiatione etsi Thomas pertinaciter aliquandiu perstitisset; tamen eius Suffraganei, Lexoviensis Episcopi Normanni interventu, ad regis fententiam adducti, cum parari sibi aliquam exitiosam machinam a rege formidarent, Thomam deseruerunt. Paulo etiam post Thomas, cjufdem & Herefordensis Episcopi suafu, Robertique Venduniae comitis, nec non abbatis de Eleemofyna, qui se a ad Thomam dicebat, ut regi obtemperaret; Oxonium ad regem profectus, ea, quae regem tantopere offendebat, clausula detracta, se pure & absolute obfervaturum regias consuetudines promisit. Quo facto exhilaratus rex, diem, quo ea de re ultra deliberaturi secum adessent, Clarendoniae statuit. Cumque eo convenissent, praesidente Johanne de Oxonia, coram omnibus Praelatis & proceribus regni, facta est recognitio consuetudinum sive libertatum regiarum propter eas dissensiones, quae inter clerum & regis justitiarios, regnique magnates tum frequentes inciderunt: Quas singuli bona fide in verbo veritatis observaturos fpoponderunt. Deinde rex has consuetudines regni, populo iam convocato, in tripartitis & indentatis membranis tribus copiis describi mandavit; quas Archiepiscopi & Episcopi tam juramento quam sigillis & chirographis suis communirent, & se pro jure culturos promitterent: quarum unam penes Archiepiscopum Cantuariensem, alteram penes Eboracensem, tertiam penes se in regiis Archivis reponendam voluit permanere. Sed cum descriptas consuetudines perlegisset Thomas, dubitare se dixit, an illarum quaedam inter consuetudines ellent habendae: itaque diem deliberandi, antequam sigillum & chirographum adhiberet, petiit. Eo concesso Wintoniam profectus, cum esset in itinere, ex necessariis fuis quidam eum liberius increparunt, quod tanta facilitate regiis consuetudinibus assensus fit; quorum fermone varie & inconstanter a priori assensione lapsus, abstinuit, quasi sua conscientia suspensus, a divinis, donec promisso atque juramento regi praestito authoritate papae solveretur. Papa, ad solvendam quam confirmandam fidem promptior, huius promissi liberationem indulsit Thomae, damnavitque eas, quas rex ratas esse voluit, consuetudines; quia ecclesiasticam jurisdictionem, quam dilatari voluit, coercebant. E quibus una fuit ea, quae de ecclesiarum jure patronatus descripta, ab eodem Alexandro papa in rescripto, quod iam inter decretales extat, reprobatur. Postea Thomas cum regem in se hostiliter affectum cognovisset, quod a papa fide regi data liberatus efset, apud Rumeney navem conscendit ad papam profecturus; sed reflante vento in Angliam rejectus est. Concilium tum rex Northamptoniae tenuit: co a lictoribus regiis tractus Thomas repetundarum, peculatus, perjurii, proditionis, falsi, pro his, quae in cancellaria regis gesserat, tam a rege ipso, quam a Praesulibus & proceribus impetitur: Et Episcopi regi promittebant se Thomam eorum criminum reum coram ipso papa docturos. At Thomas, quia ab Henrico regis filio, eiusque in absentia justitiario liber & absolutus ab omni anteacti magistratus ratiocinio Archiepiscopus Cantuariensis designatus fuit, ne corum, quae tunc gessit, judicium pa-teretur, ad papam appellavit; & sub poena anathematis suffraganeis fuis Episcopis, caeterisque praecepit, ne in se patrem suum atque judicem sententiam ullam promulgarent: Qui, appellatione sua rejecta & spreto anathemate, sententiam nihilominus protulerunt. Itaque condemnatus crucem, quam manu tenebat, in altum erexit, & a curia palam recessit; nocteque septenti ad mare quam celerrime contendit, fragilique cymba tribus tantum comitatus traiecit in Belgium. Inde ad Alexandrum Papam, qui schismate adhuc durante Senonis fuit, se recepit; a quo ad Pontiniacense coenobium commendatus, fecurus aliquandiu delituit. Ibi omnes conservatores earum libertatum & consuetudinum, quae Clarendoniae a rege propositae ac promulgatae fuerunt, multosque regis fautores nominatim excommunicavit; quas quidem consuetudines non libertates, sed execrandos abusus appellavit. Rex deinde Thomam proscripsit, Archiepiscopatum Cantuariensem custodiae Ranulphi de Broke commifit; & Gilbertum Londinensem Episcopum, aliosque nonnullos tam ad Flandriae comitem, quam ad Gallorum regem, atque papam legatos misit, ut Thomam proditorem atque profugum suis ditionibus non reciperent: tum a papa petiit, ut consuetudines Clarendoniae promulgatas confirmaret. Papa rem a suis legatis inter regem atque Thomam definiendam respondit; regisque legatos dimittit. Gallus, cum fugato ex Anglia Thoma turbas & rerum novarum causas cieri existimaverat, pacis foedera, ex ingenito Gallis more, indicta causa violavit; Montemque Calvum, Gisortium, aliaque regis in Normannia castella subito oppugnavit. Thomas ex illo Pontiniacensi coenobio in omnes Cantuariensis provinciae Episcopos nova excommunicationum fulmina jaculatus est. Multae utrinque inter regem atque papam de hac causa legationes; quas longitudinis atque vanitatis causa, quia nequicquam profecerunt, praetereo. Sed rex cum Thomae audaciam ita a Gallo atque papa adjutam intellexisset, primum illum ex Ponso tiniacensi coenobio, qui locus Thomae maxime placuit, Cisterciensium concilio in Anglia coacto, in quo omnibus Cisterciensibus fratribus minatus est regno in exilium abituris, nisi Thomam omnibus Cisterciensibus coenobiis excludi curarent, deturbavit: deinde omnes eius cognatos, & amicos quoscunque, a quibus rex eum sublevari suspicabatur, regno exterminavit ac proscripsit. Episcopi, qui a Thoma excommunicabantur, synodo convocata in eius absentia, ne, muneribus suis episcopalibus excommunicati fungentes, irregulares efficerentur, communem appellationis vocem emiserunt: Quam appellationem Thomas rescriptis ad eos literis refutavit. Episcopi & Gilbertus maxime Londinensis Episcopus, in quem inveterato quodam odio, quod is solus, ut diximus, eius electioni detraxisset,Thomas potissimum saevit, opem regiam, ut a Thomae saevitia tutarentur, implorarunt. Thomas, cum in Pontiniacensi coenobio per fratrum Cisterciensium authoritatem, regisque gratiam, locus illi tutus esse non poterat, ad papam Alexandrum simili quoque fortuna huc illuc a Frederico imperatore ob schisma tum pulsum iterum confugit. Ibi exul exulem simili pertinacia praefractum invicem juvit atque consolatus est. Quod ubi rex Henricus comperisset, cum & repulsam in suis aequissimis postulatis ab Alexandro pati, & hostem atque perduellionem suum Thomam ab eodem sublevari tolerare non poterat; duos facundos viros clericos suos, Johannem de Oxonia, & Richardum de Yvelcestria legatos ad Fredericum Caesarem destinavit; quibus mandavit, ut quia Lodovicus antipapa iam mortuus esset, eum de altero eligendo solicitarent. Nam regem Alexandri, qui sibi tantopere adversus fuit, omnem authoritatem repudiaturum, unaque cum Caefare contra Gallum atque papam omnem suam operam atque vires conjuncturum, ut Alexandro papatu depulso, alter papa crearetur, confirmabant. Caesar assensus hoc negotium Coloniensi dedit Archiepiscopo, ut Romanis artibus edoctus cardinales ad id tam Caesaris quam regis nomine adduceret. Interea per totum regnum edixit rex, ne quis ad Alexandrum papam, aut Thomam appellaret, nec eorum excommunicationes, bullas, praecepta aut decreta quaecunque inferret regno, ediceret, recitaret vel publicaret; si quis fecerit, ut capite tanquam perduellionis reus plecteretur. Tum omnes regni puberes jurejurando astrinxit, Alexandro papae eiusque authoritati renunciare. Gallum etiam literis rogavit, ut a se ablegaret, nec tantis officiis hostem suum Thomam tractaret atque retineret. Sed Gallus manere eum apud se, qui rebus in Anglia turbandis aptus esset, pati maluit, quam Henrico regi gratificari. Hinc tanta benevolentia, tantis studiis, mutuisque animis coalescere inter se Caesar atque rex coeperunt, ut papa eorum potentiam, simulque ca, quae in se parabantur, veritus; cardinales, ut regem placarent cique Thomam conciliarent, duos dorophagous, & relegatione quam legatione digniores, in Angliam misit. Hi, cum multis inanibus promissis regem inescassent, praemiis donisque pro inutili legatione affecti, nulla reconciliatione procurata, ad papam reversi sunt. Post quorum reditum Thomas a Gallo contra regem animatus, & multo quam ante pertinacior, nova in Episcopos, & qui quotidie cum rege versabantur aulicos, excommunicationum proiecit fulmina. Acceperat enim ante praefatam cardinalium legationem, novam a papa potestatem, quoscunque in Anglia sibi adversos habuerat, rege, regina, regiisque liberis proximisque cognatis solummodo exceptis, excommunicandi; qua iam cum Gallo regis inimico conjunctus nimis insolenter abusus est. Itaque rex Alexandrum papam promissi per cardinales nuncios suos sibi haud ita pridem facti admonet. Papa se illius antiquatae authoritatis, Thomae ante cardinalium adventum concefsae, sed nuper revocatae, praetextu excusavit. Gallus legatos ad papam atque cardinales misit, ut Thomae causam contra regem tuerentur; eumque tanquam oculi sui pupillam defenderent. Papa in his difficultatibus inter regem atque Gallum positus, quid ageret, aut cui magis obsequeretur, incertus fuit. Tandem, ut utriusque invidiam vitaret, regem rogavit, ut cum Gallo de hac re communicare dignaretur: Gallum etiam monuit, ne regem in ea re commoveret, propter eam cum Caesare conjunctionem, quae rege in priori amicitia foedereque retento averti possit; eo vero offenso & alienato Romanae curiae ipsiusque Galli detrimento maximo futura fit. Atque hoc in loco admirari libet varietatem & inconstantiam monachorum: qui ipsum papam atque cardinales, quod in hoc discrimine regi propensiores fuerint, tantis insectentur opprobriis; Gallum autem, cum bella & apertas inimicitias contra regem gessit, quod Thomam contra regem atque patriam sibi conjunctum dilexerit, pietatis virtutisque laudibus ornent: adeo proditiones omnes & scelera probant; quaecunque pro ecclesiasticae pietatis ambitione & libidine suscipiuntur. Verum inter regem atque Gallum resarcitis, ex papae consilio, ante fractis foederibus, rex ex Anglia in Normanniam, indeque ad invisendum Gallum Parisios venit; ubi caeteris rebus transactis, de Thoma cum rege conciliando colloquio agi coepit. Atque aderat in aula Thomas: sed in regis conspectum nondum venit; ideoque ea, quae ad concordiam ineundam necessaria putavit, in scripta redacta ad regem misit. In his erat, ut Archiepiscopatum Cantuariensem, omniaque ab eo recepta, plene restitueret; tum alias possessiones, postquam Archiepiscopus fuit, ablatas redderet. Quibus postulatis rex respondit: restituere se nihil ei posse, qui sponte ecclesiam deseruerit; itaque cum e regni consuetudine regisque dignitate, Cantuariensis ecclesiae, quam Thomas fuga voluntaria pro derelicta habuit, fructus vacantes certis iam personis contulisset; nolle se dixit ea, quae, prout jure regni potuit, contulisset, in irritum dubiumve revocari; etsi paratum se Thomae satisfacere, vel coram ipso Gallo, vel fenatu Parisiensi, aut, si id Thomas mallet, coram diversarum provinciarum in Lutetia academia studentibus scholaribus. Quo dicto omnium animi, Thomae simulatione antea a rege aversi, conciliati ei sunt; statimque intromissus Thomas ad pedes regis Angliae his verbis procidit: Domine rex, totam causam, unde inter nos orta est dissensio, tuo commit to arbitrio: salvo honore Dei. Qua adjectione graviter commotus rex, regiae dignitatis munificentiaeque immemorem, & ingratum eum appellavit: Et ad Gallum conversus: Quicquid isti, inquit, displicuerit, dicet honori Dei esse contrarium: sed, ne videar vel Dei, vel suo honori in aliquo velle resistere, hoc tantum postulo. Multi in Anglia extiterunt reges, quorum quidam majori, quidam minori authoritate atque ditione fuerunt, quam ego fum: Multi rursus Archiepiscopi Cantuarienses praeter hunc, magni atque sancti viri: Itaque, quod officii suorum antecessorum maximus meorum minimo praestitit, hoc mihi Thomas praestet, atque acquiescam. Quae cum dixisset abastantibus undique acclamatum est, Rex satis se humiliat. Cumque Thomas aliquantisper siluisset; Gallus, Quid, inquit, Domine Archiepiscope, vis esse major sanctis viris, vel major Petro: Quid dubitas? Ecce pax pro foribus. Ad haec respondit callide satis & elate Thomas: illorum temporum atque horum non fuisse rationem eandem; illos, pedetentim reges ad Christum obsequio allexisse; cum omnia, quae ad religionem spectarent, uno momento perficere non poterant; se, ab his non esse recessurum, quae iam ecclesiae acquisita atque lucrifacta sunt. Praeterea lapsos illos in multis, ut homines, iplumque Petrum, singulos fuisse; quorum exempla sequi necesse non haberet: crevisse ecclesiae facultates semper constantia Praelatorum; quas suae iam acquisitas ecclesiae ut diminuantur nunquam esse passurum. Quibus responsis cum pertinax & morosus fuisset; utriusque regni proceres impedimentum pacis arrogantiae Thomae imputabant, indignumque esse aiebant, ut, qui e patria fugit, aleretur in Gallia. Et tamen intercedentibus utrinque multis ad concordiam utcunque reducti essent rex & Archiepiscopus, nisi tam temere emisisset eam adjectionem Thomas, salvo honore Dei.

Omnem enim aliam securitatem promisit illi rex, praeter osculum pacis; Archiepiscopus autem omnes alias concordiae conditiones repudiavit. Cum itaque discessissent; rex eo die satis ultam proditoris sui dixit superbiam, Praesulesque atque proceres, concordiae mediatores, multa recedentes Archiepiscopo os objecerunt: Quod semper superbus, elatus, sapiensque in oculis suis fuisset, propriaeque semper sectator voluntatis; quodque per ipsum ex parte iam destructa, penitus cito destrueretur ecclesia: Quorum atque aulicorum clamoribus actus Thomas aula discessit, nec, quo se reciperet, certo cognovit. Sed, rege in Angliam reverso, solita sua perfidia Gallus Thomam iterum per nuncios ad se vocavit, eumque omnibus rebus abunde instructum misit ad Senones, Rex, deinde, ne intestini in Anglia motus ex hac Thomae turbatione nascerentur; cum Galli mobilitatem versutiasque perspexisset, filium suum Henricum Angliae regem corona sacrare decrevit; ut ipse transmarinas suas provincias, de quibus a Gallo timebat, secure administrare posset. Itaque omnes regni Praesules atque proceres Idibus Julii 1170. Westmonasterii jussit convenire. Quod cum Thomas accepisset; impetravit a papa literas ad Eboracensem Archiepiscopum reliquosque Angliae Episcopos, ne sine suo mandato, & ecclesiae Cantuariensis consensu, quis regem sacrare praefumat. Sed, antequam literae promulgatae essent, haec regalis coronatio a Rogero Eboracensi Archiepiscopo in ecclesia sancti Petri Westmonasterii peracta est, Londinensi, Sarisburiensi, & Roffensi Episcopis praesentibus; qui de jure ecclesiae Cantuariensis, ad cuius dignitatem atque jus regum Angliae coronatio ab antiquo pertinere dignoscitur, protestati sunt. Perfectisque coronationis solennibus rex traiecit in Normanniam, atque Gallum adiens de Thoma tantis ab eo officiis culto, tantaque liberalitate sublevaro, acerbius expostulavit. Is, cum & jus regni firmatum filio, & res in Anglia sedatas atque compositas, cognovisset; regis iam praesentia nonnihil perterritus, solummodo de reconciliatione procuranda se studuisse dixit, petiitque a rege ut id suo interventu fiat: Thomam enim iam eius diuturno suasu ad omnem observantiam regi deferendam esse paratum. Quae Galli oratio regi non displicuit: itaque accersitus Thomas, cum nihil ad summam reconciliationem, praeter osculum, defuisset, in ipso iam amplexu atque Matt. Paris. osculo, in honore, inquit, Dei vos osculor. Quibus verbis turbatus iterum rex ab osculo recesit; nihil praeter occultam dissimulationem sub his consuetis Thomae clausulis, Nunc salvo ordine meo, nunc salvo honore Dei, nunc salva fide Dei, & similibus absconditum esse suspicans. Sed paulo post Rothomagensi atque Senonensi Archiepiscopis atque Nivernensi Praesule papae nomine procurantibus, rex Gallum in die Mariae Magdalenae ad Fractam Vallem iterum convenit; quo adductus Thomas cum rege hoc modo in gratiam rediit. In quandam planitiem equis vecti, ut privata inter se colloquia conferrent, secesserunt; factaque reconciliatione Archiepiscopus se ab equo demisit, & ad pedes regis se proiecit. Rex vero inclinato Archiepiscopo ab equo descendens, eum mediis ulnis elevavit, atque equum ascendenti fraenum & ascensorium aptavit atque tenuit; quae curiositas duobus tribusque fpatiis factis iterum repetita est, omnibus, qui aderant, cernentibus & admirantibus, sed causas nescientibus. His gestis cum a rege restitutionem petiisset; jussit rex, ut prius Cantuariam proficiscatur, & se quiete gerat in provincia: quod si fecerit, omnia se illi, perinde atque vellet & optaret, redditurum. Ac ad filium suum Henricum, nuper coronatum regem, scripsit, reconciliatum esse se Cantuariensi Archiepiscopo Thomae; proinde sibi atque his, qui secum Angliam exiissent, restituat ea, quae tribus ante corum discessum mensibus habucrunt. Thomas, cuius animus sola elatione & vindictae cupiditate saucius fuit, antequam rediret Cantuariam, quafdam excommunicationis & anathematis sententias a papa diu ante latas, & suo arbitrio permissas, in Angliam praemisit. In quibus Eboracensem Archiepiscopum, Londinensem, & Sarisburiensem Episcopos, aliosque nonnullos, qui regis minoris coronationem celebrarant, nominatim ferit. Quo facto, majori fastu atque arrogantia post septem annorum exilium reversus est, quam aufugit. Illi ad regem in Normanniam trajiciunt; queruntur omnia rursus a Thoma novis papalibus censuris esse perturbata; se, quia in filii coronatione obtemperabant regi, a papa atque Thoma quasi aqua & igni interdictos. Rex renovatum sibi ex hac iterata Thomae pertinacia dolorem continere non potuit; illisque, qui ex Anglia venerant, Episcopis ad filium regem remissis, caeteris aurem audientibus famulis, acerbissimas contra Thomam voces & querelas emisit: Non posse se amplius ab illo homine fidem & observantiam sperare, qui vix dum restitutus, omnes novarum offensionum & reipublicae perturbationum causas conquireret: execrandum sibi esse illum diem, quo Thomam ad Archiepiscopatum extulerit, aut restituerit; qui contumacia majestatem violat regiam, totumque sine vindice conculcat regnum: omnes, quos nutrierat, aut beneficiis affecerat, iri maledictos, si aliquis de sacrificulo, qui ipsum atque regnum indesinenter perturbat, dignam poenam non fumat. Huic funestae regis execrationi interfuerunt quatuor milites, Reginaldus Filius Ursi, Hugo de Morvilla, Gulielmus de Tracy, & Richardus Brito; qui ex tam tristi regis sermone collegerunt gratissimum se illi obsequium praestituros, si Thomam interficerent. Interea Thomas maximo equitatu atque famulatu stipatus Cantuariam venit: ibi a monachis summo gaudio receptus, papales illas censuras in suos Suffraganeos promulgavit. Deinde eadem magnificentia atque pompa venit Londinum, & in Londinensem iterum Episcopum totumque suae dioecesis clerum eas diras papales sententias repetit. Inde cum ad regem filium, qui tum apud Woodstock prope Oxonium egit, properaret; regis nomine a militibus regiis Cantuariam reverti, easque fententias, quas in Episcopos atque clerum denunciasset, revocare jussus est. Quo accepto nuncio ad manerium, sive munimentum quoddam suum, de Harwel, quod septem milliaribus a coenobio sancti Albani distabat, divertit. Venitque ad eum postridie de reditu ab exilio gratulatum abbas sancti Albani; quem rogavit Thomas, ut regem filium adiret, eique, ut Thomae adventum ad se admitteret, molli aliquo sermone suaderet. Sed cum rex offensus Thomae fuisset, quod suam coronationem; a suspensis Episcopis & administrationem fui officii non habentibus, celebratam fuisse ubique praedicaret; ne ipsum abbatem a Thoma accedentem admisit. Reverso abbate, Thomas, etsi irritatum utriusque regis animum, commotosque cunctos in se suos Suffraganeos cerneret, elatos tamen spiritus non remisit; sed cristas erigens rediit tumens & superbus Cantuariam; a multis tamen spretus & contemptus, qui eum a rege in itinere repulsum rejectumque cognoverant. In his erat quidam Robertus Broke, eius Ranulphi frater consanguineus, qui Thoma, prius ut diximus, proscripto, regis mandato Cantuariensis Archiepiscopatus fructus percepit. Hic cuiusdam jumenti, quod Thomae fuit, & culinae necessaria vehebat, caudam amputavit, illudque mutilatum ludibrii causa duxit ante Thomam. Postridie, qui dies Christo nato festus fuit, Thomas e suggestu in regis clientes atque famulos nimis intemperanter invectus est; & Ranulphum de Broke, qui Cantuariensis Archiepiscopatus praedia regio jussu, se absente, tenuit, eiusque consanguineum Robertum, cum multis aliis, maligno spiritu perpetuo percussit anathemate. Et, quia natalis Christi dies eo anno in diem Veneris inciderat, etsi ex publico more caeteri vescebantur carnibus; is tamen, qui solus omnibus religiosior videri voluit, a carnium esu abstinuit. In qua tamen praescripta libi a carnibus continentia in Eboracensem Archiepiscopum & Episcopum Londoniensem reliquosque Episcopos, regisque clericos ac ministros, qui ex regis voluntate & mandato quicquam gessissent, nunquam destitit contumeliose debacchari. In quibus insolentiae ac clationis suae furiis, die Lunae, qui Innocentibus in Bethlehem Herodis crudeli jussu trucidatis facer habebatur, e Normannia in Angliam secundis ventis appulerunt illi, quos antea nominavimus, regis execrationi praesentes quatuor milites: Qui postridie ad Thomam ingressi nunciarunt ei, mandasse regem, ut filium suum regem, cuius coronationi apertis calumniis detraxerat, reverenter adeat, eique homagium atque fidelitatem pro Archiepiscopatus sui Baronia juramento praester: Tum, ut clericos, quos ab exilio peregrinos in Angliam secum duxerat, si hic remanere volunt, de regis atque regni securitate jurent: tertio, ut Episcopos caeterosque excommunicationis & anathematis sententia irretitos absolutione laxaret. His Thomas respondit: Regem vel a se, vel ab aliquo suorum clericorum, juramentum, quod exigere jure non possit, nulla vi rationeque extorturum: Episcopos autem aliosque, qui coronationem regis minoris celebrantes, sibi & ecclesiae suae Cantuariensi manifestam injuriam intulissent, a papa, non a se, excommunicatos: qui, si resarcire damnum atque praejudicium juramento promitterent, eos absolveret.

Ipsum enim regem voluisse dixit, ut hanc ecclesiae suae factam ab Eboracensi & Episcopis contumeliam authoritate ecclesiastica reformaret. An igitur, inquiunt milites, regem filii fui designas proditorem; ut is suam coronationem ratam non haberet, aut infectam esse vellet? Quonam animo, si ista scirent, utrosque laturos putas: Mea, inquit Thomas, haud refert: nam si mihi, meaeve Cantuariensi ecclesiae, a regibus, aut alio quocunque, fiat deinceps injuria, in promptu est remedium. Quod de regni interdicto a papa diu ante interminato dictum acceperunt milites. Itaque multis minis utrinque datis ac relatis, discedentes milites monachis a rege praeceptum aiunt, ut Thomam, ne exiret, intus servarent; atque hora vespertina armati, in Thomam atque monachos sacra facientes, irruentes exclamarunt: Ubi est regni regisque proditor Archiepiscopus? Ille a tertio quartove presbyterii gradu, quem ascenderat, eis obviam regressus ab unoquoque militum gladio capite, uno ictu, percussus atque trucidatus gradibus cecidit. Cuius cadaver cum milites aut in mare vel amnem aliquem projicere, vel in minuta frusta discerpere vellent; a priore atque monachis sine ulla lotione mox humo conditum est. Papa omnes generaliter, qui Thomae, quem inter martyres suosque Sanctos retulit, necis rei consciique fuerunt, excommunicavit. Rex ipse per legatos juramento se purgare coactus est: Absolvi tamen non poterat, nisi certis poenarum generibus peractis. In his erant, ut in Angliam reversus ad Thomae tumulum Alexis genibus devote oraret, & in monachorum capitulo a singulis ordine fratribus uno virgae ictu percuteretur: tum ducentis militibus Hierofolymis alendis trecentos aureos uno anno praeberet: postremo, ut consuetudines, quas fanxit Clarendoniae, revocaret atque faceret irritas. Thomas etsi celebri testimonio martyrii a papali clero pro ecclesiae suae Cantuariensis privilegiis candidatus, & in ecclesia Christi humili primum in crypto positus, deinde sublimiori & excelso ac sumptuofo delubro conditus fuerit; in quo caput eius seorsim a cadavere fitum, Thomae Martyris Corona appellabatur; ad quod peregrinantes undique confluerent, muneraque pretiosa deferrent, stupendaque edita miracula, quae ab Anglicis Latinisque scriptoribus eius laudes celebrantibus commemorantur; utque perenni gloria, nullaque oblivione interitura floreret, horis matutinis atque vespertinis preces ab acutissimo Theologo Thoma Aquinate, elegantiori stylo, tanquam rythmo compositae atque concinnatae, quibus auditorum aures mulcerent in eiusque stuporem raperentur, quotidie ei fusae fuerint: tandem tamen, saeculis aliquot labentibus, diligenti ac sedula indagatione, adhibitis totius regni Praesulibus ac proceribus; rex &, qualis Thomas fuerit, certo comperit, quam nefanda gesserat, quantasque turbas & tragoedias in regno concitaverat. Ideoque nomen eius in publicarum precum libris, ut sanctum, ubivis decantatum, deleri penitus & abradi praecepit. Intolerabili enim arrogantia & supra regiam authoritatem juraque publica, magisque quani christianae aut ecclesiasticae libertatis immunitas divino jure postulat, se extulerat. Tanta autem fama & celebritate adumbratae sanctitatis suae nomen percrebuerat, ut Cantuariae ecclesia, in qua delubrum eius situm erat, quae, ut diximus, Christi Servatoris ecclesia ex prima institutione dicebatur, id nomen amiserat, & in sancti Thomae ecclesiae nomen fere transierat. Sed hic semper est adulterinarum & fucatarum rerum exitus; ut, veritate tempore probata, hypocrisis patefiat & in nihilum concidat.


XXXIX. Richardus.

POst Thomae caedem, mense Februario proximo, Robertus quidam Beccensis abbas, Cantuariensis Archiepiscopus electus est: qui tranquilla & placabili vita delectatus, procellas, quibus Thomas exagitatus fuerat, metuens, id muneris consulto vitavit. Egit deinde cum priore & monachis Cantuariensibus rex; ut praeteritarum turbarum & contentionum memores sedatum aliquem & quietum virum suo consensu probandum eligerent; ne in turbulentum & seditiosum rursus inciderent. Respondit ille regi se id facturum. Itaque Richardus monachus Benedictinus, sancti Martini Doverensis monasterii prior, ab Gibornensis. illis electus, & ab Henrico rege Cantuariensis Archiepiscopus appellatus, ab Alexandro tertio Anagniae his verbis consecrabatur: Tibi, Richarde tuisque successoribus Cantuariensis ecclesiae Primatum ita plene concedimus: sicut a Lanfranco & Anselmo aliisque ipsorum praedecessoribus, quondam Cantuariensibus Archiepiscopis, fuisse possessum constat. Et paulo post Archiepiscopus Primas & Romanae sedis legatus cum pallio in Angliam rediit. Hic electus regi fidelitatem juravit, salvo ordine suo, nulla prorsus facta mentione de prioribus regni consuetudinibus observandis. Causa suae ad papam profectionis haec esse poterat, si credendum sit Cantuariensi Gervasio. Cum procuratione Henrici regis majoris, ut diximus, esset electus, rex filius electioni restitit: Itaque cum Cantuariae consecrandus esset, dilata eius literis confirmatio & consecratio fuit; quod eo inscio electio intervenisset. Jam enim coeperat patri regi adversus esse rex filius. Sed Richardus, etsi facili atque fimplici ingenio fuerat, nec aperte auderet contendere; cum tamen videret, Frederico imperatore & Henrico rege papae cedentibus, quantis intervallis papalis authoritas in illa Caesaris regisque luctatione iam tunc regiam superasset, literis & nunciis clam Romam praemissis, ipse celerrime subsecutus est. Eo cum venisset, sensit sibi acrem contentionem contra gravissimos adversarios sub nummulario judice futuram: quorum potentiam formidans in apertam aciem prodire noluit; sed pecuniarii judicis benignitati confisus, quod virtute effici debuit, id tentavit pecunia: Clam enim, teste Gervasio, immensam pecuniam profudit. Habebat enim gravissimos adversarios; infectoque negotio domum redire simulabat: Sed cum iam iter paraverat, a papa revocatus, subito confirmatus consecratusque, & more majorum Angliae legatione & privilegiis munitus est. Liberalis, affabilis, prudenique fuisse dicitur; obsequio tam in papam, quam in regem proclivis: quorum neutrius animum voluit in se pertinacia seu constantia ulla commovere. Nam Episcoporum electiones ad voluntatem nutumque prioris, fine inquisitione legitima, in camera regis confirmare consuevit; de quo ab Alexandro papa reprehensus est: Papalem autem amicitiam pecunia sibi colligavit. Primo suae consecrationis anno, quatuor Episcopos Richardum Wintoniensem, cum Eliensi, Herefordensi & Cicestrensi Lamethae consecravit; totamque provinciam suam; legatinam ubique exercens potestatem, frequenti equitatu ac famulatu stipatus, nimio apparatu atque sumptu ecclesias & coenobia onerans, & in plurimorum malevolentiam incurrens, peragravit. Cumque Glocestriam pervenisset, in ecclesia sancti Oswaldi, quae Eboracensis Archiepiscopi juri suberat, clericos Rogeri tunc Eboracensis Archiepiscopi, qui cum alterius juris essent, nolebant Cantuariensis juri esse subjecti omnibus pene censuris percussit. Ex hoc omnium discordiarum ac turbarum, de quibus inter Archiepiscopos mox dicendum est, seminarium profluxit. Reliquis duobus annis res ecclesiasticae ex intestinis patris filiique Angliae regum bellis conticuere. Sed illis biennio post tranquilla pace. conciliatis, Richardus concilium Westmonasterii celebravit. Cui Rogerus Eboracensis Archiepiscopus non interfuit; sed suae provinciae clerus querelam de fui Archiepiscopi cruce in Cantuariensi provincia gestanda renovarunt; ac etiam Lincolniensem, Cestrensem, Wigorniensem, & Herefordensem dioeceses fui Archiepiscopi provinciae ac jurisdictionis jure esse debere asseverabant.

Tum novam querimoniam edunt de injuria & anathematis sententia, quam clericis Eboracensibus in ecclesia sancti Oswaldi Glocestrensi ministrantibus, & ad illum accedere ut suae provinciae clericis, monitis, sed recusantibus, intulerat. Super quibus interposita tanquam a gravaminibus appellatione Cantuariensem Archiepiscopum ad papam provocabant. Quo accepto rex hanc litem Wintoniae his conditionibus diremit: Ut sancti Oswaldi ecclesia Eboracensi Archiepiscopo ex dominio & concessione regia adjudicaretur, eiusque ibi ministrantes clerici jure & sententia Archiepiscopi Cantuariensis solverentur: sed de reliquis ferendae crucis, ac provinciarum ambitus, controversiis, ut Rothomagensis Archiepiscopi judicio starent. Sequenti anno, qui fuit suae consecrationis quintus, in Cantuariensi dioecesi tres archidiaconatus, quae uno ante contenta fuerat, ordinavit. Eodem anno rex concilium Northamptoniae indixit. Jamque Scotorum rege regi Angliae subjecto & de fidelitate jurato, coeperunt in hoc concilio Archiepiscopi, utrum Cantuariensi an Eboracensi provinciae Scotia subdatur, litigare; multaeque aliae suscitatae lites: quas in adventum papalis legati iam accersiti & expectati rex dimisso eo concilio distulit. Ipse tamen, ne ob occupatos a se Episcopatus tam diu vacantes male audiret, Lincolniensem Episcopatum septendecim annis vacuum Galfrido notho suo contulit: Qui regis mandato electus, cum tam ob natalium ordinumque defectum, quam alias causas, confirmari consecrarique domi non poterat, Romam peregrinaturus abiit; ibique nullis susceptis ordinibus largitione Episcopatum obtinuit. Jamque legatus in Angliam a papa venit nomine Hugotio, Henrico rege id postulante, tam ut reginam Eleonoram a se divortio separaret, quam ut Primatus inter Cantuariensem & Eboracensem Archiepiscopos controversiam componeret. Hic concilium Westmonasterii in infirmorum monachorum ecclesia coegit; quo ab utriusque provinciae clero confertim conventum est. Cumque dies inchoandi concilii aderat; legatus in sublimi sedens solio dextras Cantuariensi Archiepiscopo concessit. Sed Eboracensis regem sibi quam Cantuariensi propitiorem sperans sinistras respuit, & impudentissime inter legatum & Cantuariensem natibus innitens sedere, tandem in Primatis sui gremio resedit. Vix tandem umbone suo, quo ad medium locum obtinendum decertavit, Cantuariensem attigerat; cum a plurimis tam Episcopis quam clericis atque laicis turpiter reprehensus esset. Ministri Cantuariensis Archiepiscopi facinoris indignitate, & justae correptionis vehementia incitati, Eboracensem e domini fui gremio ereptum, & humi dejectum pedibus conculcant, &, archiepiscopalibus insignibus contumeliosissime detractis atque laceratis, pugnis contundunt. At Cantuariensis, cum suos tanta ira percitos avocare & continere non poterat, faltem ut discessu suo secum abduceret; concilio exivit. Ministri dominum sequuti Eboracensem humi prostratum, vestibusque discerptis oblitum relinquunt. Tandem Eboracensis anhelitu frequenti respirans semianimis furgit. Ad Regem, qui cum filio suo concilio intererat, horridus squalidulque accedit, querelam contra Cantuariensem exponit. Rex, accepto Eboracensis tantum nuncio, in Cantuariensem primo incensus est; postea temeritatis & impudentiae propriae patefacta veritate, eum tam ridiculum ludibriis & cachinnis affectum dimisit. Cum iam a rege Eboracensis cum ignominia discederet; plerique eum clamoribus insequuti: Vade, vade, inquiunt, traditor sancti Thomae; manus tuae adhuc foetant sanguine. Ille autem miser non iam Thomae, sed proprio madebat sanguine. Sed, quia regem minorem sine Thomae mandato coronaverat; quod, ut ante diximus, redintegratae discordiae ac Thomae necis causam dedit, existimavit vulgus eum eius rei & conscium & authorem fuisse. Inter has turbas Hugotio metu perplexus, data benedictione, concilium tam infaustum subito dissolvit, & Cantuariensem tanquam huius pulsationis reum ad papam appellavit: quod & Eboracensis fecit. Cantuariensis quoque, ne appellationibus utrinque obrueretur, se suosque papali protectioni tam legatum quam Eboracensem ad Romam appellando subiecit: ita ab omnibus pariter appellatum est. Sed postridie Cantuariensis, qui pontificiorum morem noverat, muneribus legatum sedavit: illi itaque conciliati utrinque appellationes remiserunt: Eboracensis autem suae adhaesit. Legatus Cantuariam profectus in Archiepiscopi palatio se occultavit, nec sui copiam ullis fecit; testeque Hovedeno; abscondit se a facie illorum. Ipsoque Paschate, cum omnes expectarent, ut ad missarum solennia prodiret, mare celeriter & clam petiit atque traiecit. Postea Archiepiscopus Cantuariensis & Galfridus Eliensis a Rogero Eboracensi iterum coram rege accusati sunt; quod in concilio Westmonasteriensi violentas ei manus attulerant; qui, cum delato juramento id negassent, seque purgassent, rege mandante reconciliati sunt. Eodemque authore inter Cantuariensem & Eboracensem Archiepiscopos quinque annorum induciae factae sunt: Qui jurato invicem promiserunt, tam de illa verberatione quam de caeteris motis controversiis se Rothomagensis & Franciae Episcoporum arbitrio firmiter staturos. Mortuo iam Henrico rege filio, Richardus Archiepiscopus regi majori charus, provincia sua Gilberto Londoniensi Episcopo, se absente, commissa, ad Siciliae regem proficiscitur Angliae regis legatus, cum Johanna regis filia, eandem Siciliae regi nuptiis conjuncturus. Eodemque anno reversus Willielmum quendam de Watervilla abbatem sancti Petri de Burgo tam gradu quam dignitate deiecit. Sexto consecrationis suae anno Guidonem Banchorensem Episcopum consecravit. Eodem anno Rogerus Augustinensis coenobii electus abbas Archiepiscopum benedicendus adiit. Id subjectione & obedientia sibi vicissim promissa paratum se facere dixit Archiepiscopus. Hoc monachi, se immunes afferentes, recusabant. Sed, postea quam accepissent abbatem suum id munus sine benedictione administrare non potuisse, his conditionibus consenserunt: Ne id in Cantuariensi ecclesia fieret: Et ut professionis schedulae adueretur, lalvis utriusque ecclesiae privilegiis. Cui responsum est: Abbatem debite debere professionem facere, ac non ex scripto; sed a corde, dicere: Salve lancta parens, vel salve festa dies, vel salvis privilegiis. Id abbas & monachi se facturos negabant, nec verbo, sed scriptura, professuros aiebant. Itaque rejecta eorum petitione Rogerus papam adiit; eique coenobium suum reddidit vectigale. Papa itaque ad Archiepiscopum rescripsit, ut omni exceptione & mora sublata eum sine professione in ecclesia sua Augustinensi benedictione sacraret. Quo mandato perterritus Archiepiscopus venit ad Augustinense coenobium secundum papae monita facturus: Sed interventu prioris Cantuariensis ecclesiae, qui multis clamoribus hoc contra ecclesiae metropoliticae dignitatem esse arguebat, cessavit ab eo, quod facere occoeperat, Archiepiscopus; Romamque profecturus traiecit in Normanniam. ibi regi exponit injurias & contumelias, ab Augustinensi abbate ecclesiae suae factas. Rex tam infelici tempori morem aliquatenus gesturus Archiepiscopum secum detinuit; ipse rem authoritare papae compositurum promisit. Romanos enim aiebat, muneribus magis & lucro inhiare, quam justitiae studere; ideoque majores inter eos seditiones & litigia commoturos. Itaque Archiepiscopus regi obseptutus rediit. Sed Rogerus papam iterum adiit; ab eoque tam benedictione quam immunitate atque privilegiis decoratus, cum rescripto, in quo papa coenobium sancti Augustini Cantuariense suae tantum jurisdictionis, & ab omnibus aliis ademptum, afferebat, rediit. Quo facto incertius est statuere, utrum papae cupiditatem auri, an suam honoris & ambitionis, magis expleverit. Sed anno sequenti papa, ne Archiepiscopum, quem etiam ante emunxerat, penitus a se hac injuria alienaret; perhumanis eum literis ultro scriptis permulsit: In quibus eum certiorem fecit de concordia cum Frederico imperatore conciliata. Eodemque anno Episcopus sancti Davidis in Wallia consecratus, professionem manu sua scriptam & ore prolatam Richardo tradidit. His temporibus Lateranense concilium viginti quinque canonibus conclusum & comprehensum, beneficiorum & decimarum jura statuens, ab eodem Alexandro celebratum est. Huius Alexandri rescripta extant in Gregoriano decretalium codice plura, quam cuiusquam papae; quorum pleraque ad Episcopos & clerum Angliae data sunt. Richardus morem papae pariter ac regi gerens, multis benignus ac munificus, cum iam decem annis, octo mensibus, in summa papae regisque gratia sedisset, parumque unquam incommodi tulisset, improvisa morte migravit e vita. Scribunt enim, cum in praedio suo Wrotham somno alto compressus esset, humanam personam terroris ac authoritatis plenam ei adfuisse & dixisse: Tu quis es? Cumque Archiepiscopus pavore expergefactus haud responderet, subjunxisse: Tu es, qui dissipasti bona ecclesiac tibi commissa, & ego dissipabo te de terra. Quo dicto evanuit. Diluculo itaque furgens Archiepiscopus Roffam perrexit, stupidusque familiari cuidam suo in itinere narravit quid sibi in somnis occurrisset. Cumque finem narrandi fecisset; tanto frigore, horrore & mentis aegritudine confectus est, ut vix ad villam ecclesiae Roffensis, quae halings appellatur, perduci poterat. Ibi lecto decumbens colica passione aliisque morbis vehementer afflictus, postridie decimo quinto Kalendarum Martii nocte exspiravit. Cadaver eius Cantuariam postea delatum in ecclesia Christi, in oratorio sanctae Mariae, sepulchro honorifice conditum est. Huius Archiepiscopi tempore Cantuariensis ecclesia exusta est, anno Domini 1177. & Roffensis cum urbe tota, anno 1178. Nummusque uniformis iterum in regno percussus est. Hoc quoque tempore nix ita valles implevit, dumos cooperuit, pressitque arbores; ut infinita pecorum turba, nive resoluta, in aquis perierint. Anno Domini 1177. in Walthamense coenobium, quod Haroldus extruxerat, exclusis clericis saecularibus, primo inducuntur monachi.


XL. Baldwinus.

BAldwinus Devoniensis patria, ignori pauperis filius, Exoniae natus & literis institutus, paucis annis eos fecit progressus, ut ipse scholam aperiret publiceque doceret. Inde in clericali ordine constitutus, moribus vitaque tam conspicuus ut populi lucerna diceretur, archilevita creatus est: Quem honorem sponte deserens, inter candidos monachos seu Cistercienses ascriptus. Transactis in eo ordine aliquot annis Fordensis abbas in Devonia creatur; inde ad Wigorniensem Episcopatum traductus, & demum ad archiepiscopalem celsitudinem, ex sui ordinis monachis primus, evectus est. In quo eligendo inter Cantuariensis ecclesiae monachos & provinciae Suffragancos, magna discordia, breviter perstringenda, commota est. Electionis jus, clero populoque olim commune, clerus tandem penes se retinuit, excluso populo: Quod etiam non plebeianis clericis permissum; sed in ecclesiis cathedralibus ad conventus & capitula redactum est. Archiepiscopi vero a totius provinciae Episcopis eligi solebant. Sed & in archiepiscopalibus sedibus ita se tandem permiscebant cum Suffraganeis conventus & capitula; ut, interdictis & prohibitis tandem illis, eligendi jus sibi solis vendicarint: Quod in Baldwini electione clarissime patuit. Primum enim egit rex cum priore & monachis Cantuariensis ecclesiae, ut de moderato aliquo atque pio viro ad id muneris apto deliberarent. Deinde cum Episcopis, ut neminem eo munere dignum censerent, qui non prudens, doctus, moribusque tantae dignitati commodis aptisque fuerit; ne, quod ante senserant, rebus sedatis nova reipublicae perturbatio contingat. Episcopi regi parentes agunt cum monachis Cantuariensibus, novo Thomae martyrio elatis, & praefractis, ut in Archiepisсоро eligendo secum consentirent. Hi non se permissuros respondent, ut ei rei Episcopi se interponant: Suum esse jus peculiare atque proprium; quo si cedant, ecclesiae Christi injuriam se facturos timent. Regi res nunciata est: is precari ab his, quibus imperare debuerat, coactus, ut in electione convenirent cum Episcopis; nec obtinuit. Multa utrinque dieta, responsa, scripta, rescripta, sunt. Ad papam multis regis, Episcoporum, prioris ac monachorum nunciis literisque, crebris itineribus, itum reditum est. Obtento tandem Episcopis Cantuariensis provinciae & priori ecclesiae Cantuariensis papali rescripto, ut de Archiepiscopo idoneo provideant & consentiant; Londinensis Episcopus, qui sensum monachorum perpulchre callebat, priore & Episcopis ad colloquium congregatis, rogavit priorem, an aliquem adhuc elegissent. Is, papalium literarum ignarus, negavit: Quas Londinensis illico protulit, earumque authoritate communem Episcopis cum monachis eligendi facultatem a papa concessam ostendit. Itaque diem statuit, quo electioni adesset. Eo die abfuit prior. Quo contumace & absente, Episcopi unanimes ac concordes eligunt Baldwinum Wigorniensem Episcopum: quo nihil optatius regi fuit. Ante enim in Thomae vita diximus, Thomam ab Anglia profugum in Pontiniacensi in Gallia coenobio delituisse, indeque Cisterciensium fratrum decreto, id exigente rege, ejectum; e quorum numero verisimile est hunc Baldwinum fuisse, regique eo nomine charum, quod ab intestina & civili dissensione abhorruerat. Sed quocunque nomine regi placuerit; certum est quorumcunque scriptorum testimonio, eum pium, doctum, prudentem, & moderatum fuisse: Quem Giraldus, suus etiam tam in peragranda Wallia quam in expeditione Hierosolymitana comes, archidiaconus Breconiensis, sic describit: Colore susco, vultu fimplici ac venusto, statura mediocri, habitudine corporis bona, sed tenui, non crassa. Moribus istis: Modestus ac sobrius, abstinentiae magnae, ut vix unquam in ipsum quicquam sinistrum ausa fuisset fama praesumere: Sermone parcus, ad iram tardus, literarum studiis a pueritia imbutus, jugum Domini ad adolescentia portans. Hoc igitur ab Episcopis electo, fremuerunt monachi, & minarum appellationumque atrocitate atque vi, non regem solum sed Episcopos ita deterruerunt; ut regi, papales insidias & amicitias experto, necesse fuit Cantuariam proficisci, obnixeque a priore atque monachis petere ac instare; ne hanc querelam ad papam deferant; quibusvis se ab illis conditionibus datis contentum, si in Baldwinum consentiant. Quid multa? Res aliter transigi non poterat, nisi & Baldwinus Episcoporum electioni renunciaret, & Episcopi eandem electionem cassarent. Ea lege se Baldwinum electuros promittunt. Cesserunt monachis & rex & Epilcopi, prioremque electionem irritam statuerunt. A priore igitur & monachis denuo Baldwinus eligitur, & Episcoporum omnium consensu confirmatur. Haec eligendi discordia novem mensibus duravit; qua transacta, per legatos regis & conventus Cantuariensis nunciata papae res est. Is, qui nihil lucri a concordi regno sperabat, pallium & veterem Cantuariensis ecclesiae dignitatem facile concessit, & per legatos impertivit. Quibus reversis & a conventu honorifice receptis. Baldwinus pallio donatus, & in archiepiscopali chrono locatus est Cantuariae, decimo quarto Kalendarum Junii, anno 1185. annoque regis Henrici secundi tricesimo primo. Toto reliquo anno rex Baldwino conjunctissiso mus, monachis eius voluntati tam ftrenue resistentibus, speciem quandam benevolentiae prae se ferebat; omniaque tum tranquilla fuere, ut fine ulla perturbatione ac tumultu deliberandi ac consilii capiendi opportunum tempus daretur. Itaque ea consilii ratio regi cum Baldwino habita est; cuius exitus Cantuarienses monachos ob eorum insolentiam regi & Episcopis exofos honore consueto, & eligendi facultate, privasset. Thomae martyrium, per totum orbem christianum a pontificiis scriptoribus diffusum, tam illustre habebatur, ut, qui eius nomini aliquid consecrassent vel condidissent, sanctis ipsis pares atque similes viderentur. Itaque Baldwinus ex regis proposito & consilio, Divo Thomae martyri novum templum Hackingtoniae in ecclesia sancti Stephani, quae a Cantuaria ad aquilonem posita tribus distat stadiis, extruere & dedicare statuit. In hac ecclesia ad exemplum & similitudinem sancti Thomae, qui ipse saecularis fuit, saeculares clerici, canonici & praebendarii instituendi erant: Numerusque praebendariorum aequalis Suffraganeorum Cantuariensis provinciae numero constitutus fuit: una praebenda regiis sumptibus ordinanda, & regi, eiusque successoribus Angliae regibus conferenda fuerat; ut, perenni quadam & longaeva per haeredes ad finem saeculi ducta poenitentia, caedes Thomae penitus expiaretur: reliquae praebendae Suffraganeis concedendae eorumque sumptibus erigendae erant. Ad hoc opus, quod summa religionis tantique colendi martyris laude omnium ore ferebatur, accessit papae authoritas & licentia Baldwino concessa; quartaque pars omnium oblationum, quae ab illo die Thomae delubro deferrentur. Incepta res est, omneque tigni genus undique conquisitum, ad eumque locum deportatum fuit: Sed monachi, omnibus callidiores, omnium etiam astutiam olfecerunt: Quibus cum Baldwino simultas semper intercessit, invicemque invisi ac infesti erant; omniaque Baldwini instituta & consilia suspecta habebant: nec eos opinio fefellit. Destinarat enim ex regis instinetu Baldwinus frequentes Episcoporum coetus ibi celebrare; quibus rex, quoties voluerit, cum ex corum numero atque grege esset, interesse poterat: Opereque perfecto & absoluto in cadem ecclelia Episcopos consecrare, synodos habere, oleum cum lacte ad conflandum chrisma permiscere, singulaque, quae ordini suo incumbebant facere, & paulatim non eligendi solum, sed quaecunque alia monachorum Cantuariensium jura co deducere. Monachi haec, quae certo statuebantur, tanquam vaticinantes, suspicabantur & praedicebant eventura, modisque omnibus avertere nitebantur: ut Juno, quae imperii sui locum Carthagini statuit praeter voluntatem Jovis:

Hic currus fuit; hoc regnum Dea gentibus esse, Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

Sed AEneae adventu perterrita, ne mutaretur imperii locus, exclamat:

——Mene incepto desistere victam, Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?

Sic monachi Cantuarienses illam Hackingtonensis ecclesiae fabricam fore sui fundi calamitatem praescientes, ad Romanum AEolum accedunt:

AEole, namque tibi divum pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus & tollere vento: Gens inimica mihi ——— Incute vim ventis ——— Sunt mihi his septem praestanti corpore Nymphae: Quarum, quae forma pulcherrima, Chrysopopeiami.e. effectricem auri, Connubio jungam stabili, &c.

Hunc AEolum si Neptunus aliquis compescuisset, regis & Baldwini consilium ad felicem exitum perductum esset: Sed minarum & censurarum eius turbines atque Aatus ita omnia permiscebant, ut eo commoto nec geri nec perfici quicquam poterat. Jam enim paratis ad extruendam hanc Thomae martyri dedicandam ecclesiam cunctis necessariis, venit Cantuariam Baldwinus, introducturus quosdam saeculares clericos; a tribus monachis obvius fit in itinere, qui priorem suum nomine Cantuariensis ecclesiae ab eius instituto ac proposito Romam appellasse denunciarunt. Verumtamen pergit Baldwinus, ad sancti Stephani ecclesiam accedit: Percrebuit eum novos clericos ibi instituturum: Missi rursus a priore monachi; qui, appellatione praemissa, inhibitisque tam Archiepiscopo quam clericis instituendis, ac rectore ecclesiae sancti Stephani, negotii progressum impediant. Baldwinus prohiberi noluit, sed peractis sacris clericos instituit ac inducit, priorem administratione sua removet, appellantibus altari interdicit, eum, qui appellationem recitavit, conventu exclusit: A janitoribus exigit jurejurando fidem, ne se inscio monachorum quempiam foribus exire permittant. Prior ipse, qui Honorius dicebatur, exiens, Romam magnis itineribus contendit. Coruscationes papales expectantur. Interca rex, hos novos motus metuens, legavit ad monachos Cestrensem Episcopum electum, Johannem Nordovicensem, & Gulielmum Wigorniensem; qui multis rationibus, blandoque sermone, permixtis interdum minis, suaserunt, ut de his controversiis, de quibus ad papam provocassent, regis atque Praesulum judicia subirent. Illi appellationem suam ab Honorio suo priore iam ad papam perlatam aiunt; nec posse eo absente statuere quicquam. Episcopi ad regem redeunt, & ista referunt. Turbatus hoc responso rex, Cantuariam ipse venit, Archiepiscopum & monachos ad se vocavit, litemque dirempturum promisit. Monachi tenaces propositi rem ad papam delatam esse aiunt; ideoque se alterius judicio eam causam non permissuros. Itaque infecta pace rex rediit. missi rege & Baldwino ad papam legati, & a singulis Cantuariensis provinciae Episcopis datae literae. Papa legatis suo more salutatis, lectisque literis regis & Baldwini, Episcoporum literas ad fenestram reiecit. Diem statuit, quo de causa cognoscere voluit. Eo die ab utraque parte re exposita, papa secundum priorem & monachos judicavit: Ad Archiepiscopum scripsit, & serio imperavit, ut priorem ac monachos a se amotos, prohibitos, vel exclusos, in integrum restituat. Diximus ante, ipsum papam Baldwino operi suo aggrediendo authoritatem dedisse. Sed papis semper fuit liberum tam sua quam aliorum decreta rescindere. His literis Baldwinus non destitit, nec monachos restituit; &, quo magis eos irritaret ac incenderet, Chrisma Londini consecravit. Illi Romam recurrunt, se restitui per legatos procurant; novas a papa Baldwino literas referunt, quibus ei multis minis injunctum est, ut novam ecclesiam, quam post monachorum denunciationem construxerat, demoliret; nec in opere incepto amplius pergeret. Itaque ab opere destitit Baldwinus, cum rege & totius suae provinciae Praesulibus, petulantissimis monachis, papae judicio, succumbens. Sed cum tam contumeliose superari a monachis nollent, novum consilium initum est; quod ille Romanus AEolus rescriptorum suorum procellis iterum difflavit. Dirui iam ex papae mandato Baldwinus jusserat omnia, quac Hackingtoniac construxerat. Ea jussu suo solo aequata subito sunt. Sed terrarum permutatione acquisivit ab Episcopo & monachis Roffensibus praedium quoddam in villa Lametha, quae interfluente Thamesi e regione Westmonasterii ad orientem posita est. Ad hoc praedium lapides, caementa & tigna, omniaque, quae ad Hackingtonensem ecclesiam erigendam paraverat, deferri jussit. Redintegratum opus est, Urbano papa mortuo, qui summa ope monachos juvit. Ei successit Gregorius octavus regis & Baldwini fautor: Qui animos iam erigunt, & monachi despondent; sicut contrariarum rerum interventu, qui student partibus, hilariores, aut tristiores, esse solent. Sed Gregorius secundo papatus mense satis concellit. Duraverat iam quatuor amplius annis sub quatuor papis, Lucio, Urbano, Gregorio, Clementeque, haec Hackingtonensis extruendae, & diruendae, & mutandae, ccclesiae controversia. Quo fpatio infinitum esset monachorum querelas & ejaculationes, Baldwini severitates, regis ipsius dissimulationes, excusationes, & actorum suorum revocationes omnes, ipsa temporis necessitate coactas, recensere. Quae brevitati studentes omittimus: ab hac enim ecclesia tanquam a fonte manarunt omnia. Sub haec tempora prior Cantuariensis Honorius ex peste interiit; quem cum suis asseclis Cantuarienses monachi inter Sanctos venerari voluerunt. Cuius loco regis & Baldwini authoritate & gratia successit Rogerus. Jamque Henrici secundi prudentissimi principis aderat mors: Quae illi obtigit, ut existimare convenit, celerius, quod tam indigna rege atque patre a monachis atque liberis tulisset. Quae tamen forti regioque animo toleravit, & prudenti vitavit. Huius inclytissimi regis obitu, quae de Hackingtonensis, sive Lamethensis, negotii exitu dicenda sunt, ad suum locum rejicientur. Sed, inter illas turbas, alia quaedam a Baldwino gesta non sunt pertranseunda. Anno consecrationis suae quarto, monachos Cantuarienses tanto odio habuit, ut, deturbatis e sanctae Trinitatis coenobio monachiis, authoritate regia saeculares induxerit. Sed cum ad papam itum esset, rex maluit controverfiam sopiri, & monachos restitui. Eodemque anno Westmonasterii Baldwinus Richardo regi diadema imposuit, tertio Nonas Septembris, praesentibus Rothomagensi, Treverensi, & Dublinensi Archiepiscopis. Proximo anno Godefridus Wintoniensis, & Hubertus Sarisburiensis Westmonasterii in sacello sanctae Katharinae, & paucis postea diebus Richardus Londinensis, & Willielmus Eliensis Lamethae, ab eodem Baldwino consecrati sunt. Eodem etiam anno rex Richardus Archiepiscopatum Eboracensem Galfrido fratri suo notho, qui ante, nullis sacris initiatus, Lincolniensis Episcopus fuerat, contulit. Quo electo intercessit pro sedis Cantuariensis dignitate coram rege Baldwinus; eaque de re Gulielmi Normanni decretum protulit, &, tam Galfrido electo, quam omnibus aliis Episcopis Angliae, appellatione ad papam promulgata interdixit, ne a quocunque, quam a Cantuariensi Archiepiscopo, ordinaretur atque sacraretur. Johannes regis frater, Dorseti atque Somerseti comes, ad Johannem Anagninum cardinalem in Angliam appulsum, & Clementis papae legatum, Baldwinum appellavit; quod comitatum suum interdicto suppofuerat, ob nuptias, quas cum filia comitis Gloverniae tertio sibi gradu juncta conciliarat; appellatione sua ad papam refutata. Hanc appellationem legatus ratam habuit, & Baldwini interdictum abolevit. Idem legatus sacellum Hackingtonense in monachorum gratiam, etsi iam dirutum soloque aequatum, atroci sententia profanavit. Sed intercessione regis, ne Baldwinus monachorum calumniis infestaretur, consensum est, ut modica in eo loco capella, sine lavacro & coemeterio, unius saecularis clerici ministerio contenta, extrueretur. Rogerus etiam, qui Honorio priori successit, monachorum odia sustinere non poterat: Itaque sub hoc legato Cantuariensibus monachis cessit, & ad Evesham coenobium, regis & Baldwini gratia, abbas migravit.

Richardus rex patris sui, seditionibus & conjurationibus suis laesi, memor, peccatum, quod deflevit, expeditione Hierosolymitana abolere se posse putavit. Quam quidem ad rem omnia inquirit atque parat; & ad grandem pecuniam confandam tributa poposcit, regias possessiones vendit, locat, pignorique dat. Inter alia Hugo de Pudsey, vir gloriosus & multis criminibus infamis, cum Episcopatum Dunelmensem quadraginta annis line ordine clericali tenuisset, Northumbriae comitatum a rege pretio acquisivit. Cumque ex more accingendus comitatus gladio, comitisque nomine appellandus a rege esset; subridens rex: En, inquit, ego, mirus artifex, ex veterano Episcopo comitem feci juvenem. Multi crucis & illius expeditionis votum cum rege susceperunt. Inter quos Baldwinus, Hubertus Sarisburiensis, & Ranulphus de Glanville totius regni sub rege procurator, & Hugo Dunelmensis fuere. Verum Ranulphus illo munere procuratorio se abdicavit, ut ad profectionem Hierosolymitanam commodius sese praepararet. Sed Hugo regi iam ad iter parato mille marcas obtulit, ut, absente rege, in Ranulphi locum regni procurator generalis designaretur, domique a militia vacaret atque maneret. Quod datis nummis impetravit: Sed postea, ob voti sui redemptionem, Romanae sedi, quae nulli deest petitioni argenti, infinitam pecuniam largitus est.

Baldwinus cum rege profecturus concilium Westmonasterii habuit: ibi rebus ordine compositis, majoris excommunicationis sententiam in omnes pronunciavit, qui peregrinationis suae tempore ecclesiae Cantuariensis jura perturbarent, vel minuerent. Inde Cantuariam profectus eandem sententiam promulgavit. Posteaquc acccptis baculo & pera, fidoque comitatus Huberto, Doveriae traiecit: Et ad Syriam, itinere multis regionibus terra marique superatis, provectus, Aconem ad exercitum regis pervenit; cuius pars fame & inopia graviter laborabat, pars aeris inclementia morbum contraxerat, alii diuturnitate temporis, tam longe a patria distracti, fatigati sunt. Quos omnes Baldwinus, verbo, vitae claritare, & sumptibus fuis consolatus, tandem lethali morbo correptus, in obsidione urbis Acon obiit: Postquam sedisset annis sex, mensibus undecim, diebus quinque. Ibi testamento militibus omnia legavit, bonaque sua Huberti fidei inter eos dividenda commisit. Is tam piam testationem non minori fide in omnibus executus est, mortuumque honorifice humavit. In hunc Baldwinum, etiam mortuum, Cantuarienses monachi saevicbant. Olbertum enim Bristoliensem, quem ex Baldwini consilio Richardus rex sanctae Trinitatis coenobii priorem constituerat, mortuo Baldwino regeque absente, ejecerunt. Deinde ex optimi hominis bonitate ac virtute calumnias fabricarunt. Nam, quia natura mitis ac lenis fuit, torpentem ac tepidum vocant: Et, quia regi obsequutus est, ab Urbano papa, monachorum fautore, in epistola his verbis reprehensus est: Urbanus papa servus fervorum Dei, monacho ferventissimo, abbati calido, Episcopo tepido, Archiepiscopo remisso: Ex quo monachi affirmant, quod melior monachus simplex quam abbas, melior abbas quam Episcopus, melior Episcopus quam Archiepiscopus, fuerit. Sed facile est tam papalem, quam monachorum, in bonum virum invidiam & maledicentiam animadvertere: quorum hi invisum eum habebant, ille placabilem & moderatum Archipraesulem non tulit; sed tumultuosum aliquem, qualis Thomas fuit, optavit. Hic Baldwinus legatina authoritate Walliam primus visitavit, & in singulis cathedralibus Walliae ecclesiis solennes missas, pontificalibus indutus ornamentis, celebravit: Primusque illam totam provinciam in Cantuariensi statuit. Etsi quidam Wallenses Episcopi, etiam subjectione professa, a Cantuariensibus Archiepiscopis ante sacrati fuerunt. In qua peragratione complures Wallenses cruce signatos militiae christianae ascripsit, secumque ad bellum Hierofolymitanum perduxit.


XLI. Reginaldus.

REginaldus etsi post electionem improvisa morte absorptus caruit consecratione; tamen omnino non est praetereundus silentio: quoniam & praeter voluntatem regis electus est, & monachi, elatos animos adhuc non demittentes, in eo eligendo non arrogantiam solum, sed & virulentiam suam, prodiderunt. Baldwino iam mortuo datae sunt illico a rege ad priorem & conventum Cantuariensem literae: Quibus eos rogavit, ut aliquem suo judicio probandum eligeAcceptis his cum tam laeto nuncio literis, incredibile dictu est quantum monachi gestiebant. Sed, ut in improvisa beneque accepta novitate esse solet, dubitabant monachi, an ea, quae acceperant, quaeque vera esse maxime optabant, certane, an secus, essent. Hac incertitudine perplexi atque suspensi, de regiis literis deliberaturi convenere ter, antequam certi quicquam statuissent. Interea Rothomagensis Archiepiscopus; qui post Eliensis Episcopi fugam a rege absente praefectus regno fuit, de regis voluntate agit cum Episcopis. Hi Londinensis Episcopi mandato, qui decanus habetur Cantuariensis sedis, Cantuariam convenerunt. Quorum adventu inter monachos suspicio orta est, eos ex regis voluntate rem acturos. Clam itaque de Reginaldo Bathoniensi Episcopo, qui monachis confoederatus privati monachi habitum sumpsisset, consenserunt. Cum Episcopis aderat Cantuariae Rothomagensis Archiepiscopus, praefectus regno; veneruntque ad priorem & monachos regis mandatum exposituri. Prior in Episcoporum & conventus sui praesentia, regis per Rothomagensem voluntate prius declarata, Ecce, inquit, authoritate regia ex mandato vestro parata sunt omnia. In nomine sanctae Trinitatis Reginaldum eligimus Bathoniensem. Quem praesentem protinus apprehendunt monachi, etsi, ut aiunt, invitum, renitentem, plorantem, & clamantem; in ecclesiam violenter trahunt, & in sede metropolitana, quasi re bene gesta atque rata, statuunt. Sedata aliquantulum hac monachorum insolentia atque turba, Rothomagerisis, regis nomine, appellationem ab his monachorum gestis interpoluit; paucisque inde diebus, convocatis Londini Episcopis & regni proceribus, Bathoniensis a Rothomagensi interrogatus est; an monachorum de se electioni consentiret? Bathoniensis de sua in regem fide atque observantia praefatus: Monachi, inquit, matricis ecclesiae, ad quos specialiter spectat electio, personam nostram elegerunt, renitentem & reclamantem, ut ipsi vidistis: nunc autem, quia quaeritis, quid fentiam, dico vobis mente munda ab omni contagione ambitionis; quod si suae electioni stare voluerint monachi, anxius & invitus consentio: si vero resipuerint, gratulabundus cedo. Verumtamen, quia contumelias quorundam & minas audivimus; prohibemus ex parte Dei & authoritate Cantuariensis electi, sub appellatione sedis apostolicae & anathematis interminatione, ne Cantuariensi ecclesiae, vel Bathoniensi, aliqua praesumatis inferre gravamina. Dixitque prior Cantuariensis: Ab electione, quam tam juste & legitime fecimus, non resipiscimus: sed unanimi consensu firmiter stamus; & ne quolibet molimine praepediatur, sedem apostolicam appellamus.


XLII. Hubertus.

INter has domi factiones atque partes, quas tanto studio & sedulitate sectabantur monachi, Richardus rex, multis praeliis feliciter gestis, Cypro & Acone captis, totaque Syria superata, dum ad hos novos monachorum motus compescendos in Angliam properaret; ex Philippi regis Galliae, & Henrici imperatoris conjunctis & occultis insidiis, ab Austriae duce in quadam civitatula, quae Gynacia nuncupatur, captus, & imperatori traditus est. Quibus constrictus difficultatibus, de Anglia tamen, quae iam tam regali, quam sacerdotali, potestate careret, suspensus magis & solicitus, quam de se, fuit. His tot simul congruentibus malis existimavit rex neminem citius faciliusque succurrere posse, quam Hubertum: Cuius & erga se fidem, & in rebus agendis folertiam, tam ex illa veteri cum Baldwino necessitudine, quam ex multis aliis argumentis domi militiaeque, perspectam & cognitam habebat. Hic Hubertus in villa Westderehamiae in Norfolcia natus est: Educatus vero a Ranulpho de Glanville, praeclarae prudentiae viro, jurisperito, regnique generali procuratore: Decanus primo Eboracensis, deinde anno primo Richardi regis a Baldwino, ut ante diximus, Sarisburiensis Episcopus sacratus, eiusque Hierosolymitani itineris comes, ac testamenti haeres fidei commissarius, mortuoque Baldwino regi intimus, per quem omnia militaria & castrensia negotia gerebantur, fuerat.

Cumque decanus esset Eboracensis, emit a Galfrido Galfridi filio de Westdereham quicquid terrarum in eadem villa & pertinentiis habuit, vel habere potuit, cum pertinentiis, cum advocationibus ecclesiarum, & omnibus libertatibus, &c. Ex quibus Praemonstratensis ordinis monasterium, pro suae, ut ait, patrisque ac matris, & Ranulphi de Glanville, & Bertrae uxoris eius animarum salute, a quibus, inquit, nos nutriti sumus, fundavit atque condidit: Quam concessionem eisdem pene verbis, cum efset Episcopus Sarisburiensis, postea renovavit.

Hunc igitur literis ad reginam Eleonoram matrem suam, & Rothomagensem Archiepiscopum, quem regno praefecerat, expeditum in Angliam quam celerrime proficisci jussit; ut turbulentum rerum statum pacaret, & se redimi quam citissime curaret. Quam quidem ad rem etsi virtute singulari ingenioque polleret; tamen, ne authoritas illi tam gravia & difficilia munera obeunti deesset, Archiepiscopum Cantuariensem eum creari voluit: Quod ut fieret, & matrem Eleonoram & Rothomagensem literis instanter rogavit. Ab his Episcopi regio nomine folicitati fidem dederunt, se hoc negotium invitis monachis curaturos. Scripserat eodem tempore ad monachos rex, ut de pio Antistite Cantuariensi ecclesiae praeficiendo convenirent; nec de Huberto mentionem ullam fecit: Id illi in eam partem interpretabantur, ac si eis rex libera electionis jura fine quacunque intercessione aut nominatione permisisset. Sed rex, qui hoc invitis illis perficere nitebatur, rogare eos amplius noluit, a quibus, prioribus literis, repulsam tam indignam tulisset. Regina iam & Rothomagensis, convocatis Londini Episcopis, priori & conventui Cantuariensi nunciarunt, ut quarto Kalendas Junii ad Cantuariensem Archiepiscopum eligendum adessent. Illi, cum de tacita regis voluntate suspicarentur, veriti quid in tanto rerum discrimine contingere possit, Hubertum, insignem prudentia & pietate virum, eligunt. Dieque statuto prior in Episcoporum concione Londini Hubertum, quo non viderent aliquem in Anglia praestantiorem, electum declarat. Res praeter reginae & Episcoporum expectationem accidit, ut eorum de Huberto eligendo conatus a monachis, quos solos obstaturos putabant, iuvaretur. Itaque Londinensis Episcopus stupore affectus: Bene, inquit, fecistis, qui praesentastis nobis nostrum electum. At prior: Nos, inquit, ad quos de jure spectat eligendi potestas, regiae curiae nostrum praesentamus electum. Qua re tam feliciter ex omnium votis perfecta, missi sine mora Romam pro pallio & legatina potestate legati. Hubertus interea in Mertonensi coenobio monachatu initiatus est, quo monachos Cantuarienses, Baldwino familiari suo ob illius ordinis contemptum infensos, commodius sibi res grandes molienti devinciret. Postea de rege redimendo agit. Ad eam rem ex quadrante proventuum totius regni, rebusque sacris ac ecclesiis dedicatis venditis, tum Cisterciensium monachorum exacta lana, centum & quinquaginta marcarum millia congerunt: Quae aequissimis omnium animis tam inclyto regi liberando persoluta sunt. Richardus rex, redemptionis pretio & certarum conditionum obsidibus imperatori datis, captivitatis nexu solutus in Angliam festinat.

Interea a Coelestino papa nuncii cum pallio & legatinae authoritatis mandato redeunt: Quibus anno Domini 1194. solenniter susceptis, una cum archiepiscopali & legatina potestate totius regni administrationem gessit; & tam foro ecclesiastico Archiepiscopus, quam laicali cancellarius, & criminalibus atque capitalibus judiciis summus Angliae justiciarius, praesidebat. Neque enim unquam in Anglia quispiam tanta atque hic imperandi coercendique potestate praeditus fuit. In qua tamen non modo moderatus atque pius fuit, regisque gratiam populique benevolentiam conciliavit; sed etiam facinorofos acriter castigavit, tumultus prudenter sedavit, seditiosisque atque conjurantibus fortiter restitit ac repugnavit: Ut difficile dictu sit, quanta temperantia lenitatem cum severitate permiscuit. Willielmum quendam Longobardum leguleium atque factiosum, qui, in pendendo illo pro rege captivo redimendo tributo, cives Londinenses atque plebem ad tumultum pene concitaverat, capite punit. Hic Willielmus, cum ea suasione populi seditionem commovere non poterat, capessendam a vulgo aequalem atque parem cum superioribus libertatem, & a cervicibus fuis dejiciendam illam locupletum potentiorumque authoritatem, omni servitute intolerabiliorem, saepius pro concione praedicavit. Huic ingens plebis multitudo adhaesit, quae eum ubique septuta est: Ut ipsi summi judices regnique consiliarii eum ad se vocatum, tanta multitudine deterriti, dimittere cogerentur. Hinc tantos sibi spiritus arrogantiamque sumpsit, ut civem Londinensem sibi occurrentem trucidaret: Quo per urbem cognito, Willielmus undique armis petitus, &, multitudine sua diffusa atque dissipata, cum concubina & octo lociis in arcuatum templum actus est. Ibi se tanquam in aede sacra, unde quenquam vi eximi nefas esset, diu continuit; donec Huberti mandato flammis templo adhibitis ultro exivit. Tum deprehensus, & tam atrocis concitationis reus judicatus, per plateas civitatis equorum caudis ligatus, & ad Londoniensem turrim tractus, laqueo gula circumducto, a furca paululum pendebat; illico praeciso laqueo semivivus demissus; viscera ei & intestina evulsa sunt, capiteque amputato corpus in quatuor partes dissectum est. Qui cum eo ad arcuatum templum confugerunt, laqueis a patibulo gula pendentes suffocati sunt. Hunc tam gravi supplicio damnatum insana plebs ut martyrem diu colebat, corporisque membra atque ossa ut sanctas reliquias venerabatur. Conjuratorum cum eo numerus multorum millium fuit; qui Huberti moderatione & prudentia depositis armis pacati sine supplicio ad sua secesserunt. Ita, conjuratione deleta, de ducibus sumpta poena, & multitudo fervata est: Nec minus folers atque fagax Hubertus fuit, in Johannis comitis contra regem fratrem iam captivum sentiendis & antevertendis insidiis. Nam rege capto Johannes, contra fraternam necessitudinem & fidem datam, cum Philippo Galliae rege foedus, idque jurato, inierat. Quo nequiter stabilito, Philippus regi, in imperatoris custodia vigilantissimi servato, sine ulla causa bellum denunciavit. In illa impia confoederatione pactum est, ut, suscitatis una & undique ad bellum inferendum copiis, Gallus Normanniam, Johannes Angliam, subito occuparent; ut, nulla respiratione aut intercapedine data, captivum adhuc regem & Angliae regno, & Gallicarum regionum dominio prorsus exuerent. Sed tam sceleratis inceptis obstitit, regemque absentem juvit, summa subditorum per Hubertum conciliata retentaque fides & observantia. Johannes castrum Windesor, ejecto Eliensi Episcopo regnique cancellario, tenuit; id militibus copiisque clam instruxit fuis; eas copias post bellum in Syria gestum dolose subtraxit fratri; auxilia a Belgis, Cambris, & Scotis expectavit. Belgae iam copiosa classe ad Anglicanas oras appulerant ipsis paschalibus feriis; sed confluente omnium ordinum, nobilium pariter & ignobilium, infinita multitudine atque turba a litore prohibentur. Itaque mutata velificatione & conversa puppi discedunt. Cambri Kingstoniam praetergressi, cum ad castrum appropinquarent, annonae caritate praedae se dabant, agros vastabant; iamque fame pene enecti, sine ordine palantes, a populo fugati & exacti sunt. Scotus auxilium plane denegavit. Hubertus interea quamcunque cogere potuisset pecuniam ad reginam misit qua exercitum instrueret. Ipse Westmonasterii cum Episcopis & Praelatis consilium inivit, in quo comitem Johannem anathema pronunciavit; nisi hostilitate adversus regem deposita delictum agnosceret, & in regis gratiam suppliciter redire studeret. Regina iam copiosum exercitum paraverat, ei Rothomagensem ducem praefecit. Is castrum Windesor, quod vincere potuisset, longiore obsidione tenere suspicabatur, quod Normannis quibusdam in eo militibus pepercit. Praeterea parum regi fidus putabatur, quod post Huberti adventum regni administratione motus fuerit. Itaque regni proceres fide in regem integri, animisque infracti, abjecta Rothomagensis procrastinatione & tarditate, se accingunt, & Johanso nem hac conditione ad castri deditionem compellunt, ut milites salvi discedant. Quo concesso ipse in Gallias profugit, & Philippo regi turpiter adhaesit. Philippus interea Gisortium in Normannia, proditione magis quam virtute, cepit. Deinde Rothomagum acceleravit. Sed advolans citius Leycestriae comes regem antevertit, civiumque animos firmavit. Regique advenienti parefiunt portae civitatis: quas cum ingredi vellet, fundis & sagittis ex urbe jactis, tum aqua ferventi immunda atque turbida ab ipsis mulierculis, civitatis moenia in virili amictu tenentibus, in milites effusa, tam ignominiofam & turpem repulsam perpessus est; ut, deserta penitus Normannia, ad suam regionem cum infamia festinaret. His itaque duobus intestinis tumultibus, periculi atque discriminis plenis, prudenter aversis & profligatis, regeque liberato, primus Huberti consecrationis annus optimis auspiciis transactus est. Jamque regis adventus a regina matre, & regina sponsa, ab Huberto omnia moderata & secunda juxta regis desiderium gerente, & a cunctis ordinibus regi obsequentibus, avide expectatur. Interea perfectis istis feriis ante regis adventum interponamus jocosa. Omnes iam ordines adventanti regi occurrunt. Inter quos Galfridus Eboracensis Archiepiscopus, regis, ut ante diximus, ex illicito coitu frater, eum in itinere cruce ante se lata Cantuariensem provinciam attingeret, regia via progredi cum cruce metuit. Itaque, ne crucem videretur deponere, per devia atque dumos progressus crucem magnifice gestans, Sandwici, quo rex appulerat omnesque concurrebant, ei obviam dar. Id Hubertus aegre tulit, & de injuria illa cum rege conquestus est. Rex has sive nugas, sive minutas controversias, a se ad papam transtulit. Idem Galfridus in Episcoporum conventum, qui de Huberti electione Londini habitus est, ante cum cruce gloriofius venerat: Cui, a Roffensi Episcopo graviter & acute reprehenso, omniumque clamoribus cum cruce exploso, a nemine assurrectum est. Tum vero in plateis incessit cum cruce magnificentius, adulterina sua nobilitate & cognatione fretus. Sed minis civium, quos fastu suo incenderat, & consilio magnatum, qui regis causa ei prospexerant, crucem deposuit; &, ne vi rumperetur, aut adimeretur, abscondit. Controversia etiam inter Londinensem & Roffensem Episcopos, cum Hubertus pallium crucemque susciperet, de inthronizatione mota est. Inthronizandi enim jus Londinensis ut decanus Roffensis ut capellanus, Archiepiscopi sibi vendicavit. His autem litigantibus interponunt se monachi, suumque jus asserunt esse: Tum totus Episcoporum coetus instabat, & ad se tam inthronizationem, quam consecrationem, spectare affirmabant. Hac dissensione turbata aliquantulum pallii suscipiendi ceremonia fuit. Tandem sic composita lis est: ut, in throno sedentis Episcopus Londinensis, pallium autem suscipientis Episcopus Roffensis, Archiepiscopi dextras occuparet. Sed his omissis ad regem redeamus.

Paulo ante regis adventum missae a comite Johanne ad confoederatos literae; quibus interceptis Hubertus castrum Marleburgense, quod erat comitis, oblidione cepit, exercituque disposito & ad obsidendam Notinghamiam locato, regi occursum redit: Qui Roffae obvii, mutuis se amplexibus lacrymantes tenuere. Tum Notinghamiam properant, urbemque ac castellum capiunt: Conciliumque totius regni eo regis jussu coactum est; in quo Hubertus dextras, & Galfridus Eboracensis sinistras, regis tenuerunt. In eo concilio, amputatis omnium dissensionum causis, motibusque pacatis, omnia, quae rex vendiderat, aut leviter concesserat ante bellum Syriacum, restituta sunt. Hugoque Dunelmensis, de quo in Baldwini vita antea diximus, Northumbriae comitatu reddito, comes esse defiit, & in Episcopatum reversus est. A rege autem postulatum est; ut, quoniam captivitate, quae servituti aequiparatur, regalia jura videbatur amisisse, diadema sibi imponi, sceptrumque tradi denuo permitteret: Cui libenter assensus est. Ad eam rem Wintoniae ab omnibus ordinibus mira celebritate conventum est. Ibi ab Huberto Cantuariensi Archiepiscopo diadema atque sceptrum iterum suscepit. Postea, reipublicae cura illi commissa, navem Hamptoniae conscendit, & in Normanniam traiecit. Hubertus Londinum reversus est, ibique Herebertum, Cantuariensem archidiaconum, Sarisburiensem Episcopum ordinavit. Paulo post Hugo Dunelmensis obiit, cui mundus non crucifixus, sed infixus, fuit. Huic Philippus successit. Hubertus, ut aiunt, accinctus gladio, ut Eboracensis fastum & arrogantiam minueret, venit Eboracum. Ibi tam ecclesiastica, quam temporalia, exercuit judicia, totamque Eboracensem provinciam ad nutum redegit suum. Sed Galfridus Eboracensis Archiepiscopus Romam advolavit; ut se suamque provinciam ab Huberti potestate eximeret: Ibi nihil profecit. Tum ad regem fratrem in Normanniam venit, cuius aures nunquam cuiquam contra Hubertum querenti patefactae sunt. Itaque, inani labore sumptuque sustentato, domum reversus est. Hubertus eodem anno Glocestriam visitavit. Ibi Robertum abbatem de Thornay, in sua praesentia constitutum, dignitate privavit. Is provocavit ad papam: Sed spreta appellatione Hubertus legatinae & metropolitanae suae jurisdictioni adhibens saecularem, eum anno & semestri tempore carceribus & vinculis Glocestriae tenuit. Huberto iam omnes, tanquam regis & papae vicario, parebant. Ifque, ne fide erga regem deesset, novam juramenti formam descripsit; qua in toto regno pervulgata cunctos astrinxit, ut pacem regis totis viribus fervarent. Sub haec tempora Cambri refertis agminibus erumpunt in Angliam, praedisque ac incendiis agros & oppidula vastant. Hos Hubertus, collectis quam celerrime militibus, in suas regiones fugavit & coegit. Tum castellum de Poole obfidione cepit, & instruxit militibus. Ab hac autem Cambrorum fuga rediens Johannem de Constantiis Wigorniensem Episcopum electum Stratfordiae consecravit. Hubertus, toro biennio summos tam in ecclesia quam in republica Anglicana gerens magistratus, invidia iam, quae secundarum rerum comes est, multorum coepit flagrare. Ad eam vitandam callide, hac dissimulatione, regis de se sensum tentavit. Egit cum rege nunciis atque literis defessum se iam esse atque imparem tanto oneri ferendo; nec valere regnum simul cum ecclesia administrare: ideoque se vehementer cupere, ut regni negotia alteri delegarentur, ut ecclesiae gubernationi diligentius possit prospicere. Rex hoc primo tulit gravate; quia nemo similis ei in regni jure describendo & conservando fuerat: Sed tamen precibus tanta ratione nixis rex concessit; multum laudata illius diligentia & fide in administrando officio; quod corpore debili & valetudinario fuisset. Hubertum iam suus dolus fefellit; qui expectavit, ut rex invitum eum in regni administratione retineret. Itaque poenituit eum huius tam facile citoque impetrati postulati. Expertus enim est, quod in custodiendis illis est retributio multa. Ut igitur, quod imprudenter fecerat, consultius vitaret; antequam administrationem deponeret, collectis iam suis rationibus, quas regi reddere paraverat, ad regem scripsit; se illo biennio ad regis ex Angliae regno acquisivisse undecies centena millia marcarum: Itaque, si opera diuturnior sua regi placere possit, non se laborem recusaturum; seque duraturum, ut ne senectus sua quanquam ingravescens impedimento sibi in huiusmodi negotio fiat. Hubertus, etsi prudens atque placabilis, hoc tamen indicio ambitionem & cupiditatem ostendit suam. Neque enim nostri fuit instituti in Huberto describendo, virum bonum, sanctum, aut Evangelicum, sed prudentem utilemque regi ac reipublicae magistratum, proponere: Qui longe majori usu & peritia in aula, foro atque castris, quam in ecclesiis, fuerit.

Id quod ex Giraldi, de quo in Baldwino antea diximus, testimonio satis liquet. Qui, cum in eum ante scripsisset acerbius, & tam latinae linguae, quam literarum, inscitiam, varias mercaturas, regiique sigilli, cui praefuit, abusum, liberius metro taxavisset; ea cuncta, potius malignitate famae conficta, quam a veritate profecta, revocavit, his verbis: Ut enim ca, quae de ipso vere dici ac scribi poterant, paucis aperiam. Erat itaque vir ille, vir animosus ac strenuus, & inter virtutes varias incomparabiliter dapsilitate conspicuus: Unde, ut ad animi magnitudinem res illi suppeterent & facultates, fuit in acquirendo modis omnibus solicitus nimis & curiosus. Attamen erat hic principis fraenum, & tyrannidis obstaculum, populi pax & solatium, majorum pariter & minorum, suis diebus, contra publicae potestatis oppressiones in necessitate refugium. Haec ille.

Neque enim, si verum indicare volumus, in republica christiania quicquam sani atque integri saeculum illud tulit: Fictaque & adumbrata religionis specie proposita, totus clerus in sceleribus, muneribus, honoribus & rapinis, neglecto penitus verbo, impune volutabat. Huius mali origo ab hoc profluxit; quod, contra orthodoxorum Patrum decreta, clerus nimium mundanis se negotiis immiscuit. Nam & eodem tempore ecclesiae Paulinae Londoniensis decanus aerarii regii custos fuit, sive, ut vocant, thefaurarius: Is eo fungens officio ingentem clam thesaurum coacervavit: Tandem in lethalem morbum incidit: Cumque iam valetudinis nulla spes esset, ab Episcopis & magnatibus admonetur de fumendo corpore Christi; quo audito cohorruit, remque consulto distulit. Quod illi mirati regem rogant, ut ad sacramenti perceptionem eum compelleret. Accedens rex cum rogavit, monuit, atque jullit. Is se id facturum crastino promisit. Interea ad testamentum condendum monitus est. paratus, exire, praeter unum scriptorem, caeteros voluit. Is testamentum scripturus, expectans quid decanus dictaret, ex more testamentorum sic orsus est: In nomine Patris, & Filii, &c. Quod cum decanus comperisset, iratus jussit id deleri, & haec verba tantum scribi: Lego omnia bona mea domino regi, corpus sepulturae, & animam diabolo. Quo dicto expiravit. Rex cadaver illius jussit curru exportari atque in amnem projici & demergi. Cuius generis exempla idcirco proferenda sunt: ut deterreatur a vectigalibus regiis exigendis & civilibus publicisque occupationibus clerus, & Evangelio propagando praecipue studeat ac incumbat. Huberti autem saeculo omnium pene rerum potestas penes clerum fuit. Nec civilia solum, sed & bellica, officia saepe gerebant. Hinc & illud fcitum dictu est: Quod, cum in bello cum Gallis gesto Richardus rex Bellovacensem Episcopum tanquam exercitus ducem cepisset, eum diu compeditum tenuit, ne armis quidem, quae in bello gesserat, exutum: Pro quo papa intercessit, ac mirari se scripsit, cur tam duriter & acerbe dilectum suum filium Bellovacensem Episcopum tractaverit. Richardus, illico detracta Bellovacensi Episcopo lorica, & missa per legatos, interrogavit papam: Nunquid haec est vestis filii tui?

Atque hoc in loco curiosis & nimis exquisitis cleri iam censoribus commode respondere possuinus. Queruntur abesse eos a judiciis consiliifque regni publicis, tum a negotiis muneribusque reipublicae abstinere: Olim vero, cum Episcopi & viri ecclesiastici rempublicam capessebant, & collegia extructa, & uberiora ab his merita in laicos longe, quam iam, profecta fuisse. Quibus de rebus ut aequiores cleri judices esse possint: Intelligendum est, haec, de quibus nunc tractamus, tempora in cleri conditione atque statu ab his nostris longe aliena & diversa fuisse. Ecclesiastici tum viri administrabant omnia, non ecclesiastica solum, sed civilia, saepe etiam ipsa bellica, officia. Cum Urbanus quintus papa, tempore Simonis Langham Cantuariensis Archiepiscopi, mandaret, ut de his, qui plura ecclesiastica beneficia contra canonica decreta simul possiderent, inquisitio in Anglia haberetur; compertum est clericos fere omnibus curiis & tribunalibus regiis fuisse praefectos; inter quos saecularia regis munera distributa fuerunt: his ecclesiastica beneficia, quibus animarum cura annexa non fuit, confertim & cumulatim accessere. Ex quibus cum quidam cancellarii, quidam justiciarii, quidam thesaurarii regni essent, aliique in singulis foris regiis alia regis munera negotiaque procurarent; percipiebant ex praebendis dignitatibusque ecclesiasticis, quibus animarum cura non imminebat, proventus annuos ducentarum, trecentarum, aut quingentarum, saepe etiam mille librarum. Alii etiam beneficia ipsa curata, ut aiunt, coacervabant, & saepissime quinque, decem, viginti, ac nonnunquam plura tenebant: Ut in veteribus monumentis, in quibus tam clericorum quam ipsorum beneficiorum nomina, una cum eorum locis atque parochiis, sigillatim descripta sunt, abunde declaratur. In hac bonorum exuberantia, tum honorum atque munerum tantorum dignitate atque fastu, quid clero esse potuit lautius, aut elatius? Nihil enim eis ne ad regalem magnificentiam defuit. Qua sane affluentia & elatione iam inflati atque tumidi, anno tertio Henrici regis tertii, a civilibus magistratibus honoribusque semoti sunt, instigantibus hoc atque Alagitantibus illustribus viris laicis, quibus eadem munera commissa sunt. Sed isti laici tam perperam rem gesserunt, &, extenuatis regiis publicis vectigalibus, ac in suam rem versis, tanto detrimento reipublicae fuerunt; ut eidem regi, adhibitis sibi in consilium viris moderatis ac prudentibus, necesse fuit clericos in pristinis muneribus collocare; quia, quae per eos gerebantur, & regi & subditis commodiora multo ac utiliora fuerunt. Sed ut cuivis, si libeat, liceat plebeianae ac vulgaris orationis inconstantiam & mutabilitatem admirari: His ipsis praesentis argumenti temporibus extiterunt ex singulis ordinibus nonnulli, qui clerum tum hoc nomine acerrime taxarunt; quod, qui ad illum divinitatis gradum, quo nihil in humana vita sanctius censeri debet, evecti essent, saecularibus negotiis tanquam servilibus operis impedirentur, & in pecuniariis ac fiscalibus, a suae vitae dignitate alienissimis, rebus, a divinis abducti haererent. Ex quibus quidam, ut ex decani illius Paulini exemplo patet, conscientiae atque animae jacturam naufragiumque passi sunt. Cuius generis exempla, etsi repeti ex monumentis multa possent, silentio tamen, ne historiam multitudine ac prolixitate turbemus, praetereamus. Cuiusdam faltem authoris verba, qui, cum omnium rerum tam civilium quam ecclesiasticarum potestas penes clerum erat, scripsit, verba recensenda sunt. Is de Dunelmensi Episcopo Hugone, quem in Baldwino antea tetigimus, quod immiscuit se temporalium negotiorum procurationi, his verbis facit mentionem: Idem officium, nempe procuratoris regni, Dunelmensi Episcopo, nec obluctanti, a rege commissum est: qui nimirum proprio contentus officio, divini juris multo decentius, quam humani, minister extitisset; cum nemo possit utrique, prout dignum est, deservire; atque illud dominicum ad Apostolos, Non potestis Deo servire & Mammonae, maxime successores Apostolorum respiciat. Si enim velit Episcopus, ut coelesti pariter & terreno regi placeat, ad utrumque se officium dividere; certe Rex coelestis, qui sibi vult ex toto corde, tota anima, tota virtute serviri, ministrum dimidium non approbat, non diligit, non acceptat. Quid si Episcopus nec faltem dimidius, quae Dei sunt, & decent Episcopum, exequatur, sed vices suas indignis & remissis exequutoribus committat, ut terreno vel foro, vel palatio totus serviat? Nam nec terreni principis ratiocinia quisquam dimidius sufficienter administrat. Hactenus ille. Cuiusmodi quidem sententiis & exemplis admonemur illam assiduam clericorum in mundanis atque civilibus rebus operam atque curam, quae tardiores eos & ineptiores ad divina facit, esse omni oratione reprehendendam; & valde iniquam esse querimoniam corum, qui eos notant, quod se saecularibus non immiscent, eosque a divinis, quibus incumbere totis viribus debeant, revocare studeant. Quorum conatus non minus inanis & inutilis ecclesiae censeri debet, quam eorum, qui a quacunque administratione, & rerum ad bene vivendum necessariarum copia clericos, tanquam mercenarios, ad inopiam & infamiam obtrudere vellent. Nam & satis superque eis ad vitam honeste decoreque degendam suppeditari convenit, & his reipublicae muneribus, quae sine ecclesiae detrimento tractare atque exequi commode possunt, vacare debent: Ut ea solummodo in hac re, tam a principibus, quam ab ipsis clericis, teneatur moderatio; ne his negotiis adhibeantur, quae ab ordine suo alienissima judicentur: deinde ur ea, ad quae advocantur, sic exerceant, ut, ecclesiae cura non deserta aut neglecta, Deo maxime placere; deinde utiles reipublicae cives esse, studeant.

Sed ut; his missis, de Huberto ea, quae omnes historiae produnt, referamus. Etsi in illam aetatem incidit, quae caeca & AEgyptiacis tenebris plena fuit; tamen & regem & patriam amavit, & saluberrimarum legum ferendarum suasor regibus Richardo & Johanni fuit. Cuius consilio illa de vini, olei, & panni ponderibus ac mensuris, necnon de panis aestimatione, quam Assisam vocant, statuta promulgata fuerunt. Nec aliud in eo vitium, praeter ea, quae illa tulerant tempora, in quibus religionis sensus extinctus fuit, regnabat, quam, quae maxima plerumque occupat ingenia, ambitio, honorisque cupiditas. Cuius fane studio, ut ne Wilielmus populi praeconio careret, nihil humile aut minutum cogitans turrim Londinensem & ingenti muro, & fossa, qua aqua undique duceretur, cinxit: domum Praemonstratensium dictam Derham construxit: Coenobium Cisterciensis ordinis Wulferhamptoniae inchoavit: Quod morte abductus non absolvit. Archiepiscopatum autem & magnificis aedificiis decoravit, & multis proventibus ac praediis locupletavit. Praeterea amplissimis & securissimis privilegiis, quae pristinis antiqui Anglici juris vocabulis Geld, Danegeld, Hidagium, pecunia pro murdro, opus pontium, castellorum, parcorum, clausurarum, auxilium pecuniae pro exercitu, Wardpeni, Blodwite, & Childwite, & Villenagia nuncupantur, non suas tantum possessiones & praedia, sed & monachorum, firmavit. In familiae autem copia & splendore ipsos regios sumptus pene adaequavit. Ad quae tot tantaque tam publica, quam privata, negotia, ecclesiastica sua munera sufficere haud potuissent, nifi & civilia adjunxisset. Nactus est praeterea ex concessione regis, impuberum eorumque, qui in minori essent aetate curationes ac tutelas: Quos a rerum suarum administratione & agnatorum haereditatibus diutius abftinere fecit, ut fructus medii in suam commoditatem lucrumque cederent. Sed hunc tanta regis, papae, Praesulum, magnatum, omniumque ordinum gratia & felicitate fuentem & abundantem foli Cantuarienses monachi compresserunt: Quorum dolus peritissimos, audacia potentissimos, superavit. Quod ut intelligatur, ad illam de Hackingtonensi ecclesia narrationem in Baldwino commemoratam, & hunc in locum rejectam, redeundum nobis est. Hubertus ad regem in Normanniam profectus est: ibi de regni negotiis sermone secreto habito, & exigui temporis mora ducta rediit in Angliam. Post reditum illico ad Cantuarienses monachos tam regio, quam suo nomine misit Walthamensem, Readingensem, & Certeseiensem abbates. Hi molli sermone tam regis, quam Archiepiscopi, in Cantuariensem ecclesiam merita exponunt: Optandum esse aiunt, ut monachi utrique suam vicissim obfervantiam ostendant: Unam rem esse eamque facilem, in qua de rege & Archiepiscopo optime mereri simul possint; si ecclesiam a Baldwino Lamethae institutam, eiusque morte ac temporum difficultate intermissam, iam fine controversia perfici & ad exitum perduci finant: Cupere enim valde tam regem, quam Archiepiscopum, omnibus tam secundis sibi & regno a coelesti Numine praestitis, ut aliquod opus insigne atque celebrandum Deo Sanctisque dedicaretur. Hoc accepto nuncio, monachi vix dato responso, tanquam rerum fortunarumque suarum omnium occasus & interitus immineret, acti furiis, illico capitales suscipiunt cum Huberto inimicitias, & in contumeliosissimam appellationem erumpunt: Eamque, ad papam quam celerrime delatam, huiusmodi calumniis refertam consarcinarunt: Omnium iam calliditates & in ecclesiam Cantuariensem injurias, etiam ipsius Baldwini, hunc Huberti conatum anteire: Civilibus illis officiis & muneribus a disciplina & cura ecclesiae abduci eum penitus & avocari: Ejus rei argumento esse, quod contra jura ecclesiastica & immunitatem ecclesiae civilia & criminalia judicia in ecclesia cathedrali Eboracensi exercuerat; quod Willielmum Longoberdum ex arcuato templo vi eximi mandavit, eumque capitali sententia damnavit; quod in militia & castris dux, author christiani sanguinis fundendi saepe fuerit: Non esse sperandum, ut is rei ecclesiasticae prospiciat, nisi authoritate papali se abdicare omnibus civilibus magistratibus compellatur, & ecclesiastica jurisdictione fungenda septus conclususque teneatur. Hac appellatione provocatus papa ad regem & Archiepiscopum sub anathematis interminatione scripsit, ut tam cancellaria regia, quam criminali capitalique tribunali, moveatur. Tum, ut ecclesia Lamethae inchoata, penitus expensis Archiepiscopi diruatur, &, si qui ibi divina celebraverint clerici, ab officio clericali suspendantur: Quod papae rescriptum inter decretalia jura retulit Gregorius. Ita, rege & Archiepiscopo invitis, Archiepiscopus civilibus magistratibus exuitur: Sed de ecclesia Lamethana instabant. Ad papam veloces ab omnibus tam rege quam Episcopis nuncii literaeque mandantur; monachis conditiones aequissimae offeruntur: Nihil acturum Archiepiscopum, quod Cantuariensi ecclesiae praejudicium possit generare. Quorum petitio neque a monachis accepta, neque a papa audita, fuit. Dirui invisam hanc monachis capellam necesse est. Novum consilium initum est; ut ex huius destructae ecclesiae pulvere altera Maidstoniae suscitaretur. Id etiam a monachis anteversum est: Qui tanta vehementia & ardore hanc litem persecuti sunt, ut hoc ad suum exitium inceptum opus ita deleretur, ut nullam non modo memoriam, sed ne suspicionem fui relinquere possit. Hubertus, invicti animi peneque invictae authoritatis vir, monachorum pressus angustiis cessit. Monachi etsi Romae tam rege quam Archiepiscopo potiores fuerant; tamen cesserunt tandem aliquantulum de jure suo. Itaque arbitrio postea his conditionibus conventum est: Ut ecclesia Lamethae extrueretur; quae tamen jacienda non erat super fundamenta operis demoliti: Ejus ecclesiae redditus & proventus annuus non amplius quam centum librarum censeretur: In ea canonici viginti instituendi: Sed in ea sacros ordines, Episcoporum consecrationes, abbatum benedictiones, chrismatis confectiones, Archiepiscopus non celebraret. His itaque tam indignis modis Hubertus a monachis victus & dejectus est. Postea Galfridus filius Perri, Effexiae comes; summus justitiarius Angliae, qui criỉinalia & capitalia, ut diximus, moderatur judicia, a rege institutus est. Impetravit hoc tempore Hubertus manerium de Lametha, quod ab Episcopo & monachis Roffensibus, ut in Baldwino ante diximus, terrarum permutatione acceperat, sibi & successoribus fuis a Richardo rege confirmari in perpetuum: Eandemque postea confirmationem a Joanne rege obtinuit. Hubertus, deposito magistratu civili, ecclesiae curae totus vacabat: Consecravitque postea Robertum de Salopesberia Episcopum Banchorensem, & Eustachium, qui in cancellarii munere ei successit, Eliensem Episcopum, Westmonasterii, debita accepta ab utroque subjectionis professione: Posteaque Galfridum Coventrensem Cantuariae similiter professum. Interea invictus & pius rex Richardus a Pictaviensibus in Gallia ictus balista moritur. Ei Johannes frater successit, & ab Huberto diadema suscepit Londini decimo Kalendarum Junii 1199. Sub haec tempora scripsit ad Hubertum Eugenius papa de decimis, quae ante indistincte, ex voluntate laicorum, quibusvis clericis pendebantur, ne fraus ulterius fiat, soli parocho, in cuius parochia praedia possident, integre persolvendis. Quo etiam anno Gulielmus, genere Normannus, ecclesiae sancti Pauli canonicus, Westmonasterii ab Huberto Londoniensis Episcopus consecratus est. Hubertus, etsi iam fine publico magistratu esset, tamen ob anteacta in rempublicam merita non minus fuit populo, quam ante; gratiosus. Sed a rege alienior; quod illius in fratrem & rempublicam conatus, ut ante diximus, fortiter prudenterque fregerat. Sequenti autem anno Isabellam, quam rex Johannes uxorem duxerat, reginam Westmonasterii consecravit; ac paulo post Maugeriam Wigorniensem, Johannem Norvicensem, & AEgidium Herefordensem, Episcopos Westmonasterii sacravit.

Eodem etiam anno Johannes rex Christi diem natalem magno apparatu Guilfordiae celebravit; multaque ministris ac militibus suis munera distribuit, & splendidis indumentis, quibus ab aliis dignosci poterant, ornavit atque distinxit. Quod & Hubertus, cuius, ut diximus, familiae lautities a pari cum rege contendebat, Cantuariae fecit. Id rex in suam contumeliam factum esse putavit. Itaque invisum Archiepiscopum atque suspectum habuit. Sed postea rex ab itinere boreali, quod in Northumbriam susceperat, reversus, cum Isabella regina venit Cantuariam ad Hubertum Archiepiscopum: Ibi in festo Paschae diademata regia solenniter gestarunt; quibus Archiepiscopus Hubertus copiosas, ne dicam superfluas, ministravit expensas. Cum tamen perspexisset, quanta fides, & in regiis procurandis negotiis industria cum animi magnitudine conjuncta in illo fuerat; tum quanta authoritate cunctis regni ordinibus emineret, conciliatum ad se vocavit, & in Normanniam properans custodem regni reliquit. Deinde ad ecclesiam de Feversham rex praesentavit archidiaconum Wellensem. Sed intercedebant abbas & monachi coenobii de Feversham eam ecclesiam suae donationis atque collationis esse. Itaque monachi manu militari, servata ecclesiae custodia, archidiaconum ingressu prohibent: tum appellatione querelam ad papam deferunt. Rex ad Archiepiscopum scripsit. Is cum abbate & monachis vehementer agit, ut regi parerent. Monachi, Cantuariensium monachorum exemplo incitati, eo duriores fuerunt, quo magis ab Archiepiscopo rogati fuerunt. Spes illos certissima tenuit, regem & Archiepiscopum papalibus mandatis in hac causa sibi cessuros. Rex incensus mandat monachos e templo flammis exigi: sed postea, mitigato hoc praecepto, jussit eos a vicecomite Cantii manu militari vi abstrahi. Is jussum regis peregit, & armato milite complet ecclesiam. Archidiaconus etiam Cantuariensis monachos vi tenentes ecclesiam excommunicavit, arasque, tanquam hac vi execratas, diruit, ecclesiae divinis usibus interdixit. Iterum ad papam monachi appellant. Quo audito Hubertus ita perterritus est, ne rei eventus in se recideret; ut regem obnixe rogaret, ne cum monachis amplius contenderet, utque omnia ablata restitueret: Quod rex Huberti suasu concessit. Tum archidiaconus sua decreta laxavit & revocavit. Ita monachi omnium pene jurisdictione legeque soluti animos extulerunt.

Hubertus, postquam undecim annis octo mensibus sedisset, cum Roffam ad conciliandos cum Episcopo monachos proficisceretur, gemina febri percitus est; divertitque ad manerium de Lenham; ibi aeger quatriduo animam efflavit. Sed corporis aegritudo neque animi pietatem, neque memoriam, labefactavit: Cuius rei fuit indicium, in summa aegritudine, de bonis suis legitima piaque testatio. Morte tamen eius nunciata, rex gavisus, arrepto Cantuariam itinere, in haereditatem eius invasit, bonaque omnia cepit: Sum, inquit, nunc tandem rex Angliae. Cadaver eius Cantuariam traductum, & in chori pariete ad austrum sito conditum est, anno 1205. tertio Idus Julii.


XLIII. Stephanus Langton.

POntificiam potentiam & dominationem superbam atque fastidiosam nulla ratione se regibus extulisse magis, quam monachorum insolenti pertinacia, ex hac historia verissime constabit. Nam Huberto mortuo Cantuarienses monachi Reginaldum quendam, suum subpriorem, Archiepiscopum media nocte elegerunt; veriti, ne sua contumacia, quam libertatem appellabant, coerceretur a potestate regia. Itaque rege inconsulto hunc suum electum inthronizabant, & cum literis expeditum miserunt ad papam, juramento prius praestito, se hanc electionem nulli patefacturum, aut se palam pro electo gesturum, sine monachorum licentia. Sed ille, simul atque trajecisset, & venisset in Flandriam, elatus gloriola, quodque suae electionis famam ante suum adventum Romam perferri voluit, id suae causae multum existimans profuturum, monachorum literis prolatis & ostensis, hoc promulgavit. Monachi tanquam insigni injuria atque proditione accepta ad regem volant, delicti sui veniam, alterumque eligendi potestatem, ab eo petituri. Is eos familiari atque secreto colloquio permulsos rogavit, ut Johannem de Gray, Norvicensem Episcopum, eligerent Archiepiscopum. Quod cum polliciti essent; rex Johannem de Gray, qui tum regia quaedam negotia Eboraci procuravit, accersivit, eumque perhonorifice duxit Cantuariam. Ibi in regis populique praesentia, in metropolitana ecclesia prior Cantuariensis Johannem de Gray, ex regis licentia, in Archiepiscopum Cantuariensem rite & legitime electum palam pronunciavit. Quo facto, monachi sine mora hymnos ex more canentes in cathedra archiepiscopali eum collocarunt. Deinde rex omnium rerum temporalium ad Archiepiscopatum pertinentium possessionem ei dedit. Sed monachi; dum non minus leviter & inconstanter, quam contumaciter, desideriis propriis obsecuti sunt, ex hac geminata electione regi totique regno perniciem clademque pepererunt. Nam, cum ad papam Innocentium ventum esset; is captavit ex hac monachorum varietate suam, tam in principes, quam in clerum, potentiam & dominationem declarandi occasionem. Atque ipsis monachis delicti sui formidine perculsis imperavit, sub illo solvendi atque ligandi jure, quod tunc suum proprium esse statuit, eique omnes imperite ac stolide assensi sunt; ut Stephanum Langton, gente quidem ac origine Anglum, sed aliarum nationum consuetudine a patria peregrinum, cafsatis utriusque tam Reginaldi subprioris, quam Johannis de Gray Norvicensis, electionibus, eligerent. Monachi juratam fidem ante dederunt regi, se nunquam in quenquam, praeterquam in Johannem de Gray, consensuros. Sed quid agerent instante, Aagitante, adeoque minante papa? Interponebant se eodem tempore contra monachos coram papa Cantuariensis provinciae Suffraganei: Jusque Metropolitani electionis jus suum proprium vendicantes, aut sibi cum monachis commune. Sed papa tulit contra Suffraganeos pro monachis sententiam: non quidem ob rei atque causae merita, sed, ut monachis propriae temeritatis atque culpae metu perterritis, in suamque potestatem iam adductis, suam in hoc negotio transigendo voluntatem imperaret. Restiterunt aliquandiu monachi, hac excusatione usi; non sibi praeter regium consensum, & totius conventus authoritatem, licere eligere quenquam. Sed papa suarum censurarum fulmina vibrans, cum iam duae monachorum partes atque sectae adessent Romae; quarum una subprioris, altera Johannis de Gray, electionem confirmari solicitavit: Sciatis, inquit, vos, qui hic Romae adestis, qui potiores & digniores Cantuariensis conventus habendi estis, plenam potestatem sine caeteris Archiepiscopum eligendi habere. Regis autem consensus in his electionibus, quarum confirmatio ad Romanam sedem spectat, expectandus non est: Proinde vobis, qui tot & tales estis, ut ad hanc electionem celebrandam aliorum suffragia non videntur nobis necessaria; in virtute obedientiae & sub anathematis poena praecipimus, ut illum eligatis; quem nos damus vobis in pastorem animarum vestrarum. Monachi iam perplexi, &, regine an papae obtemperarent, haesitantes, magis tamen papalem, quam regiam, iram ac saevitiam expavescentes, Stephano Langton coacti & inviti cum tacito fremitu murmureque consensum praebuerunt.

Solus Helias quidam de Brantefeld, monachus, qui regis & Johannis de Gray electi causam summa fide atque opera procuravit, assensus non est; qui papae metuens injurias, Roma clam, & celeriter decessit in Angliam: reliqui Romae praesentes monachii, psallentes Te Deum, Stephanum electum possessionis loco ad altare duxerunt. Qui postea decimo quinto Kalendas Julii Viterbii ab ipso papa consecrationem accepit. Deinde, monachis Cantuariensibus in Angliam dimissis, quibus omnem papalem benignitatem papa promisit, quod Stephanum creaturam suam elegissent, ut Johannem regem mitigaret; ipsorum monachorum rogatu scripsit literas plenissimas flagitiosae ac astutae assentationis atque blanditiae: Quibus rogavit regem, ut Stephanum Langton, virum facundia, doctrina, vitaeque bonitate nemini secundum, iam electum & consecratum, virtute & authoritate sua regia in Cantuariensem Archiepiscopatum acciperet. Sed rex his pontificiis dolis justoque dolore turbatus atque percitus, monachos, qui Romae essent; & hanc in suum contemptum atque praejudicium electionem celebrassent, laesae majestatis reos publicavit; caeteros, qui Cantuariae in monasterio latuissent, proscripsit; & tam fuis claustris, quam regni finibus, in exilium eiecit; omnia tam Archiepiscopatus, quam ecclesiae Cantuariensis, bona atque praedia fisco & aerario suo adjudicavit: Stephano Langton ingressum in Angliam sub laesae majestatis poena interdixit. Hic motus, a papa, Stephano, & monachis Cantuariensibus concitatus, tantas invexit Angliae regi atque regno contumelias atque ftrages, quantas ab hostili invasione vix unquam accepisse videatur. Stephanus Langton, si haec pontificia fraus & calliditas abfuisset, ne indignus quidem archiepiscopali celsitudine existimari a quoquam rite potuit. Erat enim tam corporis, quam animi atque morum, constitutione & dignitate, omnisque doctrinae ad humanae institutionis praesidio, administrandae ecclesiae, juxta illa tempora, ita compositus, ut omnium judicio Anglicanae regendae ecclesiae aptissimus judicaretur. Nam Parisiis educatus sub optimis magistris fuit, regique Franciae ac proceribus familiaris & acceptus, academiae Parisiensis cancellarius constitutus est. Deinde a papa, qui se jure posse id affirmat, quod dolo saepissime fecit, quorumcunque haereditates atque regna a justis dominis transferre ad alienos, accitus Romam, & sancti Chrysogoni cardinalis creatus est. Itaque rex hunc, quem elegerunt monachi, patriam deferentem, Parisiis instructum, regi & magnatibus Galliae familiarem, inde a papa ad Romanum gerendum cardinalatum accersitum, non minus regni atque sui inimicum publicum judicavit, quam papam atque monachos; qui hunc, se inscio, etsi contradicere tam secretae electioni potuisset, & invito, in fui atque regni laesionem eligi curavissent. Atque illius subprioris tam astute & clanculum electi querela renovata regi est; ut nihil a monachis amplius quam simultas atque fraus speranda aut expectanda fit. Ad extremum sumptus regii, regnique thesauri, ad confirmationem Johannis de Gray a monachis in papam & illum sordidum cardinalium coetum, e quibus ipse Stephanus unus erat, profusi atque consumpti, satis argumento esse regi omnibusque potuit; quam exigua fides verlūtiae monachali, atque devotio Romanae avaritiae cupiditatique adhibenda sit. Itaque ejectis monachis, cum quibus sibi regnoque suo commercium deinceps esse noluit, ad papam, cuius e re gesta literisque fermonem blandum summae fraudi adhibitum perspexisset, cum comminatione & exprobratione rescripsit: Non posse se tam insignem ab illa sede injuriam pati; quae permultis ab Angliae regibus affecta beneficiis tam indecenter se iam gesserit; ut mala pro bonis reddidisset. Papa, qui censurarum suarum fulmine toties Angliam terruisset, regisque res in Normannia & transmarinis provinciis aliquantulum labefactari senserat, hunc Stephanum, ex ordine cardinalium, Romanae sedi contra suam patriam addictum & confoederatum, ut ipse putabat, nactus, accingit se iam ad inferendum huic regno vulnus illud, quo etsi diu faucium sanari non poterat, tandem tamen ipso papismo, veluti totius mali morbo, abjecto & profligato, divinas vires tanquam valetudinem pristinam recuperavit. Interea, dum de his motibus clam a papa consilium capitur, in Angliam venit Johannes quidam Ferentinus cum papali legatione huc missus: humilis quidem duobus tantum equis, tertioque claudo sine equite, sed ductore, ac tribus famulis regnum intravit; sed, totam perlustrans regionem, congessit grandem & copiosam pecuniam. Deinde, ne coacervandis tantum copiis, non dandis huic regno sanis consiliis, operam dedisse videretur, cleri concilium Readingam convocavit: Quo congregato & aliVerba Matth. quandiu celebrato, onustis illis quis sarcinulis secure cauteque dispositis, festinans repente ad mare properat, & transvectus Angliam salutavit a tergo. Missi etiam eodem tempore ad perturbandum reipublicae Anglicanae iam vacillantis statum a papa Innocentio inauditae fraudis & malitiae homines, qui minores fratres, vel praedicatores, dicebantur. Hi sub externa & adumbrata humilitatis specie hypocrisin summam occultabant; vietu tenues, & vestitu non obliti, sed humiles, fuerunt: Pedibus nudis, griseis tunicis, funiculis nodosis cincti, incedebant: Diebus festis populo lemper praedicabant: Quod quia ab Episcopis, monachatu, & reliquo tum clero factitatum non erat, odium summum ab eis creatum illis fuit. Exortique sunt alii, qui hanc fictam & ultro fine necessitate susceptam egestarem damnabant; neque ex Christi, aut Apostolorum & discipulorum, exemplo, quos mandata ipsa pressit inopia, sed ex proprii sensus vanitate, institutam docebant. Verum hi fratres vulgari atque populari aura tantopere florebant; ut brevi acquisitis facultatibus, etsi ex professo nihil fui possidere statuebant, quasi nihil habentes omnia possidebant; & aedificia splendida, quas fraternitates vocabant, extruebant, vicinaque his adjecta praedia comparabant. His tota tellus Anglica referta subito & repleta est; & non modo urbes atque civitates, sed ipsi vici & pagi frequentati. Horum praedicatio cum hypocrisi conjuncta conciliavit papae, a cuius dolo fraudeque meditata profecti sunt, magnam Anglorum benevolentiam: Ut, ex hac improba caterva conjunctis & conciliatis sibi subditis, liberius audaciusque in regem id moliri & perficere possit, quod in Angliae regem regnumque se facturum cum cardinalibus decrevisset. Hoc enim altu collecta populi benevolentia scripsit ad regem papa; ut omnia sua, tam in Cantuarienses monachos, quam in Stephanum Langton, acta, gesta, seu decreta rescinderet, eosque suo in omnibus juri, sine damno aut amissione quacunque, restitueret. Mandat negotium Willielmo Londinensi, Eustachio Eliensi, & Maugerio Wigorniensi Episcopis; ut, si suasionibus adducere regem ad ea, quae papa imperavit, non possint, totum Angliae regnum ecclesiastico interdicto supponerent. Qui papae in omnibus etiam contra regem atque suam patriam obsecuti, cum regem in eo, quod statuerat, fortiter stantem avertere, nec minis nec blanditiis pontificiis, a sententia potuissent; ex papae mandato interdicti censuram per totum regnum denunciarunt: eaque denunciata, mox cum Jocelino Bathoniensi, & AEgidio Herefordensi Episcopis a regia vindicta se fuga tuebantur. Omnis iam divinorum celebratio in ecclesiis ubique cessavit, parvulorum baptismate, & auriculari confessione, & Eucharistiae communicatione e vita migrantibus, solummodo retentis. Quod ex callida indulgentia papae concessum est, ut, abalienatis a rege, sibique conciliatis, regni subditis, tam regnum quam regem sibi subjiceret. Quo etiam consilio Stephanus Langton paulo post impetravit, ut in ecclefiis faltem conventualibus septimanatim liceret divina celebrare. Rex ecclesiarum omnium proventus edicto in fiscum distringit. Monachorum, fratrum, & sacerdotum impura & infinita turba regno avolant. Tumultuari populus, & magnates non modo deficere, sed resistere coeperunt his, quae legitime rex imperitavit. Itaque metuens, ne papa subditos suos a parendi necessitate, & magnates a jurisjurandi religione, absolveret, eos, quos suspectos habebat, pecunia, libertatibus & possessionibus mulctavit, vel, obsidibus datis, coercuit & in officio continuit. Eorum Episcoporum consanguineos & familiares, qui papale interdictum promulgarunt, bonis summa sua securitate & aequitate ductus privavit; quia regni hostes & profugos ex relictis sibi facultatibus in transmarinis regionibus lautius exhibuissent: Qui omnibus affluentes deliciis, cum lupum viderunt venientem, dimiserunt oves, & fugerunt, splendideque quotidie ac hilariter convivati sunt. In hoc tanto motu ductus est ad regem homicida quidam, qui sacerdotem in via publica trucidasset; quem rex impune absolvi & dimitti jussit; quod inimicum suum interfecisset. Papa, cum Johannem regio pectore tam firmiter in sententia judicatoque perseverasse intellexerat, cum prius, iniquo illo interdicto suo contra ipsa sua pontificia jura lato, totam Anglorum gentem ob unius tantum culpam, si modo regalis in jure suo tuendo constantia culpa dicenda fit, biennio toto afflixisset, acriori censura regem ipsum solum ferire statuit. Itaque papalis excommunicationis fulmina in eum nominatim cum cardinalium consilio jaculatus est: Eam sententiam Londinensi, Eliensi, & Wigorniensi Episcopis, qui post interdicti publicationem aufugerunt, iamque laute & delicate in exteris nationibus vixerunt, in omnibus Angliae ecclesiis proponendam committit. Illi a tam suavi mollique otio ad periculosum negotium avelli, ne papali praecepto, potuerunt. Sed his, qui in Anglia manserunt, Episcopis atque Praelatis impositum sibi onus delegarunt. Qui regem timentes, obedire domino suo papae non audent; ut a monachis his verbis taxentur: Effecti sunt universi metu regio, vel favore, canes muti, non audentes latrare. Verumtamen ex more atque dolo pontificio illius excommunicationis literae per plateas & vias publicas per totum regnum dissipatae ad singulorum notitiam pervenerunt; multoque secreto murmure omnium occupavit ora atque colloquia. Inter quos cum ad fiscum regium Galfridus, Norvicensis archidiaconus, negotiis regiis intendens sedisset; coepit assidentibus exponere excommunicationis sententiam in regem iam latam, affirmavitque non esse tutum capellanis, & ecclesiasticis dignitatibus beneficiisque affectis, servire regi amplius. Ideoque aulam deserens, ad ecclesiastica beneficia, quae regis servitio acquisierat, secessit. Rex hunc tam proditorie a se deficientem per Willielmum Talbot militem prehendi & ad se reduci fecit, eumque in publica custodia fervatum, donec, sive poenae sive conscientiae taedio, pertaesus vitae fuit & exspiravit, detinuit. Interea Johannes rex, ne his papalibus perterrefactus diris, regia multa exantlavit, Wallos & Hibernos subjugavit, Scotos suis conditionibus ad concordiam redegit, clericos Romanos exterminavit, ne Romae, aut extra regnum, causae quaecunque tractarenChron.coe. tur, edixit: Rebelles in regno compescuit, Othoni imperatori consanguineo suo grandem ex Anglia pecuniam conflavit mutuoque dedit, nec papam, nec Stephanum, nec illius sectae quaecunque formidavit. Cuius rei certissimum est argumentum; quod, cum Hugo Lincolniensis Episcopus ex regia licentia electus, regique pollicitus esset se ad Rothomagensem Archiepiscopum profecturum ad sacrationem obtinendam, isque more pontificio callide ad Stephanum Langton confugisset, factaque ei subjectionis cum juramento professione ab eo sacrationem accepisset, eum ut proditorem merito proscripsit, & Episcopatus Lincolniensis bona suo fisco detulit. Papa non minus in Angliae regem, quam in ipsum imperatorem Othonem, elatus, eum etiam singulari excommunicatione ferit: Utrique fane, ut ea fuerunt tempora, gladio papali, nec divina, nec humana acie praedito, percussi, attoniti magis & stupefacti, quam vulnerati, fuerunt. Vulnus enim ille hebes papalis gladius infligere non potuit probatis; sed imperitis, nec sensu acri praeditis, stuporem intulit. In quo tamen, ut diximus, invictam regiamque animi magnitudinem Johannes declaravit; quod nunquam defecit, antequam Stephano Langton cum illis profugis Episcopis papam solicitantibus, papa inauditam a saeculis tulit de rege regno abdicando sententiam: Cuius impii decreti executionem Philippo Francorum regi, Johanni totique Angliae regno inimicissimo, in remissionem omnium anteactorum suorum scelerum atque criminum commisit ac mandavit. Pandulphus, cardinalis legatus papae, vir ex illa pontificia institutione satis callidus & versutus, hoc negotium ex papae & cardinalium sententia tractavit commode. Legatione & procuratione papali primo Galliae regem Philippum instigavit ad arma: Quem, cum non modo propensum, sed paratum & incitatum, ad bellum pro regno acquirendo gerendum animadverteret, astu paulatim sedavit: Nolle se dixit, neque ipsum papam velle, in Angliae regem hostilia bella denunciari; antequam in eo desperatio quaedam, totiusque voluntatis a Romana sede abalienatio cerneretur. Hoc plane praestigioso Pandulphi consilio Galliae rex ab armis contra Johannem suscipiendis continetur. Interea Johannes ad bellum, quod satis feliciter administravit saepe contra hos hostes, quorum conjurationem acceperat, se accinxit, navem & exercitum copiose paravit ac instruxit; ipseque lacessere suum hostem maluit, quam ab eo provocari. Itaque classem & exercitum eduxit in Galliam; &, cum classe fuisset in Oceano, Stephanus Langton cum suae sectae profugis & exulibus rediit in Angliam, ac papalem sententiam, qua rex amotus regno fuit, promulgavit. Rex tam domi quam foris inter hostes undique interjectus, subditorum fide, pontificia superstitione, sibi detracta, regnoque per proditores occupato, ad papales conditiones per Pandulphum coactus, non fine magno discrimine, fuit. Alioquin, ne conjunctis una papae atque regis Galliae copiis superari potuit. Pandulphus, cum Galliae rex exercitum atque classem trajecturus paravisset, misit ad regem Johannem legatos; qui eum de tanto periculo imminente admonerent, eiusque vitationem ex Pandulphi consilio habendam docerent. Nihil autem regem magis ad tam turpes papales conditiones adegit, quam quod, ne a magnatibus populoque suo desereretur, pertimuit. Itaque Pandulphi adventum per eosdem legatos optavit. Is tam atrox instansque periculum omni oratione exaggeravit, vitarique uno tantum modo posle docuit: Si, papae Romanaeque ecclesiae se submittens, recipere ab eo regnum vellet, a quo privatus est: Qui eodem fpiritu sorbere ac flare, solvere ac ligare, potest. Rex, his quasi compeditus difficultatibus, Pandulpho assensus regna sua papae resignavit, ab eoque eadem recepit, pollicita, & ei scriptis confirmata, annua mille marcarum pensione. Deinde rex absolutus, interdictum relaxatum, exules revocati, ecclesiisque ablata restituta sunt. Sed Stephanus Langton, etsi has injurias & calamitates tam regi quam regno conflavit, tamen, cum rebus compositis in Cantuariensi Archiepiscopatu cum regis benevolentia sedisset quietus; victus amore atque charitate patriae, cum Johannes rex in Pandulphi manus sceptrum & diadema regium concessisset, iniquissimo id animo ferens, accedens ad altare ob tam indignum papae facinus continere se non potuit, quin in appellationis vocem a tam grandi illato Angliae praejudicio prorupit; & in reliquis vitae gestis amantem patriae, doctumque ac prudentem patrem, semper se declaravit. Pandulphus, rebus sic ad papae voluntatem in Anglia perductis, octo librarum millibus onustus, laetus reversus est.

Haec de ambitioso, reliqua de Stephano Langton, ut de utili patriamque amanti, eodem tamen viro, dicenda sunt. Anteactum septennium fuit regni tragoedia, sequitur iam ex sequuto pontificatu comoedia. Nam, cum papa Johanni ad fui regnique deditionem assensa omnia atque liberrima jura regia, quod in illius tunc dixit fuisse potestate, concessisset, rexque auferendis privilegiis atque libertatibus coercere magnates a se prius deficientes voluit; regi adhaesit papa, baronibus Stephanus. Ex hac regis & baronum discordia, ingens regni perturbatio sequuta multis duravit annis. In qua rex, pene victus atque superatus, de regno papali ditioni tradendo cogitavit. Noverat enim, quod papa super omnes mortales ambitiosus erat & superbus, pecuniaeque sititor insatiabilis, & ad omnia fcclera pro praemiis datis vel promissis aptus & proclivis. Hunc itaque muneribus regnique spe solicitavit rex; ut authoritate sua Archiepiscopum & barones sibi adversos comprimeret atque coerceret. Multa sane atque aequa jura, post crebras altercationes, baronibus ipso Marte instantibus rex concessit, & a papa confirmari procuravit: Quibus cum sedari non potuissent, papa illis juribus privilegiifque rescissis barones in regem rebelles excommunicavit. Hanc sententiam Stephano denunciandam atque publicandam commisit. Is iam ad generale concilium, quod papa Romae celebrandum statuerat, Wintoniensi Episcopo & Pandulpho papae nunciis, qui mandatum scriptum de baronibus excommunicandis attulerant, respondit: Hanc papae sententiam fuisse tacita veritate in barones latam; ideoque nolle eandem executioni mandare, antequam papam ipse consuluisset. At illi ex papae praecepto tam Stephanum Archiepiscopum, mandata papae exequi tardantem, ab ecclesiae ingressu & celebratione divinorum Iuspendebant, quam barones excommunicabant. Itaque Stephanus Romam properat; ibi ab abbate de Bello Loco, & Thoma de Huntingdona, atque Godefrido de Crancumb militibus, regiis nunciis & procuratoribus, coram papa est accusatus; quod opera & consilio suo barones Angliae regem a folio dejicere molirentur; cumque a papa literas accepisset, ut eos ecclesiastica censura a rege persequendo refraenaret; ipse a sacris prohiberi atque suspendi, quam id exequi, mallet. Stephanus his criminationibus victus & perturbatus nulla excusatione usus est; sed humiliter petiit a suspensione absolvi. Cui papa cum indignatione respondit: Frater, per sanctum Petrum non ita facile beneficium absolutionis impetrabis. Itaque eiusdem suspensionis sententiam nova fulminatione duplicavit, denunciarique per Angliam totius Cantuariensis provinciae Suffraganeis mandavit. Interea Eboracensis ecclesiae canonici Simonem Langton, Stephani fratrem, Eboracensem Archiepiscopum elegerunt; quem papa, iam incensus contra Stephanum, in eodem concilio ad se praesentatum confirmari atque sacrari, canonicis feverius objurgatis, prohibuit: Sed paulo post Stephanus a dicta suspensionis sententia, hac itipulatione conditioneque interposita, quod de his controversiis, quae inter regem & barones exortae efsent, papae arbitrio staret, quodque ante easdem finitas & pacatas in Angliam non rediret, absolutus est. Concilium autem illud generale, quod more papali grandia prima fronte prae se tulit, in risum & fcomma, quo Archiepiscopos, Episcopos, abbates, decanos, archidiaconos, omnesque ad id concilium accedentes artificiose ludificatus est, desiit. Illi enim, cum iam nihil geri in tanto negotio cernerent, redeundi ad sua cupidi veniam sigillatim petierant: Quibus papa non concessit, antequam libi grandem pecuniam promisissent; quam a mercatoribus Romanis prius accipere mutuo papaeque solvere coacti sunt, quam discedere Roma potuissent. Papa iam, accepta pecunia, quaestuosum hoc concilium dissolvit gratis, totusque clerus abiit tristis. Papa iam Johanni regi conjunctissimus, quod se suumque regnum sibi permisisset, barones Angliae contra regem quicquam molientes, prius generaliter excommunicatos, ad regis rogatum seorsim & nominatim excommunicavit. Qui hac usi sunt in papam execratione: Exhaustorem pecuniae Anglicanae, & exactorem nobilitatis Britannicae tibi inclinantem defendis, ut in barathrum Romanae avaritiae omnia demergantur. Papa praeterea statuit ipsum Stephanum Langton regis intuitu deprivare; nisi cardinales restitissent. Cum itaque amovere eum rex ne papa adjuvante potuit; singunt monachi eum in aegritudinem lethalem & inevitabilem incidisse, ex eoque contabuisse; etsi verius est, eum, ex veneno a monacho sibi, in quo delituit, coenobio ministrato interiisse, ipsorum monachorum intestino odio; qui, neque regem, neque papam, neque quenquam adversos sibi, toleatque ferre poterant. Paulo ante Johannis mortem, papa interdicente acerrimeque minante & excommunicationis tela fulminante, invito, a monachis & baronibus instigatus, intravit hanc gentem superaturus Lodovicus Philippi Gallorum regis filius; qui afferuit, tam esse sibi, quam papae, liberum Angliam in suam ditionem vendicare; neque in cuiusquam regis aut principis esse potestate regnum sua voluntate in alium transferre, aut alteri vectigale reddere. Proinde, inquit, regnum Angliae, patrimonium beati Petri nec erat, nec est, nec unquam erit. Post has turbas Lodovicus magnos in Anglia motus excitavit, papali omni jurisdictione contempta; donec, post Johannis regis mortem Henrico tertio Johannis filio natu maximo regnante, cum iam barones, miserum suum statum deflentes, resipuissent, & Henrico adhaesissent, de acquirendo regno desperavit, & in suas oras Gallicanas reversus est. Sed ante decessum absolutus a papae legato tam Angliae regno, quam a papali sententia, fuit. Sed ab illo ablolutionis & pacis beneficio excepti omnes Episcopi, abbates, priores, & praelati, qui, quacunque opera aut consilio, etsi coacti fuissent, Lodovicum juverunt, ut legati faucibus quasi devorandi exponerentur. Simon autem de Langton, & Gervasius de Hobrugg, omnibus beneficiis bonisque spoliati, Romam profecti sunt, papalem misericordiam, quae parva fuerat, experturi. Hugo autem Lincolniensis Episcopus, de quo ante diximus, cum in Angliam rediisset, qui auri argentique locuples habebatur, pro Episcopatu recuperando ad curandam intercutem seu hydropsin papae mille marcas, & ad extinguendam sitim legati centum, ex probatissima moneta numeravit. Rex Henricus iam decem annis natus in hac minori aetate in Willielmi Pembrokiae comitis, regni marescalli, tutela custodiaque positus, a Petro Wintoniensi & Johanne Bathoniensi, Episcopis, absente Stephano Cantuariensi, primo unctus & sacratus fuit: Deinde Lodovico cum suis Gallis strenue penitusque ejecto, dictoque comite Pembrokiae mortuo, Henricus rex in tutela Petri Wintoniensis Episcopi positus fuit; denuoque a Stephano Cantuariensi Archiepiscopo in frequentissima cleri populique frequentia Westmonasterii coronatus, eiusque consilio crucis signo suscepto in christianam militiam ascriptus est. Post Johannis regis & Innocentii papae obitus, transactis compositisque omnibus inter regem & barones controversiis, Stephanus tandem archiepiskopein coepit. Concilium provinciale Oxonii in ecclesia de Oiney statuit: In quo juvenis quidam, qui se Jesum Christum nominavit, & in manibus, pedibus atque latere confossa vulnera ostendit, damnatus morteque crucis affectus est. Cum eo pariter mulieres duae, quarum una se Mariam Virginem, altera Mariam Magdalenam, nuncupavit, damnatae: Et diaconus apostasiae convictus, omni clericali gradu amotus, flammisque absumptus est. Leges ecclesiasticas eodem concilio quadraginta sex tulit: quarum permultae, in provincialibus constitutionibus, typis expressae sunt; reliquae in archivis custoditae manent. Quae, quo statu atque conditione Anglicana tunc steterit ecclesia, apertissime demonstrant: Huiusque concilii tempore, epistolae decretales, quae jus pontificium continent, ab Honorio tertio editae atque publicatae sunt. Ex quo colligi potest jura huius regni ecclesiastica illis pontificiis esse priora. Stephanus Archiepiscopus, gloriolae atque pompae suae adaugendae studens, instituit translationem Thomae Becket Cantuariae: Cui tam stupendae ceremoniae maxima totius cleri, nobilitatis, populique frequentia, cum ipso rege, interfuit; qui illud cadaver e marmoreo lapide sublatum, in novo feretro ex auro gemmisque constructo collocari viderent: Et, ut multitudinem copiofam congregaret, Londino Cantuariam itinerantibus, ea ceremonia durante, foenum & equinum pabulum exhibuit. Tunc ipso translationis die vinum e canalibus ad hoc fabrefactis per varia urbis loca jugiter distillare fecit. Sumptus, quos in hac celebritate immensos sustinuit, sic Archiepiscopatus non modo thesauros, sed facultates, exhauserunt & labefactarunt; ut ne a quatuor deinceps ordine sequutis Archiepiscopis refici ac recolligi potuissent. Sed quasdam huius Thomae, quem tam pompose sanctificavit, reliquias Romam ante tranfportaverat; ob quas honorifice susceptus est. Cum autem omnes regni tumultus essent sedati; Stephanus Archiepiscopus pro his libertatibus intercessit, de quibus tanta contentione inter Johannem regem, atque proceres, non modo ad amissionem regni, sed ad internecionem gentis, digladiatum est. Cui Willielmus Briwere, regius quidam consiliarius: Haud, inquit, concedendae, nec jure observandae, sunt illae consuetudines, quas subditorum in regem vibratus gladius imperavit & extorsit. Hunc liberius increpavit Archiepiscopus: Si, inquit, regem diligeres, pacem regni non impedires. Et ad regem conversus admonuit eum juramenti de concedendis illis libertatibus, quas, discedente ex Anglia Lodovico, baronibus praestitisset. Rex constantia & gravitate Archiepiscopi, nec non juramenti religione ac recordatione, superatus, dignam rege fententiam emisit: Decere se & juramenti memorem esse, & eas consuetudines atque libertates, ad quas astrictus tanta religione esset, observare. Itaque edicta per totum regnum proposuit; ut ex singulis Angliae comitatibus duodecim milites, vel ingenui atque legalis status homines, ad se protinus convenirent: Quos omnes juramento oneravit, ut summa fide ac diligentia investigarent & inquirerent, quae, ac cuiusmodi libertates, tempore Henrici avi sui, in Anglia observatae fuerunt. Hi inquisitione habita ea, quae verissima certissimaque compererunt, miserunt ad regem scripta: Ex quibus rex fundamentum juris Angliae municipalis, quod iam Magna Charta nuncupatur, conflavit. Quo facto seditiones omnes compescuit, suamque rempublicam liberrimis institutis & legibus decoravit. Eodemque anno ob tantum concessum regno beneficium, quasi antidooron ad facultates augendas regias, quas Johannes rex in illis externis & intestinis tumultibus exhausislet, omnium haeredum minorum, donec ad legitimam haereditatem pervenissent, tutelas ac custodias, quas in jure municipali Guardias appellamus, concesserunt. Stephanus Archiepiscopus, in hac concordia regni, cleri synodum habuit Westmonasterii: In qua is divinam concionem ad populum habiturus, cum illo scripturarum loco e suggestu exorsus est: In Deo speravit cor meum, & adjutus fum, & restoruit caro mea. Cui sic incipienti e concione plebeius quidam alta voce exclamavit: Per mortem Dei, inquit, mentiris; cor tuum nunquam speravit in Deo, nec refloruit caro tua. Qui mox a reliqua concione deprehensus, eductus templo, dimissa concione, dignas tanti sceleris & audaciae poenas dedit. In hoc etiam concilio constitutiones nonnullas provinciales edidit. Sub haec quoque tempora fratres minores, dicti Franciscani, qui tredecim tum tantum fuerunt, in Angliam ingressi sunt: Et capella sanctae Mariae Virginis a rege Henrico tertio, illius fundamentum cum lapidibus & caemento manibus suis ponente, extructa est. Romanus helluo lupina voracitate lucro inhians misit Ottonem quendam suum in Angliam nuncium; eique hoc in mandatis, cum suis ad regem Henricum literis, dedit: Ut a singulis ecclefiis in Anglia cathedralibus duas praebendas, quarum una ab Episcopo, altera de capituli portione, fumenda fit, duasque ex singulis coenobiis, ex abbatis similiter conventusque portionibus, ecclesiae Romanae exhiberi procuraret. Is regi papales tradidit literas. Rex, qui a papae petitione etsi animo toto abhorruit, tamen quia irritare illum noluit, lectis & occultatis literis, respondit; quod solus negotium tanti momenti expedire non potuit. Ita consilio Stephani Cantuariensis Archiepiscopi constitutus Ottoni dies est in octavis Epiphaniae; ut in totius cleri populique conventu postulatum papae tractaretur Westmonasterii. Eo die adfuit Otto; cui rex papae literas recitandas reddidit. In quibus idem papa allegavit, scandalum Romanae ecclesiae & opprobrium vetustissimum; notam scilicet concupiscentiae, quae radix dicitur omnium malorum; & in hoc praecipue, quod nullus potest aliquod negotium in Romana curia expedire, nifi cum magna effusione pecuniae & donorum exhibitione. Sed quoniam scandali huius & infamiae Romana paupertas causa est; debent Angli matris inopiam sublevare, ut filii naturales. Quia, nisi a vobis & aliis viris bonis & honestis dona reciperemus, deficerent nobis necessaria vitaë; quod esset omnino Romanae incongruum dignitati. Ad istud itaque scandalum penitus eradicandum, per consilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium, quandam providimus formam; cui si volueritis consentire, a scandalo matrem vestram poteritis liberare, & in curia Romana sine donorum obsequio exhibitionem justitiae obtinere. Forma autem provisa haec est: Petimus inprimis, ab omnibus ecclesiis cathedralibus duas nobis praebendas exhiberi, unam de portione Episcopi, & alteram de capitulo: Et similiter de coenobiis, ubi diversae sunt portiones abbatis & conventus, a conventibus, quantum pertinet ad unum monachum, aequali facta distribucione bonorum suorum, & ab abbate tantundem. Haec, quae directis, & adumbrantibus sanctitatem, verbis papa postulavit, non minus salubri quam prudenti consilio vitaverunt Angli concedere; etsi nec expresse negarunt, priores papae insidias & saevitiam experti. Rex ipse simulata valetudine concilio decessit. Episcopi muti & silentes, ne novi tumultus orirentur, ad dioeceses & civitates suas discedere juffi sunt. Ottoni, pro papa totis ingenii ac orationis suae nervis instanti, a quodam Johanne archidiacono Bedfordiensi responsum est: Quia haec res regem valetudinis causa iam absentem maxime tangit, & Episcopos ad sua loca abire jussos, nec non quoscunque ecclesiarum patronos; his absentibus, non esse reliquis tutum, si in absentium praejudicium quicquam praesumerent respondere. Nec dum Bedfordiensis peroravit; quin Johannes Marescallus, regis nuncius, in Ottonis praesentia praecipit Praelatis; ne laicum suum feodum obligarent papae. Itaque Otto pene stupefactus his, qui aderant, alium deliberandi diem statuit, nempe mediam quadragesimam; ac in se suscepit regis & absentium Praelatorum adventum procurare. Sed illi, rege non jubente, ne diem illum admittere voluerunt: Itaque singuli sine legati venia ad sua recesserunt. Interea alius papae legatus hanc causam a Gallicanis Episcopis solicitavit, eadem ad verbum usus oratione atque suasione: Cui Archiepiscopi Lugdunensis procurator respondit: Fieri non posse, ut hac concessione ille gurges atque fons Romanae cupiditatis expleatur: Divitiarum enim copiam redegisse semper Romanos ad insaniam. Quo perorante, a reliquo Gallicano concilio his verbis legato Romano responsum atque conclusum est: Domine, moveat vos zelus universae ecclesiae, & sanctae sedis Romanae: quia, si omnium esset universalis oppressio, posset timeri, ne immineret generalis discessio: quod Deus avertat. Quo responso legatus Romanus, ipsa mente & conscientia attonitus, respondit: Se, cum in Romana esset curia, nunquam huic exactioni consensisse; huius autem papalis mandati literas ad eum, postquam in itinere multum progressus esset, pervenisse; quod quidem peragere etsi necessarium, tamen molestum & odiosum, fuit: Et ad extremum addidit: Non se amplius in tam callido negotio, antequam reliquae christianae gentes consenserint, progressurum. His in Anglia perceptis, suasit Stephanus Archiepiscopus Cantuariensis papae & cardinalibus, tantum negotium non esse Ottoni, aut externo cuidam, sed sibi, qui & ecclesiae Romanae cardinalis, & Anglus, ac Cantuariensis Archiepiscopus, esset, committendum. Itaque papa confisus Stephano, qui astute eum lulit, literas tam ad Stephanum de illo negotio gerendo & suscipiendo, quam ad Ottonem, ut, eo omisso, sine ulla mora & procrastinatione Romam rediret, dedit. Litterae Ottoni iam in Scotiam, ut ex ea provincia aliquid emungeret, properanti, cum in itinere Northamptonam pervenisset, procurante Archiepiscopo, redditae sunt. Quibus obliquo oculo & demisso vultu perlectis, eas proiecit in ignem: Sed Dominum suum papam veritus, proposito mutato, cum nihil ex Anglia, aut Scotia, congellisset, vacans, inanis, moestitiaque confusus ex papae mandato, tanquam obtorto collo, Romam ex Anglia retractus est. Cumque iam Otto discessisset; Stephanus papae mandatum satis versute tractavit: Convocari a rege procuravit Episcopos, & magnates, ad hanc rem antea satis instructos: Coram his Stephanus papales literas recitavit; quibus auditis, singuli singulos quasi rifu movebant de inexplebili avaritia Romana; quae cupiditate excaecata hos versus nunquam intellexit:

Quod virtus reddit, non copia, sufficientem; Et non pauertas, sed mentis hiatus, egentem.

Tum rex ante provisus & meditatus respondit: Haec, quae nobis papa suadet, totum orbem tangunt christianum. Nos itaque, qui a reliquo orbe divisi atque separati sumus, & ab ipsa Roma maximis intervallis disjuncti, cum intellexerimus, quid caeterae gentes de his exactionibus statuerint, earum exemplo ad papae obsequendum erimus promptiores. His dictis dimissum est concilium, & papa frustratus magna spe. Huic autem pontificiae fraudi, quae omnes sibi per orbem christianum ecclesias reddere vectigales censuit, videmus quam aperte ingenueque Gallia, quam occulte & insidiose Anglia, quae a papa tot calamitatibus afflicta fuit, restitit. Stephano iam lenio confecto instabat summa huius aevi dies. Sed, anno antequam decessit, Cantuariensem archidiaconatum Simoni fratri suo, a papa Innocentio de Archiepiscopatu Eboracensi repulsam passo, reliquisque fuis bonis orbato, postea contulit. In cuius etiam gratiam in concilio statuit; ut quaecunque Cantuariensis dioecesis ecclesiae, live in fuis feodis atque maneriis, sive in monachorum, essent fitae, quae ante immunes erant atque liberae, archidiaconali jurisdictioni subessent.

Ipse, cum duos & viginti annos sedisset, & posterioribus annis se utilem atque charum patriae civem declarasset, in quodam suo manerio, quod Slindonam in Sussexiae comitatu appellant, septimo Idus Julii obiit, atque Cantuariae pridie nonas eiusdem deductus, & in capella sancti Michaelis sepultus, est. Cum autem corpus eius coram altari Cantuariensis ecclesiae sepulturae tradendum jaceret; monachi ejulantes in magna cleri populique corona appellationem ad papam alta voce ejecerunt; ecclesiam suam, personas ecclesiae, jura & libertates eiusdem, terras & possessiones & homines suos, sub protectionem domini papae, & Romanae curiae subjicientes, & interdicentes, ne aliqua ecclesiastica, vel saecularis, persona aliquid attentare praesumat in praejudicium ecclesiae Cantuariensis. Multa scripsit eleganter & erudite: Biblia sacra his capitibus, quibus nunc in christianis ecclesiis distincta sunt, separavit. Richardi regis vitam & historiam descripsit. Huius tempore vicus seu burgus de Southwerke cum ecclesia sanctae Mariae incendio consumptus est: Quod quidem incendium Londini pontem, usque ad turrim, & vinetariam plateam, pertransiit.


XLIV. Richardus Magnus.

SEpulto Stephano, Cantuarienses monachi, qui de suo gremio foetum aliquem tot annis parturiebant, regem prius de facultate eligendi rogantes, elegerunt quendam suae societati insignem, alienae infamem, Walterum de Hemesham tertio Nonas Augusti. Hunc electum ad regem praesentarunt; qui habita cum Episcopis deliberatione deiecit tam celebri electione eundem: quod & eligentes virum despicabilem, sibique ac regno inutilem, elegissent, & quod electus duplici infamia laboraret. Pater enim eius furti postulatus ac convictus fuit; ideoque gula suspensus patibulo: Ipse autem contra regem Johannem interdicti tempore stetit. His regiis criminationibus adjecerunt Cantuariensis provinciae Suffraganei; quod sanctimonialis cuiusdam consuetudine usus esset, ex eaque saepius compressa suscepisset virili fortitudine atque sexu pueros. Renovabant praeterea causam, contra se antea Romae ab ipso Innocentio, contra jus omne definitam, quod hunc Suffraganeis non adhibitis vocatisve elegissent. Electus autem hic Walterus, etsi in Anglia de his criminibus & anteacta sua vita inquisitionem haberi noluit, Romae tamen, ubi omnia tam efsent venalia, de nullo flagitio desperavit. Eo itaque festinat: sed regii & Episcoporum nuncii, eum antegressi, praeoccupaverunt papam. Qui nihilominus inveteratae papali afluetus, seu natus, asturiae negotium procrastinavit & in aliud tempus reiecit. Crastinum cinerum definiendi diem statuit. Interea tam nuncii regis, quam Walterus, multa pollicitando papae & cardinalium animos lactabant; qui, quasi sub hasta & auctione causa venditioni atque licitationi traderetur, a qua parte plurimum exigi possit, expectabant. Gregorius tum papa, cum Fredericum imperatorem excommunicationis gladio dissecare & perimere non poterat, sumptis armis indixit illi bellum. Itaque Episcopus Cestrensis, & Episcopus Coventrensis, legati regii, cum papam & cardinales morosos & difficiles in respondendo invenissent; veriti, ne rex desiderio suo fraudaretur, & monachi vincerent, consilio inter se pernicioso atque detestabili habito, papae promiserunt, ad bellicos suos contra imperatorem sumptus, omnium mobilium rerum in Angliae & Hiberniae regnis decimationem. Quo promisso exhilaratus papa line mora aut ulla suasione venit in eorum sententiam. Itaque crastino cinerum die statuto, ipse in consistorio & pro tribunali sedens, pronunciavit Walterum a monachis electum, a duobus fuis cardinalibus, Icilicet Petro & Albanensi, de quibusdam christianae religionis dogmatibus examinatum non modo male, sed pessime, respondisse, illumque electum prorsus esse indignum: Ac si de rigore juris procedere vellet, aliud dicere cogerentur. Itaque eam electionem cassavit, & tam ob electi, quam ob eligentium, indignitatem atque culpam provisionem Cantuariensis ecclesiae sibi reservavit. Qua reservatione regiam causam non minus periclitari metuerunt regis nuncii, quam electione Walteri: Ne, quod in Stephano Cantuariensi Archiepiscopo ab Innocentio constituto contigit, in alio, ex Romano gremio atque sinu, a papa praeficiendo iam rursus eveniat. Itaque magna celeritate ab Henrico rege ad papam literas impetrabant; ut sua tam ampla promissa rata haberet, & Richardum Lincolniensis ecclesiae cancellarium, virum & scientia & fama atque vita inviolata clarum, ad Archiepiscopatum Cantuariensem promoveret. Papa tanta largitione delinitus regi concessit, quod optavit; literisque ad Suffraganeos Cantuariensis provinciae datis ostendit, quo numine inspiratus summam habuit curam de viro idoneo Cantuariensi ecclesiae praeficiendo; quam appellat nobilissimum sedis apostolicae membrum, atque ipsam terrestrem in Anglia paradisum; in qua lignum boni & mali satum est, & a qua profluunt quatuor torrentes; qui vitam mortuis, sanitatem aegrotis, libertatem servis, & audaciam timidis, conferunt; nempe ex Thomae martyrio & miraculis. In hac autem paradiso collocandum Richardum Lincolniensem cancellarium, in quem vitae spiraculum inspiravit: Praecepitque omnibus Suffraganeis clericisque totius provinciae, ut huic suae dignissimae creaturae, in paradiso constitutae, in omnibus pareant & obtemperent. Erat hic Richardus statura eleganti, erecta & procera, oratione facunda atque dulci, in omni genere literarum scientia recondita, vitaque non reprehendenda, sed inculpata. Hic sine pallio ab Henrico Roffensi Episcopo consecrationem Cantuariae accepit; cui rex Henricus interfuit in festo sanctae Trinitatis, insigni, ut tunc solitum est, luxu atque pompa: quo etiam die Londinensis & Eliensis Episcopi ab eodem Henrico consecrati fuerant. Papa, cum regis votis atque precibus in hoc Archiepiscopo creando satisfecisset, promissam retributionem expectavit. Misit itaque in Angliam Stephanum quendam suum capellanum. Is, postquam rex omnes cleri atque populi ordines congregalset, exposuit domini sui papae postulatum: Bellum ei atrox contra Fredericum pro ecclesia Romana, quam caeterarum dicebat matrem, suscipiendum: aequum autem esse afflictam & deficientem matrem a filiis sublevari. Itaque decimam omnium bonorum petiit ex Anglia, Cambria, & Hibernia papae sine mora tribui. Rex, quod ante promiserat, etsi iam praestare nollet, silentio tamen assensisse visus est. Barones expresse negarunt. Episcopi tridui aut quatridui deliberationem petierunt; postea timentes, ne papa vim fui fulminis coruscam in illos mitteret, assensi sunt. Tum Stephanus Praelatis ostendit literas papae procuratorias, in quibus ei potestas data est has decimas taxandi & recipiendi. Ad quod in singulis regni comitatibus procuratores substituit, publicata prius excommunicationis sententia contra omnes, qui hunc uberrimum papae illico persolvi quaestum quocunque modo impedirent. Quaestores autem suos in singulis comitatibus constitutos sub excommunicationis aut interdicti poena monuit, ut certo statuto die optimi ponderis nuperrimeque percussam monetam ex his exactis decimis collectam, qua papae creditoribus possit satisfacere, mitterent: Qui durissime a clero populoque hanc decimationem fagitarunt: Ut illi ecclesiastica vasa vendere, vel pignori dare, hi futuram etiam meffem creditoribus obligare, cogerentur. Aderant una foeneratores ex Italia permulti, qui illum abrasorem Stephanum ubique comitati, his, qui papali exactioni solvendo non essent, pignoribus & hypotheca captis, mutuam pecuniam dabant. Ita cum magno regni detrimento & calamitate exactissime haec decima a Stephano legato percepta est. Solus Ranulphus Cestrensis comes restitit; qui generoso & magnanimo pectore suum comitatum in papalem redigi servitutem, populumque ac clerum eiusdem tantam pati solutionem non permisit. Quem tamen papa satis aliunde locupletatus fulgure & censuris suis nominatim non laesit.

Richardus autem compositis multis provinciae suae negotiis, provinciae suae synodum Westmonasterii congregavit; in qua tredecim saluberrimas provinciales leges tulit: Quae tam aequabiles & temperatae sunt, ut suae mansuetudinis specimen praebere ac indicare possint. Sed, etsi natura mitis ac mansuetus fuit; in vendicandis tamen ecclesiae suae juribus acris atque fortis: Quod ex ea controversia, quae inter eum & Hubertum Cantii comitem, exercitata diu fuit, facile constat. Hic Hubertus vir tam authoritate sua, quam regis gratia, potens in republica fuit; belli pacisque negotia feliciter sub rege Johanne & Henrico gessit; unde & justiciarius criminalis fuit regni, &, quod castrum Doveri obsidione Gallorum a Lodovico expugnatum fortiter defendit, comes Cantii creatus est. Huius etiam filium Richardum Henricus tertius militari cinxit cingulo. Hic primus ecclesiastica invasit atque depraedatus est jura. Itaque Richardus Cantuariensis de eo conquestus est regi; quod Tunebrugense castellum cum tota villa & vicinis rusticis praediis, aliasque Clarensis cởmitis terras, quae, durante minori aetate haeredis eius, ad ecclesiam Cantuariensem spectabant, ab ecclesiae Cantuariensis jure possessioneque detinuit. Rex vero nullius querelam contra Hubertum admisit; sed Archiepiscopo respondit: Hubertum haereditatem de se rege, ut principali Domino, tenere; quod jure municipali dicunt, in capite tenere: Minorum autem haeredum tutelas & custodias ad regiam coronam pertinere. Hoc regis responso repulsam immotam ferens Archiepiscopus, omnes dictarum possessionum invasores, aliosque, qui cum his commercium haberent, praeter ipsum regem, excommunicavit. Haec prima ecclesiasticorum jurium a laicis occupatio, primaque ob tantam injuriam excommunicatione sumpta vindicta, fuit. Deinde Archiepiscopus Romam profectus est. Rex discessu eius cognito ad papam Rogerum de Cantilupo cum aliis nunciis legavit; qui querenti Archiepiscopo contradicerent, & regia jura defenderent. Romam venit Archiepiscopus, querelam coram papa, tam contra Hubertum, ecclesiasticorum jurium praedonem, quam contra regem, illius solius consilio & procuratione rempublicam administrantem, Episcopos Cantuariensis provinciae Suffraganeos in fisco seu scaccario suo sedere, & tam civilia quam criminalia atque adeo capitalia judicia exercere permittentem propofuit. Papa & hac querela, & ipsa persona Archiepiscopi, quae virili dignitate praedita fuit, necnon eloquentia facundiaque singulari motus, quicquid petiit sine mora & contra regis legati instantiam concessit, suisque cardinalibus, ut singula negotia expedirent, praecepit. Itaque Cantuariensis expeditus in patriam reverti festinat. Sed trium dierum itinere confecto in sanctae Gemmae villa, in fratrum minorum habitatione, lassus atque defessus obiit. Cum quo totum negotium, quod Romae procuravit, una peremptum est. De quo monachi miraculum singunt: Quod, cum more pontificali annulatus, gemmatus, atque mitratus, esset sepultus, latrones, qui sepulturae eius interfuerunt, proxima nocte sepulchrum eius fregerunt, ut ornamenta pontificia detraherent: Quae tam firmiter adhaerebant cadaveri, ut nulla vi, aur arte, avelli poterant. Itaque latrones pavidi & divinam ultionem expectantes percussis pectoribus aufugerunt. In hac Archiepiscopi profectione, eoque mortuo, Itali atque Romani, qui plerasque opimas praebendas & ecclesias in Anglia occupabant, tanto odio & invidia Anglorum ob intolerabiles eorun violationes flagrabant; ut passim in publicis viis, aut si longius in agros egrederentur, bonis spoliarentur, & caederentur verberibus. Huius rei occulti & clandestini suasores Hubertus justiciarius, & Stephanus de Segrave regis consiliarius, habebantur. Apertus autem dux quidam Robertus Thwenge, qui se Willielmum Wither nominavit, multis ftipatus militibus in ipsa horrea & granaria Italorum irruit, omneque illorum frumentum minimo pretio vendidit: Qui, a vicecomitibus requisitus, qua authoritate ad hanc in Italos saevitiam fultus esset, literas sigillo regio consignatas ostendit. Itaque Itali in latebris, & in templis, summum sibi exitium adesse timentes, sese abdiderunt; &, qui commode poterant, friga evaferunt. Interim bonis direpti & expilati sunt. Rex, nunciis papae querentibus, asseruit se huius expilationis penitus esse ignarum; mandavitque consiliariis, ut mature huic malo mederent. Illi, ut verisimile est, tumultus huius conscii ducem Robertum cum militibus suis, iam ex Italorum rapina satis & abunde ditatum, ab armis discedere ac desistere, nulla sibi fuisve imposita poena, praeceperunt. Post hanc Italorum spoliationem coepit se paulatim Anglia in libertatem revocare, & exuere juga pontificia; etsi ne multis id saeculis perficere potuisset. Richardus Archiepiscopus doctissime scripsit: De fide & legibus; De sacramentis; De universo corporali atque spirituali.


XLV. Sanctus Edmundus.

MOnachi Cantuarienses irritare iam amplius majestatem regiam, ad suam atque regni perniciem, in eligendo Archiepiscopo, & ab authoritate regia ad papalem recedendo, noluerunt. Itaque, defuncto Richardo, cum regis gratiam inire studerent, monachi Radulphum de Nevilla Cicestrensem Episcopum, regi ob suam erga se fidem intimum, regnique cancellarium, ad archiepiscopale munus postularunt: Et postulatione rite celebrata eundem regi praesentarunt. Quem rex & hilari fronte excepit, & temporalium eiusdem Archiepiscopatus administrationem abjecta cunctatione illi concessit. Sed papa de huius postulati persona atque dignitate Simonem Langton archidiaconum Cantuariensem, de quo in Stephani vita antea dictum est, interrogavit: Qui, sive regi adversus, sive potiundi Archiepiscopatus ductus spe, papae clam & callide suasit, eum indoctum, moribus levem & inconstantem, sermone ferventem, totaque vita aulicum atque curialem, fuisse: Ingenio autem tam versuto atque callido, regique ipsi grato esse, ut omnia regia negotia procuraret: Et, si ad archiepiscopale culmen ascenderet, rege totiusque Angliae populo una nitentibus, papale jugum atque tributum a Johanne papa confirmatum ab Anglorum cervicibus excussurum. Quod co magis timendum papae est; quia Stephanus Langton, Archiepiscopus nuper Cantuariensis, ab eiusdem tributi concellione atque pensitatione appellavit, suamque appellationem in scripta, quae etiamnum extant, redegit. Atque hac Simonis oratione motus papa, cum ad eum monachi Cantuarienses accessissent, Radulphi postulationem infirmavit, nullaque indicta causa pronunciavit irritam:

Sic volo, sic jubeo, flet pro ratione voluntas.

Verumtamen, quia nullum fuit, sive postulationis, sive postulati, vitium, concessa monachis facultas est eligendi alium. Illi igitur Johannem subpriorem suum eligunt; cui & rex assensus est. Sed, cum Romae literas suae electionis exhibuisset papae, cardinalibus quibusdam, qui de doctrina eius atque moribus exquirerent, traditus est. Hi triduo post retulerunt papae, se justam in eo recusationis causam invenire non posse. Papa tamen, cuius sola voluntas vim legis habuit, eum non aliam ob causam repulit, quam propter senectutem, senique bono congruam fimplicitatem atque integritatem; eique suasit, tantam dignitatem a sene tam miti simplicique ingenio praedito sustineri non posse: proinde consultius facturum eum, si monachorum electioni renunciaret. Is papae obsecutus facile ac fine mora cessit, veniaque impetrata, discessit in Angliam. Monachis a papa denuo imperatum est, ut virum aliquem ftrenuum & valentem, qui provinciam totam fortiter administrare possit, eligerent. Tertio itaque Blundum, a rege probatum, qui Oxonii tum studuit, elegerunt. Hunc etiam reiecit papa, quod, familiaris Petro Wintoniensi Episcopo, ab eodem duo marcarum millia accepisset; quibus, ut suspicabatur, Cantuarienses monachos se eligentes muneribus & Simoniaca pravitate corrupit: Deinde, quod duo beneficia ecclesiastica ad curam animarum destinata, contra concilii praescriptum, simul tenuisset. His Simoniae & ambitionis notis Johannis Blundi electio reprobata a papa est. Jamque monachos Cantuarienses praesentes Romae papa,

Ut stricto supplicat ense potens,

rogat; ut Cantuariensi ecclesiae, tribus electionibus rescissis, exemplo Sarae uxoris Tobiae, pastore tanquam marito destitutae, Edmundum ecclesiae Sarisburiensis canonicum atque thesaurarium, virum pium atque doctum, suis notis atque suffragiis designarent. Hic Edmundus Abendoniae in Barkeria natus est patre Edwardo, matre Mabella, cognomento Divite, quia mercaturam copiosam Abendoniae exercebant. Parentes hunc Edmundum in Oxoniensi academia, quae quinque passuum millibus abest Abendonia, bonis literis ab ineunte aetate educari curarunt. Quibus diligenter excultus in virili aetate Theologiae se sua sponte dedit: In eaque progressus, & in ordinem clericalem ascriptus, verbum divinum in Oxonii, Glocestriae, & Worcestriae comitatibus passim & assidue praedicavit. Deinde in canonicatum in Sarisburiensi ecclesia assumptus est. Edwardus huius pater a conjugio, cum uxoris confensu, se disjunxit, & vitam monasticam in coenobio Evesham ingressus est. Sed hunc Edmundum, tam spectatum prudentia, moribus & doctrina virum, instante ne papa quidem, Cantuarienses monachi, qui Romae fuerunt, sine regis & sui conventus assensu, eligere voluerunt. Papa ei, tanquam ex taciturnitate monachorum, qui aperte contradicere non audebant, electo transmisit pallium: Quo ductus in absentem, peregrinum, & ignotum motu, haud fcimus ex historiis. Satis autem constat eum a Rogero Londinensi Episcopo sacrationem accepisse Cantuariae, anno Domini 1234. eodemque die induisse pallium tempore missae, quam celebravit ipso rege cum tredecim Episcopis, magnaque hominum multitudine, praesente. Sacratus autem, & in archiepiscopalium jurium possessione politus, Angliam intestino motu turbatam hoc consilio juvit: Regi suasit, ut a consiliis suis Petrum Wintoniensem Episcopum, & Petrum de Rivallis, viros ambitiosos, totiusque civilis discordiae authores, segregaret. Ipse cum Cestrensi & Roffensi Episcopis in Walliam profectus, inter regem & Leolinum aquilonaris Walliae principem, ac Richardum comitem Marescallum, qui conjunctis copiis bellum in regem parabant, pacem conciliavit. Regni comites, qui a rege defecissent, in gratiam regis & pristinos honores reduxit. Petro Wintoniensi Episcopo rex praecepit, ut ad Episcopatus fui sedem ab aula prorsus recederet, ibique animarum curae vacaret. Petrum autem de Rivallis contumeliosissime ex aula eiecit, minatus, quod, nisi in clericali forte esset, suis manibus oculos illi effoderet. Haec antem per Archiepiscopum conciliata pax, foederibus fractis, in bellum iterum prorupit. Edmundus autem paci studens cleri synodum Londini congregavit; in qua triginta & sex provinciales leges tulit: quarum pleraeque pontificia superstitione refertae atque plenae sunt; reliquae aequitate atque ratione nituntur. Edmundus enim aequabilis & temperatus atque justus fuit; tum ab omni populari atque civili discordia, hisque rebus, quibus ea concitatur, inferendis injuriis, & rapinis muneribusque extorquendis, animo toto semper abhorruit. Quae hominis virtus atque constantia pontificiorum odium, quod eum optime de patria meritum in exilium egit, comparavit. Quod tamen commode vitare atque adeo contemnere potuisset; si regis a se animum & benevolentiam, pro minuto & parvo pendendo jure quodam pontificio, a se penitus non alienasset: Quae quanquam prolixior narratio futura est; hoc tamen ordine exponatur. Rex, Willielmo Marescallo Pembrokiae comite in Hibernia mortuo, fororem suam Eleonoram, eiusdem comitis uxorem, studuit nuptiis Simonis Mountfort, Leycestrensis postea comitis, conjungere. Sed illa, sive ex animo, sive simulate, simul atque Marescallo marito orbata esset, antea castitatem voverat. Itaque Edmundus, qui astringere illam ad votum conservandum voluit, totis viribus his nuptiis restitit: Regemque acriter increpavit; quod homini, nuptiis conciliandis, ecclesiastica jura dissolvendi author fieret. Quae, in impediendis his a rege constitutis nuptiis, Edmundi opera & oratio regem ab eo prorsus abalienavit atque seiunxit. Itaque non minus incensus, quam cautus, rex clam cum papa egit, ut, tam ad hunc Archiepiscopum, quam alios sibi adversos coercendos subditos, aliquem ftrenuum & solertem virum, cum legatina potestate in Angliam mitteret. Papa ex sua regisque sententia delegit Ottonem sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem. Hic instructus dolis & arte pontificia Parisis in itinere iam fuit; antequam de adventu eius Archiepiscopus, aut magnates, quicquam vel minimo signo aut suspicione ulla accepissent. Hunc itaque advenientem magnates his maledictis execrantur: Immutatorem totius regni vocant. Qui oblata in aestimabilia munera accepit quidem, palam aliqua, ne Romanam avaritiam indicaret omnibus; sed ea, quae in oculis coram non accepit, callide sibi reservari jussit. Rex iple ad loca maritima occurrit, suscepitque inclinato ad genua capite, & ad mediterranea officiose deduxit. piscopi & Praelati muneribus, plusquam decuit, affecerunt. Legatus commodum, ex hac regis cum proceribus discordia, ad regnum expilandum, tempus nactus, primo suo adventu beneficiorum in Anglia vacantium redditus atque fructus in Romanorum gregem secum huc adductum profusissime dissipavit. His hac prima largitione permulsis incessit ubique stipatus. Edmundus regem de huius legati ingressu increpat, ipsumque legatum Anglicani cleri per eum vexati & expilati, tantorumque acceptorum munerum, reprehendit. Rex & legatus Edmundi orationem derisam & contemptam luserunt: Sed legatus eandem, ut magnam injuriam, postea ultus est. Interea Simon Mountfort muneribus obtinuit a papa, ut sponsae sune Eleonorae, sororis Henrici regis, relaxato & remisso voto, progredi ad celebrandas nuptias jure pontificio illaeso possint. Papa mandavit, intercedente hac aurata intercessione, legato Ottoni, ut, voto non obstante, pro matrimonio praedicto secundum Simonem & Eleonoram judicaret. Is mandatum papae sine mora peregit. Ita Edmundo spreto, nuptiae factae sunt. Haec prima contemnendi ludibrioque afficiendi Edmundum Archiepiscopum causa fuit. Alia deinde, his regis & legati acquisitis inimicitiis, graviora in hominem insontem atque pium meditata mala sunt. Romana sub haec tempora fervens & inexplebilis avaritia cuiusquam generis hominibus, doctis ac indoctissimis atque summis, patefacta est. Mirum enim est, quibus artibus per orbem christianum, in Anglia vero maxime, expressit undique pecunias. Decima illa, Stephano Langton Archiepiscopo, paucis ante annis papae persoluta, exhausta est: Sed, redintegrandis technis, redintegranda solutio est. Illa decima Romanum exercitum contra Fredericum imperatorem alebat: Jam autem, nova fraude excogitata, pro Terra Sancta dimicandum est. Itaque destinati undique a curia Romana legati, qui praedicando, supplicando, praecipiendo, comminando, excommunicando atque exigendo, innumeros regni subditos extorres & mendicos reddiderunt. Scripsit papa Angliae regi, populoque atque clero literas verborum adumbrato fuco specieque sanctissimas, sed reipsa omni pietati & justitiae christianae contrarias: In quibus, dolere se ait amissionem illius sancti regni ex induciis inter Soldanum & orientalem Caesarem olim pactis, brevique desituris, imminere: Provocandos itaque ad id defendendum, aut si amittatur, recuperandum, omnes christianos. Itaque se ad tam pium facinus summa charitate motum, ex plena sua indulgendi, solvendique atque ligandi potestate, cunctis, qui aut ad illud bellum suscipiendum se inscribere, aut proficiscentibus largiri aliquid volunt, juxta operae, aut datarum facultatum, modum, peccatorum remissionem largiri & polliceri. Qui in hanc militiam inscripti sunt, crucis christianae signo notandi fuerunt. Postulatum ad hoc non modo militare, sed & navale, subsidium fuit. Ad hanc rem suadendam ex fratrum minorum ordine exorti praedicatores per Angliam passim scatebant. His a papa concessa potestas est, huic militiae se ultro ascribentes cruce signare; postridieque acceptis nummis ab eiusdem voto solvere, veniamque peccatorum in multos dies concedere. Hi e religiosis, etsi minimi, tamen hac accepta potestate populo plebique gratiosi, sed monachis, quibus papa hanc facultatem non permisit, odiosi, fuerunt. Verum paulo post, cum populus, etiam ipsis monachis suadentibus, perspexisset, quam accurato atque vaferrime fabricato dolo tanta corrasa & collecta pecunia fuisset; infectoque contra imperatorem tam hostiliter vibrato bello, accepta ab Anglia tanta pecunia pacem illico sequutam: Nullumque in Terram Sanctam apparatum, aut militum delectum, haberi; ipsosque, qui profectiones vovissent, vota sua pecunia redimere ab ipsis religiosis papae quaestoribus rogatos; ipsis animis & conscientia laesi atque fauciati coeperunt tam insidiosam avaritiam papalem aperte atque passim reprehendere ac taxare. Itaque postea magis magisque coeptum est tam fraudulentis & iniquis pecuniarum expressionibus obstari; cum aperte cognitum & vulgatum esset Romanam ingluviem arque fordem sanctitatis praetextu solum lucrum inhiare. Sed legatus Otto, ut hanc suae Romanae curiae infamiam & contumeliam cautius devitaret, munera iam respuere contra consuetudinem Romanorum callide coepit, ut gravioribus oneribus Angliam demum opprimeret, & affluentioribus largitionibus illam voraginem satiaret. Ac primum, ut in omnium animos simulata sanctitate influeret, magnates diuturna discordia vindictam meditantes conciliavit. Deinde synodum Londini indixit, cui Archiepiscopos, Episcopos caeterosque praelatos, ac inferioris cleri procuratores adesse mandavit; ut de suae legationis potestate cognoscerent, & de ecclesia Anglicana reformanda tractarent. Interim Episcopi & praelati esculenta atque poculenta abunde legato ministrabant. Petrus Wintoniensis a rege, ut ante diximus, aula prohibitus, male sibi metuens, quinquaginta opimos boves, centum summas selectissimi tritici, & octo dolia vini generosissimi, legato misit. Haec gratuito accepit legatus, quia a pastore locuplete profecta sunt; a caeterorum accipiendis muneribus fuit temperatior; juris civilis regulam secutus, ut neque passim, neque ubique, neque ab omnibus, accipere videretur. Hoc concilium in ecclesia Paulina celebratum est. Incepto concilio misit ad legatum rex, eique praecepit, ne contra authoritatem potestatemque suam regiam quicquam decerneret, aut tractaret. Ubi legatus Otto in occidentali templi parte extrui mandavit sibi sedem fastigiosam, ad quam gradibus pervenire possit: Ibi pristina inter Cantuariensem & Eboracensem Archiepiscopos, de praeeminentia renovata contentio est: Certabant enim, ut folebant, ad papam appellando, utri dextras, aut sinistras, legati sedentes tenerent. His altercantibus, En, inquit, legatus, prolata bulla papali, videtis hic depictum Christum crucifixum, eique a dextris Paulum, & a sinistris Petrum, astare; inter quos nunquam mora est de Christi dextris, aut finistris, occupandis contentio; etsi ambo sint in gloria coaequali. Veruntamen propter Petri clavigeri dignitatem, & Apostolatus principatum, merito a dextris crucis eius imago collocanda videtur. İta sedatis Archiepiscopis, deinceps Cantuariensis a dextris, Eboracensis a finistris, legati sedebant. In hoc concilio Simon Langton archidiaconus Cantuariensis, de quo in Stephani Archiepiscopi vita antea dictum est, petiit, ut Ottonis legationis authenticum papae mandatum publice legeretur. Quo facto, Otto adventus fui causam, papaeque consilium declaravit. Deinde addidit, ad suam notitiam pervenisse, multos in Anglia spurios & ex illegitimo coitu natos beneficia ecclesiastica, permultosque plura, quam jure permissum esset, poslidere; quorum plerique nobili genere orti, cum iam legibus amovendi essent, non modo insidias illi occultas, sed vim apertam, pararent. Itaque Archiepiscopos & Episcopos atque praelatos obsecravit, ut hanc a se vim prohiberent ac repellerent. Exortus deinde est Wigorniensis Episcopus ex illustri prognatus sanguine, mitraque deposita, ita peroravit. Qui haec beneficia, Pater lanete, tenent, nobiles sunt aut aetate provecta, aut juvenili: Senes perhonorifice semper hucusque vixerunt, familiam lautam administrarunt, eleemofynasque foribus apertis abunde largici sunt; his iam ad paupertatem detrudi ignominiosissimum esser. Adolescentes autem feroces atque ftrenui sunt, qui armis dimicare, potius quam beneficiis cedere, malint. Ego ipse iri hac semper fui sententia; ut in discrimen omnium meorum beneficiorum venire maluerim, quam huiusmodi vestrae constitutionis praetextu vel unum deponere. Proinde rogamus, ut non tibi minus in hoc negotio prospicias, quam nobis; qui contra tam generosam multitudinem nos opponere in hac causa nec possumus, nec audemus. Sed eo iam omisso, pro tua nostraque incolumitate papam, cum Romam redieris, caute prudenterque consulas. Legatus hoc responso deterritus, etsi aliis, quos oratione sua designavit, amotis, prospicere ac providere, ex vacaturis beneficiis, Romanis suis voluit; tamen ab incepto destitit, & a synodo petiit, ut fecum una de hoc tanto incommodo communibus literis papae auxilium implorarent: Quo promisso pergit in concilio legatus. Deinde constitutiones suas scriptas & in ordinem redactas legi ac publicari fecit: Quae etiam Legatinarum in Anglia constitutionum appellatione denotantur. Sed permulti, e quibus Archiepiscopus Cantuariensis Edmundus primus atque author fuisse putabatur, finita Ottonis legatione, omnia fira legatina decreta jura rescindere irritaque facere statuebant: Quod ad legatum delatum est. Is itaque a papa in libello authentico, in quo omnes illae constitutiones exaratae sunt, decretalem, de confirmandis imperpetuum Ottonis legibus epistolam impetravit. Hanc decretalem in papae registro reconditam recitavit in concilio publice magister Atho; qui Ottonis constitutiones his annotationibus, quas iam habemus, explanavit. His itaque constitutionibus promulgatis atque roboratis, hoc concilium tertio die dissolutum & dimissum est: Et data a legato benedictione omnes cum parvo gaudio recesserunt.

Hoc autem dissipato concilio, quia motus intestini sunt illico concitati, papa literis Ottonem Romam revocavit. In quibus eum monuit, tam populum quam clerum, ad grandem Romanae sedis ignominiain, obaeratum eius adventu & ad paupertatem exactum fuisse; proinde sibi, omissis legationis negotiis, fine mora Romam redeundum. Sed legatus malens in Anglia remanere, & metere ubi non seminaverat, caute procuravit, ut scriptum domino papae destinandum, regis & Richardi eius fratris, ac Episcoporum, sigillis firmaretur; in quo, quam utilis esset regi, regno atque ecclesiae Anglicanae, exponeretur. Qua fraude discessum hinc suum diutius, quam utile aut necesse Angliae fuit, retardavit.

Sub haec tempora Hugone Wallis Episcopo Lincolniensi mortuo electus est a capitulo Robertus, cognomento Grosseteste; id est, caput crassum, vir humili quidem stirpe latus, sed virtute, prudentia, doctrinaque insigni. Hunc cum Readingae consecrare Edmundus voluit, Cantuarienses monachi pro jure suae ecclesiae, extra quam non esse celebrandam cuiuscunque Cantuariensis Suffraganei consecrationem, se invitis, affirmabant, intercesserunt. Tandem in huius consecrationem convenere; de futura sua diffensione, si alibi, quam Cantuariie, deinceps consecrationes habeantur, protestati. Idem etiam Edmundus Radulphum de Madenestane Episcopum Herefordensem consecravit: Ac paulo post Henrico Roffensi Episcopo mortuo, monachi Richardum quendam de Wendovere suis suffragiis electum Edmundo consecrandum praesentarunt. Is eum ut indignum reiecit. Hinc orta & exaggerara contentione monachi appellando Romam volant. Edmundus eos pari celeritate septutus est. Sed Otro legatus, cum iam opportunitatem vindictae de Edmundo fumendae nactus esset, eam nulla ratione praetermisit. Primum ei iam navem ascendenti veruit discessum; veritus, ne de se magis, quam de monachis, querelam justiorem ad papam deferret. Sed, quia iam Ottonis a papa revocati authoritas cessare Edmundo visa est, respondit eius jussu se retineri nolle; cuius non modo congressum, sed & expilationes direptionefque fugeret, cuius que iam resciffa nihil valeret authoritas. Ita: Romam Edmundus properat. Ibi de suae gentis atque provinciae Anglicanae direptione, infariabili Ottonis impressa avaritia, graviter conquestus est. Multa etiam importune dixit in regem: Cuius cora criminatio in absentes emissa etsi verissima fuit, tamen ab ipsis reis & ablentibus sic vitata, eorumque intercessione atque gratia sic ab ipso papa rejecta est, ut in caeteris etiam suis justissimis causis postulationibusque succubuerit. Nam, primum electio Richardi Roffensis Episcopi, quam Edmundus irritam pronunciavit, a papa confirmata est, & pro monachis contra eum lata sententia. Deinde fententia quaedam, quam Edmundus in Hugonem Arundeliae comitem antea tulerat, alio papae decreto infirmata atque revocata est: Et in utraque lite Edmundus ad expensas mille marcarum adversis partibus solvendas adjudicatus. Ita inglorius, tristis, nec itinere magis & longinqua profectione laffus, quam sumptibus defatigatus & ad summam inopiam pulsus, in Angliam vir pius reversus est. Eum iam redeuntem excepit nova contumelia atque calamitate legatus, hominenique Romae prostratum & dejectum, omniumque rerum taedio aflictum atque miserum, majori moerore aegritudineque confecit. Monachi enim Cantuarienses elegerunt sibique praefecerunt priorem, inconsulto Archiepiscopo. Quod quia praeter jus ac consuetudinem factum est, eos excommunicavit Edmundus: Quos legatus non minus caeca munerum cupiditate, quam aperto Edmundi odio, relaxavit, eorumque electionem confirmavit. Eandem vero iterum Edmundus infirmavit, & monachorum contumacium poenam auxit, eorumque ecclesiam interdicto supposuit. Tandem, crescente diu hoc tumultu, ne superior in hac controversia Edmundus videretur, legatus ipse Cantuariam accedit, auditaque & repetita iterum causa, compertaque monachorum fraude in quodam authentico scripto depravando, priorem amovit, monachos acriter castigavit: e quibus quosdam perpetuae poenitentiae damnavit, quosdam arctiori regulae ordinique astrinxit.

Veruntamen prorogato iam sibi legationis tempore, & Edmundo Archiepiscopo ad hoc silentium coacto, ut neque respondere, nec omnino hiscere, auderet; tanquam caliidus & clandestinus inveterator, qui se insinuavit dolo, iam tandem rebus ex sua sententia firmatis exactiones aperte coepit flagitare. Ac primum, ut monachos compesceret, authoritate papae abbates regni in ecclesiam sancti Martini Londini convocavit; his duras arctasque leges de ordine monastico reformando dedit. Ita rege ipso, diuturnitate & obsequio, Archiepiscopis autem & Episcopis, abbatibus, totoque clero tam artificiose meditatis a se techinis in suam potestatem nutumque deductis, impetrare existimavit sibi facile esse, quicquid rogaret, cum iam imperare potuisset. Ad hanc direptionem, seu postulandam, seu imperandam, cogit Episcopos ad synodum Londini; ab his novas pecuniarias petit procurationes. Sed Episcopi iam praeter opinionem legati respondent: Quod toties bona ecclesiae exhauserat Romana importunitas; quod nullo modo amplius tolerarent; Exhibeat vos, qui inconsulte vos vocavit. Quo responso Henricum, qui Ottonem accersivit, & postea a papa avocatum detinuit, notarunt. Ac, postquam concedere ne quicquam voluerunt, cum magno murmure frementes a concilio discesserunt. Hac tactus contumelia in Scotiam se accingit: Sed Scotorum rex, adventu eius cognito, occurrit ei suum regnum ingredienti, ingressumque prohibet: Nunquam aliquem ante a papa legatum Scotiam intravisse asserens: Satis enim recte & ex ordine religionis componi posse. in Scotia res ecclesiasticas sine papalis legati interventu. Sed ille versutus Otto, ne cum tam insigni contumelia ac repulsa in Angliam repelleretur, multis precibus ingreflum saltem & aliquam moram in Scotia, his legibus, impetravit: Ne quicquam inconsulto rege moliretur; utque chirographo suo authentico ante discessum patefaceret ac indicaret, illum ingressum non esse trahendum deinceps in consequentiam. Ingressus tandem his conditionibus Scotiam, Episcopos, & eos, qui ecclesiastica beneficia possidebant, ad se sigillatim vocavit; pecunias multas papae nomine collegit; tandem, quasi de improviso regeque inconsulto recessit clam a Scotia, chirographumque illud, quo regi oportuit testatum reliquisse, illum suum in Scotiam introitum non futurum deinceps praejudicium & exemplum, iam simulate, ut regem falleret, scriptum secum subduxit.

Reversus iam Otto in Angliam imperatorem Fredericum papae jussu, primum in coenobio sancti Albani, deinde in ecclesia Paulina Londini, excommunicavit. Hinc rumores varii in plebe exorti atque sparsi de papae & imperatoris meritis, uter religiofior judicandus esset. Cuius tam varii omniumque pene vocibus frequentati sermonis causam dederunt tam imperatoris quam papae ad regem & magnates Angliae literae, eius excusatoriae, huius autem criminatoriae. Quibus in populum pervulgatis, ipsi Romani pontificis fautores solam execrabilem avaritiam omnem fidem fuis suasionibus abrogasse aiunt. In omnium ore hae voces iteratae saepe sunt: Sentit ecclelia occidentalis, praecipue Anglicana, oppresiones Romanorum quotidianas; nec adhuc unquam vel minimas pressuras sensit imperiales. Addiditque populus: Quid sibi vult hoc? In epistolis suis humiliter de Deo scribit imperator & catholice, nisi tantum quod hac ultima, papali personae derogat, non officio; nec publice praedicat, nec procaciter fustinet quicquam haereticum, vel prophanum; non usurarios nobis misit, sicut papa, nec raptores reddituum. Et sic est ortum schisma in populis formidandum.

Iisdem temporibus manus cupiditatis Romanae injecta in ecclesiam, quae fuerat juris patronatus militis cuiusdam aquilonaris Thomae Thwenge. Is Romanorum juga cervicibus Anglorum depellere contendens cum procerum literis Romam profectus est. Quarum literarum summa erat haec. Demersam pene Romanis fluctibus, auctis eius sedis in eos procellis, Anglicanae libertatis naviculam: proinde coactos se excitare e somnis Dominum, qui in Petri navicula quievit, unaque voce clamare: Domine, salva nos, quia perimus. Jus patronatus multarum in Anglia ecclesiarum fuisse sibi fuisque majoribus a primaeva Christianae religionis institutione haereditarium atque liberum, antequam nuper hoc libi a papae mandatariis & ministris adimi coeptum sit. Nescire se, utrum eius voluntate ac mandato, an conniventia & permissu suo, hoc fiat. Utcunque fit, prospiciendum illico, si libertates regni avitas atque pristinas violare non desinant; ne contentiones, irae, rixae, & cruentae caedes oriantur. Quanquam hoc ante postulatum concessumque fuerit; tamen iam in praejudicium Roberti Thwenge militis renovatum ab Eboracensi Archiepiscopo non ferendum exemplum. Timere se ex vicino incendio periculum suum, valdeque mirari, quod ab eodem fonte Romano aqua dulcis & amara simul pollit diffluere; petere se, ut, quod ab Eboracensi admissum contra Roberti jus fuit, authoritate papae rescindatur.

His literis ferocia papalis aliquantulum domata est; qui eos lenissimis acquissimisque literis lenivit, & aliis ad legatum datis imperavit, ut, quod Eboracensis in praejudicium Roberti Thwenge perfecit, irritum decernatur; nihilque deinceps contra laicorum jura in ecclesiarum patronatu statuatur. Sed, quo magis sibi papa in laicos benignior esse visus est, eo atrocius in totum clerum saevit. Qui, cum laicos papalibus nexibus levari, seque solos papali crudelitati relictos viderent: Heu, inquiunt, solum datae sunt in direptionem & praedam Romanam possessiones personarum ecclesiasticarum, & imbellium religioforum.

Legatus autem iterum congregavit Londini Episcopos: Qui sperabant tantae ac tam crebrae direptionis aliquam levationem. Sed legatus contra nummarias procurationes expectavit: Cui petenti unanimes & concordes responderunt Episcopi: Quod toties & tam diversis argumentis bona ecclesiae exhauserat Romana semper hians importunitas, quod exhaustis iam fere omnibus, vix poterant respirare vel ad modicum tempus; nec vellent huiusmodi amplius extorsiones tolerare. Et addiderunt: Quid utilitatis contulit adhuc regno, vel ecclesiae, istius superstitiosa dominatio? Itaque legatus ab istorum perseverantia sibi tam inutili ad humilitatem monachorum & religioforum, soluto hoc concilio, conversus est: a quibus, quicquid voluit, impetravit sine gratia. Ac paulo postquam hoc concilium dimissum est, ante cleri discessionem Willielmus Raleigh Episcopus Norvicensis ab Edmundo consecrationem accepit in ecclesia Paulina Londinensi, infinita Praelatorum & magnatum turba praesente. Sed papa, cum imperatorem Fredericum atrocissimo bello persequi proposuisset, novas ubique pecunias corradendi artes excogitat: orsus semper verfutias & dolos suos in Anglia, in hac praesertim regis procerumque exitiosa pene regno discordia: Quam is, ut sibi commodissimam, captavit; eamque, simultatibus clam per Ottonem interjectis, ne suo incommodo fedaretur, aluit. Ac primum cruce signatis, de quibus ad bellum Hierofolymitanum paratis ante diximus, per Ottonem legatum imperat, ne se ad id iter ante aliud tempus a se statuendum pararent: Quos a voto postea, nummis legato solutis, liberavit. Deinde a fide, a subditis imperatori juramento data, omnes absolvit; praecepitque, ut tota vi in eum, tanquam in Dei & papae inimicum, irruerent. Sed tantum promeruit Romanae ecclesiae improbitas omnibus execranda, quod a nullis, vel a paucis, meruit papalis authoritas exaudiri. Alia deinde calliditate rursus aggressus est papa rem pecuniariam. Emisit per totum orbem christianum infinitam scaturiginem fratrum minorum, quos ubique praedicatores ordinavit, ut imperatori oblatrarent; & singuli pecunias ad hoc bellum contra imperatorem gerendum minis, blanditiis, indulgentiisque ac peccatorum remissionibus, imperarent. Huius ordinis viri, cum ob voluntariam professam paupertatem eleemofynas despecti ante collegissent, iam authoritate papali caeteris clericis ac religiosis elatiores, destinati ad reges de papae voluntate nuncii speciales, aulas intrabant. Non, sicut quondam, mollibus induti in domibus regum erant, sed vilibus vestiti in domibus, cameris, & palatiis principum, regum consiliis secretioribus admittebantur. Ex hac sordida labe Angliae rex quendam Johannem sancti AEgidii fratrem ad suum consilium accivit. Imperator, de regis Angliae ad papae voluntatem inclinatione certior factus, degenerem eius timidumque animum arguit; quod se, qui fororis suae conjugio tanta sibi affinitate conjunctus esset, in suo regno excommunicari a papa permitteret: Tum, quod immemor nuptialis foederis & amicitiae, papae legatum, exhaustorem atque vastatorem fui regni, ad utriusque perniciem ac ruinam grassari in Anglia, indeque ad papam regni sui thesauros atque copias transferre, tam diu sivisset. Rex imperatorine, an papae, displiceret, dubius, scriptis tam ad hunc quam ad illum literis, papam, ut mitius cum suo affini, qui fororem suam duxisset, ageret, rogavit: Imperatori, quod sibi tributario atque vafallo papae necesse esset in omnibus obtemperare papae, se excusavit. Sed tamen sibi conscius, quod Ottonem occultum regni fui, & imperatoris inimicum, nimia sibi familiaritate conjunxisset, eamque amicitiam, ut sibi regnoque insidiosam, amputare voluisset; consuluit Ottoni bona fide, ut Romam ocyus properaret; metuendum enim ei esse tam a clero quam a populo Anglicano, si moram hic diutius fecisset. Legatus hac regia monitione perturbatus, nec moram hic diuturnam sperans, imitatus est medicos non indoctos; qui his, quorum curationem suscipiunt, quosque cito ac sine suspicione atque sensu perimere student, levissimo mortis genere, sanguinis missione interimunt: Sic legatus ex Anglia, iam sua expilatione exhausta & exangui, nova Qas67opię non modo vitalem sanguinem, sed ipsam animam, elicere tentabat. Primo novas procurationes exegit, deinde omnes ad militiam Hierosolymitanam suo nutu ascriptos, exacta solutione, voto solvit.

Hoc lippis & tonsoribus cum omni debacchatione notum est.

Illas procurationes nullis minis obtinere poterat. Abfurdum enim videbatur etiam simplicibus, quod simplicem Dei populum substantia sua moliebatur Romana curia privare, nihil petens nisi aurum & argentum. Tandem vero in discrimine papa positus, instante cum fuis copiis imperatore, mandat Ottoni, ut quintam Anglicanorum proventuum ad bellicos suos contra imperatorem usus fine mora cogeret. Otto nulla procrastinatione, aut circuitione, usus, hoc a rege, clero, populoque Hagitat. Ad regem his verbis fideles fui accessere: Domine princeps nominatissime, quare permittis Angliam fieri praedam & desolationem transeuntium, quasi vineam sine maceria, communem omni viatori, ab apris exterminandam; cum habeas efficax privilegium, ut non fiant tales in regno isto exactiones? Nec sit dignus privilegio, qui eo concesso abutatur. Quibus talia persuadentibus, ait: Nec volo nec audeo Domino papae in aliquibus contradicere.

Hoc regis responso populus salutem desperavit, & regis regnique calamitatem deploravit. Legatus vero, regis animo sic fracto &, papae metu, debilitato, insolentior Episcopos, magnates, & praelatos Readingae congregat, papae mandata de colligenda proventuum quinta exponit. Illi regis formidine, qui solus resistere debuit atque potuit, attoniti negare aperte noluerunt, deliberandi saltem inducias perierunt. Dies datus statuendi est. Eo die, cum Edmundus Cantuariensis Archiepiscopus de quibusdam suis tam contra regem ipsum, quam contra Cantuarienses monachos coram papa expositis querelis, sententiam ex suo desiderio expectasset, quanquam semper antea audacter restiterat, tamen ea spe nixus, quae, ut postea dicemus, eum maxime fefellit & in exilium ac e vita coegit, papae postulationi concessit; &, ut reliquis tam flagitiosae solutionis exemplum praeberet, octingentas marcas illico numeravit. Huius exemplo reliqui aequali solutioni inviti assensi sunt, promissamque pecuniam praestiterunt. Hanc execrandam & vaferrimam papae rapinam sequuta est altera gravior & callidior. Intravit enim Petrus Rusus quidam, clandestinus papae ad eruendam ex omnibus latebris pecuniam nuncius. Hic omnes locupletes Episcopos, & praelatos sigillatim pertranfiit, a singulis pecunias papae nomine exegit. Denegantibus & morosis, Quid, inquit: Hic atque ille Episcopus, abbas, vel decanus hoc idem saepius factitavit. Demum adactos hac fraude solutioni jurejurando astrinxit; ne cuipiam negotium papae, ante sex menses, indicarent.

Tandem Pontificibus & praelatis expilatis descendit papa per legatum ad inferiores clericos absorbendos. Hos, nempe parochos, legatus in Berkeria convocat: Exponit bellum contra imperatorem haereticum a papa sine mora gerendum. Illi respondent imperatorem nondum eo crimine condemnatum. Praeterea ecclesiam non uti brachio saeculari contra haereticos. Deinde, si se papa defendere, aut imperatorem oppugnare, cupiat, id ex suis Romanis facultatibus faciat: Anglicanas enim ecclesiasticas possessiones non ex arca Petri, sed ex principum atque magnarum domi concessione, suppeditatas ad Anglicarum ecclesiarum regimen, non ad papalia praelia, fuisse. Hos parochos tandem ad se, dissensione interjecta, legatus traxit. Paulo post ecclesia sancti Pauli Londini a Rogero Londinensi Episcopo, titulo cathedrali, dedicata est. Cui rei gerendae rex cum Episcopis & magnatibus interfuit: Quibus omnibus Londinensis Episcopus, decanus & capitulum eiusdem ecclesiae, lautissimum convivium instruxerunt. Legatus, ut aliquid pro suo jure in tanta solennitate agere videretur, anteactorum in quatuordecim annis criminum in hoc templo dedicationis tempore devote orantibus remissionem, edicto in templi valvis affixo, tribuit. Sed post has dedicatorias epulas, suamque in delinquendi venia concedenda facilitatem, aliam iam tanquam ultimam manum clericorum bonis adferre a papa cogitur: Qui, in congreganda pecunia vigilantissimus pastor, jubet, ne omnem simul clerum ad solutionem urgeat; ne una voce, quod saepe fecerunt, contradicant: sed singulos seorsim artificiose iterum tracter; rege tamen in eos prius commoto, quo toti deterriti atque stupefacti facilius citiusque solvant. Legatus vero, quitam improbum magistrum habuit, de docto factus jain doctior ad nocendum, primum regis animum in eos incendit, deinde Londinum omnes, concilii de rebus ecclesiasticis ineundi praetextu, congregar. ibi nulla res proposita deliberationi fuit; sed legati astutia clerus totus a rege praesente multis minis & convitiis exagitatus finito mox concilio discessit. Legatus labefactatam & defessam iam praedam, ea ratione, quam papa praescripserat, inseptitur, eamque misere dilaniatam vorat. His factis, cum omnibus iam invisus maximo odio legatus flagraret, cum Oxoniensem academiam visitare vellet, abbatis Osneiensis coenobii hospitio usus est; ibi perhonorifice a scholaribus, delicatissimis atque uberrimis esculentis poculentisque oblatis ab eoque acceptis, invitatus. Cum autem, ut in tam celebris & famosi viri adventu saepe folet, scholarium turba introire hospitium eius vellet, a janitore ac legati famulis vi repulsi sunt. Id aegre tulerunt; eoque molestius, quod tantis muneribus ipsum Jovem placari potuisse sperabant. Itaque vim vi repellentes ad arma ventum est. Prodierunt confertim Romani cum Oxoniensibus dimicaturi; sed coquo legati in ea dimicatione trucidato superati recesserunt, & occlusis foribus ingredi volentibus restiterunt. Legatus ipse, horrore ac metu tremens, in Osneiensis templi turri seu pinnacidio se occultat. Investigant eum undique Oxonienses, & exclamant: Exi foras, sceleste, expilator Angliae, Romanae cupiditatis gurges. Ille, misso clam ad regem, qui tum Wallingfordiae agebat, nuncio, eius praesidio a tanto periculo & scholarium obsidione liberari petit. Rex, missis satellitibus, hominem eximit. Liberatus iam in Oxonienses saevit, omnes sacris interdicit, officiis & beneficiis praeditos privat, ecclesias interdicto recludit, lectiones, disputationes, ac quascunque literarum exercitationes fieri vetat. Ab his censuris liberari & absolvi non poterant, antequam abbas Osneiensis, praefectique ac magistri, capite pedibusque nudi, togis exuti, reliquisque vestibus diseinati transeundo plateam Chepeside ad domum legati accessissent, eique se supplices obtulissent. Fabianus huius tam hostilis dimicationis causam docet; quod constitutiones in presbyteros conjugatos atque concubinarios, aliasque juvenili clero parum gratas, sancivisset.

Superest, ut de exilio morteque Edmundi Cantuariensis Archiepiscopi pauca dicamus. Inter caeteras querelas, quas contra regem papae porrexerat, maxima fuit; quod ecclesias tam metropoliticas quam cathedrales atque conventuales vacuas & pastoribus orbatas ad suam utilitatem, & detrimentum ecclesiarum, diutius in sua custodia teneret. Itaque a papa impetravit, ut, si rex, electione permissa, de digno aliquo pastore ecclesiae cuicunque vacanti intra semestre spatium non provideret; jure, perinde ac in parochialibus ecclesiis, devoluto, ab Archiepiscopo provinciae provideretur. Quod papae decretum, magna pecunia data, ab Edmundo obtentum rex ab eodem papa rescindi ac in irritum revocari procuravit. In quo sane Polydorus ipse falsus decepit saepe multos; dum hoc a rege ipso per Edmundum, & aliquandiu, servatum scribit, donec consueto lucro carens, quod ante promiserat, ipse revocavit. Non enim a rege, sed a papa, regi damnosa profecta haec concessio est. Deinde nec unquam receptum exemplo ullo aut usu fuit. Rex enim accensus Bonifacium quendam Wintoniensem Episcopum, se ignaro, electum, ut regiam potestatem declararet, protinus amovit.

Deinde Edmundus patriam & ecclesiam tot injuriis vexatam & oppressam, rege tolerante, & papa exigente, seque tot pontificiis dolis delusum, authoritatemque suam metropoliticam legati, ex fastu & avaritia fabricati, interventu diminutam aegerrime ferens, regem salutans increpat, & profuse lacrymans, Nunquam, inquit, faciem meam videbis amplius: Vitaeque pertaesus, cum ea amplius cernere noluit, quae ne audire quidem fine dolore potuit, in voluntarium se dedit exilium, marique trajecto venit in Galliam, & in Pontiniaci coenobio in precibus ac jejuniis, Deum assidue pro Anglia a Romanorum faucibus redimenda interpellans, tristissimam vitam aliquandiu produxit. His temporibus Judaei, qui Nordovici advenae fuerunt, puerum quendam christianum suo ritu circumciderunt; quem in Christi nostri Salvatoris contumeliam cruci affigendum reservarunt: Sed pater adolescentis eo diligenter exquisito, facinoreque comperto, Judaeos criminis reos ad supplicium postulat; qui equinis caudis distracti patibuloque suspensi perierunt. Edmundus autem aegritudine & abstinentia in tabem, deinde in acutissimam febrim, incidit: Mutatoque recuperandae tam aflictae, imo desperatae, valetudinis causa a Pontiniaco ad Soisim loco, obiit decimo sexto Kalendarum Decembris; postquam octo annis in archipraesulatu vixisset: Dissectoque a medicis ventre evulsa cum corde viscera in Soisi sepulta sunt; cadaver Pontiniacum reductum archiepiscopali ritu humatum fuit. Legatus Otto, Edmundo iam mortuo, etiam Cisterciensia coenobia, ab omni pensitatione munitissimis papae privilegiis liberrima, mandato & authoritate ipsius papae invasit. İlli vero fortiter restiterunt, fuifque privilegiis coram papa ostensis, si veterem vim non obtinerent, nihil deinceps ab Anglis ei sperandum edixerunt. Hoc papa veritus ad Ottonem literis se excusavit: Non esse suae intentionis scripsit, ut pecuniarias a Cisterciensibus procurationes exigeret: Itaque mandat, si visitationis aut quacunque alia causa ad eos accesserit, praescriptis illi ordini cibis tantum contentus sit, & a carnibus abftineat. Cisterciensibus a faucibus legati tam opportune ereptis, cum, valtatis omnibus, nullius depraedationis spes superesset, ex Anglia iam arida & exangui Romam festinat: Qui huc missus non erat ad oves, quae perierant, protegendas, sed ad pecuniam, quam invenerat, vindemiandam. Hic autem praedator Angliae, qui trecenta ecclesiastica beneficia Italis Romanisque suis in Anglia contulerat, a rege, magnatibus, & praesulibus cum tubarum clangore ad litus maris deductus est: Ibi regem amplexus legatina insignia deposuit, navemque conscendit, non minus pecuniis, quam singulorum diris & execrationibus, onustus. Cum trajecisset multaque itinera confecisset, a praedonibus imperatoris captus & spoliatus est: Factus praeda de praedatore, juxta illud propheticum: Vae, qui praedaris; nonne tu praedaberis?

Edmundum autem sex pene annis sepultum, Innocentius papa veritus, ne manes ipsius mortui Romanam sedem ob tot acceptas injurias vindicarent, Sanctorum suorum pontificio catalogo inscripsit. Cuius corpus anno sequenti translatum est a Lodovico Francorum rege; iterumque triennio post, e sepulchro levatum, novoque feretro ex auro, argento, & crystallo fabricato, inclusum fuit.

Huius Archiepiscopi tempore Gregorius papa decretales epistolas ab Honorio prius editas retexuit suoque nomine edidit; in quibus quaedam non tam juris, quam lucri, causa innovavit. hospitium item sanctae Katharinae, quod turri Londinensi adiacet, ab Eleonora regina, filia comitis Provinciae Gallicae, ad sustentandas debiles & pauperes foeminas extructum est. Nec non & Judaeis ad Christi fidem converfis aliud hospitium, quod nunc rotulorum, seu archivorum regiorum, custodiae destinatum est, ab Henrico rege, eius conjuge, dedicatum fuit.


XLVI. Bonifacius.

ROmana curia, mortuo iam tabeque & moerore confecto Edmundo, pio atque erudito viro, insatiabili ducta pecuniae cupiditate, ut effrontes & impudicae meretrices abjecta verecundia exponere se venales solent, omnibus gentibus, & praesertim Angliae, se prostituit pretio: exemploque suo affines provincias usura, quam modicum, &, Simonia, quam nullum, delictum putavit, tanquam contagione foedavit. Quae quidem insignis & impudica impudentia reges atque populum religionis praetextu atque specie diu deceptos & infatuatos, a suis dolis & praestigiis, quibus lucrum sine modo captabat, primum avertere coepit. Nam, ut scorta venustiora quamdiu aliquam retinent verecundiam, & ipsa retenta sunt: sin totam deseruerint, simul deserta sunt: Sic Roma muneribus moderata procos multos amplexa est; tandem vero, cum supra modum saevire atque corrupta esse coepit, omnes abalienavit. Post Ottonis discessum, rex, qui non modo suspicari, sed perspicere plane atque cernere papales fallacias coepit, Caursinos, foeneratores Italos, qui mutuas pecunias his, qui papalibus exactionibus solvendo non essent, sub ufuris credebant, quique papali astu, ut Angliam obaerarent, introducti fuerunt, regno eiecit. Sed papa Gregorius, postquam nummis Angliam exinanisset & ad grande aes alienum redegisset, novam adhuc exhauriendi rationem excogitavit.

Quosdam in Anglia sibi charos atque fidos abbati & conventui de Burgo cum suis mandatis misit. Hi papae nomine contendunt, ut ecclesiam aliquam, quae fui juris patronatus erat, & centum marcarum redditu annuo aestimandam, ipsi papae conferrent. Hanc illi a papa rursus locationis titulo accepturi, papae annuum proventum persolverent, residuum suis usibus reservarent. Papae ad hoc improbum pactum mandatarii potestatem habebant abbatem & conventum ad hoc, per censuras papales, compellendi. Sed abbate absente respondit conventus, hoc se, sine regis permissu, qui patronus huius suae ac permultarum in Anglia ecclesiarum sit, non posse licite concedere. Sed instant atque flagitant papales mandatarii, ut mox atque clam hoc negotium transigatur: Sperare enim se in aliis ecclesiis eadem perfecturos, si exemplum caeteris ab hac prima concessione proponatur. Circumventi iam hac tam subita flagitatione monachi non aliam tam importunam petitionem vitandi rationem invenire potuerant, quam, ut abbatem absentem, cuius necessarius fuit consensus, consulant. Abbas de tam callido & clandestino consilio certior factus regem clam instruxit. Is commotus, tandemque Romanos laqueos atque cupiditatem, cui modus nullus adhiberi poterat, execratus, restitit; ac edixit, ne quis deinceps huiusmodi pontificia mandata exequeretur, aut susciperet. Ita fraudis pontificiae eventus inanis tandem, sibique ignominiosus, fuit. Interea duo clerici Romani, Ottonis legati quasi vicarii, in Angliam clam ingressi sunt; Petrus Rusus, de quo antea dictum est, & Petrus Supinus: qui tamen sedulus fuit & indefessus exactor pecuniae: Huic Hibernia, illi Anglia, expilanda commissa est. Conventus cleri publicos non cogebant; etsi exigendo, interdicendo, excommunicando, pecuniam variis modis a misera Anglicana ecclesia extorquerent; ut huiusmodi rapinis ecclesia Romana, ab his incommodis, quibus ab imperatore, ut illi dicebant; tam diu affecta & vexata est, tandem respiraret. Maxima autem huius rei gerendae potestas penes Petrum Rufum fuit; qui se alteri antetulit: Quosque ille in Hibernia ligasset, hic Londinum prius appulsos relaxare solebat. Et, ne authoritate spernenda & perexigua praeditus videretur, literis, quas ad singulos dedit, quos ad solvendum solicitavit, scriptum nominis sui titulum sic praeponere folebat: Magister Petrus Rusus, Domini papae familiaris & consanguineus, salutem, &c. Quo titulo a singulis multa exegit. Collega autem suus Supinus, paucis mensibus, mille libras collegit; quas ad Petrum Rufum Londinum salvus duxit. Cumque iam plurimis repetitis expilationum generibus omnem auri argentique copiam ex Anglia, Scotia, & Hibernia exhausissent; nunciatum eis est Gregorium papam mortifero & exitiali morbo laborare. Itaque onusti iam atque referti Romam properant: Veriti, ne a rege, si de tanta papae invaletudine cognosceret, retinerentur, collectasque pecunias refundere cogerentur. Nec eos fane fefellit opinio. Mox enim atque Cantuariensium monachorum ope transiissent in Galliam, ad regem cum literis in Angliam venit Walterus de Ocra legatus imperatoris. In illis literis nunciata mors est regi Gregorii papae; deinde rex admonitus, ut tam papales praedones, quam praedam, caperet atque detineret. Sed illis, ut diximus, iam elapfis, Walterus iratus regis ignaviam increpavit; & ipse praedonum, ut nasuti canes folent, olfaciens vestigia, viarum, quibus incedebant, diverticula perscrutatus est: De quo imperatorem quam citissime certiorem fecit. Itaque illi, cum divulgata iam Gregorii mors esset, insidias veriti, abdiderunt se una cum praeda in amicorum & consanguineorum aedibus; ut palam atque liquido deprehendi non poterant. Sed imperator per singulas suae ditionis in Italia civitates de his papalibus nunciis, multarumque ecclesiarum, & praesertim Anglicanae, mercatoribus, indagari fecit: Eosque tandem captos carceribus atque vinculis coercuit: Eorum affines, familiares, & consanguineos, quive his opem ullam dederant, proscripsit, pecuniam omnem per tabelliones & scripta penes civitatum mercatores atque depositarios exploratam justis dominis restitui curavit. His expilationibus, quae tam infeliciter cesserant, defessa tandem Romana curia, quaestores, ut deinceps ostendemus, huc non misit amplius: Sed pecunias, quas exegit, ad se perferri caute voluit. Gregorius autem papa, qui, bello in imperatorem moto, totum orbem christianum tumultu permiscuit, Angliamque maxime perturbavit, aegritudine atque tabe confectus obiit; quod imperator castellum in Campania, ad quod papae consanguinei confugerant, expugnatione cepit; ipsosque captos patibulis suspendit, & in huius vindictae memoriam turrim quandam semidirutam reliquit. Ac, mortuo iam Gregorio, dolorene magis an hilaritate ingemuerit rex, incertum est. Nam incredibili ac intoleranda quadam servitute, a qua vivente illo se vendicare non poterat, liberatus esset iam, si regni barones in fide obsequioque stetissent. Sed, reluctantibus sibique adversis illis, respublica per exteros atque peregrinos administrata est. Itaque, postquam de Archiepiscopo Cantuariensi iamdiu deliberasset, Eleonora ereginae suasu Bonifacium, Thomae Sabaudiensis in Gallia Narbonensi filium, reginae avunculum, a monachis Cantuariensibus eligi postulavit. Hi virum ignotum, tanta regi affinitate conjunctum, etsi ab illa sede prohibere libentius, quam eligere, vellent; tamen, cum papam, quem nondum sciebant esse mortuum, omnia regi indulgere & concedere ex tam multis argumentis accepissent; veriti, ne, si praeter regis sententiam quenquam elegissent, repelleretur, in Bonifacio eligendo regi obsequuti sunt: Ac rite celebrata electione rex illico membranam de laude & commendatione avunculi sui Bonifacii ad papam conscribi, & tam suo regio quam Episcoporum & abbatum sigillis appensis, tanquam publico communique omnium testimonio, roborari, invitis quidem permultis, sed perterritis atque enervatis, curavit. Bonifacius enim, praeterquam quod nobili genere ortus, & corporis proceritate arque virilis personae dignitate praeditus fuerit, caeteris in rebus indignus tantae gerendae dignitati existimabatur: Unde quidam Cantuarienses monachi pudore atque moerore affecti, quod eum elegissent, Cantuariensem ecclesiam deseruerunt, & ad perpetuam agendam poenitentiam arctissimo ordini Carthusiano sese astrinxerunt. Veruntamen, haud multo post rex, legatis ad Innocentium papam, qui tum Lugduni fuit, cum illo suo atque Praesulum scripto atque sigillato testimonio missis, facile impetravit, ut in ea civitate sacrationem ab ipso papa acciperet. Ac paulo post Petrus Sabaudiensis comes in Angliam venit; qui illas magnificas aedes, quas Henricus septimus reparavit, & pauperibus alendis destinavit, primus extruxit, quae antiquum nomen, the Savoy, adhuc retinent. Incidit hic Bonifacius in tempora valde periculofa atque turbulenta, ob motus atque tumultus frequentes, qui non modo ob papales exactiones a rege conniventibus oculis permissas, sed etiam ob advenarum peregrinorumque adventum, quorum consilio rex omnia gessit, inter regem & barones concitati sunt: Ad quos fedandos in parliamento Oxonii celebrato statutum atque decretum fuit; ut vetera regni jura ante Gulielmi Normanni victoriam usitata, & vi magis, quam desuetudine, abrogata, regni incolis restituerentur: Ad quae observanda tam rex quam barones mutuis juramentis praestitis sese astrinxerunt. Sed rex, ratus ea jura ad populi libertatem minuendam, suamque dignitatem augendam, esse remissiora, egit cum papa postea, ut eius authoritate a jurisjurandi religione absolveretur. Papa hoc, ut folet, fecit; utpote qui, regibus & magnatibus dissidentibus, sibi usucepit potentiam, regemque clam solvit juramento: quo civilia bella inter regem ac barones mox suscepta sunt. In hac civili discordia papa, qui occasionem quancunque, sive acquisitam, sive oblatam, pecunias in Anglia colligendi praetermitere noluit, Martinum quendam, novum pecuniarum exhaustorem, cum excommunicandi, interdicendi, & quocunque modo etiam arbitrario sibi repugnantes coercendi, authoritate in Angliam misit. Is, dum rex & magnates civili conflictatione impedirentur, Praelatos Angliae non minus hostiliter aggressus est; quos a beneficiorum fructibus percipiendis, indicta causa, leverissimo decreto suspendit: Donec papali voluntati satisfactum fuisset. Quibus de illa voluntate quaerentibus respondit Martinus; Ut permulti annui redditus consanguineis atque clericis papae ab Angliae Praelatis contribuerentur: Se autem redditum nullum, qui viginti Anglicas libras annuas non valeret, admissurum; Ne quisquilias in Anglia colligere videretur. Equos praeterea elegantiores atque generosos, quorum tunc habebatur in Anglia copia, a Praelatis exegit. Quos, etsi suae negationis atque adeo maxime necessarias excusationum causas allegarent, tamen ad praestandum papalium poenarum atrocitate compulit. His modis magnus ecclesiasticorum beneficiorum, praebendarum, atque dignitatum numerus Romanis clericis absentibus acquisitus; nec non equorum selectissimorum copia celeriter Romam traducta est. His tot jacturis labefactata a papa Anglia, coepit totus populus atque clerus de papali jugo fuis cervicibus penitus excutiendo cum rege conspirare. Qui, quasi parturientes, conceptum ac retentum alta diu mente odium in apertas tandem querelas effundunt: Angliam tam varias tantasque largitiones ulterius ferre non posse: Si suis consanguineis clericisque Romanis, ex ecclefiis, proventus providere cupiat; potestatem suam vicinioribus Italicis ecclesiis, non Anglicanis tam longe Roma difjunctis, admoveat: Nam ecclesiasticos in Anglia proventus a regibus ac magnatibus, ecclesiarum patronis, ad continuum divinum cultum in Anglia gerendum, hospitalitatis munera, & alendos eleemofynis pauperes, ecclesiarumque extructiones atque reparationes, fuisse suppeditatos. Quibus peractis, si ex ecclesiasticis facultatibus supersit quicquam, id pontium, arcium, & viarum refectioni, aliisque regni necessitatibus sublevandis, quam illi Romano sacerdotali luxui, concedi est aequius. Praeterea nec honestum nec tutum Anglis esse potest, papam suis copiis contra imperatorem instruere, qui & affinitatem cum rege nuptiis contraxit: Ex quibus liberi procreandi ex Anglica regia ftirpe provenirent. Deinde imperatorem obesse atque incommodare posse multum Angliae, si aut vicinas mercaturas impediat, aut contra Lodovicum Francorum regem ad eas provincias recuperandas, quas armis cepit, auxilio suo non subveniat. His malis compulsus Henricus rex ad papam scripsit: Eum obnixe rogavit, ut miserae diuque afflictae Angliae, & a Romanis expilatoribus ad vivum atque adeo ad ossa refecatae tandem parceret: laborare eam & intestinis & externis multis incommodis, quibus omnibus multo gravior & acerbior est avara illa Romana manus: Cuius alleviationem si faltem paulisper sentiret, caeteris malis se explicare citius ac facilius possit. At papa regiis precibus commotus magis quam mitigatus non modo de tam atroci expilatione nihil remisit; sed novo ambitionis genere potentiam suam dilatare studuit. Davidem enim Northwalliae principem, qui fide data se Angliae regi astrinxerat, ab ea fide liberare, luoque dominio mancipare, voluit; ut Romanae ecclesiae ex illa provincia quingentae annuae marcae solverentur. Hac pollicitatione atque spe Davidem, in regem contumacem & rebellem, protexit atque fovit; donec publicis instrumentis in jure probaretur principem Walliae regis Angliae vasallum atque subjectum fuisse. Deinde, hac amota fraude pontificia, cum ita exhaustae essent Anglorum facultates, ut ne regi auxilia praestare poterant; rex, subsidio sibi a clero denegato, a papa petiit, ut is ad eos monitorias atque adeo instigatorias literas daret. Cuius rei eventus in se postea recidit: Cum enim, ne papa quidem intercedente, impetrare aliquid a Praelatis potuit; papam tamen magna pecunia remunerare coactus est. Praeterea, cum animadvertisset papa Anglos authoritate sua, magis quam regia, ad pecunias dandas impelli posse, prodesse sibi multo prudentius, quam regi, decrevit. Cumque iam tam Praesules quam magnates pecuniario sublidio iuvare regem satis aequis conditionibus promisissent; venit in Angliam Martinus quidam ad exigendas pecunias papae legatus, potestate quadam nova & inaudita praeditus; quam is mira fedulitate & feveritate exercuit. Hunc tam improbum pecuniarum raptorem Angli, mutata in eius nomine litera, Mattinum appellabant. Hic Romanis clericis ecclesiastica beneficia, simul atque vacarent, scriptis, ut aiunt, bullaris, quorum infinitam secum adduxit copiam, contulit: Ut in omnium ore hoc esset; Martinum schedulas multas, non scriptas, sed bullatas, in quibus, quicquid vellet, exarare poterat, secum in Angliam attulisse. Cum itaque Anglicanum clerum ad festinam decem millium marcarum solutionem urgeret; illi duabus istis a rege & a papa postulationibus, tanquam inter incudem & malleum, contriti: Heu, inquiunt, duplex instat petitio; una regis, altera papae; sed a rege sperare aliquam retributionem possumus, a papa vero nullam. Itaque, cum regem iam juvissent, Martino, qui eos Londini convocatos dilectissimos ecclesiae Romanae filios, in quorum finu reposita tota spes papalis esset, comiter appellabat, respondent; se neque tam frequentes contributiones, neque ecclesiarum Romanis concessiones, ulterius esse laturos: Quam quidem ad rem imperatoris ad regem literis instigati facile fuerunt. In quibus regem rogat, ne auxilia praestari papae ad suam perniciem diutius teretur: Se de his controversiis, de quibus tam grandis infamia papalibus calumniis inusta sibi sit, Angliae atque Galliae regum procerumque judicio staturum: Nec non Angliam ab illo tributo, quod Innocentius a Johanne rege exegit, aliisque gravaminibus, quibus quotidie afflicta est, ipso marte vindicaturum. Martinus tamen vacantibus ecclefiis avidas manus semper iniecit. Cum enim Rogerus quidam, praecentor ecclesiae Sarisburiensis, Bathoniensis Episcopus sacraretur; omnes priores eius dignitates cuidam papae consanguineo contulit. Quo etiam tempore Robertus Paffelewe, qui in thesauris regiis custodiendis & augendis totus versatus est, eoque nomine regi charus, ab ecclesiae cathedralis Cicestrensis canonicis, qui regi placere studuerunt, Cicestrensis Episcopus electus est. Quod Bonifacius Cantuariensis Archiepiscopus indigne tulit, &, Episcopis provinciae suae convocatis, in difficilibus quibusdam & nodosis quaestionibus per Lincolniensem Episcopum propositis serio examinavit; deinde electione rescissa hunc Robertum repulit, & Richardum quendam de la Wich loco suo, inconsulto rege, substituit. In qua turba atque lite Martinus ille provisor Romanus, qui praesens atque promptus lucro inhiabat, Richardo vacantes redditus bullato scripto sine mora contulit. Rex autem tantam contumeliam non laturus in Episcopatus baroniam & possessiones saeculares ingressum Richardo interdixit. At paulo post Bonifacius Cantuariensis Archiepiscopus cum Wigorniensi & Herefordensi Episcopis, qui Anglis invisi suspectique fuerunt, quod papae tantum tribuebant, rege etiam inconsulto, Romam profecti sunt. Bonifacius hanc itineris fui causam commemoravit; Obaeratam iam esse suam Cantuariensem ecclesiam in quindecim millibus marcarum: Cuius aeris alieni atrocitas & magnitudo fine papae auxilio dissolvi haud posset. Sed tamen discedens a Cantiis, multis & exquisitis rationibus, maxime vere caedendis vendendisque nemoribus, pecuniam magnam conflavit. Et per Provinciam Gallicam & Allobroges, ut expugnaret militem quendam Provincialem, qui Reimundi comitis Provinciae filiam & haeredem ad conjugium raptaverat, transiit. Ad hunc expugnandum thesaurus grandis in Anglia coacervatus est; etsi hoc praetextu eximendi ecclesiam Cantuariensem ab aere alieno hoc fecisse visus est. Ad papam deinde accedens pretio impetravit, ut Episcopatum in Delphinatu Valentinum, aliasque commodas & opimas ecclesias, quas in illo itinere acquisierat, cum Cantuariensi Archiepiscopatu retineret.

Interea papa, cum ad colligendas in Anglia pecunias non multum se legatis proficere animadverteret; callido novoque inito cum cardinalibus suis, qui solius erant amatores pecuniae, consilio ipse in regnum accedere statuit. Cardinales, sub adumbrata & ficta in regem amoris specie insidias suas occultantes, ad eum communes literas dant; in quibus consilium se proponere amicum, regi utile, regnoque honorificum exponunt; ut rex per illustres aliquos nuncios papam rogaret, ut Angliam, in qua jus quoddam proprium atque singulare tenet, dignaretur sua praesentia illustrare: Nihil regi fore gloriofius, quam ut id, quod nullius regis temporibus acciderit, iam ad perpetuum sui regnique decus contingat: Se operam sedulo daturos, ut, si rex hoc peteret, a papa impetrarent: Eoque paratiores futuros; quod meminerint dixisse nuper papam, quam grato animo delicias Westmonasterii, & divitias Londini, invisere cupiat Rex his subdolis cardinalium blanditiis facile primo irretitus, prudentum postea consilio avocatus est: Qui regi suaserunt, Romanorum rapinis atque Simonia, nec non Caursinorum, ac Italorum, qui una cum illis Angliam ingressi sunt, usuris, integritatem & quasi pudicitiam Angliae satis violari: Opus non esse, ut ipse papa praesens praedatum accedat: Hanc autem improbam cardinalium infinuationem, esse flagitationem callidam: Petiisse enim papam tam Franciam quam Aragoniam ingrediendi a regibus Verba eiusd. potestatem; a quibus repulsam paffus est. Id quod infamia papalis curiae promeruerat, cuius foetor ad nubes sumum teterrimum exhalabat. Papa cum intellexisset, quam ingratus suus in Angliam adventus foret, generale concilium Lugduni indixit: Ad quod primo citat regem & Praesules Angliae; in quibus maximam se habere spem maximumque percepisse solatium testatur.

Papae nuncius Nonis Martiis regem & Praesules ad hoc concilium citavit: Concilii dies dictus est octavo Kalendas Julii. Interea rex misit ad papam capellanum quendam suum Laurentium de Sancto Martino; ut pro absentia quorundam Praelatorum a concilio veniam peteret, & de injuriis sibi a Bonifacio Cantuariensi Archiepiscopo illatis quereretur. Papa illud concessit: sed in altero cum Bonifacio, cuius largitione delinitus fuit, contra regem stetit. Rex, etsi papae resistere palam ausus non fit, tamen magnates clam incitat. Illi portus omnes observari, & veloces papae nuncios, qui cum mandatis ad Martinum papae provisorem quotidie ibant & redibant, detineri, papalesque literas ad se perferri, praecipiunt: Et paulo post Doveriam applicuit cursor papalis, onuftus literis & mandatis, ut aiunt, bullatis; quae variis argumentis pecunias corradendi, potius quam dicendi aut orationis figuris, erant refertae. Hunc Doverensis portus custos captum carceribus inclusit. Cuius rei fama ad Martinum illum, citius quam ad magnates ipsos, perducta est. Is regem adiit, rem indicat: Rex adhuc papam veritus ad custodem illico scripsit, ut cursorem illum liberaret. Ita ipse salvus ad Martinum suum papales chartas salvas perduxit. Jam Lugdunensis illius concilii dies instabat. Papa ipse mense Maio advenit. Cuius primo adventu conclave papae subito combustum est. Hoc quidem callide factum putabant, ut incepto concilio causa papae exigendi pecunias ministraretur: Sed, ut multi asserebant, execrabilis illa charta, quam a Johanne rege de tributaria Anglia facienda extorfit, in eodem incendio periit. Papa ante inchoatum hoc concilium coepit illam authoritatem, quam vendicare tum in animo habuerat, in Lugdunenses canonicos exercere. Itaque in praebendas quasdam vacantes invasit; in quarum possessionem consanguineos & affines suos misit. Cui in os restiterunt canonici Lugdunenses, cum minis & juramentis exclamantes; quod, si tales Lugdunensem ecclesiam ingrederentur, nemo eos fervando servare possit, quin in Rhodanum vicinum amnem mergerentur. Quibus dictis deterriti papae consanguinei ne in aspectum quidem prodierunt, sed subito evanuerunt. Ac in Anglia magnates, cum hoc concilium imminere cervicibus suis animadverterent; rege in suam sententiam contra papam clam adducto, miserunt Fulconem quendam Warini Filium, totius Anglicani populi ad Martinum praedonem nuncium: Martinus tum Londini in Novo Templo fuit: Quem Fulco his verbis allocutus est. Recedens statim exi ab Anglia:? Cui Martinus: Quis mihi hoc mandat? An tu ex te ipso hoc habes? Cui Fulco: Hoc tibi per me mandat eorum, qui arma nuper Lutoniae & Dunestapliae ceperunt, universitas: magnus enim in illis tum oppidis convenerat gladiatorum numerus, quos Rex ipse suspectos habebat; & si sano, inquit Fulco, consilio credis; ne moreris usque in diem tertium, ne tu in frusta concidaris cum omnibus tuis. Recessit trepidus & suspiria ducens Martinus, regem adiit: commemorat, quae ei nunciata sunt; rogat, an authoritate sua, vel subditorum temeritate fiant. Cui Rex: Ego, inquit, huius rei author non fum: sed Barones mei vix se continent, quin in me arma capiant; quia depraedationes & injurias tuas, quae modum omnem jusque atque fas superant, tam diu toleravi. Hoc responso perplexus Martinus petiit saltem exitum e regno facilem atque tutum. Cui Rex commotus & iratus, Diabolus te, inquit, perducat & inducat in inferos: mandavitque palatii fui mariscallo, cuidam Roberto Norisco, ut Martinum ad mare salvum perduceret. Cui pavidus iam Martinus tanquam ad latus adhaesit, dum ad mare deduceretur; veritus omnes, quos conspexerat, ac quibus obvius esset, ne ab illis trucidaretur: Subindeque Robertum rogavit supplex, ut se protegeret; his verbis: O mi amice Roberte, & domine mi, habesne filium, nepotem, consanguineum, vel amicum; quem cupis in redditu ecclesiastico promoveri? Cui Robertus: Absit, inquit, ut aliquis meorum per te potiatur ingressu in ecclesiam. Et cum Doveriam pervenissent: Vade, inquit Robertus, ne, si vel respicias faltem in Angliam, in frusta ab ipsis nautis diffeceris, vel maris fluctibus obruaris. Ita festinanter trajecto Martino plerique Itali Simoniaci, & Caursini usurarii, qui totam pene sua contagione contaminarunt Angliam, in latebris sese absconderunt, & repente discesserunt. Martinus, qui magnis itineribus ad papam contendit, quo furore exactus sit ab Anglia, declaravit. Papa excanduit; quod Franciae & Aragoniae reges ingressum in suorum regna sibi prohibuissent, & quod Angliae rex adventum suum oblatum non acceptasset; sed nuncium suum diris & execrationibus ejecisset: Et in voce susurra, oculos obliquando, & nares corrugando: Expedit, inquit, ut hos regulos conteramus, & componamus cum imperatore. Contrito, enim vel pacificato, dracone, cito ferpentuli conculcabuntur. At Henricus rex tandem & pene sera poenitentia ductus insatiabilem illam Romanae curiae cupiditatem abominari & detestari coepit; & post Martini discessum per singulos comitatus inquisivit, quantis ex Anglia ecclesiasticis annuis proventibus Romani atque Itali per Romanam curiam locupletati fuerunt: Et repertus est annuus redditus sexaginta millia marcarum: quam fuminam ne regius quidem tum attigit redditus. Quare permotus Rex cum consiliariis suis deliberavit, de mittendis ad concilium legatis, qui publicam querelam de papae suorumque legatorum gravissimis exactionibus & rapinis proponerent: Nec non ab illo tributo, quod Johannes rex fine consensu regni promiserat, liberationem postularent. Hi quarto die post inceptum concilium regis regnique causam in concilio ostendunt: Cum summa injuria, belli civilis tempore, extortum ab Angliae rege multis calamitatibus oppresso, Romano Pontifici tributum id remitti petunt, quia nobilitas atque populus nunquam assensere; nec ullis rationibus adduci possent, ut consentiant. Ad hoc papa nec vultum, nec vocem extulit; sed mutus conticuit. Tum interjecto silentio protulerunt totius Angliae universitatis literas, summam omnium injuriarum & calamitatum, quas papalis avaritia in Angliam invexisset, continentes. Quibus palam recitatis respondit tandem papa, cum de responso diu urgerent legati: Tantum negotium moram in deliberando requirere. Cumque ita dilata & procrastinata res esset, addiderunt legati, novam, quandam impudentem & intolerandam exactionem nuper a Romana curia inventam effe: Dum, quae prius concessisset, ea commodi sui causa, cum hac clausula, quam leguleii, Non obstante &c. vocant, statim revocaret: Ex quo nemo juris sui diu certus esse queat. De his propositis atque postulatis diu responsa expectabant legati: quibus tandem expressum est, quod postulata ad votum non reportarent. Quare irati cum his minis atque diris discesserunt; Se nunquam tributum seu quodcunque aliud deinceps Romanae cupiditati soluturos, aut ex Anglia solvi praestarive Romae permissuros. Sed papa callidus, illis leniter & aequabiliter concilio dimissis, Episcopos atque Praelatos, quos detinuit, excommunicationem comminando coegit, ut signis & sigillis suis Johannis regis de tributo concessionem confirmarent: De quo rex certior factus juramento professus est, se contra infirmos illos & timidos Episcopos pro regni libertate staturum; nec censum deinceps ullum Romanae curiae praestiturum.

Papa insignem sibi a rege & proceribus Angliae contumeliam factam putavit, quod eum suosque legatos in concilio tantarum injuriarum reos fecissent; ut ne a minis quidem apertis continere fese poterat: quin aperte denunciaret; si imperatorem Fredericum superare poterat, proximum sibi fore contra reluctantes & deficientes Anglos de tributo negotium: Incitavitque in regem Angliae Francorum regem; qui tamen initas paulo ante inducias, ne papa postulante, frangere voluit. Lugdunensi autem concilio iam finito, in quo spontaneis donis, vel faltem clanculum postulatis, papa multas opes congessit; Bonifacius papale rescriptum omnibus Cantuariensis provinciae clericis obtinuit; ut ex illius provinciae beneficiorum vacantium vectigalibus septennio proximo ad illud aes alienum dissolvendum, quod in translatione Thomae, quam Stephanus fecerat, Cantuariensis ecclesia contraxerat, decem millia marcarum colligere possit; praeter duo millia marcarum annuatim ei ab ecclesia Cantuariena solvendarum: Quae regem concessio primo valde commovit: Qui, Miror, inquit, si Bonifacius Cantuariensis Archiepiscopus, quem ego ad tantam dignitatem evexi, iam huiusmodi meo regno incommoda a curia Romana procurer. Sed rex, etsi aliquandiu restiterat, tamen utrumque tam papam, quam Archiepiscopum Cantuariensem, infestare noluit; sed precibus ac intercessione victus tandem cessit. Veruntamen literis ac edictis iam tandem per totam Angliam praecepit, ne papales nuncii ad pecunias sive clam live palam petendas in portus reciperentur, aut vagari regnumve circumire permitterentur; li qui huiusmodi inventi efsent, carceribus includi juffit. Quo facto subditorum animos multis Romanorum injuriis demissos, atque labefactatos, extulit & exhilaravit: Et paulo post, ut omnes vias papalibus in Anglia depraedationibus intercluderet, Praesules & magnates regni ad consilium in parliamento Londini celebrato convocavit. In quo rex abjecta illa papali formidine regiam, & se dignam, vocem extulit: Satis iam diu se ac subditos suos papalibus dolis ludificatos, se tam multis promissis deceptum fidem deinceps nullam habiturum: Quod & legati ac procuratores tam sui quam regni in concilio Lugdunensi a papa male, aut nihil, respondente spreti contemptique discessissent: Et quanquam aliqua satis aeque concefferit, eadem tamen indies revocaverit; &, ut vere dici possit, graviores manus Angliae, quam unquam ante, attulerit, & quasi in suum regnique contemptum plus solito nuper saevierit: Quibus generaliter, regioque modo declaratis, adjunxit illico & in specie explicavit papalia gravamina huic regno illata.

I. Quod non contentus fuerit illo subsidio, quod vocatur denarius sancti Petri: sed mille indies modis & astutiis sine consensu regio, & contra antiqua jura libertatesque regni, & contra appellationem legatorum & procuratorum in concilio Lugdunensi interpositam, in Anglia pecunias conficit.

II. Deinde, quod ecclesiae & praebendae in Anglia conferuntur Italis ac Romanis, idioma regni neque loqui neque intelligere valentibus; a quibus ecclesiasticae regni facultates exhaustae, & extra regnum ad peregrinos traductae sunt, in animarum periculum, & ecclesiarum ruinam atque vastitatem.

III. Tum, quod a caeteris ecclesiis, quibus exteros non praefecit, pensiones exigit, etiam contra suas literas.

IV. Adhaec, Italus Italo, Romanus Romano, in Anglicanis beneficiis tanquam haereditario jure succedunt: & in omnibus pene causis Angli ad Romanum tribunal contra regni consuetudines & jura scripta, nec non contra ipsa papalia privilegia antiquitus concessa, trahuntur.

V. Praeterea, ille novus & prioribus omnibus saeculis inauditus раpalis nuncius & advena, qui, non obstante, dicitur, qua clausula in novis concessionibus atque indulgentiis, prioribus semper derogat, per quam juramenti religio, consuetudines antiquae, scripturarum vigor, concessionum auctoritas, statuta jura & privilegia debilitantur, plures nuper in Anglia, quam ante unquam, afflixit & oppressit. In qua quidem plenitudine papalis potestatis exercenda immoderatius se papa gessit, quam procuratoribus regni verbo tenus nuper dederat in promissis.

VI. His accedunt infinita colligendi & e regno sine regis consensu erehendi pecunias genera; contra quae in eodem Lugdunensi concilio aperta voce a regis atque regni procuratoribus appellatum est.

VII. Ad extremum, in beneficiorum & praebendarum ecclesiis, quas Itali & Romani in Anglia possident, nec verbum divinum enunciatur, nec ritus & ceremoniae ecclesiasticae servantur, nec pauperibus eleemofynae conferuntur; sed hospitalitas, animarum cura, & divina obsequia negliguntur, & aedificiorum tam parietes quam tecta corruunt.

De his gravaminibus, quibus tam diu oppressa conticuit Anglia, tandem in querelam erupit. Scriptae sunt ad papam de illis quaternae literae, unae ab Episcopis, alterae ab abbatibus, tertiae a baronibus, quartae ab ipso rege. Episcopi timere se scribunt, ne regnum Angliae a papali sacerdotio pro his, quas diu tulit, calamitatibus, penitus fejungatur. Abbates commemorant minas magnatum atque procerum; se ecclesias in suam proprietatem revocaturos, si exteris aut Romanis deinceps conferantur. Magnates arque populus exclamant, quanta scandala de rapina & avaritia Romana non modo per Angliam, sed per totum orbem, dissipata sint. Se non permissuros, ut sua patria deinceps tam male tractetur, ne rege. quidem connivente: Et nisi, inquiunt, praedicta per vos citius corrigantur, pro certo teneat Sanctitas vestra, non immerito timeri potest; quod tam ecclesiae Romanae, quam domino regi tale periculum imminebit, quod eidem remedium, quod absit, facile non poterit adhiberi. Rex obnixe papam rogat, ut procerum atque Praesulum postulatis sine mora Verba Matth. concedat. Ne, si fecus fiat, Romana, inquit, ecclesia, & nos in tali simus periculo constituti, cui nos oporteat in perpetuum subjacere.

His literis missis populus, ne rex in papam iam concitatus labascerer aut a proposito desisteret, novas criminationes addidit: Praelatos Angliae, papa per suos internuncios id clam petente, militaria servitia promisisse; quae foli regi ad belli administrationem regnique defensionem debentur: Quosdam viginti, alios decem, nonnullos plures aut pauciores fortissimos ex delectu habito milites equis armisque instructos, ad quaecunque papa praescripserit, loca missuros. Quae fraus papalis, ut regem & magnates lateret, interminatum esse, a papae mandatariis, graviter omnibus Praesulibus sub excommunicationis poena, ne ante sex menses commissa papae cuiquam enunciarent. Id etiam repetitum & exaggeratum est, quod de vacantibus beneficiis Bonifacio concessum paulo ante diximus. His rebus turbatus rex edixit & proscriptione sanxit; si quis quodcunque militare auxilium sine suo jussu suppeditare papae audeat.

Papa his Anglorum literis non respondit; sed rem ad secundiora sibi magisque opportuna tempora silentio reservavit; ut opimam ovem, cuius toties tondisset vellera, non modo excoriaret, sed mactaret & evisceraret, seque ipsis intestinis satiaret. Nam, cum Fredericus imperator comperisset papam Anglico numismate ditatum indies, in his portubus, quibus commeantibus in Angliam fit transitus, custodes occultos & insidiatores posuit. Ejus conatus, cum praescivisset; papa hoc dolo antevertit: Instituit novos non tonsores, sed lanios, sub specie religionis praedicatores & Minores Fratres dictos. Hi, amictus habitu mutato, regnum clanculum ingressi sunt, monachis praecipue reclamantibus: Qui, cum animadvertissent quantis privilegiis ad eleemofynas, imo verius rapinas, non pauperum, sed papae, nomine colligendas essent muniti, quae suae fidei, id quod optabant, non committerentur, exclamabant, papam sui lucri causa indies religiosorum novos ordines singere ac formare: Nam monachorum ordo, qui strictissimus antea putabatur, iam prae his novis fratribus in contemptum abiit. His omnia indulsit papa, ut, quia peccantes clam sibi delicta confitentes audirent, eosque in poenis retinerent vel relaxarent, non modo ordinariorum Praesulum loco, praeterquam in foris & tribunalibus, in ligandi & absolvendi potestate essent; sed quaecunque papae mandata & imperata peragerent. His itaque novum & inauditum negotium in mandatis dedit, ut clericorum intestato decedentium haereditates atque bona ad papae commoditatem raperent. Obierant enim Lincolniensis, Bedfordensis, & Northamptonensis archidiaconi, opulentissima, tam in pecuniis quam in vasis preciosis & copiosa supellectile, haereditate sine testamento relicta, quae ad laicorum cognatorum possessionem pervenit: Quam sibi adimi, tanquam pinguem & dulcem bolum e faucibus eripi, papa moleste tulit. Quod cum regi denunciatum esset, non animo solum, sed & verbis execrari coepit tam varias & multiplices pecuniae colligendae astutias: Quas tamen edictis per totum regnum propositis vetuit. Sed Romae iam cum papa multi Anglicani aderant clerici, qui cappis, ut aiunt, choralibus & insulis, ornamentisque ecclesiasticis, ex Anglicae tunc more gentis, ex lana tenuissima & auro artificiose intexto fabricatis uterentur; huiusmodi ornamentorum aspectu & concupiscentia provocatus papa rogavit, cuiusmodi essent. Responsum est, aurifrisia appellari; quia aurum & eminens ex panno lana, quam Angli Fryse appellant, simul contexta sunt: cui subridens & dulcedine captus papa: Vere, inquit, hortus noster deliciarum est Anglia; vere puteus est inexhaustus; & ubi multa abundant, de multis multa sumere licet. Itaque concupiscentia illectus oculorum, literas suas bullatas sacras misit ad Cistercienses in Anglia abbates: quorum orationibus se devote commendaverat; ut ipsi haec aurifrisia speciocissima ad suum ornandum chorum compararent. Hoc Londinensibus placuit, qui ea tum venalia habebant, tantique, quanti placuit, vendebant. Unde multi manifestam avaritiam Romanae Ecclesiae detestabantur. Sed his nitidis muneribus satiari papa non poterat; quin interea, dum legati regii cum mandatis supra scriptis essent Romae, papa, cum in exiguo quaestu Anglicanum sibi clerum flexibilem esse sensisset, scripsit Wintoniensi & Norvicensi Episcopis; ut sex marcarum millia a clero suis usibus persolvi curarent. Illi mandatum papae occipiunt exequi; sed a rege sub proscriptionis poena prohibentur. Clerus inter regem & papam interpolitus, ac utriusque minis perterritus, quid ageret, incertus fuit; sed, quia in rege constantiam desiderabant, veriti ne animo deficeret, &, ut ante saepe fecit, succumberet papae, permulti clandestina solutione tam regis quam papae indignationem vitabant. Nuncii deinde, qui de regis, procerum, Praelatorum, totiusque Anglicani populi aequissimis postulatis Romam missi sunt, redierunt. Illi Wintoniae, ubi parliamentum habitum est, exponunt quam superba papae responsa tulerant: Se probris lacessitos & repulsos ab omnibus, tanquam schismaticos, fuisse: Papam autem dixisse: Rex Angliae, qui iam recalcitrat atque Frederisat, suum habet consilium: Ego vero meum habeo. Rex hoc allato nuncio commotus, ubique in Anglia per praecones edixit, ne a quoquam deinceps quicquam praestaretur papae. Sed papa incensus iam iracundia asperius Praelatos sub omnibus fuis poenis interminatus est; ut antedictam pecuniarum summam suo nuncio, in Novo tum Templo Londini commoranti, quam citissime persolverent. Rex ipse minis fratris sui Richardi Cornubiensis comitis, qui sibi semper adversus fuit, etsi idem acriter ante saepe contra papam cum magnatibus steterat atque scripserat, & Episcoporum cum eo conspirantium, ut regem huc illuc tam in papae quam in populi sui odium traherent, inter quos praecipuus erat Wigorniensis, cui concessa potestas a papa fuit regnum sacris interdicere, metu fractus & debilitatus succubuit. Hinc cunctis excidit recuperandae libertatis spes; dolorque cruentus, quod Romanae cupiditatis faucibus ac hiatibus Anglia sola devoranda permissa fit, omnium pene corda pertransiit. Papa, cum tam dolo quam minis regem & barones Angliae compescuisset, singulis vicibus singulas atque novas se locupletandi ex Anglia fraudes excogitavit. Imperium Constantinopolitanum, victis & repullis eiusdem hostibus, restaurare, & Graecorum, qui schismate a fide Romana se seiunxissent, insolentiam frangere se velle multis praeconibus divulgavit. Ad hos novos conatus novis ex Anglia sumptibus opus est. Itaque instituit quendam, quem provincialem ministrum fratrum minorum & praedicatorum in Anglia appellavit; ad hunc sex literas dedit; quarum unae, de quibus ultimo loco dicendum est, sibi soli reservandae, nec cum altero quoquam communicandae essent: Reliquae quinque cum fratribus & praedicatoribus communicandae. Quarum primae continebant, ut cum fratribus inquirat de usurariis vivis, captasque ab his usuras censuris ecclesiasticis ad imperii Constantinopolitani restaurandi necessitatem colligant & convertant. Secundae ut, qui militiae sacramentum pro eodem imperio recuperando suscipere, aut aliquid ex fuis bonis largiri velint, a peccatorum pluribus annis perpetratorum poenis relaxarentur. Tertiae, ut quae sub usuris acquisita, & in testamentis ab usurariis conditis legata, fidei commissa, seu quocunque modo relicta sint, ad eiusdem imperii subsidium colligantur. Itidem, ut quaecunque aut quocunque modo, a quibuscunque testatoribus male parta relicta sint, iisdem usibus cedant. Quartae, ut quae a testatoribus in pios usus distribuenda relicta sunt; huic uni rei atque soli, toto proximo triennio conferantur. Quintae, ut, quae vivi pactionibus atque commerciis fraudulenter nequiterve acquisierint, cogantur ad Constantinopolitani imperii restitutionem papae persolvere. Sed, sextis illis literis inaudita quaedam omnemque omnium malignitatem superans inerat fraus: Nam fratres & praedicatores haec papae mandata ubique publice denunciantes, simul excommunicationis fententias frequentes in omnes contradicentes, reluctantes, & non parentes fulminarunt. Hi absolvi, nisi ab hoc provinciali fratrum & praedicatorum papalium ministro, ex papae praecepto, non poterant. Itaque huic illis sextis literis in mandatis dedit papa; ut recepta sibi, vel fratribus, pro delicto atque contumacia, congrua satisfactione, quae in papae usus conversa est, excommunicatione solverentur. Nec minus industrii in occulta hac fraude fratres praedicatores quam in illa altera aperta rapina quaestores papae, fuerunt: quibus cum rex non minus papales censuras, quam fratris sui comitis & Praelatorum insidias, cavens resistere verebatur, a Frederico imperatore ut effoeminatus ac mollis reprehensus est. Qua reprehensione impulsus coepit iterum erigere animum, verbisque saepe in pontificiam cupiditatem invectus est. Quae ad papam perlata ita sanctitatem suam commovebant, ut furore pene perculsus aspectu torvo in cardinalium praesentia exclamaret; se regnum Angliae protinus omnibus sacris prohibiturum. E cardinalium tim grege fuit quidam monachus Cisterciensis ordinis, Anglus, nomine Johannes. Is papae huiusmodi se oratione opposuit: Domine papa, huic irae, quae fine causa concitata est, adhibe temperanter modum. Circumspiciamus & vos & nos, qui culmen ecclesiae sumus, in quibus malis & discrimine versemur undique. Terra Sancta amissa est: Ecclesia Graeca a nobis divisa recessit. Imperator Fredericus, qui potentia reliquos reges principesque superat, adversus nobis est: Nos ipsi non modo a sede Romana, sed ab urbe, ipsaque Italia, huc tanquam in exilium coacti sumus. Gentes autem christianae non minus bellis intestinis & exteris, quam per nos afflictae sunt. Hungaria timet, ne sui indigenae exterminentur a Tartaris. Germania bello civili per nos moto quaffatur. Hispania in ipsos Episcopos saevire incipit. Gallia, quam adventu & praesentia nostra ad magnam egestatem adduximus, cum hostibus nostris conspirat & in nos meditatur insidias. Anglia nostris injuriis toties laesa, quasi alina Balaam calcaribus & fustibus caesa, tandem loquitur & obloquitur, & se nimis & intolerabiliter conqueritur fatigatam. Ismaelitico igitur modo omnibus odiofi omnes ad odium provocamus.

Qua tamen verissima & aequissima oratione praefractus & pertinax papa mitigari non potuit; antequam per suos nuncios certior factus fuerit, regem, etsi tam diras contra se voces emiserit, omnem tamen expilandi potestatem suis quaestoribus re ipsa permisisse. Cuius rei gaudium vultum & animum papae mirifice serenavit. Ex hac regis & Anglorum facilitate, cum, quicquid voluit aut imperavit, papa tam facile, aliqua nonnunquam, saepe etiam cum nulla, contradictione impetravit, ad gravissimam totius cleri oppressionem se accinxit. Jussit, ut in beneficiis & dignitatibus ecclesiasticis residentes tertiam, absentes autem dimidiam, proventuum partem sibi praestarent. Cumque antea saepe literis ad regem & clerum datis pollicitus esset, se deinceps ab his tam gravibus exactionibus abstenturum; in hoc novo & tam atroci mandato inseruit illam novam & inauditam a saeculis clausulam, de qua antea diximus, non obstante; quae omnem aequitatem & justitiam ante concessam abolet & extinguit. Hoc negotium Londinensi Episcopo injunctum est; qui cum in ecclesia Paulina multos Praelatos convocasset, & papae mandatum demonstrasset, a rege nuntii intervenerunt; districte prohibentes, ne tam dirae & in totius regni vastitatem impositae solutioni consentirent: Qui laeti concilio interrupto ab inceptis destiterunt. Et, ne sine causa id fecisse viderentur, collectis multis necessariis argumentis & rationibus, quibus probant papae mandatum non modo inutile, sed impossibile & intolerabile, ecclesiae Anglicanae futurum; omnes una voce non modo contradixerunt, sed ad praesentiam Domini Jesu Christi, & concilii univerfalis quandoque per eius gratiam convocandi, appellarunt.

Cum tantis injuriis regnum a papa pressum esset, rex aliquo remedio succurrendum putavit. Itaque parliamentum Londini habuit; in quo decretum est legatos a rege & toto regno ad papam cum literis mittendos. Literarum summa fuit: Anglos, etsi maxime vellent atque cuperent, non posse tam immensas & infinitas pecuniarum largitiones papae praestare: Angliam suae sanctitatis pedibus obvolutam obnixe supplicare, ut sibi, toties tonfae & ad vivum resecatae, tandem parcat. Sed papa hoc accepto nuncio, ut regem versutis blanditiis permulceret, nec tamen a proposito desisteret, per curiales quosdam, regi familiares, quos corruperat, suasit regi; se iam tandem regis precibus, quem Romanae curiae tam fidum semper intellexit, adductum, ut regi, quae voluit, concederet: Itaque & remittere se illam decimarum petitionem; & praeterea provisiones pro Italis deinceps non facturum, sine hac verborum formula: Rogamus dominum regem cum instantia magna, quod placeat domino regi, ut huic, vel illi, provideatur de tali beneficio. Hac fraude non magis pacavit, quam illaqueavit, regem: Qui, quandocunque rogatus a papa esset, nunquam contradixit. Cumque sopita & sedata iam tempestas esset; prodeunt duo minores in Anglia fratres tanquam ex antris lupi incautum gregem invaluri. Hi mandata papae seorsim Episcopis & praelatis cum poenis & censuris horrendis exponunt: Primo Lincolniensem Episcopum, cuius dioecesis latissima est, aggrediuntur; ab eo mandatis papalibus ostensis sex marcarum millia pofcunt: Quibus Lincolniensis: Fratres, inquit, haec exactio, salva papali authoritate, inexaudibilis & inhonesta est, nec minus ad implendum impossibilis: nec me contingit solum, sed regem & universitatem regni, quibus inconsultis mihi neque consentire, neque respondere, fas est. Eodem etiam modo singulos Anglia perlustrata tentabant: a quibus cum eadem responsa tulissent, cum diris execrationibus & minaci murmure secesserunt. Et interea, dum hi sigillatim omnia scrutarentur, ingreditur Angliam capellanus & familiaris papae quidam, nomine Marinus cum legatina quidem authoritate, etsi ornamentis & insignibus careret. Hic Marinus alter ab illo Martino, avidissimo papae quaestore, fuit, de quo paulo antea dictum est: Et nominis similitudinem septutus, dum alii venatum, iste piscatum, pecunias a papa missus est. Has largitiones cum Anglis audacter imperaret; a Gallicano clero mutuam faltem sibi, modico tempore, praestari pecuniam, argutis scilicet & callidis rationibus, per diversos legatos petiit. Sed Galli multo in ea re, quam Angli, prudentiores, cum comperissent nullam sibi jure contra papam actionem competere, qua mutuam pecuniam recuperarent, ne teruncium ei credere voluerunt. Itaque legati per Galliam non modo inanes atque vacui, sed risu & cachinnis delusi, redierunt. Interea, dum papae nuncii tam cupide grassarentur in Anglia, Episcopi Cantuariensis provinciae, qui papae amplius quid praestare aperte saepe recusassent, etiam illi, quam diximus, Bonifacii Archiepiscopi Cantuariensis concessioni restiterunt: quos ille authoritate papali ab ecclesiasticis muneribus suspendit, eosdemque a papa Romae excommunicari, ac quoscunque alios Bonifacii proposito reluctantes, detrahentes, vel fraudem quovismodo facientes, impetravit. Haec excommunicatio per decanum Bellovacensem, papae mandatarium, Episcopis & clero Cantuariensis provinciae denunciata est: qui tam diris censurarum telis confossi, inviti Bonifacio assensi sunt. His igitur, qui tam diris censurarum telis confossi, inviti Bonifacio assensi sunt. His igitur, qui tam fortiter primo restiterant, tam cito labefactatis, papa, ut consuevit, non destitit ad te, quaecunque potuit, ex Anglia rapere. Itaque abbati Abendoniae scriplit, ut cuidam Romano de fructuosa aliqua & opulenta ecclesia provideret. Romanus, ut aquila, muscas non captavit, & cum multae vacarent, de papae mandato statim non instabat, sed expectavit uberrimam. Tandem ecclesia sanctae Helenae in Abendonensi villa, quae maxime opima fuit, rectore caruit. Hanc Romanus ex papac mandato petiit: Eandemque rex fratri suo uterino AEthelmaro, qui tot ecclcsias possederat, ut carum numerum ignoraret, conferri voluit. Abbas perplexus & tanquam inter duos molares lapides conterendus, quid ageret, statuere non potuit: Conventum & amicos consuluit. Illi regi gratificandum censent, magis quam Romano, quem insidiatorem penes se vigilem ac perpetuum experiretur. Abbas ex corum consilio concessit illam ecclesiam AEthelmaro. Papa abbatem hunc infirma valetudine senem Romam citavit; ubi convitiis multis exagitatus de contemptu judicium subire debuit; nisi quingentas annuas marcas Romano illi se soluturum obligasset. Praeterea, cum abbas sancti Edmundi mortuus esset, monachi alium elegerunt: Quem ut papa confirmaret, miserunt ex fratribus fui ordinis tres Romam; qui, electione papae praesentata, cum sine ulla contentione aut contradictione celebrata esset, expectabant, ut sine controversia confirmaretur: Sed papa, fictis in electum querelis, fine ulla inquisitione ex potestatis suae plenitudine electionem callavit & electum reiecit. Monachi tristes discedere parati sunt: Quos tanta moestitia affectos & abeuntes papa revocavit: Cum, inquit, miseri misericordia indigeant, ex mera gratia nostra vobis electum vestrum concedimus: Veruntamen respiciat in octingentis marcis, quas tali mercatori, cui nos tantum debemus, solvat. Monachi ex impudenti avaritia tantam aegritudinem conceperunt, ut eorum unus Lugduni, alter Doveriae, cum essent in itinere, ex tanto dolore interirent: Tertius, aeger & aegrotus, superstes fuit ut tam indignum papae facinus fratribus suis referret.

Bonifacius autem Cantuariensis tandem e Provincia, ubi non sub Christi, sed mundi, vexillis militavit, in provinciam Cantuariensem, quam absens, ut diximus, expilavit, reversus; imitatus papam, novam pecunias conficiendi rationem septutus est. Visitare provinciam totam, Episcopos, abbates, clerum, atque populum voluit. Ab ecclesia sua Cantuariensi exorsus est: Quam tam duris legibus & institutis, ut ad solvendum cogeret, tractavit, ut omnes exclamarent, pretium iam monachos suae stultitiae & improbitatis ferre; quod peregrinum, indoctum, & Marti potius, quam religioni, intentum clegissent: Cuius rei fama cum eum visitantem ubique praecurreret, ingratus & invisus ad singula loca accessit. Cum iam Londinum venisset, Episcopi Cicestrensis magnificas aedes Londini positas occupavit; cibaria a Londinensibus nullis adhibitis sibi convivis exegit: Fulconem, virum pium & eruditum, Londinensem Episcopum contra clericalem verecundiam in ea visitatione contumeliis palam oneravit: Et postridie, cum decanum & capitulum sancti Pauli visitaturus accessisset, ab his ad Romanum pontificem appellantibus exclusus est: Quos nihilominus excommunicavit. Deinde inflatus atque tumens & castra redolens induit se lcrica, ad prioratum sancti Bartholomaei accessit: Cui intranti occurrunt subprior cum conventu cappis choralibus amicti: Quos honorem ei summum exhibentes elata fronte despexit, & suum adventum visitandi causa fuisse denunciavit. Cui unus ex eo conventu alta voce respondit: Habere se Episcopum doctum & vigilantem; cuius munus est, cum necesse fit, eos visitare: ab alio autem non velle, nec jure oportere, se visitari. Quo responso ira percitus Bonifacius, non in loquentem, sed insano more in subpriorem, qui proximus sibi fuit, senem & infirmum, quanta vi potuit, crudeliter irruit, pugno ad terram dedit, in pectus senile, faciem senis venerandam, & canum caput pedibus insaevit, cappam preciosissimam ex auro & gemmis contextam discerpsit, & a tergo senis detraxit, eam in multas minutas partes laceratam conculcavit; quae famulis fuis, in reliquum conventum pari dementia saevientibus, praedae fuit. In illa conflictarione Bonifacius retrorsum cecidit; in quo casu, cum vestimenta sua dissiparentur, lorica eius a multis conspecta est. Qui praedicabant eum castris quam ecclesiis administrandis esse aptiorem, & ad pugnandum, quam visitandum, ad sese vindicandum, quam alios corrigendum, paratiorem. Post hanc pugnam canonici Londinensem Episcopum adierunt: ille eos rem regi, prout gesta sit, narrare voluit. Ad aulam cum venissent, regem nec alloqui, nec conspicere potestas eis fuit; neque quisquam eorum querelam deferre regi voluit: Qui, reginae intercessione, ne aures de Bonifacio quicquam conquerentibus patefacere potuit. Interea cives Londinenses ad arma convolant; Bonifacium in frusta distracturi, nisi regio jussu & edicto pacati & compressi essent. Bonifacius lintrem clam petiit, & Lametham deductus est per Thamesim. Canonici ad papam appellarunt. Bonifacius, cum iam Lamethae securus esset, excommunicationis sententiam in divi Pauli, & sancti Bartholomaei capitulum & conventum fulminavit; in qua etiam Fulconem Londinensem Episcopum, tanquam eorum fautorem, innodavit. Post has rixas pene digladiatorias decanus divi Pauli, vir gravis atque prudens, cum nonnullis aliis literas Episcoporum & praelatorum Cantuariensis provinciae, certam praemissorum fidem continentes, Romam ad papam pertulerunt. Hos cum aliis, regis literis & nobilitate suae gentis confisus, insecutus est cum magna pompa & apparatu Bonifacius. Sed, cum esset Romae, & verissimas contra se criminationes paratas intelligeret, adversarios, tam regis ac reginae quam suo nomine, partim minis, partim blanditiis, compescuit. Deinde, ut provinciam Cantuariensem ad nutum suum in perpetuum prosterneret, egit cum papa de visitationis suae jure eius authoritate firmando: Quod cum intellexissent Suffraganei, pecuniam grandem ad suppeditandos in jure sumptus in curia Romana, quae, pecunia interveniente, more arundinis ventis agitatae, huc illuc fecti consuevit, conflabant: Grave enim omnibus visum est Bonifacium, nec moribus nec doctrina excultum, postquam undecim marcarum millia absens e sua sola provincia hausisset, iterum, visitationis praetextu, provinciam exhaurire statuisse: sed, cum rex papam iterum literis instanter rogasset, ut Cantuariensi Bonifacio in omnibus contra Suffraganeos subveniret, Fulco Londinensis Episcopus primus animo defecit, submisit se archiepiscopali jurisdictioni, & juramento se astrinxit staturum eius arbitrio: Post cuius defectionem reliqui conjunctam causam deseruerunt. Sed papa, qui perceptis utrinque a litigantibus donis, ut aequus judex videretur, quanquam caetera indulsit Bonifacio; tamen Londinensem Episcopum, decanum & canonicos sancti Pauli, subpriorem & canonicos sancti Bartholomaei, aliosque nonnullos, quos Bonifacius tam temere excommunicavisset, absolvi praecepit. Sed Bonifacius decanum & capitulum divi Pauli iterum aggressus est. Officialem in Anglia discedens Romam, Eustachium de Len, constituit. Huic mandavit, ut decani & canonicorum Londinensium vivendi consuetudinem & delicta observaret. Is eos, in novo crimine deprehensos, simul atque a priori excommunicatione absoluti essent, iterum excommunicavit. Huius rei indignitas iterum concitavit Cantuariensis provinciae clerum; ut, mutua deliberatione conjunctisque facultatibus, huius Bonifacii, qui vindictam & potentiam tantam sectatur, tyrannidem a se quantocunque daro pretio averterent. Itaque Dunestapliae convenerunt: ibi, deliberatione habita, decreverunt procuratorem suo nomine generalem cum hac authoritate mittendum; ut, quatuor millia marcarum pro redimenda desiderata sua libertate papae promitteret, simulque de multis aliis Bonifacii injuriis in Cantuariensem provinciam illatis papam redderet certiorem. Papa huius lucri spe Episcopis rescripsit, se Bonifacii in eos imperium mitius redditurum: cupere autem se, ut omnium rerum, quae perperam in Anglia gessisset, notitiam ad se perferri curarent: Nec minus Episcopis & praelatis, quam regi & Archiepiscopo, papa moderationem & aequitatem fui judicii decretique pollicitus est. Sed quotidianis utriusque partis donis locupletatus fententiam diu distulit diffinitivam.

Papa tandem, sumpta hinc inde pecunia, visitationem Bonifacio, adhibito in procurationibus exigendis modo, concessit: Et utrique parti contra se invicem muneribus, quae ipse percepit, colluctanti, huius sententiae moderatione & aequabilitate satisfecisse sibi visus est. Hac sententia lata rediit in Angliam Bonifacius; cuius adventus omnium diris execratus est: Propositaeque illi advenienti contra se omnium ordinum querelae infinitae fuerunt. Quibus non misericordia, sed ira, permotus respondit: Hi sunt duri rumores in primo adventu nostro. Diem edixit callidus & verfutus, quo in ecclesia Arcuata Londini solenniter sederet; his, qui eo die adessent, peccatorum triginta annis perpetratorum remissionem promisit: Huius indulgentiae spe magnus populi numerus confluxit: Qui, cum magna quaedam & expectanda cuperent, non aliam, quam tetram quandam & cruentam excommunicationis fententiam sine omni exceptione in omnes, praeterquam in regem, reginam, comitem Richardum, & comitissam, eorumque liberos, qui quocunque nomine in Bonifacium eiusve conatus aliquid dicere, cogitare, vel perpetrare auderent, exaudire potuerunt. Hanc sententiam Wintoniensis Episcopus electus AEthelmarus, frater regius uterinus, in sua dioecesi ut nullam declaravit. Sed Bonifacius eandem Oxonii iterum promulgavit. Jamque iterum hanc suam visitationem inchoavit Bonifacius; sed, ex astuto papae praescripto & consilio, moderatius. Nam, in provincia utriusque dolis & eviscerationibus pene deleta & extincta, quid in ipsa moderatione moderatum esse potuit? Sed tamen visitationem suam in Roffensi pusilla dioecesi inceptam & repetitam gessit sine muneribus; ut facilior sibi ad alias Cantuariensis provinciae dioeceses aditus patefieret. Ad reliquas tamen cum accessit, turbas magnas fecit; ita ut haec visitatio tumultuofa passim dicta fit: Nam in Lincolniensem ecclesiam mortuo iam Episcopo jus conferendi praebendas & ecclesias, quod antea capitulo, vacante sede, competebat, vendicavit, contradictores omnes excommunicavit. Restitit summa vi Willielmus Lupus archidiaconus Lincolniensis appellatione ad papam emissa. Hunc non solum excommunicatione, sed omni alia affictione Bonifacius insequutus est. Itaque latebras quaesivit, in quibus cum ne tutus delitescere potuit, Romain pergit, papam adit; qui exulis atque profugi pro suae ecclesiae jure misertus eum absolvit, & a Bonifacio protegit; simulque spem de restituendo Lincolniensis ecclesiae in ea controversia jure ci discedenti dedit. Sed, cum in itinere esset, molestiis & laboribus toto antedicto triennio defatigatus eflavit animam. Deinde Roffensem ecclesiam, in qua in visitationis exordio fuit moderatus, ademptis quibusdam terris pro spreto quodam sibi, ut asseruit, impendendo servitio, diu vexavit. Cantuarienses monachi, qui in eo nihil mite aut moderatum animadvertebant, a papa privilegium obtinuerunt, ne visitando, suspendendo, vel excommunicando le, aut ecclesiae suae statum, turbaret. Sed ille papales de co privilegio literas sibi, cum in monasterio sancti Albani csset, traditas igni cremavit, earum latores excommunicavit. Ad regem & papam de hac immoderata atque saeva crudelis hominis potentia conquestum est. Rex conjugis suae gratia, cuius avunculus Bonifacius erat, displicere ei noluit: Papa, ob gentis suae in Provincia nobilitatem sibi vicinam, tum ob divisam inter eos Anglicanam praedam, cum pellime meritus esset, tamen blande comiterque affari semper coactus est: Nam, quorum facinus est commune, eorum quoque praeda debet esse communis. Itaque his turbis in provincia sua, quam toties detractis facultatibus enervavit, commotis, ad liberandum fratrem suum Thomam Sabaudiensem quondam comitem, qui a civibus urbis Taurinae carceribus inclusus & detentus fuerat, & bellum gerendum, ex Anglia iam locuples in Provinciam profectus est. Ibi ne, papa quidem adjuvante & censuras omnes in Thomae inimicos fulminante, quicquam profecit; sed copiis consumptis inanis & inglorius reversus est. Interea, dum aberat Henricum Lexinton Lincolniensem Episcopum electum in transmarinis partibus consecravit: Et rex Henricus, motus ac defectionem in Guasconia timens, cum ad eos compescendos mature proficisci cuperet; pecuniae, nervi scilicet belli, defuere: Nec, in regno toties & tam mifere permissu suo a papa & Bonifacio expilato unde fumere possit, sciebat. Itaque ad papam pecuniam accepturus mutuam confugit. Papa non alia ratione, quam sub usuris, iisque gravissimis, tum toto Angliae regno sibi sub pignore & hypotheca constituto, pecunias credere voluit. Rex, ut pecuniarum copiam haberet, se suumque regnum sub poena exhaeredationis, si pecunia statuto die non redderetur, illico obligavit: Cuius facti temeritas & imprudentia omnium pene animos a rege abalienavit. Papa hanc pecuniam a foeneratoribus fuis Italis sumplit: Ac, rege in Guasconia occupato, novam & execrandam viam excogitavit, qua & foeneratoribus fuis ex Anglorum pecuniis solveret, & rex hypotheca & obligatione commissa regnum amitteret. Rustandum quendam Italum cum Herefordensi Episcopo potestate & calliditate instruxit sua ad comparandas pecunias, literis suo nomine seorsim singulis ecclesiis cathedralibus & conventualibus scriptis; ut, quaedam quingentas, quaedam sexcentas, quaedam septingentas, quaedam mille sterlingorum marcas, sic enim vetus ille nummus Angliae appellabatur, papae mutuas darent: Si pecunias paratas non haberent; indicavit a quibus mercatoribus sub usuris possint sumere. Potestatem contulit Rustando & Herefordensi Episcopo, quos huius mutuandae pecuniae constituit quaestores, veniam concedere his ecclefiis, quae mutuari pecunias vellent, terras & ecclesias ipsas, si vellent, pignori dandi. Omnes Angliae Praelati hac de re Londinum convocati sunt: proposita haec causa est: Quae tam inaudita quaestura cum omnes anteactas expilationes superasset, Londinensis Episcopus exclamavit: Potius, quam consentiain huic extremae servituti & injuriae ecclesiae, capite plectar. Hunc septutus Wigorniensis: Et ego, inquit, suspendio mallem & cruce perire, quam hanc non modo servitutem, sed eversionem & ruinam ecclesiae cernere. Horum constantia reliqui in una fententia contra Rustandum conspirantes fortiter steterunt: Qui ita cohaerentes, cum a Rustando distrahi non potuissent; Rustandus, eis iterum convocatis, causabatur Bonifacii Cantuariensis Archiepiscopi pluriumque aliorum Episcoporum abfentiam, & Eboracensis Archiepiscopi mortem, papae negotio impedimento esse; itaque eos a conventu illo dimisit. Interea papa a Rustando de his, quae in Anglia gererentur, certior factus, ne turpem & ignominiosam repulsam pateretur, per nuncios versute consuluit; se hanc pecuniam petere, ut regem sibi sub regni hypotheca obaeratum illo aere eximeret: Si igitur authoritatem regiam suae papali adjungeret, se eo aere regem facile soluturum. Quae omnibus saeculis commemoranda fraus papalis regem, anteactis suis dolis ad eam inopiam coactum, in tam odiofam traxit sententiam, ut a cunctis ecclesiasticis viris in Anglia diceretur: Papam & regem, velut pastorem & lupum, in ovium exterminium esse confoederatos. Itaque, cum tertio convenissent, hoc Rustando imperitante, Praelati; composita eius dolo scriptura in membranis fuit; in qua singuli Praelati faterentur, se a mercatoribus, imo potius nummulariis & foeneratoribus Transalpinis, grandem quandam pecuniarum summam ad suam & singulorum utilitatem conversam accepisse mutuam. Cui Leonardus quidam doctus atque prudens omnium consensu contradixit. Rustandus, vir & doctus & versutus, nolle se dixit ex unius sermone singulorum colligere sensus; itaque jussit, ut ordine seorsim ac sigillatim singuli ore suo assensum praeberent, aut dissentirent. Quae inopinata docti hominis astutia attonitos omnes stupefecit. Usi itaque longo silentio, neque contradixerunt, nec assensi sunt. Tandem Rustandus, gemitibus & silentio Anglicani cleri motus, simulavit se velle cum domino papa de hoc negotio consulere. Illi inter gemitus anhelantes affirmabant; quod mori in hac causa via fuisset martyrii manifestior, quam fuerat causa beati Thomae Becket martyris. Itaque Romam ad papam decanum divi Pauli, communem omnium nuncium & procuratorem, miserunt; veriti, ne hac regis & papae confoederatione ecclesia Anglicana in servitutem cunctis saeculis deplorandam veniret.

Papa non modo clerum per Rustandum, sed privatis literis nobiles & magnates regni, ad pecuniam sibi mutuo dandam solicitavit: Inter quos a Richardo Cornubiae comite quingentas marcas mutuas postulavit. Sed Richardus non se contracturum cum co mutuum respondit, cum quo jure contendere & experiri non poterat. Lanam item a Cisterciensis ordinis monachis tantam fagitavit, quantam uno integro anno ad sui fustentationem collegissent. Decanus autem divi Pauli, cum esset Romae, ab Alexandro papa, qui Innocentio vaferrimo illo & inexplebili Anglicani thesauri helluoni successerat, responsum in tam arduo & perplexo negotio satis aequum & benignum tulit: Ut, quia rex cum regni hypotheca alienigenis, nempe Italis, creditoribus sese obligasser; pro ea pecunia, quam ad aes regium dissolvendum praestarent, decimam bonorum ecclesiasticorum, quam ad Terram Sanctam redimendam polliciti efsent, retinerent. Ita regni hypotheca ab Angliae clero liberata & redempta est. Jamque Bonifacius a bello Taurino in Provincia, ut diximus, reversus, ab Episcopo Roffensi, cuius jura & libertates aperte violaverat, ad papam, appellatione praemissa, citatus est. Sed regis affinitate & nobilitate sua, tum papae conjunctione in anteactis rapinis fretus, quaecunque in se suscepta essent, contempsit & ludibrio habuit. Ita in sua provincia Cantuariensi diutius in clericorum bonis grassandi otium & occasionem visitando atque corrigendo captans, aliquot annis secure permansit. Hoc anno ecclesia cathedralis Sarum a Bonifacio in festo sancti Michaelis dedicata est, & Hugo de Balesham collegii sancti Petri Cantebrigiae fundator, Episcopus Eliensis consecratus. Sed postquam Alxander papa regem ab eo juramento, quod de servandis regni pristinis juribus atque libertatibus cum Edwardo suo filio, baronibus regni, ut ante diximus, Oxonii in parliamento praestiterat, secreto absolvisset; Rexque ab eorum jurium observatione recessisset, nec pacta servasset; civile bellum atrox inter regem & barones susceptum est. Haec jura, quae a rege fracta sunt in legibus regni municipalibus Magna Charta dicuntur; quae Bonifacius antea cum omnibus regni Episcopis, pontificalibus ornamentis induti, in aula Westmonasteriensi sub excommunicationis latae poena, ex regis praecepto ab omnibus fervanda praeceperunt. Itaque, his a rege juribus violatis, cum arma essent capienda; prospexit sibi Bonifacius discessione, quae instar fugae fuit; & ne tam quaestuosae provinciae lucrum amitteret, vices suas Hugoni Mortimero viro tum in pecuniis congerendis scientissimo commisit. Quam quidem ad rem satis cautus atque providus, tam a rege quam a baronibus, in ipso pene praecinetu atque castris, antequam discederet, veniam impetravit. Ita in patriam Sabaudiam discessit. Hoc tempore Urbanus papa rescissis duabus electionibus, quas Wintoniensis conventus fecisset, Johannem Exoniensem, Eboracensem cancellarium, in Wintoniensem Episcopum Romae consecravit; qui papae sex marcarum millia, totidemque Jordano, papae vicecancellario, solvisset: Et, quanquam a papa sacratus esset; tamen subjectionem postea Bonifacio jurejurando pro-misit. Ac Urbano papa mortuo, magna inter cardinales de altero eligendo contentio diu mota fuit: Qui tandem Guidonem Sabinensem Episcopum, militem quondam uxoratum, tunc autem in Anglia Romanae sedis legatum, elegerunt. Hic Clemens dictus est: Verum Angliae Praesules ac barones haud clementer tractavit; sed quamdiu vixit, summo odio persecutus est, eo quod legationis tempore ingressus in Angliam ei prohibitus est. Interea bellum hoc, procurante Urbano papa, qui Alexandro successit, per Ottonem & Octobonum in Angliam missos legatos tandem transactum & pacatum est. Postea Octobonus duas cleri synodos, unam Northamptoniae, alteram Londini, celebravit; in quibus constitutiones multas provinciales tulit, quae inter jura huius regni ecclesiastica etiamnum observantur. Bonifacius quoque, postquam quadriennio toto aberat, Cantuariam reversus est; sed, ante adventum suum & ingressum, conditionem a baronibus accepit, ut in sua provincia non novas turbas, ut antea, concitaret, sed se quiete ac pacifice gereret. Sed in hac absentia Walterum Giffard Bathoniensem Episcopum electum ab Episcopo Parisiensi mandavit consecrari: Et reversus Hugonem de Sandwico Londinensem Episcopum Cantuariae consecravit. Walterum autem de la Wyle Sarisburiensem electum a Wintoniensi Episcopo vicino mandavit consecrari. Cumque turbulentus reipublicae status pacatus esset; rex ad eas controversias, quas in ecclesia Bonifacius disseminaverat, componendas adhibuit animum. Itaque illae cum Episcopo & ecclesia Roffensi, cum Episcopo & ecclesia Londinensi, cum ecclelia Lincolniensi, Sarisburiensi, & cum ecclesia sua Cantuariensi lites, quas ante commemoravimus, ne aliqua veterum discordiarum scintilla in republica, aut ecclesia, superesset, rege ipso intercedente sopitae & extinctae sunt. Roffensem Episcopum & ecclesiam feodalia sibi pro omnibus suis terris debere servitia in jure vicit: Horum servitiorum loco duodecim annuas marcas stipulatus est. Doverensis autem ecclesiae subjectio in illa pactione Episcopo Roffensi reservata est. In Lincolniensi ecclesia, sede vacante, totum jus episcopale obtinuit, octo tantum ecclesiis, quae in civitate Lincolniensi litae sunt, exemptis & capitulo retentis. Visitationem plenam, summa vi & ope resstentibus omnibus Suffraganeis ipsisque invitis, complevit, procuratione uniuscuiusque diei in visitando consumptae ad quatuor marcas taxata. Item cum Richardo Glocestriae comite de his servitiis militaribus, quae Cantuariensi ecclesiae pro maneriis de Lunbridge, Brastyd, Wuerlston, Horfmonden, & Meliton, jure debentur; nec non de eiusdem comitis ordine, loco, & stipendio in Archiepiscoporum Cantuariensium inthronizationibus pepegit. Cantuariensem ecclesiam grandi aere alieno praedecessorum suorum Stephani, Richardi Magni, & Edmundi immoderatis sumptibus devinctam viginti & duobus marcarum millibus liberavit. Aulam illam nobilissimam & amplissimam Cantuariensis palatii cum suis appenditiis, quam Hubertus inchoavit, iste perfecit & absolvit. Unde joco inter familiares suos dicere solitus est: Majores suos sibi aulam construendam locasse: Praedecessores, inquit, mei istam aulam cum magnis expensis fecerunt; bene quidem fecerunt: sed expensas ad illam construendam, nisi de pecunia mutua, non invenerunt: videtur quidem mihi, quod ego illam feci: quia illorum debita persolvi. Quod, ut diximus, revera praestitit. His perfectis synodum provincialem Londini ex Urbani papae mandato celebravit. Huic Otto & Octobonus legati interfuerunt. In ea provincialia jura seu decreta septendecim promulgata sunt. Paulo post, cum sibi sanctior & moderatior, utpote qui castris & tumultibus, quibus antea totus vacabat, relictis, ecclesiae curam gerere coepit, regem cum Episcopis fuis adit: Eum rogat, ut regni fui peregrinorum incursu, qui praecipuas ecclesiasticas dignitates & ecclesias tenebant, labefactati memor, deinceps praeficiat suae gentis atque nationis, inter quos optimus delectus haberi potest, viros doctos atque pios. Cui rex; Hoc, inquit, libenter faciam. Proinde aequum censeo, ut tu, qui alienigena & indoctus sis, meusque frater AEthelmarus Wintoniensis Episcopus, quos non alia quam affinitatis & cognationis ratione praeficiendos tantis dignitatibus curavi, ad reliquorum exemplum vos abdicetis ecclesiis; & prospiciam, ut vobis eruditi atque pii viri succedant. Hoc regis responsum Bonifacium ita pupugit, ut molestam sibi vitam in Anglia deinceps ducere semper visus sit. Itaque, cum scivisset se & regi ipsi ingraso tum, & populo atque clero invisum fuisse, redire potius in suam patriam, quam Cantuariae manere voluit. Itaque nemoribus succisis, locatis Archiepiscopatus praediis, exactis a tenentibus variis tributis, permultisque aliis cleri & provinciae suae spoliis ingenti confecta pecunia, ab omnibus pene execratus in suam patriam Sabaudiam profectus est. Ibi in sanctae Helenae castello, posteaquam viginti & sex annis, & mensibus sex, ac sexdecim diebus a sua consecratione sedisset, a prima vero electione viginti novem annis, decimo quinto Kalendarum Augusti, obiit. Maidestoniae in Apostolorum Petri, & Pauli, nec non Thomae Cantuariensis honorem, hospitale multis praediis instructum fundavit. Quod hospitale Novi Operis vulgariter dictum est. Hoc postea Willielmus Courtney Cantuariensis Archiepiscopus in collegium saecularium sacerdotum mutavit. Vulgus eum saepe ut uxoratum exprobrabat. Vivus multa magnifice magis, quam pie, gessit. Eodemque modo moriens testamento singulis abbatibus ad Cistertii capitulum accedentibus decem marcas legavit: Ut proximo post eius mortem capitulo quadringenti plures abbates convenirent. Huius tempore palatium Westmonasterii igne pene totum deletum est: Et cives Norvicenses ob monachorum odium ecclesiam cathedralem cum palatio incendunt. Annonae item caritas parentes in multis locis ad liberos suos devorandos compulit: Modius enim tritici duodecim solidis, interdum eriam sexdecim aestimabatur. Providentia item Oxoniensis academiae diplomate regio confirmata est. His igitur calamitatibus & cruentis papae rapinis, cuius authoritas, iam tandem exofa regibus atque populo, vacillare & ad ruinam paulatim vergere coepit, Bonifacii Archiepiscopatus ignominiose & infeliciter gestus ac transactus est: Quo mortuo papa Simonem de Montfort Leycestriae comitem, omnesque, qui cum eo occubuerant, quos ante excommunicaverat curia Romana, absolvit: Dicebat enim Romanam curiam in sententia contra eos lata fuisse deceptam.

Hic Bonifacius, ut moribus gestisque peregrinus, sic nomine ipso & appellatione reliquis omnibus tam prioribus, quam eum septutis, Archiepiscopis fuit dissimilis: Id quod Radulphus de Diceto, ecclesiae quondam Paulinae Londinensis decanus, vir in Anglicana historia sui temporis peritissimus, qui ad Hubertum Archiepiscopum scribens, ex illa tam longa Archiepiscoporum Cantuariensium tot annis ducta serie, mirari se, ait, ne duos unquam uno eodemve nomine appellari. Quod quidem usque ad Huberti tempora, ut ipse annotavit, verum fuit. Nos vero, qui septuaginta Archiepiscoporum vitas in hoc opere descripsimus, multo magis mirari debemus & animadvertendum esse duximus; praeterquam, quod & hic Bonifacius, & quatuor post eum Archiepiscopi nominibus a caeteris omnibus distincti & discriminati fuerunt; ex illo toto septuagenario numero ne mediam partem conjunctam archiepiscopalem sedem tot annis occupasse, quot hic noster septuagesimus solus ad hunc annum Domini 1572. tenuit. Qui quot deinceps annis eum locum tenebit, in eius folius est cognitione atque potestate, qui suo arbitrio regit & custodit singula.


XLVII. Robertus de Kylwarby, sive de Kylwerdeby.

EOdem anno, quo Bonifacius Sabaudiensis Cantuariensis Archiepiscopus regno atque vita, ut diximus, cessit, tanti & tam copiose diffluentes imbres post fulgura atque turbines Cantuariae consecuti sunt; ut incredibilis & a saeculis in illa civitate inaudita pluvia non modo agros, sed ipsam pene civitatem, inundavit. mum toto atque sequente nocte, aere tonante, nimbi confertim collecti obduxerunt tenebris civitatem; a quibus profluens pluribus diebus pluvia greges & armenta ex agris abduxit, praesepia subvertit, ipsas arbores vi sua prostravit, saepe etiam radicitus avulsit. Hoc diluvium fames & annonae caritas occupavit, famemque contagio & pestis: Ut vulgus dicere ac existimare solebat, hanc divinam cladem & ultionem ob Bonifacii permissa & perpetrata scelera Cantuariae contigisse. Interea Henricus rex, Clemente papa mortuo, Romanaque sede triennio pene vacante, aliquam alleviationem intolerabilis illius jugi papalis sensit. Itaque modica sibi a papali exactione intercapedine concessa, tanquam respiratione & paucorum dierum ab hostili direptione induciis datis, coepit illam excelfam & illustrem Westmonasteriensem ecclesiam fabricare. Postea Nordovicum ad fumendam de his poenam, qui, ut in Bonifacio diximus, in cathedralem ecclesiam & palatium incendium miserunt, magnatibus fuis fociatus, profectus est: Ibi facinoris tanti duces flammis delevit; reliquos aut patibulis suspendit, aut equis distraxit. Qua peracta severitate, cum ad sancti Edmundi coenobium divertisset, lethali morbo correptus obiit, testamentumque moriens nuncupavit; ut, creditoribus solutis, bonorum suorum residuum distribucretur indigentibus. Paulo antequam e vivis excessit, licentiam monachis Cantuariensibus eligendi Willielmum de Chillenden, conventus fui subpriorem, in Archiepiscopum Cantuariensem fecit. Is electus Romam ad Gregorium decimum, qui Clementi iam mortuo successit, ut electio firmaretur, profectus est. Sed Gregorius, ut majorum suorum exemplo specimen aliquod in papatus sui primordio illius, ut nuncupant, plenariae potestatis ostenderet, hominem apertum atque fimplicem, ut electioni cederet, facillima non suasione, sed oratione, coegit. Huius loco fine monachorum consensu, simulans in subprioris illius electione vitium manifestum, quod in suam potestatem jus conferendi transtulit, intervenisse, Robertum de Kylwarby Cantuariensem Archiepiscopum pronunciavit. Hic Robertus gente Anglus, ab ineunte aetate Parisiis educatus, artes illas ingenuas & liberales professus est. Quarum profitendarum gradu donatus in Angliam rediit, & fratrum minorum, qui, ut supra in Bonifacio commemoravimus, cum praedicatoribus Roma missis occultam papae in Anglia quaesturam gerebant, ordinem ingressus est. Horum ille non miles gregarius, sed antesignanus fuit; nempe provincialis, cuius inter eos munus praecipuum & uberrimum fuit. Nam, quos reliqui fratres prohibuissent a sacris, hic solus, ut diximus, ex papae mandato restituit: Quod munus undecim annis gratissimus Romanae curiae quaestor gessit. Hunc cum, cedente atque repulso Willielmo, papa sua voce, tanquam oraculo, Cantuariensem Archiepiscopum declarasset; monachi, quorum insolentia regibus saepe, ut in Baldwino declaravimus, molesta, iam tandem ab ipso papa, quem contra reges implorare consueverunt, fracta est, ne jus eligendi amisisse viderentur, hunc Robertum a papa Antistitem declaratum etiam & ipsi eligunt: Ad eumque Londini cum illa fratrum minorum seu praedicatorum scaturigine agentem, suum subpriorem, qui electioni suae coram papa renunciavit, prioreni Doverensem, & officialem Cantuariensem, miserunt, qui eum conventus nomine electum salutarent. At Robertus, etsi Archiepiscopatum hunc papae acceptum tulit, ut monachorum gratiam & benevolentiam colligeret, perhumaniter eos accepit atque tractavit, secumque de ecclesiae Cantuariensis negotiis consilium daturos octo dicbus retinuit. Inter alia, consecrationis suae diem primam quadragesimae dominicam statuerunt; quae illo anno in quarto Kalendas Martii incidit. Eo die convenerunt undecim Cantuariensis provinciae Suffraganei; reliqui se procuratoribus constitutis excusabant. In quorum praesentia a Willielmo Bathoniensi Episcopo, nam Londinensis adversa valetudine impeditus abfuit, in ipsa ecclesia metropolitica Cantuariensi consecratus est.

In ipsa consecratione prior Cantuariensis exegit ab hoc Roberto tria millia marcarum; quae conventus Cantuariensis in Willielmi de Chillenden subprioris Cantuariensis electione consumpsisset, quaeque papa eidem Willielmo, electioni renuncianti, promisisset proximum Archiepiscopum conventui redditurum. Sed Robertus, hac ab eo repetita pecunia, in priorem motus, inquisitione habita, de moribus eius atque vita fcrutatus est, ut eum prioratu amoveret. Quod cum intellexisset prior, induxit conventum, ut ex tam grandi debito mille & ter centum marcas Archiepiscopo remitterent: Quo concesso Archiepiscopus ab inquirendo destitit. Peracta consecratione rediit Londinum. Ibi mortuo, ut diximus, Henrico tertio, cum Edwardus eius primogenitus esset in Syria, multaque in Saracenos gessisset egregie, Robertus Cantuariensis cum regni Praesulibus & magnatibus in Novo Templo Londini congregatis, Edwardum absentem, dominum & regem suum agnoverunt; eumque paternae dignitatis successorem populo toti per Angliam praeconum vocibus declarari fecerunt: Et aerarii custodes, regiique fisci procuratores & ministros, qui regni proventus in usus regios conservarent, constituerunt. Interea Edwardus primus, cum de patris obitu accepisset, dimissis Acone stipendiariis militibus, in Angliam festinat, marique trajecto Siciliam applicuit. Ei rex Carolus obviam honorifice dedit, eumque Romam comitatus est: Ubi Edwardus cum Gregorio decimo, familiari suo, multa communicabat. Nam, cum post papae Clementis mortem, qui Urbano successit, Romana sedes tribus pene annis pontifice careret, cardinales hunc Gregorium decimum, qui tum cum Edwardo in castris & christiana commilitia Acone fuit, & Theobaldus, archidiaconusque Leodiensis dicebatur, Henrici regis Angliae, & Edwardi filii sui gratia Romanum pontificem elegerunt. Itaque magna ex illa militari familiaritate & conjunctione necessitudo arque amicitia inter Gregorium papam & Edwardum regem conflata est. Itaque Gregorius Edwardo, ad eos sumptus, quos in Syria fecisset, recuperandos, potestatem concessit, bonorum in Anglia quorumcunque tam temporalium quam spiritualium decimam partem a clero percipere: Egregium scilicet munus; cum de suo largiri nihil voluit, de alienis bonis sumendi veniam indulsit. Roma itaque, huiusmodi papae beneficio affectus, Edwardus rex disccdens ab Italiae ducibus cum tubis & tripudiis per Hetruriam in Burgundiam ductus est. Ibi a proceribus Angliae occursum ei fuit; qui Galliam magno honore & admiratione transeuntes tandem in Angliam appellunt. Cumque iam paucis diebus in reginae matris, & Antistitum procerumque suorum consuetudine ad deliberandum de publicis privatisque negotiis fuisset; in Angliam a Gregorio papa missus venit Romanus quidam clericus Raymundus, natione Guasconus, cum authoritate viros ecclesiasticos papalibus animadversionibus compellendi decimam tam temporalium quam spiritualium Edwardo regi solvere. Ex qua sine mora collecta pecunia rex perexiguam tulit partem; Raymundus enim, qui nomine regis huic conficiendae pecuniae praefectus fuit, papalis potius & Romanae cupiditatis, quam regiae necessitatis, quaestor existimari jure debuit. Qui, cum rationes retulisset pro suis in hoc negotio expensis atque opera, non modicam portionem detraxit; deinde papae domino suo donum tanto pontifice dignum exhiberi postulavit: Quae duae rationes hanc tam copiofam pecuniam pene totam absorpserunt; ut regi ex Praesulum benevolentia vix aliquid regiis dignum gratiis relictum sit. Cumque hoc exemplo Gregorius papa in christianas ecclesias Romano more grassandi occasionem nactus esset; concilium generale indixit Lugduni: ubi, cum inutiliter de conjungenda Graeca cum Romana ecclesia multa acta essent, illiusque conjunctionis ex Palacologi Graecorum imperatoris & Episcoporum Graecorum literis ad papam datis spes inanis, astu Gregorii, totum concilium lactavisset; decretum fuit: Ut, toto proximo septennio proventuum ecclesiasticorum decima pars in Terrae Sanctae subsidium solveretur: Cuius, ut patcbit postea, cum quaestores a papa constituti essent, in Romanam avaritiam, non illius negotii expeditionem, aut curam, tota conversa est.

Hanc decimam cum Gregorius postulasset, deliberandi diem Archiepiscopis, Episcopis, praelatis statuit; quo vel consentirent, vel dissentiendi causas & rationes ostenderent. Adveniente die plerique, contradicere non ausi, apertis suffragiis assensi sunt. Inter quos Robertus Kylwarby Cantuariensis Archiepiscopus ab ipso, ut diximus, papa constitutus: Pater, inquit, sancte, opus & creatio manuum vestrarum ego sum, & ecclesia mea ecclesia vestra, bona mea bona vestra sunt: Disponite ergo de ecclesia mea, & de bonis meis, sicut de bonis propriis. Inter caeteros autem, qui contradicere statuerunt, erat Simon quidam de Mepham decanus Lincolniensis: Qui papae tradidit schedulam excusatoriam, Angliae ecclesiae expilationes diuturnas & varias continentem: quibus ita dejecta est & oppressa, ut vix aur ne vix quidem affurgere aut se attollere possit. Cui, perlecta schedula, papa: Dictasti schedulam hanc, domine decane? Et ille, pater sancte, ego dictavi & scripsi: Et papa: Numquid consentis & tu, vel contradicis? Et ille; Domine, non contradico. Et papa: Aliud est non consentire, aliud non contradicere. Quid igitur consentis? Eodemque iterum modo respondit: Domine non contradico. Cumque aliter non responderet; privavit eum dicto citius omnibus beneficiis ecclesiasticis. Cuius metu caeteri fine contradictione assensus suos praebuere. Tandem ipse decanus, ne solus dissentire videretur, & dignitates amitteret, una cum reliquis assensus est, & elapfo triduo beneficiis suis restitutus. In hoc concilio Gregorius multas constitutiones, quas in certis decretalium titulis digellit, quaeque Gregorianae constitutiones appellantur, tulit.

Hoc anno Thomas Aquinas, curiosus magis & subtilis, quam solidus, Theologus in quodam Cisterciensium monachorum coenobio, quod Nova Fossa dicebatur, obiit. In eoque concilio papa, quo facilius in oppressos anteactis injuriis Anglos fese insinuaret, Edwardum regem ob Terram Sanctam sua praesentia & adventu servatam infinitis laudibus extulit. Huius decimae solutione a clero promissa concilium statim a Gregorio dissolutum est. Jamque in Anglia apparatus splendidi ad regem & reginam Eleonoram regiis sacris initiandos instituti sunt. Qui Westmonasterii a Roberto Cantuariensi Archiepiscopo, decimo quarto Kalendas Septembris, regiis coronis insigniti atque sacrati sunt. Interfuerunt his solennibus regina mater regis, comitum, Praesulum, nobiliumque pariter & ignobilium copiosa frequentia. Ex alienigenis autem Alexander Scotorum rex, & dux Britanniae: Quorum utrique, in uxores suas susceptis duabus regis fororibus, affines regi fuerunt. Sed horum conjugibus subita ereptis morte accidit, ut nuptiarum gaudia lugubres exitus sortita sint: Posteaque in vigilia sancti Nicolai, terraemotus, fulgura, & tonitrua, dracoque igneus & cometa Anglos terruere: in qua tempestate regis justiciarii, dum ad tribunalia in aula Westmonasteriensi accederent, ad crucem lapideam, quae Charing-Crosse appellatur, consistere, ibique terrore perculsi considere coacti sunt: Sequutaque hunc terrorem est lues ex ove morbida ex Hispaniis importata; quae monstri similis, & ovium inusitata magnitudine instar biennalis boviculi fuit, ac, dum in Anglia cum ovilibus gregibus permisceretur, eos illata contagione infecit. Haec lues viginti & octo annis duravit. Interea Robertus, exacto iam quarto suae consecrationis anno, vetera Cantuariensis curiae, quae in arcuato Londini templo celebratur, statuta a multis Cantuariensibus Archiepiscopis antiquitus sancita, desuetudine pene adumbrata renovavit; omniaque breviter quinque articulis complexus est. Deinde suae provinciae clerum ad Novum Templum convocavit; cui concilio etiam Eboracensis Archiepiscopus accersitus interfuit. In hoc concilio Lewelyn, Griffini filius, princeps Walliae, qui mandatis regiis obtemperare recusavit, totius Synodi decreto excommunicatus est: Et, cum ad pertinaciam dicti principis compescendam bellum Edwardo regi necessario suscipiendum esset, militumque delectus habendus, civibus Cantuariensibus duodecim equites imperavit. Illi monachos rogant, ut ex fuis bonis horum militum sumptibus conferrent. Id monachi sine regis & Archiepiscopi sui authoritate & consensu facturos negant. Itaque commoti cives inierunt inter se juramento foedus, se indignis modis monachos mulctaturos.

Primo, omnes monachorum in urbe Cantuariensi inquilinos ex omnibus urbanis illorum praediis proscriptione ejecturos, omnes eorum redditus percepturos, & daturos pauperibus: Deinde edicturos, ne quis Cantuariensis civis cum monachis quocunque modo contraheret: Ad haec se, quaecunque in urbem, monachorum causa, importata aliunde essent, distracturos: Monachis praeterea, quos cepissent, detracturos ad corporis nuditatem & ignominiam vestes: Monasterium ipsum valle atque foffa profunda, ut ingressus & egressus omnis prohiberetur, circumsepturos: Ad Thomae delubrum peregrinantes jurejurando adacturos, ne pecunias offerrent: Ad extremum, ut equites ad regem mittendi Thomae delubrum invaderent, & ex eo exquisitissimos annulos vi ablatos digitis gestarent. Hic autem civium Cantuariensium in monachos saevus conatus a Roberto, leni & benigna suasione, repressus est: Inerat enim huiusmodi illa tunc temporis ignaris hominibus grata de superstitiosis nugis dicendi suadela. Jamque monachi post fratrum & praedicatorum in Angliam adventum, ut ante diximus, regi atque populo prae illis despectui esse coeperunt. Hoc pacato tumultu, totam Cantuariensem provinciam visitationis jure peragravit, septe donis non imperitando, sed artificiose, ut fui ordinis fratres solebant, suadendo locupletavit. In hac visitatione academias ipsas metropolitica authoritate ingressus est: Et Oxonii in scholis non modo de theologia, sed de philosophia atque logica; argute disceptavit: In quibus artibus multas Oxoniensium opiniones & sententias tanquam minus probabiles reprehendit atque refellit: Quas opiniones Johannes Peckham, qui eum in Archiepiscopatu proxime sequutus est, instituta cleri synodo, cum inania tantum & inepta sophistarum essent deliria, tanquam haereticas & a fide christiana abhorrentes condemnavit. Eodem anno fratrum minorum coenobium, ex veteri Londinensi turri ad occiduam civitatis partem quondam posita ipsaque vetustate demolita, grandi a provincialibus fratrum minorum solicitatione collecta pecunia, construxit. Huius occidentalis turris reliquias, quae in lapidibus & caemento fuerunt, ad reparandam templi Paulini cancellam incendio deletam Londinensi quondam Episcopo Gulielmus Normannus concessit. At Robertus, hoc extructo & condito ad minorum fratrum commodam habitationem coenobio, iam locuples atque dives a Nicolao tertio papa, inter quem & Gregorium Adrianus quintus intercessit, Romam ad pretium participandum accitus est, ab eoque cardinalis Hostiensis, & Portuensis Episcopus creatus. Qui Cantuariensi Archiepiscopatui non tam sponte cessit, quam ut alium fui ordinis atque loci, virum illius scaturiginis minorum in Anglia fratrum, sicut ipse fuerat, provincialem loco suo a papa surrogari procuraret. Scripsit in theologia, logica, atque philosophia acute permulta, quibus de rebus vivus saepe eodem acumine differere consuevit; eosque libros divulgavit. Simul atque ad cardinalatum & Episcopatum Romae gerendum accessit, correptus gravi morbo fuit; ex eoque paucis postea diebus Viterbii interiit: ubi humo conditus iacet.


XLVIII. Johannes Peckham.

QUam gratiosus fratrum minorum & praedicatorum, qui in Angliam, sedentibus, ut diximus, Edmundo & Bonifacio, a curia Romana novae religionis praetextu missi sunt, ordo papis habebatur, non modo ex antegresso Roberto Kylwarby, sed ex hoc fratre Johanne, colligemus. Namque his fratribus praevalentibus, monachi, in quibus omnis vitae sanctitas & purissimus Dei cultus inesse antea putabatur, hoc novo a papa suscitato religiosorum numero ignavi & desidiosi, ideoque inutiles atque putidi censebantur. Horum igitur aucta, & illorum extenuata, tam regi quam papae gratia, cum Robertus ex illo fratrum grege primus Cantuariensis Archiepiscopus, cardinalis & Portuensis Episcopus a Nicolao papa creatus, Cantuariensi Archiepiscopatui cessisset; papa eundem Archiepiscopatum Johanni Peckham, monachis Cantuariensibus non modo non requisitis, sed etiam invitis, contulit; eumque sine Suffraganeorum praesentia Romana in curia consecravit. Nam monachi Robertum Burnel Bathoniensem Episcopum, regni cancellarium, postularunt: qua postulatione spreta & contempta Johannes in Archiepiscopatum papali voce tanquam fulmine immissus est. Hic Archiepiscopatum gerens, illius versuri ordinis nomen retinuit; nec aliter, quam Frater Johannes, appellari voluit. Natus in Sussexia obscuris parentibus fuit, & in coenobio de Lewes puerilem institutionem accepit. Postea Oxonii studuit, ubi fratrum etiam ordinem ingressus est: Cuius ordinis paulo post, exemplo Roberti Kylwarby, cui successit, provincialis praeficiebatur. Quem locum cum aliquandiu tenuisset, Lutetiam theologiae studio motus profectus est. Inde Lugdunensis canonicus electus Lugdunum migravit: Quae dignitas, tanquam jure Cantuariensis ecclesiae, a Cantuariensibus Archiepiscopis usque ad Henrici quinti tempora retenta est. Lugduni autem cum esset, juri civili atque pontificio operam dedit: In quibus ut uberiores haberet progressus, Itasiae academias perlustravit. In his cum diuturnam operam posuisset multumque profecisset, Romanam curiam adiit: In qua causas tanta juris peritia tractavit, ut sacro papae palatio causarum auditor a papa praefiVide in suo ceretur. Ipse de se scribit in literis ad Lincolniensem Episcopum datis, se Parisiis, & in Anglia, & in Romana curia, multis annis publice legisse. Gestu, inceflu, & fermone gloriofo ac elato, animo tamen benigno atque liberali, fuit: Cumque magna ex more solennitate atque pompa Cantuariae in throno ac sede archiepiscopali collocandus esset; literis suis Wintoniensem, Exoniensem, Wigorniensem, Bathoniensem, Norvicensem, Herefordensem, Cicestrensem, Roffensem, Landavensem, Episcopos, abbatesque ac priores suae provinciae locupletiores interesse, ac tam magnifico convivio carnem ferinam, volucres, pisces, & ejufmodi munera exhibere juffit. Antea, ut diximus, cum Robertus Kylwarby se Archiepiscopatu abdicasset; hic Johannes frater oraculo papae Nicolai Anno 1279. dominica prima quadragesimae Archiepiscopus Cantuariensis creatus, in Angliam ad suam sedem missus est: Monachi Cantuarienses hanc in Archiepiscopatu conferendo papae injuriam, qui regia aequissima jura ferre non poterant, inviti perpessi sunt. Hic frater Johannes, ut Robertus Kylwarby in concilio Gregorii decimi ante fecit, subinde se papae creaturam, papamque suum creatorem agnoscit. Sed dirus ille creator suam creaturam in primo Archiepiscopatus ingressu, exactis quatuor marcarum millibus, diripuit peneque destruxit: Qua de re his verbis ad papam suum creatorem, cuius coelum Romae fitum cum omnipotentia existimabatur, scripsit: Ecce me creastis; & quanto creatura a suo naturaliter appetit perfici creatore, sic in meis oppressionibus censeo per vos recreandum. Sane nuper ad me pervenit cuiusdam executionis litera, horribilis in aspectu, & auditu terribilis; quod, nisi infra mensem a festo beati Michaelis mercatoribus Lucanensibus cum effectu de quatuor millibus marcarum, quae in Romana curia contraxi, satisfaciam, ex tunc sim excommunicationis sententia innodatus, & in ecclesia mea, & aliis majoribus, pulsacis campanis, accensis candelis, excommunicatus denuncier singulis diebus dominicis & festivis. Hanc tam grandem solutionem impossibilem sibi futuram rescribit: quoniam & Robertus Kylwarby discedens ecclesiae Cantuariensis bona fecum abstulisset; & ante eum Bonifacius aedificia archiepiscopalia caduca & ruinosa reliquisset; & rex unius anni redditus retinuisset; & sibi ad unius anni sumptus sustinendos mutua sumenda esset pecunia: Quae in Anglia tam crebris solutionibus exhausta haberi vix, aur ne vix quidem, poterat. Et ad Gentilem quendam suum in Romana curia familiarem scribit, se coactum ad accipiendum mutuo duo millia marcarum pro inthronizationis suae sumptibus octavo idus Octobris proximi faciendis. Illa autem papalis cautela, ut hi, quibus pecunias mercatoribus suis solvendas imperaret, agnoscerent se eas ad suos usus mutuos prius accepisse, non nova iam fuit; sed a Rustando quondam, ut in Bonifacio antea diximus, papae in Anglia quaestore callidissimo, in usum novo exemplo introducta. Johannes saepe atque multa non modo papae, sed cardinalibus, suoque quondam confratri atque praedecessori Roberto Kylwarby, ut ab hac solutione liberaretur, scripsit: quod cum impetrare non poterat; data ei est post diuturnam intercessionem aegre tandem unius anni ad solvendum dilatio. Interea Robertus Kylwarby Anglicanis, ut diximus, spoliis locuples in dignitatis suae culmine positus, cuius usuram perexiguo percepit tempore, Romae vita functus est: Quo mortuo atque intestato frater Johannes Peckham ad papam, qui intestatorum bona pauperibus & piis usibus ipso jure pontificio concessa sibi reservavit, de restituendis Cantuariensi ecclesiae quinque mille marcis, quas Robertus Romam discedens ab eadem ecclesia injuste abstulisset, literas dedit. Ad quas etiam repetendas procuratorem, Anselmum quendam, suum constitutum cum multis ad cardinales mandatis milit: Etfi mirum videri possit hominem satis astutum atque callidum, quique ipsas Romanas verfutias longo edoctus tempore cognovisset, eiusmodi expectatione atque spe decipi voluisse: Praesertim cum suo exemplo ex antedictis quatuor marcarum millibus papam, non reddendis, sed exigendis rationibus assiduam dare operam intellexisset. Sed dum hac petitione liberari se faltem ab illa quatuor mille marcarum praestatione sperabat; pro iisdem solvendis, literis novis papales execrationes minantibus, illico interpellatus est. Quo quasi imperato sibi silentio re perinde atque spe excidens deinceps conticuit. Jamque ad provinciam regendam conversus, concilium cleri Lamethae celebravit: In quo non evangelii praedicationem, sed Lugdunensis concilii a Gregorio decimo sancita, & Ottonis, atque Octoboni, Romani pontificis legatorum, decreta, de quibus in Edmundo & Bonifacio antea diximus, religiosissime observanda praecepit. Praeterea leges ecclesiasticas sexdecim novas condidit; quae inter provinciales constitutiones continentur. Hoc concilio durante Eboracensis Archiepiscopus, dum regem adiret, Cantuariensem provinciam cruce ante se gestata ingressus est. Ea res, ut saepe antea diximus, magnarum inter Archiepiscopos contentionum causa fuit.

Itaque Johannes Cantuariensis edictis per totam suam provinciam promulgatis sub excommunicationis poena jussit; ne quis Eboracensi, aur suis famulis esculenta, poculenta, seu quaecunque ad victum necessaria ministraret, ulliusve publici aut privati negotii commercium cum illis haberet: Cuius rei severitate, cum aut provincia infectis negotiis exeundum, aut fame pereundum esset Eboracensibus; crux illa tanto fastu erecta, humiliter deposita & dejecta fuit. In eodem concilio Exemptos, quos vocant, qui Metropolitani jurisdictione contineri, eiusque jusfu ad concilium accedere, recusarunt, excommunicationis atque suspensionis poenis afflixit. Inter hos Westmonasterii, sancti Albani, sancti Edmundi, & Walthami coenobiorum abbates, tanquam reliquorum duces, provocabant ad papam; quibus magnus per Cantuariensem provinciam Exemptorum numerus adjunctus adhaesit. Sed, cum Cantuariensis Archiepiscopi vim ac potentiam sustinere non poterant, appellatione deserta in eius potestatem & misericordiam sese committebant. Concluso autem & dimisso illo concilio provinciam totam visitando perlustravit; magis ut de singulis ecclesiis totiusque provinciae statu certior fieret, quam ut severitate, aut ecclesiastica disciplina, uteretur. Cuius lenitatis atque moderationis causae perhibentur; quod primo ingressu provincialium suorum benevolentiam captavit, ideoque durius adhuc cum eis agere noluit deinde, quod bello a Cambris in regem Edwardum moto, Johannes in Cambriam, ut sedaret tumultum rege ipso, ut asseruit, inscio secessit. Hoc bellum a Leolino, Griffini filio, Walliae principe, fratre suo Davide instigante, nec non ariolis quibusdam Cambrensibus, qui principi suaserunt, iam iam fore ut Bruti diademate, prout Merlinus quondam vaticinatus est, insigniretur, totamque Britanniae insulam solus regeret, susceptum est. Etsi Leolinus eiusque frater David scriptis ad Johannem Cantuariensem, cum in Cambriam venisset, literis, affirment se arma sumere; quod contra inita foedera regii justitiarii & ballivi Cambros injuriis non tolerandis toties affeVide Arch. cissent, ut mori & in acie perire malint, quam vitam in servitute atque tyrannide molestam ducere. Itaque, cum Johannes de pace concilianda in Snowdonia, Cambriae provincia, diu sed frustra tractavisset; in Angliam rediit, excommunicationisque fententiam Oxonii, ut in Bonifacio ante diximus, in pacis regiae violatores latam, contra Leolinum & Davidem eorumque milites promulgavit. Sed, antequam in Cambriam pedem intulisset, veritus ne vi retineretur, nec redire facile, cum vellet, posset, Robertum Burnell Bathoniensem Episcopum, quem, ut ante diximus, Cantuarienses monachi in Archiepiscopum postularunt, vicarium suum & administratorem suae provinciae generalem constituit. Et, ut Cambros aliquo merito devinciret, multos ex ea provincia clericos indoctos, egentes atque peregrinos, novo superstitionis modo instituto, in Angliam misit. Codices enim evangeliorum ornate & curiose in membranis ligatos singulis dedit: his, qui inscitia literarum pronunciare aliquid ex illis non poterant, ut saltem quarundam instar reliquiarum manibus gestarent populoque ostenderent, praecepit: Tum literas ad multos dedit; in quibus rogavit, ut hos Cambrenses clericos evangelium non ore proferentes, sed digitis bajulantes, reciperent, & ad eleemofynas percipiendas circumire permitterent. Illi itaque codices evangelii scripti circumducentes, eos infano & amenti sine doctrina vulgo, non sine admiratione & stupore, idiomate suo, evangelion, evangelion, clamantes ostendebant. Qua superstitione Angliae delusa plebs ignaros & ignotos homines multis donis affecit. Rebus his in Cambria gestis, Edwardus rex armata & militari manu Cambriam invadit. Ibi tum Edmundus quidam ftrenuus miles cum Leolino subito conflixit, eumque fuso exercitu trucidavit: Fractisque Cambrorum iam animis, David, qui suis imposturis has turbas concitavit, paulo post a regiis satellitibus captus & regi traditus est. Amborum capita palis longis superposita & in altitudinem erecta supra pontem Londinensem, more proditorum, fuerunt. His superatis ducibus tota Cambria in regis Angliae ditionem se protinus dedit. Cuius rei eventus suae spei & expectationi, quam ex Merlini vaticiniis colligebant, plane contrarius accidit: Ut victoria, quam sibi statuerunt eventuram, a Deo concederetur Anglis. Post hanc victoriam Cambri quandam partem signi eius crucis, cui servator noster Jesus Christus affixus fuit, regi obtulisse perhibentur. Subjugata itaque Wallia rex Northamptonae parliamentum tenuit; ad quod Cambriae barones accesserunt, regique fidem & homagium jureju fando dederunt. In hoc parliamento illa de Manu Mortua lex, ne omnes soli possessiones in ecclesias tandem transferantur, lata est: Cuius ferendae legis fratrum & praedicatorum avaritia, qui possessiones acquirere contra suum institutum coeperunt, causam dedit. Deinde Almaricus quidam de Monteforti clericus, quem rex Cambrensis belli reum suspicabatur & carceribus inclusit, intercedente Cantuariensi Archiepiscopo cum suis Suffraganeis, simulque fidejubente, ne quid detrimenti ab eo reipublicae inferatur, liberatus est. Is Romam se ad papam contulit, & abjecto, papae authoritate, clericatu se addixit infaustus militiae: Paulo enim postquam se armis enseque cinxisset, nullo gesto, aut suscepto, discrimine obiit. In hoc parliamento Johannes Cantuariensis Archiepiscopus, cum rex a clero decimam proventuum ecclesiasticorum ad sumptus in Cambria factos recuperandos toto proximo triennio sibi solvi petiisset, vicissim petiit; ut jura & privilegia vetera pro ecclesiastica immunitate a Britannorum, Saxonum & Dacorum regibus antiquitus tributa, quae in sancti Edwardi & Canuti regum legibus descripta, a Gulielmo Normanno approbata, ab Henrico primo in controversiam vocata, sed ab Henrico lecundo rejecta & posthabita, fuere, iam tandem authoritate regia omniumque in eo parliamento consensu firmarentur: Cuius rei deliberatio, decima iam concessa, in aliud tempus dilata est. Hoc itaque dimisso parliamento, Johannes Cantuariensis Archiepiscopus provinciam diligentius, quam ante fecit, visitari, criminaque ac delicta provincialium accuratius explorare severiusque animadvertere statuit. Visitationem hanc suscepturus, prospiciendum sibi maxime putavit; ut papae, ne ab eo turbaretur, in quibuscunque mandatis obsequeretur. Diximus ante in Roberto Kylwarby, papae Gregorio decimo concessum in Lugdunensi concilio decimale subsidium ad recuperandam Terram Sanctam. Hanc decimam in Anglia Edwardus primus collegit. Papa id aegre tulit, ab alio, quam a se, aut a suis collectoribus, hanc pecuniam perceptam fuisse. Itaque, ut constare omnibus possit, qua dominatione ac potentia non modo in clerum, sed in reges ipsos Romanus pontifex elatus sit, & quibus obsequiis ipsos Episcopos sibi arctavit, ut sua mandata in ipsos reges peragerent, ex unis literis, hic infertis, a papa ad hunc Johannem scriptis; quibus imperat, ut regem sub interdicti poena, cuius atrocitatem Anglia Johanne, ut diximus, regnante ante senserat, a dicta solutione cessaret. Quod mandatum Johannes celeriter & ex praescripto, papale imperium magis quam regale metuens, exequutus est.

Inter Literas directas domino papae & cardinalibus, anno Domini 1283.  Edwardi primi undecimo.

SAnctissimo patri ac domino Martino Dei gratia sacrosanctae Romanae ac universalis ecclesiae summo pontifici, Frater Johannes, permissione divina sacerdos Cantuariensis inutilis, cum omni reverentia & honore pedum oscula beatorum. Sanctitatis vestrae literas duodecimo Kalendas Novembris recepi Londoniae sub forma inferius annotata.

Martinus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Archiepiscopo Cantuariensi salutem & apostolicam benedictionem. Intellecto nuper quod carissimus in Christo filius noster, Edwardus, rex Angliae illustris pecuniam decimae in regno Angliae per Lugdunense concilium Terrae Sanctae concessae subsidio, quae per collectores a sede apostolica deputatos in sacris & tutis locis deposita sub fida jugique custodia servabatur, de locis ipsis, sigillis serisque violenter effractis, quibus loca eadem firmabantur, motu proprio, pecuniae praefatae custodibus renitentibus & invitis, totaliter amoveri & ad certum locum pro suae voluntatis libito, non absque magna divinae majestatis offensa, multoque apostolicae sedis contemptu, ac eiusdem Terrae gravi dispendio, fecerat asportari: mirati fuimus non modicum & turbati; cum sine nostra & ipsius sedis licentia speciali attemptare talia minime debuisset. Unde nos praefato regi nostras sub certa forma dirigimus literas, intes alia continentes; ut ipse diligenti meditatione considerans, quantum in học suum offenderit creatorem, cuius in hac parte negotium agitur, quantum Romanam ecclesiam perturbarit, quantumve laeserit famam suam, pecuniam ipsam in locis, de quibus extitit de mandato domini regis amota, faciat, sublata difficultate qualibet, excusationibus seu rationibus in literis regiis, nobis super hoc transmissis, expressis ne quaquam obstantibus, quas omnino frivolas duximus reputandas, cum integritate restitui seu reponi: ulterius a similibus abstinendo, ac etiam ecclesiasticas, aut alias quascunque personas, penes quas praedicta pecunia est deposita, vel eam deponi contigerit per apostolicam sedem, pro Terrae iam dictae commodis disponendam, per se, vel per alium, seu alios, nullis impetendo molestiis, nullis vexationibus perturbando, illam in hoc efficaciam & solicitudinem impensurum; ut debitae restitutionis celeritas asportationis indebitae ausum redimat, & sedis praedictae gratia, quam libenter ad filios devotos extendimus, circa eum non immerito augeatur. Nec ipsum latere volumus, quod quantumcunque personam eius finceris affectibus prosequamur, regioque libenter deferamus honori; nequaquam pati poterimus, cum non sit deferendum homini plus quam Deo, quin super hoc, si opus extiterit, aliud remedium apponamus. Volumus igitur, & fraternitati tuae per apostolica scripta in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus, quatenus ad eundem regem te personaliter conferens, ipsum juxta daram tibi a Deo prudentiam, ex parte nostra diligenter moneas & inducas; ut infra unius mensis fpatium post monitionem tuam, praedictam pecuniam in locis eisdem juxta literarum ipsarum tenorem, cum integritate restitui faciat seu reponi; aperte praedicens eidem, quod cum tantum & tam grave dictae Terrae Sanctae dispendium nolimus, sicuti nec debemus, aliquatenus sustinere; nisi huiusmodi monitioni parere curaverit, tam contra eum, quam terram suam, prout qualitas facti exegerit & expedire viderimus, procedemus.

Et, quia huiusmodi negotium potissime infidet cordi nostro, volumus, ut de monitione tua, & ipsius regis responsione, ac aliis, quae super hoc egeris cum eodem, confici facias duo publica similia instrumenta, quae nobis per latorem praesentium mittere non postponas. Nichilominus significaturus nobis plenarie, quicquid super praemissis duxeris faciendum; ut per te super hiis informati plenius & instructi tutius & efficacius in hac parte procedere valeamus. Datum apud Urbem Veterem tertio nonas Julii, pontificatus nostri anno tertio.

HUic igitur sanctitatis vestrae mandato vires & vota subjiciens reverenter, requisito indilate rege praedicto, repertoque in finibus Walliae, post literas vestras eidem directas, quas ipsius intuli manibus, literas etiam vestrae beatitudinis michi missas coram ipso & magnatibus fuis tunc praesentibus exposui vulgariter & aperte; tandemque expositi authoritate mandati regem ipsum monui super tribus.

Primo, ut pecuniam decimae suis jussionibus afportatam faceret integraliter infra mensem ad pristina loca custodiae reportari, tanta devotionis promptitudine, quae posset asportationis maculam expiare.

Secundo, ut de caetero a talibus ausibus penitus abftineret; adjungens, quod licet ipsum apostolica clementia in carissimorum filiorum numero complectatur, si tamen ipsum contingeret in talibus offensionibus de caetero inveniri, nec pofle cam nec velle virgam ei correctionis subtrahere, ne parcendo homini, divinis injuriis, quas non corrigere, assentiret.

Tertio, ne custodibus vel depositariis pecuniae memoratae aliquid, huius occasione, molestiae vel gravaminis irrogaret.

Quibus silenter ac reverenter auditis, tandem cum fuis deliberatione praehabita ad sibi proposita sic respondit.

Ad primum, inquiens, quoniam non fuisset necessarium pro hac causa summum pontificem nobis suas literas destinasse, nec Archiepiscopum ad regiam accessisse praesentiam; cum pene duobus elapsis mensibus pecuniam praedictam jufferimus restitui cum effectu.

Ad secundum, subjungens, quod nichil indebitum intendebat de caetero contra ecclesiam attemptare.

Ad tertium, miramur, afferens, quare ad illos custodes jubemur specialiter innocentiam custodire; cum nostri sit propositi immobilis conceptio, sicut & debitum regiae dignitatis, nullum laedere pro viribus innocentem.

Demum juxta mandati vestri beneplacitum, Pater sancte, feci fieri publica instrumenta, praecepta vestra reverenter & diligenter, sicut potui, in omnibus executus. Adhaec noverit vestrae providentia sanctitatis, quod licet communiter fide dignis testimoniis astruatur, quod praedieta pecunia fit juxta jussionem regiam suis custodiis restituta; huius tamen praecisa veritas sciri non poterit, nisi per illos, qui ipsius noverunt pondus, numerum & mensuram. Custodiat Dominus incolumitatem vestram ecclesiae suae sanctae per tempora longiora. Scriptum penultima die Novembris.

In visitatione autem, quam peractis papae mandatis exorsus est, primum Judaeos in perpetuum exilium acturus scripsit Episcopo Londinensi, ut eorum omnes synagogas everfas & demolitas solo adaequaret. Quod decretum paulo post, rege procurante, mitigatum est; ac Judaeis permissum unum templum in publico aliquo civitatis loco, in quo amputata tamen ceremoniarum multitudine, celebrarent. In hac visitatione crimina & excessus permultorum clericorum atque laicorum acriter castigavit: Primum, quia plura beneficia retinendi licentia in Anglia impune, contra jura, permissa clericis fuit, eam non ab infimis modo, sed a summis, sumpto supplicio eradicavit: Nam Richardum More sacrae theologiae professorem Episcopum Wintoniensem electum, nec non Johannem Kirkeby capellanum regis ad Roffensem Episcopatum etiam electum, quia in beneficiis plurales ante fuerant, confirmare noluit, sed reiecit: Quorum utrique, cum ad papam appellassent, appellationes longo tempore prosequuti eas tandem taedio deserere, & judicatae a Johanne contra se sententiae stare inviti coacti sunt. In huius autem locum Johannes Pontisarius ab ipso papa Wintoniensis Episcopus creatus est; qui Wintonienses monachos gravissime infestavit, & Episcopatus jura atque praedia mirum in modum ex monachorum spoliis auxit; ut ex illius ecclesiae monumentis apparet. Cumque hos in jure vicisset, inferiores clericos, qui plura beneficia simul tenebant, aggressus est. Quos omnes uno beneficio contentos esse compulit. In quo proposito stetit durior, quod Romae cardinales quidam, ut ex eius literis intelligi possit, eum coram papa accusassent, quod hunc Anglicani cleri excessum mitius tolerasset: Quam iniquam criminationem ut vitaret, plurales non modo beneficiis amovit; sed huiusmodi maledictis, Filios Belial, contemptores canonum, & usurpatores beneficiorum sacrilegos appellat. Nec minus in plurales, quam in absentes & non residentes, acris judex fuit, a primis & elatissimis exorsus: Episcopum Lichefeldensem, peregrinum, & Anglicaniae linguae ignarum, ideoque extra suam dioecesim commorantem, edicto publicato monuit, ut sub amotionis poena ad Episcopatum rediret ibique resideret: Cumque iam venisset, eum acerrime increpavit, quod etsi idiomatis inscius, pascere suae dioecesis gregem verbi praedicatione nequisset; praesentia tamen sua eleemosynis & liberalitate alere debuisset. Cumque collegium Wolverhampton in Lichefeldensi dioecesi, cuius jus patronatus ad Cantuariensem ecclesiam olim spectabat, visitare voluisset jure & privilegio exemptionis, quam vendicabant, a canonicis vetitus & exclusus est. Cuius rei controversia cum Romam delata penderet, Johannem Theodosium de Camilla litem hanc Romae persequentem duatus rectoriis, in quibus non residebat, spoliavit. His diebus fatetur in literis fuis reginae Franciae scriptis, expendisse in refectione aedificiorum in maneriis fuis plusquam duo millia marcarum. Et anno 1284. dicit se expendisse circa tria millia marcarum in aedificiis necessariis. Hoc tempore causa quaedam inter Archiepiscopum Eboracensem & Dunelmenses monachos controversa ad Cantuariensem Archiepiscopum, per tuitoriam appellationem, deducta est. Archiepiscopus autem aliis impeditus negotiis causam priori de Southwerke, decano de arcubus, & canonico cuidam ecclesiae Paulinae delegavit; quibus etiam mandavit, ut in tuitionis eventum de causa, principali cognoscerent. Similisque inter Dunelmensem Episcopum & Eboracensem Archiepiscopum controversia archidiacono Cantuariensi appellationis tuitoriae jure commissa est; in qua archidiacono Cantuariensi de ea lite cognoscenti data est, Eboracensem Archiepiscopum suumque officialem, inhibendo a gerenda in Dunelmensis Episcopi praejudicium quacunque jurisdictione, comprimendi potestas. Adulteria & stupra non minori severitate vindicavit: Cum Cicestrensem dioecesim visitaret, Rogerum Ham, presbyterum fornicarium, ad triennalem poenitentiam jurejurando adegit: Quod temporis in jejuniis, orationibus, & longinquis ad Romam, Coloniam, & Compostellam peregrinationibus contereret, beneficiorum suorum redditibus sibi prohibitis & in pauperum usus sequestratis. In Sarisburiensis etiam parochiae visitatione compertum fuit Olbertum Giffard militem moniales duas ex Wiltoniensi coenobio abduxisse: Quem Cantuariensis Archiepiscopus excommunicatione primo percussit. Deinde, sub his duris conditionibus relaxavit: Primo, ne in tota reliqua deinceps vita ullum monialium coenobium ingrederetur, aut monialis cuiusquam consortio uteretur: Deinde, ut tribus diebus dominicis in ecclesia parochiali Wilton exutus vestibus virgis verberaretur: Eandemque postea poenam tam in foro, quam in ecclesia parochiali de Shastesbury, publice subiret: Adhaec multorum mensium jejunium ei injunctum est. Praeterea, omnibus militaribus insignibus sit privatus; nec calcaria deaurata, nec gladium, nec fellam militarem, aut deauratas phaleras habiturus: Ad extremum, nec vestes coloratas, sed tantummodo de russeto, cum agninis pellibus vel ovinis: nec utatur camisia, posteaquam fuerat castigatus, per tres annos: in ordinem suum militarem non rediret, antequam tres continuos annos in Terra Sancta exegisset: Ante omnia, ut moniales ad coenobium simili poena mulctandas restitui atque remitti curaret. Haec omnibus se jurejurando facturum fpopondit, jejuniorum nihilominus ab Episcopo Sarisburiensi illi praescribendo modo. Nec minorem in reprimendis jurisdictionem suam contemnentibus severitatem Petrus quidem de Sancto Marco, decanus de arcubus, exercuisse fertur; qui Herefordensis Episcopi officialem suis monitis non parentem, primo decem, deinde aucta & perseverante contumacia quadraginta marcis, tanquam rebellem & potestatis suae contemptorem, mulctavit; non Episcopum ipsum Herefordensem, quod officialis sui partes audacius tueretur, excommunicavit, eiusque capellam interdicto ecclesiastico supposuit. Hoc etiam tempore lis quaedam inter Lincolniensem Episcopum & Universitatem Oxoniensem aliquot annis de jurisdictione Episcopi in scholares Universitatis agitata est: De qua Johannes Cantuariensis, cum scholarium tum causam vacillare nec jure stare posse intellexerat, scholaribus rescripsit: Si in jure contenderent, vinci eos ac superari necesse effe; praesertim cum his, quibus niterentur, privilegiis a jurisdictione episcopali jure communi stabilita eximi nequaquam potuissent. Ipseque perlustrata reliqua provincia Oxoniensem academiam jure metropolitico visitaturus adiit. In qua visitatione quasdam philosophicas opiniones, quos errores & a Roberto Kylwarby ante reprehensos docuit, tanquam haereses & a fide Christiana abhorrentes e suggestu Latine refellit. Inter has una erat, in homine esse tantummodo Formam unam: Quam frater Johannes non concoxit; ne colligeretur inde corpus Christi non fuisse unum numero vivum & mortuum; nec Sanctorum corpora eadem tota, vel secundum partes, in orbe existere, vel in urbe; sed alia quaedam, quae non pepererunt matres; verum de novo peperit phantasia. Sed istae haereses philosophicae ab Oxoniensium scholis in praedicatorum & fratrum turbas profecti & disseminati fuerunt: Inter quos Richardus Knapwell, doctor ordinis praedicatorum, octo opiniones contra Johannis Peckham assertiones defendit. Hunc itaque Johannes Peckham ad suum tribunal vocavit; eoque non accedente, eum suasque opiniones cum suo clero damnavit. Sed Hugo de Mancestria eius ordinis provincialis intercessit, & Cantuariensi restitit: Allegavitque neminem in sui ordinis fratres, praeter solum papam, potestatem habere. Itaque, appellatione interposita, supersedit negotio Cantuariensis, atque continuit. Nec quicquam deinceps in homunculum fratrem valuit eius authoritas, qui in regem & Episcopos omnia poterat.

Idem acutus frater & theologus, cum e sacris scripturis probare vellet, non esse permissum clericis duo beneficia ecclesiastica retinere, protulit hanc ex evangelio sententiam: Qui habet duas tunicas, unam tribuat non habenti, & qui habet escas similiter. Richardus ille frater inter alia, quae de nugis philosophicis scripsit, edidit unum de Formarum unitate libellum; ut omnibus liquido constare posset eum nullis Cantuariensis minis deterritum in sententia sua perseverasse. His in provincia visitanda gestis, scriptis ad plerosque Suffraganeorum literis, ne se, suos officiales, & tribunalia muneribus, quae cum insigni Praelatorum opprobrio diu nefarie percipi in visitatione intellexerat, deinceps inquinari permitterent, admonuit: Quod, si suae monitioni non parerent, se admissa deinceps in muneribus percipiendis scelera severius animadversurum, In literis etiam ad Ordonium cardinalem, Tusculanum Episcopum, scriptis queritur de quodam, quem remigem, suam navem atque puppim subversurum, nominat; qui muneribus moveri, ac duas pelves aureas plenas florenis accepisse ait. Idem ad Romanae curiae vicecancellarium scribit, comperisse se fuisse in Anglia multa privilegia per falsarios fabricata. Sed commoti Suffraganei, quod non modo tam crebris visitationibus, sed etiam quotidiana jurisdictione, partes suas in eorum dioecesibus tam saepe interponeret, querelam viginti & quinque articulis comprehensam in eum proponebant. Cuius querelae vim & eventum cum in seipsos recidisse intellexissent, ea omissa, luctari amplius cum Metropolitano noluerunt. Inter hos Suffraganeos Londinensis tum Episcopus gravate tulit quendam Henricum Stokes suae Londoniensis dioecesis rectorem, de beneficiorum pluralitate coram decano de arcubus in jus vocatum fuisse: Qua de re scripsit Johanni Peckham se id non laturum; sed, nisi desistat tam in hac, quam in aliis causis, de fuis clericis subditisve cognoscere, se appellationis, ad curiam Romanam, sacram anchoram petiturum: Cui Johannes stupuisse se scribit de illa minaci & praejudiciali sua pagina: Sane, inquit, nos vobis illata fuisse gravamina causamini: Primo, quod Henricum Stokes de pluralitate beneficiorum ad nostrum evocavimus examen: Secundo, quod ipsum per decanum de arcubus citari fecimus; adjungentes, quod subditus Suffraganei Metropolitano non subest, quasi velitis jura Cantuariensis ecclesiae, quae tueri & defendere jurastis, ad verba ipsius simplicis Metropolitani limites coarctare. Decani autem de arcubus processibus consuetis parare obicem nullatenus praefumatis: Pro certo scituri, quod jura ecclesiae Cantuariensis, partim scripta, partim a doctoribus autenticis notata, partim pacifice optenta longo provinciae usu, intendimus contra omne hominum genus, quantum poterimus, constanti animo defensare. Subacta sibi iam his modis provincia clerum suum Redingae congregavit. In eo concilio quinque leges tulit: Proposuitque cognitionem de patronatu ecclesiarum, multis annis ad regium tribunal spectantem, inde ad ecclesiasticum forum traducere; tum prohibitiones regias in litibus de bonis & catallis prorsus rescindere; &, ne deinceps ecclesiasticos judices a jure reddendo retardarent, vetare. Sed rex incepto hoc audito nunciis ad concilium destinatis, multis tam Archiepiscopo quam toti clero minis praecepit, ut desisterent: Unde factum est, ut a sua praesumptione Archiepiscopus penitus transiliret. Ita dissoluto concilio omnes Praelati spe inanes recesserunt.

In eo etiam concilio, fama publica id exigente, perquisivit de Episcopo quodam concubinario: De quo ad Matthaeum quendam Romanae ecclesiae cardinalem scripsit; sed de eius nomine mentionem nullam fecit: Id enim, ut ait, nuncio suo proferendum commisit. Petiit in illis literis a cardinali Matthaeo, ut de eo corrigendo papam secreto sermone consuleret, neque res enunciaretur: Multos enim ei in Romana curia amicos & exploratores fuisse, potissimum autem mercatores Lucanenses; quorum, ut diximus, opera in expilationibus & usuris papa saepe usus esset. Hunc autem non nominatum Episcopum cum secreto convenisset, atque quaesivisset, an vera essent, quae de eius concubinatu fama retulisset; testes, quos Archiepiscopus expectabat & adesse jussit, metuens, tandem turpia narrasse, & ipsius turpitudinis diem faffum fuisse, scribit: Deinde eadem septimana, cum Mortlaci moraretur, venisse ad eum foeminam quandam Julianam de illius Episcopi factis quaedam narraturam: Ea juramento coacta peperisse se quinque liberos ex eodem Episcopo adhuc superstites fassa est. Hunc cum coercere vellet, metuens, ne se muneribus ad papam fundendis defenderet, per hunc cardinalem praeoccupavit papam: Propono, inquit, eum adhuc aggredi iterato: Sed scio, quod conatus meus parum proderit, nisi me litera juvet apostolica. Mox enim, ut eum Sotetigero, appellationis alis falsidicae rete meum effugiet, infinitam pecuniani effusurus. Pero autem, ut in omniibus aliis mihi per vos adsit adminiculum papae; per quod mea crescat authoritas, & timor incutiatur rebellibus; meaque jurisdictio excitetur: ut constantius nova inchoem, & inchoata authoritate majori valeam confirmare.

Superiori anno, annonae maxima fuit copia; ita ut frumenti modius tribus denariis Londini venderetur; sed ex imbrium hoc proximo anno tam abunde copia, quae non modo prata, sed ipsa segetum arva obruit & inundavit, ea caritas consecuta quadraginta annis duravit, ut idem modius, qui paulo antea tribus denariis, iam duobus solidis, vaeniret. Eodem anno Carolus princeps Achaiae, regis Aragoniae subditus, ob proditionis metum, vel suspicionem, carceribus inclusus, gratia regis Angliae interposita, de integra in regem Aragoniae habenda fide, & obfidibus datis, liberatus est; a quo juramento, execranda & detestabili authoritate Nicolai quarti papae, postea absolutus regnum Siciliae contra fidem & religionem invasit atque tenuit.


XLIX. Robertus Winchelsey.

MAgnas varietates atque mutationes perfert eorum dignitas atque status, qui in summis reipublicae aut ecclesiae muneribus negotiisque gerendis, dum multis, quorum sensus dispares & diverfi sunt, obsequi student, Auctuantur & distrahuntur consiliis nec ini una fententia perseveranter durant: Ut, quod de Fortunae inconstantia atque levitate veteres, non magis imperite quam impie, senserunt, nostris potius efroribus atque vitiis quam incertis casibus aferibatur. In quo quidam, qui mores unius cuiusque sibi fortunam singere affirment, rerumque humanarum eventus in humana potestate statuant; etsi ab eo communi receptoque errore tëcedere propiusque ad veritatem se deduci putatant: tamen dum a rerum humanarum gubernaculis temeritatem, inconstantiam atque stultitiam, quarum humanae actiones plenae sunt, non seiungant, in eundem, quem reprehendunt ac vitare vellent, errorem incidunt de Fortuna. Quae a fuis defensoribus non alia esse putatur, quam huius vitae varia atque commutabilis ratio; cuius esse propriam & a qua seiungi non posse definiunt. Quod si his viris ecclesiastica potestate praeditis, de quorum nunc gestis tractamus, insedisset fixa suae dignitati & professioni congruens cogitatio; omnia summa providentia & incommutabili ratione ac sapientia administrari cerneremus; non inanem, nec christianis dignam laudem ex his rebus quaefivissent, in quibus nec se interponere, nec contendere tantum debuerunt; nec civilium rerum atque mundanarum fluctibus fefe exposuissent, cum in ecclesiae portu navigare potuissent. Sed omnis tum inter pontifices atque reges de imperio magis atque dominatu, quam de ecclesia ex divini verbi praescripto gerenda, fuit contentio. In qua cum acres dimicationes non armorum, sed dirarum & execrationum, essent concitatae; Praesules inscitia verbi, ipsi caeci ac caecorum duces papis adhaerebant, & abjecta obedientia regibus non parebant, quibus divino humanoque jure essent subiecit. Hane illi contumaciam, constantiam & ecclesiae libertatem tunc appellabant: Quique in ea pertinacia vitas aut fortanas amisissent; martyres ac confessores appellabant. Quae nisi multis tunc anteactis ducta annis in hominum animis inveterasset fallacia, ac multos praesertim Praesules a fide atque cultus quem regibus tribuere debebant, ad papam abchixisset; satis bene & eam laude ab Archiepiscopis & Episcopis gestos magistratus existimare convenit, si quis eorum acka perpenderit. Sed, quia ab illa sede Romana vel dolis infatuati, vel sceleribus & contagione inquinati fuerunt, & ab observantia regibus debita recesserunt; sibi ex rebus gestis non modo laudem detraxerunt, sed in vita molestias ac jacturas, &, post mortem, infamiam atque ignominiam pepererunt.

Ex horum numero fuit Robertus Winchelsey Cantuariensis Archipraesul: cuius acta si, quo animo in patriam & rempublicam gesta sint, existimari debeant, recta judicanda sunt; fin Romanam consuetudinem pravitatemque spectes, scelerata atque impia. Et, quia nonnunquam vir bonus & amator patriae, nonnunquam fraudis, proditionis, superbiae & rapinae plenus, varie a scriptoribus perhibetur; fine nota aut calumnia, eaque, qua possumus, brevitate scriptorum testimonio ostendamus, qualis ab adolescentia fuerit, qualemque se publice in muneribus gerendis ostenderit; adjunctis similium rerum, quae suis temporibus contigerunt, eventibus, ut lectori liberum fit de hominis vita atque gestis pro arbitrio suo judicare. Gentem eius ac originem scriptores nobis non prodiderunt: Sed in grammatica institutus puer Cantuariae fuit, non modo indole docilis, sed forma adeo liberali, moribusque tam facillimis atque commodis, ut tunc quasi vulgari vaticinio praediceretur, eum Cantuariensem Archiepiscopum olim evafurum. Ac postquam puerilem aetatem & institutionem excessisset, Lutetiam profectus est; ubi liberalium artium peritia percepta gradum magistri suscepit. His postea artibus theologiae studium adjunxit; in eo studio octo annis continuis cum summa non minus vitae atque morum, quam doctrinae ac literarum, laudis celebritate perseveravit. Tum singulorum Parisiis studentium suffragiis Universitatis illius rector electus est: In quo magistratu integre prudenterque gerendo priorum laudem multis nominibus superavit. Eo magistratu perfunctus rediit in Angliam, fuique periculum in Oxoniensi academia in theologia atque his artibus, quas Lutetiae percepisset, publice disserendo atque concionando fecit, ac omnium judicio probatus doctoris gradum obtinuit. Paulo post, cum non minus prudentia & rerum usu, quam literarum cognitione pollere cognitus esset, omnium suffragiis & precibus impositum sibi cancellariatus munus suscepit. In eo administrando multa in utilitatem & honorem academiae, eaque potissimum, quae ad literarum studia amplificanda commodissima videbantur, statuit: Malasque & depravatas consuetudines, quibus juvenes a studiis abduci facile solent, abolevit atque sustulit. Ab hoc diuturno literarum otio maturitatem suam assecutus ad ecclesiae negotium traductus est, donatus archidiaconatu Effexiae & praebenda in ecclesia cathedrali Londoniae. In ea praebenda resedit, quotidieque in templo sanctas scripturas interpretatus est; tum in verbo e suggestu docendo atque declarando fuit assiduus. Archidiaconatum ipse quotannis visitavit; jurisdictione tam moderate ac prudenter usus, ut summae doctrinae, prudentiae, & aequitatis fama ubique notus atque conspicuus fuerit. Ita eruditione ac integritate tanta perspecta, quae cum aetate semper in eo adolevissent a pueritia, venit in tantam regis Praesulumque procerum atque omnium ordinum gratiam & admirationem; ut mortuo Johanne Peckham, cum eligendi potestas monachis Cantuariensibus a rege data esset, ex omnium votis & applausu Cantuariensis Archiepiscopus electus sit. Cumque Romam ad Coelestinum papam confirmandus atque sacrandus venisset; papam totamque Romanam curiam in tantam prudentiae doctrinaeque suae admirationem ac stuporem traduxit; ut non cognovisse se in quocunque dicerent tantam morum animique mansuetudinem cum literis & prudentia conjunctam. Itaque eum in cardinalium gregem cooptare Romaeque fecum retinere decreverunt. Sed expositis multis causis necessariis, cur a Cantuariensi ecclesia abesse non poterat, aegre tandem obtinuit, ut sacratus in Angliam rediret, & provinciae suae gubernandae vacaret. Interea vero, dum Archiepiscopus abesser, Edwardus rex a clero Westmonasterii congregato, postquam pecunia in bellicos usus effusa esset, & novum sibi bellum instaret in Gallos suscipiendum, flagitavit omnium tam spiritualium quam temporalium bonorum semissem. Qua a saeculis inaudita exactione Praelati stupidi timore diu obmutuere: Tandem perterriti & conturbati, respirantes deliberandi diem petierunt. Is perbrevis statutus est. Interea Gulielmus quidam de Monte Forti, ecclesiae Paulinae decanus, ut regis animum, a tam immensa & intolerabili exactione, suasione aliqua averteret, ad curiam fanus & incolumis venit, & meditatam atque conceptam orationem coram rege exorsus, repente concidit & animam efflavit. At rex nihilo turbatus die statuto milit ad Praelatos Westmonasterii congregatos Johannem de Havering militem: Is regis nuncius alta voce edixit, ut siquis petitioni regiae obstare aut contradicere vellet, in medium prodiret; ut, eius persona cognita, violatae atque turbatae regiae pacis reus judicaretur: Qua oratione perplexi & attoniti Praelati regiis postulatis concesserunt. Quae concessio totius inter regem & Praelatos, maxime vero Cantuariensem Archiepiscopum, dissensionis perpetuum, uti declarabitur, seminarium fuit. Hoc anno Coelestinus papa, sive taedio, sive conscientia motus, sive, quod verius est, Benedicti Cajetani, qui ei callide successit, inductus dolo, sese abdicavit papatu; edita prius constitutione de cessione seu renunciatione Romanorum pontificum; & acri habita admonitione, ut sine dissensione atque intercapedine virum industrium & solertem eligerent. Eo itaque renunciante insinuavit se in cardinalium gratiam summo dolo & calliditate Benedictus, qui postea Bonifacius octavus dictus est. Qui, simul atque electus & coronatus esset, constitutionem Coelestini rescidit, in cardinales, quos fuis partibus adversos putavit, summa crudelitate saeviit, Episcopum & cardinalem Hostiensem, a quo coronatus fuerat, usu pallii privavit: Annum jubilaeum profusa magna indulgentiarum per orbem terrarum copia magnifice celebravit: Librum sextum decretalium edidit. De quo Coelestinus eius astuta suasione, cum papatui cessisset, deceptus, hoc versu vaticinatus est:

Ascendisti ut Vulpes, regnabis ut Leo, & morieris ut Canis.

Cuius vaticinii veritatem eventus ipse, ut suo tempore postea dicemus, comprobavit. Jamque Robertus Winchelsey in Angliam reversus est, rege Edwardo in Cambriam ad Wallenses, qui novos tum motus fecerant, subjugandos profecto. Eum igitur Archiepiscopus adiit, eique ex veteri more atque instituto fidem jurejurando dedit. Tum Madocum Leolinum Cambrum, qui bellum in regem paraverat, excommunicavit, eumque excommunicatum per totam Angliam & Cambriam denunciari multis publicis edictis praecepit: Eoque pacato tumultu Archiepiscopus a rege cum summa gratia Londinum recessit. Ibi cleri sui synodum celebravit: In qua, cum Praelati uno ore de expilatione & vastatione ecclesiarum conquesti essent, cum regiis petitis ipsi obstare aut resistere non audebant; papam praetextu cuiusdam constitutionis, in qua sanciso tum erat, ne quid inconlulto papa regibus a clero solveretur, opponebat. Haec itaque constitutio renovata est in ea synodo, aliaeque permultae latae, quarum pleraeque inter jura provincialia observanda describuntur. Hac synodo peracta, descripsit advocatis, judicibus, & procuratoribus, aliisque ministris almae suae curiae de Arcubus jura quaedam & statuta; quae ipse in templo Arcuato sedens pro tribunali legit atque publicavit quinto Idus Novembris. Deinde venit Cantuariam, ibique thronum archiepiscopalem cum magna pompa & solennitate ingressus est: ipsoque inthronizationis die Johannem Monmuthensem sacrae theologiae professorem Landavensem Episcopum creavit atque consecravit: Et decem theologiae professoribus decem opulenta beneficia curata, in eaque bacchalaureis decem minora contulit. Subactis autem, ut diximus, Cambris, Edwardus rex a Scotis atque Gallis undique bello pulsus est. Itaque, ne tot ac tantorum hostium viribus & impetu obrueretur, cum Romanorum rege foedus iniit: Cumque ad bellum in utrosque cam Scotum quam Gallum accinctus esset, Bonifacius papa, qui suum esse putavit regum lites mercede componere, ad Galliae & Angliae reges Albanensem atque Praenestinum cardinales mifit. Hi in Anglia nihil profecerunt; quia Edwardus, inconsulto rege Romanorum, cum quo, medio juramento, confoederatus erat, quicquam aut de pace aut de induciis cum rege Galliae noluit decernere. Itaque legati papales infecto negotio, pro quo venerant, in Galliam remearunt, praeexhausta pecunia multa nimis; & a viris religiosis duplam pecuniam extorserunt. In huius belli apparatu rex a populo atque clero exegit opem pecuniariam. Populus illico concessit; sed clerus suadente Archiepiscopo rem aliquandiu distulit; & habita deliberatione papae vices in Anglia gerens, ne in fraudem superioris, ut diximus, Londinensis concilii quicquam agere viderentur, Archiepiscopus indulta sibi conferendi cum Suffraganeis arque clero licentia unanimi consensu regi obtulit decimam partem proventuum ecclesiasticorum. Hanc oblationem rex sprevit atque respuit. Archiepiscopus & cum eo clerus in decreta summa perseverarunt, nec eam augere voluerunt, sed regi iterum obtulerunt. Rex hanc cleri & Archiepiscopi constantiam admiratus, eos semel atque iterum monuit; primo per justitiarium, deinde per quendam cancellariae suae clericum, ut faltem trientem, aut quadrantem bonorum suorum offerrent. Stetit adhuc firmiter clerus in proposito, & Archiepiscopo duce decimam iterum obtulerunt. Rex, sive quod bellica eius negotia moram pati non potuissent, sive memoria prioris illius tam profundae largitionis superiori anno, ut diximus, a clero concessae ductus, hanc oblatam summam aequo atque grato animo accepit: Eaque soluta ad bellum properans clerum dimisit. Et ad Belgas profectus, cum Rogefus Coventrensis atque Lichefeldensis Episcopus excessisset e vita, Walterum quendam de Langtona eligi procuravit; qui in partibus tranfmarinis regis instantia ab Albanensi cardinali consecratus est, privilegiorum Cantuariensis ecclesiae, in omnibus statu suo salvo. Interea vero, dum Edwardus aberat in Belgia, Scotorum invasione revocatus est. Qua fortiter repulsa, Scotis superatis & capto Berwico thesaurum in Gallicanum bellum paratum exhausit. Itaque parliamentum in ipso Berwico tenuit; ubi magnates Scotiae in praelio victos atque dedititios ad fidelitatem juramento & in feriptis pollicendam adegit. Rex ipse Scotiae captus Londinum missus & turri inclusus est. Postea ad reficiendas consumptas in ea bello pecunias novum libi pendi tributum poscit: In: quo cives & mercatores octonarium, coloni duodenarium, persolvunt nummum. Clerus ne quicquam vel obtulit, vel concessit; praetendens praefaram constitutionem papae, videlicet; non esse permissum quicquam de ecclesiasticis facultatibus detrahere & conferre regibus, inconsulto papa. Interim enim Robertus Archiepiscopus mandatum de ea re bullatum a Bonifacio papa obtinuerat. Rex commotus parliamentum Londinum prorogavit; ibi in festo Hilarii adesse clerum suis postulatis benignius responsurum jussit. Interim omnia cleri horrea frumento iam plena sigillis publicis obsignari & occludi praecepit. Hoc imperatum dum regis ministri peragerent, Robertus Archiepiscopus, lucta iam atque contentione cum rege instituta, mandavit papalem constitutionem, sub excommunicationis poena inhibentem, ne ex proventibus ecclesiasticis regi aut cuicunque principi saeculari tributum pendatur, in cathedralibus ecclesiis divulgari. Die statuto, parliamento inchoato, Archiepiscopus cum Suffraganeis & praelatis iniit consilium in ecclesia Paulina Londini; & decreverunt in priori sententia stare, nec quicquam regi concedere. Quo accepto misit rex ex aula sua nuncios, qui suo nomine agerent cum clero: quoniam eorum & tranquillitas major, & fructus atque redditus annui tunc essent longe uberiores, quam populi; ut ad regem in his bellicis angustiis adjuvandum se ostenderent promptiores. Quibus Archiepiscopus: Satis, inquit, constat, quod sub Deo universali rerum domino duos habemus dominos, spiritualem dominum papam, & temporalem dominum regem: Et quanquam utrique obtemperandum est; spirituali tamen magis quam temporali domino est obsequendum. Itaque legatos ad dominum papam mittere destinamus; ut eius venia obtenta id regi largiri possimus quod a nobis flagitat. Ad haec regis nuncii: Statuite aliquos ex vobis, inquiunt, qui haec regi referant: Nos enim experti sumus eius animum hujufmodi dictis ac responsis accendi & commoveri solitum. Accepto tan dem hoc responso rex indigne tulit his papae clerique dolis sic in regno suo ludificari; excluso e parliamento clero consilium cum solis baronibus atque populo habuit, totumque statim clerum protectione sua privavit. Tum capitalium criminum & maleficiorum judex edixit pro tribunali non esse Archiepiscopis, Episcopis, aut clero quacunque affectis injuria in foro regio pro quibuscunque litibus, querelis vel negotiis jus tribuendum: Quibuscunque autem contra eos agere vel experiri volentibus regis voluntate atque jure licere.

Clerus tam atroci decreto percitus contumaciam remisit: Elegerunt Eboracensem Archiepiscopum, & Dunelmensem, Eliensem, & Sarisburiensem Episcopos, cum aliis, quibus vices suas commiserunt, ut remedium aliquod opportunum, quo & papalis excommunicatio & regia proscriptio simul vitari possint, adhiberent. Hi statuerunt deponendam in aede sacra quintam bonorum ecclesiasticorum partem ad ecclesiae Anglicanae tuitionem, & defensionem urgentissimae necessitatis: Qua & a papali comminatione salvi, & in gratiam protectionemque iterum recipiuntur. At Robertus praefractus a sententia non destitit; ob quam contumaciam bona eius quaecunque in usus regios occupata sunt, domoque ejectus vix hospitio cuiusquam accipitur; protestatione semper hac usus, se quicquam nihilo magis praestiturum, omnesque, qui praeter papae voluntatem regi aliquid contulissent, bulfata illa excommunicatione teneri. Sub haec tempora, gò cum Archiepiscopi & Episcopi de hac dubia & ancipiti inter regem & papam authoritate consulerent, suborti sunt duo fratres ordinis praedicatorum; qui argumentis probabant, subveniendum esse regi a clero in belli necessitatibus, non obstante prohibitione papali: Simulque edictum est a rege, ne quis sub incarcerationis poena in regem, eosve, qui iampridem suam protectionem quaesierant, illius papalis excommunicationis fententiam promulgaret. Quo facto dissipatum fuit Episcoporum concilium; qui utriusque gladii formidine perterriti, quid agerent, incerti fuerunt. Eoque magis, quod Robertus concilio discedens: Salvet, inquit, unusquisque animam suam. Clerus autem & animam & bona simul servare statuens, cum protectione carentes a nullius injuria tuti esse poterant, supplices regem eiusque curia madibant; & nunc quartam, nunc quintam, bonorum suorum partem non rogati ultro offerebant, ut ablata regia manu temporalia redimerent, & sub regia tutela defensioneque secure vivere possent.

Rex, cum necessario sibi & celeriter aggrediendos armis Gallos animadverteret, commodius esse duxit hanc Archiepiscopi injuriam dissimulare; donec, bello confecto, de eo poenas fumere, superatis hostibus, fine tumultu & discrimine possit. Itaque parliamento Londini celebrato, Archiepiscopum in gratiam recepit eique ablata restituit: tum, ut populum discedens deliniret, adhibitis sibi Archiepiscopo & filio suo Edwardo principe, nec non Warvicensi comite, in aula Westmonasterii, in quam conveniri populum jusserat, orationem flebilem habuit: In qua multis se rationibus excusavit, quod toties tam grandem pecuniam tributis augendis & exigendis tam a clero quam a populo confecisset: Ad id se invitum coactum, ne populum suum in hostes sanguinarios undique infestantes permitteret: Se iam in Galliam pro eorum salute profecturum & suam vitam summo discrimini expositurum: Si victor salvis rebus redierit, redditurum se subditis ea, quae acceperat: Si non redierit, ut filium suum Edwardum Walliae principem regem crearent, petiit. His dictis Archiepiscopus, ut populum ad regem Hecteret, effundens lacrymas suscepit regem ea, quae promiserat, praestiturum; & illico populus, extensis manibus, uno ore fidem regi stipulantur. Comites autem & barones iam, rege in Flandriam festinante, eum deseruissent, nisi libertates in Magna Charta & de Foresta a patre suo, ut in Bonifacio diximus, ratas confirmaret. Ad quod, ne tardaretur aut impediretur in hoc itinere, invito & reluctante animo ductus est: Quo concesso coloni, qui duodecimum denarium ante promisissent, iam libenter octavum obtulerunt. Rebus itaque sic ex singulorum animis & sententia compositis, rex secundis auris atque velis in Flandriam applicuit. Interea, dum rex Gandavi in castris & exercitu instruendis occuparetur, Gallus vim eius pertimescens biennales inducias obsecrabat: Quas non aliam ob causam fecit rex, quam quod de comitum & baronum domi in se confoederatione accepit. Nam, cum populi subsidium ad regis, qui tum aberat, aerarium esset solvendum, comites & barones intercesserunt; nec solvi quicquam a populo, aut a regiis quaestoribus recipi, permiserunt: Quoniam se inconsultis, sine quorum, ut afferebant, consensu tributum exigi aut imponi populo non debuisset, ea solutio concessa est: Quae magnatum intercessio populum a rege ad eorum confoederationem conciliavit. Itaque plebe & magnatibus una conjunctis Edwardus filius regis, qui patris absentis in regno vicarius fuit, concedendis his quas vendicabant libertatibus, periculum, quod ad suum patrisque exitium fuit meditatum, prudenter avertit. Eodem etiam tempore Scoti fracta Berwici, ut diximus, regi data fide Northumbriam & regni finitima sibi loca armis invadunt; rati regem ad bellum Gallicum omnem opem militarem abduxisse: ad quorum audaciam reprimendam populus nonum, clerus decimum, denarium comitibus absente rege concessit: Quod regi magnopere displicuit; clerum, qui tam adversus fuis petitionibus fuit, iam absente se comitibus, qui suis a populo concessis tributis solvendis resistebant, tam facile concestisse. Hae res Archiepiscopum regi suspectum de procerum conjuratione fecerunt; & inducias, quas alioquin rebus sic ad bellum instructis & paratis noluisset, cum Gallo inire, & in Angliam quam celeriter redire, regem impulerunt: Duodecimo igitur Kalendas Aprilis reversus vindictam, quam in Archiepiscopum & proceres confoederatos meditabatur, celavit; donec in illis duorum annorum, ut diximus, cum Gallo induciis Scotos perfidos subjugasset, & rem suam a periculis tantis tutam fecisset atque roborasset. Scotos primo aggressus est. Hos commisso prope villam, quae Falkirke appellatur, praelio superavit. Hoc anno Bonifacius papa aliquandiu intermissam suae potestatis plenitudinem, ne in desuetudinem abiret, coepit exercere: Nam Gulielmo Eliensi Episcopo mortuo, diviso in duas partes capitulo, una pars priorem Eliensem, altera Johannem de Langton, cancellarium regis, eligerunt. Haec electionis dissensio aliquandiu coram Roberto Cantuariensi Archiepiscopo agitata est; qui cum secundum priorem judicasset, cancellarius ad papam provocavit. Ita ad curiam papalem utrique contendunt. Ibi a lite recesserunt, & suae electionis jus papae arbitrio commiserunt: Qui, utrisque rejectis, jussit procuratores conventus Eliensis, ut ex illis Exemptis coenobiis, videlicet, Westmonasteriensi, sancti Edmundi, sancti Augustini, vel sancti Albani, abbatem eligerent. Illi a priori electione non recessuros se respondent. Commotus hac, ut dixit, contumacia, papa pronunciavit jus conferendi Episcopatum Eliensem, ob procuratorum improbitatem, ad se pertinere: Itaque ex mero proprioque suo motu Norvicensem Episcopum ad Eliensem transtulit, & Norvicensem Episcopatum priori. Eliensi contulit: Defunctoque tunc temporis in sua curia Ottonino Archiepiscopo Dubliniensi, Richardum Feringes archidiaconum Cantuariensem ad eum Archiepiscopatum promovit, & archidiaconatum Cantuariensem Johanni cancellario regis, qui de Eliensi Episcopatu contendebat, contulit. Eodem etiam anno minores, qui dicebantur, in Anglia fratres, quorum votum & institutum erat proprio carere, e coeno & mendicitate iam emersi, papae obtulerunt in auro quadringenta millia Florenorum & infinitam in argento pecuniam; ut eis terras, praedia, redditusque annuos acquirendi atque possidendi, more monachorum, venia suo diplomate sive bulla daretur. Quibus dominus papa: Ubi est, inquit, illa vestra pecunia? At illi: In manibus mercatorum. Quo audito, eos tertio postea die adesse jussit responsum accepturos. Interim mercatores, penes quos deposita esset pecunia, a depositi contractu pecuniaque fratribus reddenda absolvit, & sub anathematis poena jussit, ut Romanae sedis usibus eam reservarent. Fratribus tertio die papale diploma expectantibus respondit: Regulam sancti Francisci canonizatam se nullo sensu depravare aut violare velle; nec permissurum, ut fratres ab ea declinarent. Paulo ante, ut in Roberto Kylwarby diximus, lata est in Anglia illa Manus Mortuae lex; quae prohibet collegiis, coenobiis, fraternitatibus, atque religiosis istis, qui iam in infinitum crevissent, fine regio consensu terrarum & praediorum acquisitiones. Ea lex ab horum fratrum intemperanti hypocrisi & ingluvie nata est: Quorum mendicitatis specie tecta rapina, nifi illa lucrola papae religione, & saluberrimis regni legibus, coercita fuisset, omnium haereditates atque bona perbrevi devorasset. Sed ab his, quae illis temporibus contingentia interposuimus, ad regem & Archiepiscopum revertamur. Rex Scotis in praelio, ut diximus, fusis, cum & intestina sibi & externa mala imminere sensisset, domestica simulans, prudenter primo cavit de externis: Cumque se ad Scotos superiori victos & exanimatos praelio penitus debellandos accinxisset; a papa per Archiepiscopum Cantuariensem, qui eius jussa sedulo exequutus est, satis pro imperio prohibitus est, ne Scotos suae protectioni submissos ulterius praesumeret debellare. Qua comminatione papali, cum rex aliis permultis difficultatibus teneretur, suscepto in Scotos negotio supersedit. Tum, Bonifacio papa procurante, inter Angliae & Franciae reges inita pax est, & nuptiae inter Angliae regem & Margaretam regis Franciae fororem regali more atque magnificentia contractae, & in ecclesia Metropolitica Cantuariensi, ipso Archiepiscopo divina ministrante, celebratae sunt. Verum paulo post, illa diu celata & occultata simultas, quam papa in regem Franciae alta mente reposuerat, in apertum odium convitiumque erupit. Nam, dum regis legatus cum papa de multis injuriis in regem factis ageret; papa, cum minis & superciliis contractis, Nos, inquit, habemus utramque potestatem. Et ille pro domino suo respondit: Utique, domine: Sed vestra est verbalis, nostra realis. Et in tantum excanduit ira domini papae, ut diceret movere se velle contra eum Coelum & Terram. Sed has papae minas, quas verbis emisit, postea, ut dicemus, re ipsa, quemadmodum legatus edixit, rex Franciae ultus est. Papa cum sibi a Gallo metuit, ne sibi deessent copiae, decimam ecclesiasticorum bonorum in Anglia triennio toto, concedentibus id libenter Episcopis, qui regi id ad bellicos usus postulanti denegarunt, usurpavit. Hoc anno Eliensis & Wigorniensis Episcopi obierunt: in quorum loca utriusque ecclesiae conventus commonachos suos elegerunt; qui electi, cum consecrationis gratiam a Cantuariensi Archiepiscopo obtinere non poterant, ad papam profecti sunt. Is perpenso rursus electionis utriusque ordine atque modo, Wigorniensem monachum ab Episcopatu reiecit; sed Eliensem confirmavit: Deinde Wigorniensem Episcopatum cuidam minorum fratrum, jure, ut afferuit, ad se devoluto, contulit. Edwardus vero rex pace cum Gallo, nuptiis, ut diximus, intervenientibus & affinitate firmata, ad Scotos coercendos & muletandos bellicas copias iterum paravit: Qui, cum cognovissent omnia Romae fuisse venalia, opimis munerib